[1,0] De Officiis. Liber primum. [1,1] CAPUT PRIMUM. 1 Non arrogans uideri arbitror, si inter filios suscipiam affectum docendi; cum ipse humilitatis magister dixerit: Venite, filii, audite me; timorem Domini docebo uos. In quo licet et humilitatem uerecundiae eius spectare et gratiam. Dicendo enim, timorem Domini, qui communis uidetur esse omnibus, expressit insigne uerecundiae. Et tamen cum ipse timor initium sapientiae sit, et effector beatitudinis (quoniam timentes Deum beati sunt), praeceptorem se sapientiae edocendae, et demonstratorem beatitudinis adipiscendae, euidenter significauit. 2 Et nos ergo ad imitandam uerecundiam seduli, ad conferendam gratiam non usurpatores, quae illi Spiritus infudit sapientiae, ea per illum nobis manifestata, et uisu comperta atque exemplo, uobis quasi liberis tradimus; cum iam effugere non possimus officium docendi, quod nobis refugientibus imposuit sacerdotii necessitudo: Dedit enim Deus quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios uero euangelistas, alios autem pastores et doctores. 3 Non igitur mihi apostolorum gloriam uindico. Quis enim hoc, nisi quos ipse Filius elegit Dei? Non prophetarum gratiam, non uirtutem euangelistarum, non pastorum circumspectionem: sed tantummodo intentionem et diligentiam circa Scripturas diuinas opto assequi, quam ultimam posuit Apostolus inter officia sanctorum, et hanc ipsam ut docendi studio possim discere. Unus enim uerus magister est, qui solus non didicit quod omnes doceret: homines autem discunt prius quod doceant, et ab illo accipiunt quod aliis tradant. 4 Quod ne ipsum quidem mihi accidit. Ego enim raptus de tribunalibus atque administrationis infulis ad sacerdotium, docere uos coepi, quod ipse non didici. Itaque factum est ut prius docere inciperem, quam discere. Discendum igitur mihi simul et docendum est; quoniam non uacauit ante discere. [1,2] CAPUT II. 5 Quid autem prae caeteris debemus discere, quam tacere, ut possimus loqui: ne prius me uox condemnet mea, quam absoluat aliena; scriptum est enim: Ex uerbis tuis condemnaberis. Quid opus est igitur ut properes periculum suscipere condemnationis, loquendo; cum tacendo possis esse tutior? Quamplures uidi loquendo peccatum incidisse, uix quemquam tacendo: ideoque tacere nosse quam loqui difficilius est. Scio loqui plerosque, cum tacere nesciant. Rarum est tacere quemquam, cum sibi loqui nihil prosit. Sapiens est ergo qui nouit tacere. Denique Sapientia Dei dixit: Dominus dedit mihi linguam eruditionis, quando oporteat sermonem dicere. Merito ergo sapiens qui a Domino accipit, quo tempore sibi loquendum sit. Unde bene ait Scriptura: Homo sapiens tacebit usque ad tempus. 6 Ideo sancti Domini, qui scirent quia uox hominis plerumque peccati annuntiatio est, et initium erroris humani, sermo est hominis, amabant tacere. Denique sanctus Domini ait: Dixi custodiam uias meas, ut non delinquam in lingua mea. Sciebat enim et legerat diuinae esse protectionis, ut homo a linguae suae flagello absconderetur, et a conscientiae suae testimonio. Verberamur enim tacito cogitationis nostrae opprobrio; et iudicio conscientiae: uerberamur etiam uocis nostrae uerbere, cum loquimur ea quorum sono caeditur animus noster, et mens consauciatur. Quis autem est qui mundum cor a peccatorum habeat colluuione, aut non delinquat in lingua sua? Et ideo quia neminem uidebat sanctum os seruare posse ab immunditia sermonis, ipse sibi silentio legem imposuit innocentiae; ut tacendo culpam declinaret, quam uix effugere posset loquendo. 7 Audiamus ergo cautionis magistrum: Dixi, custodiam uias meas, hoc est, dixi mihi, tacito cogitationis praecepto indixi mihi, ut custodirem uias meas. Aliae sunt uiae quas debemus sequi, aliae quas custodire: sequi uias Domini, custodire nostras; ne in culpam dirigant. Potes autem custodire, si non cito loquaris. Lex dicit: Audi, Israel, Dominum Deum tuum. Non dixit, loquere, sed audi. Ideo Eua lapsa est, quia locuta est uiro, quod non audierat a Domino Deo suo. Prima uox Dei dicit tibi: Audi. Si audias, custodis uias tuas: et si lapsus es, cito corrigis. In quo enim corrigit iuuenior uiam suam, nisi in custodiendo uerba Domini? Tace ergo prius, et audi, ut non delinquas in lingua tua. 8 Graue malum ut aliquis ore suo condemnetur. Etenim si pro otioso uerbo reddet unusquisque rationem, quanto magis pro uerbo impuritatis et turpitudinis! Grauiora enim sunt uerba praecipitationis quam otiosa. Ergo, si pro otioso uerbo ratio poscitur, quanto magis pro sermone impietatis poena exsoluitur! [1,3] CAPUT III. 9 Quid igitur? Mutos nos esse oportet? Minime. Est enim tempus tacendi, et est tempus loquendi. Deinde si pro otioso uerbo reddimus rationem, uideamus ne reddamus et pro otioso silentio. Est enim et negotiosum silentium; ut erat Susannae, quae plus egit tacendo, quam si esset locuta. Tacendo enim apud homines, locuta est Deo: nec ullum maius indicium suae castitatis inuenit, quam silentium. Conscientia loquebatur, ubi uox non audiebatur: nec quaerebat pro se hominum iudicium, quae habebat Domini testimonium. Ab illo igitur uolebat absolui, quem sciebat nullo modo posse falli. Ipse Dominus in Euangelio tacens operabatur salutem hominum. Recte ergo Dauid non silentium sibi indixit perpetuum, sed custodiam. 10 Custodiamus ergo cor nostrum, custodiamus os nostrum; utrumque enim scriptum est: hic, ut os custodiamus, alibi tibi dicitur: Omni custodia serua cor tuum. Si custodiebat Dauid, tu non custodies? Si immunda labia habebat Esaias, qui dixit: O miser ego, quoniam compunctus sum, quia cum sim homo, et immunda labia habeam : si propheta Domini immunda habebat labia, quomodo nos munda habemus? 11 Et cui, nisi unicuique nostrum scriptum est: Sepi possessionem tuam spinis - - - et argentum et aurum tuum alliga, et ori tuo fac ostium et uectem, et uerbis tuis iugum et stateram? Possessio tua mens tua est: aurum tuum cor tuum est: argentum tuum eloquium tuum est: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum. Bona etiam possessio mens bona. Denique possessio pretiosa homo mundus. Sepi ergo hanc possessionem, et circumuallato cogitationibus, munito spinis, sollicitudinibus; ne in eam irruant, et captiuam ducant irrationabiles corporis passiones, ne incursent motus graues, ne diripiant uindemiam eius, transeuntes uiam. Custodi interiorem hominem tuum. Noli eum quasi uilem negligere ac fastidire, quia pretiosa possessio est. Et merito pretiosa, cuius fructus non caducus et temporalis, sed stabilis atque aeternae salutis est. Cole ergo possessionem tuam, ut sint tibi agri. 12 Alliga sermonem tuum, ne luxuriet, ne lasciuiat, et multiloquio peccata sibi colligat. Sit restrictior, et ripis suis coerceatur. Cito lutum colligit amnis exundans. Alliga sensum tuum, non sit remissus ac defluus, ne dicatur de te: Non est malagma apponere, neque oleum, neque alligaturam. Habet suas habenas mentis sobrietas, quibus regitur et gubernatur. 13 Sit ori tuo ostium, ut claudatur ubi oportet: et obseretur diligentius; ne quis in iracundiam excitet uocem tuam, et contumeliam rependas contumeliae. Audisti hodie lectum: Irascimini et nolite peccare. Ergo etsi irascimur, quia affectus naturae est, non potestatis; malum sermonem non proferamus de ore nostro, ne in culpam ruamus: sed iugum sit uerbis tuis et statera, hoc est, humilitas atque mensura; ut lingua tua menti subdita sit. Restringatur habenae uinculis, frenos habeat suos, quibus reuocari possit ad mensuram: sermones proferat libra examinatos iustitiae: ut sit grauitas in sensu, in sermone pondus, atque in uerbis modus. [1,4] CAPUT IV. 14 Haec si custodiat aliquis, fit mitis, mansuetus, modestus. Custodiendo enim os suum, et retinendo linguam suam, nec prius loquendo quam interroget, et expendat atque examinet uerba sua, si dicendum hoc, si dicendum aduersus hunc, si tempus sermonis huius est: is profecto exercet modestiam, ac mansuetudinem, et patientiam; ut non ex indignatione et ira in sermonem erumpat, non alicuius passionis indicium det in uerbis suis, non ardorem libidinis flammare in sermone suo indicet, et inesse dictis suis stimulos iracundiae: ne sermo postremo qui commendare interiora debet, uitium aliquod esse in moribus, aperiat et prodat. 15 Tunc enim maxime insidiatur aduersarius, quando uidet nobis passiones aliquas generari: tunc fomites mouet, laqueos parat. Unde non immerito, sicut audisti hodie legi, Propheta dicit: Quia ipse liberauit me de laqueo uenantium et a uerbo aspero. Symmachus irritationis uerbum dixit, alii perturbationis. Laqueus aduersarii est sermo noster: sed etiam ipse non minus aduersarius nobis. Loquimur plerumque quod excipiat inimicus, et quasi nostro gladio nos uulneret. Quanto tolerabilius est alieno gladio, quam nostro perire! 16 Explorat ergo aduersarius nostra arma, et concutit sua tela. Si uiderit moueri me, inserit aculeos suos, ut seminaria iurgiorum excitet. Si emisero uerbum indecorum, laqueum suum stringit. Interdum mihi quasi escam proponit uindictae possibilitatem; ut dum uindicari cupio, ipse me inseram laqueo, et nodum mortis astringam mihi. Si quis ergo hunc aduersarium sentit praesentem esse, tunc magis custodiam adhibere debet ori suo, ne det locum aduersario: sed non multi hunc uident. [1,5] CAPUT V. 17 Sed etiam ille cauendus est, qui uideri potest, quicumque irritat, quicumque incitat, quicumque exasperat, quicumque incentiua luxuriae aut libidinis suggerit. Quando ergo aliquis nobis conuiciatur, lacessit, ad uiolentiam prouocat, ad iurgium uocat: tunc silentium exerceamus, tunc muti fieri non erubescamus. Peccator est enim qui nos prouocat, qui iniuriam facit, et nos similes sui fieri desiderat. 18 Denique si taceas, si dissimules, solet dicere: Quid taces? Loquere, si audes. Sed non audes: mutus es, elinguem te feci. Si ergo taceas, plus rumpitur: uictum sese putat, irrisum, posthabitum atque illusum. Si respondeas, superiorem se factum arbitratur, quia parem inuenit. Si enim taceas, dicetur: Ille conuiciatus est, hunc contempsit iste. Si referas contumeliam, dicetur: Ambo conuiciati sunt. Uterque condemnatur, nemo absoluitur. Ergo illius est studium, ut irritet, ut similia illi loquar, similia agam: iusti est autem dissimulare, nihil loqui, tenere bonae fructum conscientiae, plus committere bonorum iudicio, quam criminantis insolentiae, contentum esse grauitate morum suorum. Hoc est enim silere a bonis; quia bene sibi conscius, falsis non debet moueri: nec aestimare plus ponderis in alieno esse conuicio, quam in suo testimonio. 19 Ita fit ut etiam humilitatem custodiat. Si autem nolit humilior uideri, talia tractat, et dicit ipse secum: Hic ergo ut me contemnat, et in conspectu meo loquatur talia aduersum me, quasi non possim ego ei aperire os meum? Cur non etiam ergo dicam, in quibus eum moestificare possim? Hic ergo ut mihi iniurias faciat, quasi uir non sim, quasi uindicare me non possim? Hic ut me criminetur, quasi ego non possim grauiora in eum componere? 20 Qui talia dicit, non est mitis atque humilis, non est sine tentatione. Tentator eum exagitat, ipse ei tales opiniones inserit. Plerumque adhibet hominem, atque apponit nequam spiritus, qui haec illi dicat: sed tu in petra fixum uestigium tene. Etsi seruus conuicium dicat, iustus tacet; etsi infirmus contumeliam faciat, iustus tacet: etsi pauper criminetur, iustus non respondet. Haec sunt arma iusti, ut cedendo uincat. Sicut periti iaculandi cedentes solent uincere, et fugientes grauioribus sequentem uulnerare ictibus. [1,6] CAPUT VI. 21 Quid enim opus est moueri, cum audimus conuicia? Cur non imitamur dicentem: Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis? An hoc dixit tantummodo, non etiam fecit Dauid? Immo et fecit. Nam cum ei conuiciaretur Semei filius Iemini, tacebat Dauid: et quamuis septus armatis, non retorquebat conuicium, non ultionem quaerebat, eousque ut dicenti sibi Saruiae filio quod uindicare in eum uellet, non permiserit. Ibat ergo tamquam mutus et humiliatus, ibat tacens, nec mouebatur, cum uir appellaretur sanguinis, qui erat conscius propriae mansuetudinis. Non ergo mouebatur conuiciis, cui abundabat bonorum operum conscientia. 22 Itaque is qui cito iniuria mouetur, facit se dignum uideri contumelia, dum uult ea indignus probari. Melior est itaque qui contemnit iniuriam, quam qui dolet; qui enim contemnit, quasi non sentiat, ita despicit: qui autem dolet, quasi senserit, torquetur. [1,7] CAPUT VII. 23 Neque improuide ad uos filios meos scribens, huius psalmi prooemio usus sum. Quem psalmum propheta Dauid sancto Idithum canendum dedit, ego uobis tenendum suadeo, delectatus eius sensu profundo et uirtute sententiarum. Aduertimus enim ex his quae breuiter libauimus, et silendi patientiam, et opportunitatem loquendi, et in posterioribus contemptum diuitiarum, quae maxima uirtutum fundamenta sunt, hoc psalmo doceri. Dum igitur hunc psalmum considero, successit animo de Officiis scribere. 24 De quibus etiamsi quidam Philosophiae studentes scripserint, ut Panaetius, et filius eius apud Graecos, Tullius apud Latinos; non alienum duxi a nostro munere, ut etiam ipse scriberem. Et sicut Tullius ad erudiendum filium, ita ego quoque ad uos informandos filios meos; neque enim minus uos diligo quos in Euangelio genui, quam si coniugio suscepissem. Non enim uehementior est natura ad diligendum, quam gratia. Plus certe diligere debemus quos perpetuo nobiscum putamus futuros, quam quos in hoc tantum saeculo. Illi degeneres nascuntur frequenter, qui dedeceant patrem: uos ante elegimus, ut diligamus. Itaque illi necessitate diliguntur, quae non satis idonea atque diuturna est ad perpetuitatem diligendi magistra: uos iudicio, quo magnum charitatis pondus ad uim diligendi adiungitur, probare quos diligas, et diligere quos elegeris. [1,8] CAPUT VIII. 25 Ergo quoniam personae conueniunt, uideamus utrum res ipsa conueniat scribere de Officiis: et utrum hoc nomen philosophorum tantummodo scholae aptum sit, an etiam in Scripturis reperiatur diuinis. Pulchre itaque dum legimus hodie Euangelium (quasi adhortaretur ad scribendum) Spiritus sanctus obtulit nobis lectionem, qua confirmaremur etiam in nobis Officium dici posse. Nam cum Zacharias sacerdos obmutuisset in templo, et loqui non posset: Factum est, inquit, ut impleti sunt dies Officii eius, abiit in domum suam. Legimus igitur Officium dici a nobis posse. 26 Nec ratio ipsa abhorret, quandoquidem Officium ab efficiendo dictum putamus, quasi efficium: sed propter decorem sermonis una immutata littera, officium nuncupari: uel certe, ut ea agas, quae nulli officiant, prosint omnibus. [1,9] CAPUT IX. 27 Officia autem ab honesto et utili duci existimauerunt, et de iis duobus eligere quid praestet: deinde incidere ut duo concurrant honesta, et duo utilia; et quaeratur quid honestius, et quid utilius. Primum igitur in tres partes Officium diuiditur: honestum, et utile, et quid praestantius. Deinde haec tria in quinque genera diuiserunt, in duo honesta, et duo utilia, et eligendi iudicium. Prima pertinere dicunt ad decus honestatemque uitae, secunda ad uitae commoda, copias, opes, facultates: de iis eligendis subesse iudicium. Haec illi. 28 Nos autem nihil omnino nisi quod deceat et honestum sit, futurorum magis quam praesentium metimur formula: nihilque utile nisi quod ad uitae illius aeternae prosit gratiam definimus, non quod ad delectationem praesentis. Neque aliqua commoda in facultatibus et copiis opum constituimus: sed incommoda haec putamus, si non reiiciantur; eaque oneri cum sint aestimari magis, quam dispendio cum erogantur. 29 Non superfluum igitur scriptionis nostrae est opus, quia Officium diuersa aestimamus regula atque illi aestimauerunt. Illi saeculi commoda in bonis ducunt, nos haec etiam in detrimentis; quoniam qui hic recipit bona, ut ille diues, illic cruciatur: et Lazarus qui mala hic pertulit, illic consolationem inuenit. Deinde qui illa non legunt, nostra legent si uolent: qui non sermonum supellectilem, neque artem dicendi; sed simplicem rerum exquirunt gratiam. [1,10] CAPUT X. 30 Decorum autem in nostris Scripturis primo constitui loco (quod Graece g-prepon dicitur) instruimur et docemur, legentes: Te decet hymnus, Deus, in Sion : uel Graece, g-Soi g-prepei g-hymnos g-oh, g-theos g-en g-Siohn. Et Apostolus ait: Loquere quae decent sanam doctrinam. Et alibi: Decebat autem eum per quem omnia, et propter quem omnia, multis filiis in gloriam adductis, ducem salutis eorum per passionem consummari. 31 Numquid prior Panaetius, numquid Aristoteles, qui et ipse disputauit de Officio, quam Dauid; cum et ipse Pythagoras, qui legitur Socrate antiquior, prophetam secutus Dauid, legem silentii dederit suis? Sed ille ut per quinquennium discipulis usum inhiberet loquendi: Dauid autem non ut naturae munus imminueret; sed ut custodiam proferendi sermonis doceret. Et Pythagoras quidem ut non loquendo loqui doceret, Dauid ut loquendo magis disceremus loqui. Quomodo enim sine exercitio doctrina, aut sine usu profectus? 32 Qui disciplinam bellicam uult assequi, quotidie exercetur armis, et tamquam in procinctu positus praeludit praelium, et uelut coram posito praetendit hoste: atque ad peritiam uiresque iaculandi, uel suos explorat lacertos, uel aduersariorum declinat ictus, et uigilanti exit obtutu. Qui nauim in mari regere gubernaculis studet, uel remis ducere, prius in fluuio praeludit. Qui canendi suauitatem et uocis affectant praestantiam, prius sensim canendo uocem excitant. Et qui uiribus corporis, legitimoque luctandi certamine coronam petunt, quotidiano usu palaestrae durantes membra, nutrientes patientiam, laborem assuescunt. 33 Haec ipsa natura nos in paruulis docet, quod prius sonos meditantur loquendi, ut loqui discant. Itaque sonus exercitatio quaedam et palaestra uocis est. Ita ergo et qui uolunt discere cautionem loquendi, quod naturae est, non negent: quod custodiae est, exerceant; ut qui in specula sunt, speculando intendant, non dormiendo. Omnis enim res propriis ac domesticis exercitiis augetur. 34 Ergo Dauid tacebat non semper, sed pro tempore: non iugiter, neque omnibus; sed irritanti aduersario, prouocanti peccatori non respondebat. Et, sicut alibi ait, loquentes uanitatem, et cogitantes dolum, non audiebat quasi surdus, et quasi mutus non aperiebat illis os suum; quia et alibi habes: Noli respondere imprudenti ad imprudentiam eius, ne similis illi fias. 35 Primum igitur officium est loquendi modus. Hoc sacrificium laudis Deo dependitur, hoc reuerentia exhibetur, cum Scripturae diuinae leguntur, hoc honorantur parentes. Scio loqui plerosque, cum tacere nesciant. Rarum est tacere quemquam, cum sibi non prosit loqui. Sapiens ut loquatur, multa prius considerat, quid dicat, aut cui dicat, quo in loco, et tempore. Est ergo et tacendi et loquendi modus: est etiam facti modus. Pulchrum igitur tenere mensuram officii. [1,11] CAPUT XI. 36 Officium autem omne aut medium, aut perfectum est, quod aeque Scripturarum auctoritate probare possumus. Habemus etenim in Euangelio dixisse Dominum: Si uis in uitam aeternam uenire, serua mandata. Dixit ille? Quae? Iesus autem dixit illi: Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices: honora patrem et matrem: et, Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Haec sunt media officia, quibus aliquid deest. 37 Denique dicit illi adolescens: Omnia haec custodiui a iuuentute mea, quid adhuc mihi deest? Ait illi Iesus: Si uis perfectus esse, uade, uende omnia bona tua, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et ueni, sequere me. Et supra ita est scriptum, ubi diligendos inimicos, et orandum dicit pro calumniantibus et persequentibus nos, et benedicere maledicentes; hoc nos facere debemus, si uolumus perfecti esse, sicut Pater noster qui in coelo est, qui super bonos et malos solem iubet radios suos fundere, et pluuia et rore terras uniuersorum sine ulla discretione pinguescere. Hoc est igitur perfectum officium, quod g-katorthohma dixerunt Graeci, quo corriguntur omnia, quae aliquos potuerunt lapsus habere. 38 Bona etiam misericordia, quae et ipsa perfectos facit, quia imitatur perfectum Patrem. Nihil tam commendat Christianam animam quam misericordia. Primum in pauperes, ut communes iudices partus naturae, quae omnibus ad usum generat fructus terrarum; ut quod habes, largiaris pauperi, et consortem et conformem tuum adiuues. Tu nummum largiris, ille uitam accipit: tu pecuniam das, ille substantiam suam aestimat. Tuus denarius, census illius est. 39 Ad haec plus ille tibi confert, cum sit debitor salutis. Si nudum uestias, te ipsum induis iustitiam. Si peregrinum sub tectum inducas tuum, si suscipias egentem: ille tibi acquirit sanctorum amicitias et aeterna tabernacula. Non mediocris ista gratia. Corporalia seminas, et recipis spiritalia. Miraris iudicium Domini de sancto Iob? Mirare uirtutem eius, qui poterat dicere: Oculus eram caecorum, pes claudorum. Ego eram infirmorum pater, uelleribus agnorum meorum calefacti sunt humeri eorum. Foris non habitabat peregrinus: ostium autem meum omni uenienti patebat. Beatus plane, de cuius domo numquam uacuo sinu pauper exiuit; neque enim quisquam magis beatus, quam qui intelligit super pauperis necessitatem et infirmi atque inopis aerumnam. In die iudicii habebit salutem a Domino, quem habebit suae debitorem misericordiae. [1,12] CAPUT XII. 40 Sed plerique reuocantur ab officio dispensatricis misericordiae, dum putant hominis actus non curare Dominum, aut nescire eum quid in occultis geramus, quid teneat nostra conscientia: aut iudicium eius nequaquam iustum uideri, quando peccatores diuitiis abundare uident, gaudere honoribus, sanitate, liberis: contra autem, iustos inopes degere, inhonoros, sine liberis, infirmos corpore, luctu frequenti. 41 Nec mediocris ea quaestio, quando quidem tres illi reges amici Iob, propterea eum peccatorem pronuntiabant, quia inopem factum ex diuite, orbatum liberis ex fecundo parente, perfusum ulceribus, inhorrentemque uibicibus, exaratum uulneribus a capite usque ad pedes uidebant. Quibus hanc sanctus Iob proponit assertionem: Si ego propter peccata mea haec patior, Cur impii uiuunt? Inueterauerunt autem, et in diuitiis semen eorum secundum uoluntatem, filii eorum in oculis, domus ipsorum abundant, timor autem nusquam: Flagellum autem a Domino non est in ipsis. 42 Haec uidens infirmus corde exagitatur, et studium auertit suum. Cuius dicturus sermones, ante sanctus praemisit Iob, dicens: Portate me, ego autem loquar, deinde uidete me. Nam et si arguor, quasi homo arguor. Portate ergo onus sermonum meorum. Dicturus enim sum quod non probo: sed ad uos redarguendos proferam sermonis iniquos. Aut certe; quia ita est uersus. Quid autem? Numquid ab homine arguor? hoc est, homo me non potest redarguere quia peccaui, etsi argui dignus sum; quia non ex euidenti culpa me arguitis, sed ex iniuriis aestimatis merita delictorum. Videns ergo infirmus abundare iniustos successibus prosperis, se autem alteri, dicit Domino: Discede a me, uias tuas scire nolo. Quid prodest, quia seruiuimus ipsi: aut quae utilitas, quia occurrimus ipsi? In manibus ipsorum omnia bona, opera autem impiorum non uidet. 43 Laudatur in Platone, quod in Politia sua posuit eum qui contra iustitiam disputandi partes recepisset, postulare ueniam dictorum quae non probaret, et ueri inueniendi atque examinandae disputationis gratia, illam sibi impositam personam dicere. Quod eousque Tullius probauit, ut ipse in libris quos scripsit de Republica, in eam sententiam dicendum putauerit. 44 Quanto antiquior illis Iob, qui haec primus reperit, nec eloquentiae phalerandae gratia, sed ueritatis probandae, praemittenda aestimauit? Statimque ipse quaestionem enodem reddidit, subiiciens quod exstinguatur lucerna impiorum, et futura sit eorum euersio : non falli Deum doctorem sapientiae et disciplinae, sed esse ueritatis iudicem: et ideo non secundum forensem abundantiam aestimandam beatitudinem singulorum; sed secundum interiorem conscientiam, quae innocentium et flagitiosorum merita discernit, uera atque incorrupta poenarum praemiorumque arbitra. Moritur innocens in potestate simplicitatis suae, in abundantia propriae uoluntatis, sicut adipe repletam animam gerens. At uero peccator quamuis foris abundet, deliciis diffluat, et odoribus fragret, in amaritudine animae suae uitam exigit, et ultimum diem claudit, nihil secum eorum quae epulatus fuerit, boni referens: nihil secum auferens, nisi scelerum suorum pretia. 45 Haec cogitans nega, si potes, diuini esse iudicii remunerationem. Ille suo affectu beatus, hic miser: ille suo iudicio absolutus, hic reus: ille in exitu laetus, hic moerens. Cui absolui potest, qui nec sibi innocens est? Dicite, inquit, mihi, ubi est protectio tabernaculorum eius? Signum eius non inuenietur. Vita etenim facinorosi, ut somnium. Aperuit oculos, transiuit requies eius, euanuit delectatio: licet ipsa quae uidetur, etiam dum uiuunt, impiorum requies in inferno sit: uiuentes enim in inferna descendunt. 46 Vides conuiuium peccatoris, interroga conscientiam eius. Nonne grauius omnibus fetet sepulcris? Intueris laetitiam eius, et salubritatem miraris corporis filiorum atque opum abundantiam: introspice ulcera et uibices animae eius, et cordis moestitudinem. Nam de opibus quid loquar, cum legeris: Quia non in abundantia est uita eius : cum scias quia etsi tibi uideatur diues, sibi pauper est, et tuum iudicium suo refellat? De multitudine quoque filiorum, et de indolentia quid loquar; cum se ipse lugeat, et sine haerede futurum iudicet, cum imitatores sui successores suos esse nolit? Nulla enim haereditas peccatoris. Ergo impius ipse sibi poena est: iustus autem ipse sibi gratia; et utrique aut bonorum aut malorum operum merces ex se ipso soluitur. [1,13] CAPUT XIII. 47 Sed reuertamur ad propositum, ne diuisionem factam praeteriisse uideamur, quia occurrimus opinioni eorum qui uidentes sceleratos quosque diuites, laetos, honoratos, potentes, cum plerique iustorum egeant, atque infirmi sint, putant uel nihil Deum curare de nobis, ut Epicurei dicunt: uel nescire actus hominum, ut flagitiosi putant: uel si scit omnia, iniquum esse iudicem; ut bonos egere patiatur, abundare improbos. Nec superfluus uelut quidam excursus fuit, ut opinioni huiusmodi ipsorum affectus responderet, quos beatos iudicant, cum ipsi se miseros putent. Arbitratus enim sum quod ipsi sibi facilius quam nobis crederent. 48 Quo decurso, procliue aestimo, ut refellam caetera. Et primo eorum assertionem, qui Deum putant curam mundi nequaquam habere, sicut Aristoteles asserit usque ad lunam eius descendere prouidentiam. Et quis operator negligat operis sui curam? Quis deserat et destituat quod ipse condendum putauit? Si iniuria est regere, nonne est maior iniuria fecisse; cum aliquid non fecisse nulla iniustitia sit, non curare quod feceris, summa inclementia? 49 Quod si aut Deum creatorem suum abnegant, aut ferarum et bestiarum se haberi numero censent: quid de illis dicamus, qui hac se condemnant iniuria? Per omnia Deum ire ipsi asserunt, et omnia in uirtute eius consistere, uim et maiestatem eius per omnia elementa penetrare, terras, coelum, maria: et putant iniuriam eius, si mentem hominis qua nihil nobis ipse praestantius dedit, penetret, et diuinae maiestatis ingrediatur scientia? 50 Sed horum magistrum uelut ebrium, et uoluptatis patronum, ipsi qui putantur sobrii, irrident philosophi? Nam de Aristotelis opinione quid loquar, qui putat Deum suis contentum esse finibus, et praescripto regni modo degere, ut poetarum loquuntur fabulae, qui mundum inter tres ferunt esse diuisum; ut alii coelum, alii mare, alii inferna coercenda imperio, sorte obuenerint: eosque cauere ne usurpata alienarum partium sollicitudine, inter se bellum excitent. Similiter ergo asserit quod terrarum curam non habeat, sicut maris uel inferni non habet. Et quomodo ipsi excludunt quos sequuntur, poetas? [1,14] CAPUT XIV. 51 Sequitur illa responsio, utrum Deum, si operis sui cura non praeterierit, praetereat scientia. Ergo qui plantauit aurem, non audit: qui finxit oculum, non uidet, non considerat? 52 Non praeteriit haec uana opinio sanctos prophetas. Denique Dauid inducit eos loquentes, quos superbia inflatos asserit. Quid enim tam superbum, quam cum ipsi sub peccato sint, alios indigne ferant peccatores uiuere, dicentes: Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur? Et infra: Et dixerunt. Non uidebit Dominus, neque intelliget Deus Iacob. Quibus respondet propheta dicens: Intelligite nunc insipientes in populo, et stulti aliquando sapite. Qui plantauit aurem, non audit: et qui finxit oculum, non considerat? Qui corripit gentes, non arguit, qui docet hominem scientiam? Dominus scit cogitationes hominum, quoniam uanae sunt. Qui ea quaecumque uana sunt deprehendit, ea quae sancta sunt, nescit, et ignorat quod ipse fecit? Potest opus suum ignorare artifex? Homo est, et in opere suo latentia deprehendit; et Deus opus suum nescit? Altius ergo profundum in opere, quam in auctore. Et fecit aliquid quod supra se esset, cuius meritum ignoraret auctor, cuius affectum nesciret arbiter? Haec illis. 53 Caeterum nobis satis est ipsius testimonium, qui ait: Ego sum scrutans corda et renes. Et in Euangelio ait Dominus Iesus: Quid cogitatis mala in cordibus uestris? Sciebat enim quod cogitarent mala. Denique Euangelista testatur dicens: Sciebat enim Iesus cogitationes eorum. 54 Quorum non poterit satis mouere opinio, si facta eorum consideremus. Nolunt supra se esse iudicem, quem nihil fallat: nolunt ei dare occultorum scientiam, qui metuunt occulta sua prodi. Sed etiam Dominus sciens opera eorum, tradidit eos in tenebras. In nocte, inquit, erit fur. Et oculus adulteri seruabit tenebras, dicens: Non considerabit me oculus: et latibulum personae posuit suae. Omnis enim qui lucem fugit, diligit tenebras, studens latere, cum Deum latere non possit, qui intra profundum abyssi, et intra hominum mentes non solum tractata, sed etiam uoluenda cognoscit. Denique et ille qui dicit in Ecclesiastico: Quis uidet me? Et tenebrae cooperiunt me, et parietes, quem uereor? quamuis in lecto suo positus haec cogitet, ubi non putauerit, comprehenditur. Et erit, inquit, dedecus, quod non intellexerit timorem Dei. 55 Quid autem tam stolidum, quam putare quod Deum quidquam praetereat; cum sol qui minister luminis est, etiam abdita penetret, et in fundamenta domus uel secreta conclauia uis caloris eius irrumpat? Quis neget uerna temperie tepefieri interiora terrarum, quas glacies hiberna constrinxerit? Norunt ergo arborum occultam uim caloris uel frigoris, adeo ut radices arborum aut urantur frigore, aut fotu solis uirescant. Denique ubi clementia coeli arriserit, uarios terra se fundit in fructus. 56 Si igitur radius solis fundit lumen suum super omnem terram, et in ea quae clausa sunt, se inserit, nec uectibus ferreis aut grauium ualuarum obicibus, quominus penetret, impeditur; quomodo non potest intelligibilis Dei splendor in cogitationes hominum et corda semet quae ipse creauit, inserere: sed ea quae ipse fecit, non uidet, et fecit ut meliora sint quae facta sunt, et potentiora, quam ipse est qui ea fecit, ut possint quando uolunt, cognitionem sui operatoris latere? Tantam ergo uirtutem et potestatem inseruit mentibus nostris; ut eam comprehendere cum uelit, ipse non possit? [1,15] CAPUT XV. 57 Duo absoluimus et, ut arbitramur, non incongrue nobis huiusmodi cecidit disputatio. Tertium genus quaestionis residet huiusmodi: cur peccatores abundent opibus et diuitiis, epulentur iugiter, sine moerore, sine luctu; iusti autem egeant, et afficiantur aut coniugum amissione, aut liberorum? Quibus satisfacere debuit illa Euangelii parabola, quod diues bysso et purpura induebatur, et epulas copiosas exhibebat quotidie: pauper autem plenus ulcerum de mensa eius colligebat reliquias. Post obitum uero utriusque, pauper erat in sinu Abrahae requiem habens, diues in suppliciis. Nonne euidens est meritorum aut praemia aut supplicia post mortem manere? 58 Et recte, quia in certamine labor est, post certamen aliis uictoria, aliis ignominia. Numquid priusquam cursus conficiatur, palma cuiquam datur, aut defertur corona? Merito Paulus: Certamen, inquit, bonum certaui, cursum consummaui, fidem seruaui: quod reliquum est, reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die, iustus iudex: non solum autem mihi, sed etiam his qui diligunt aduentum eius. In illa, inquit, die reddet, non hic. Hic autem in laboribus, in periculis, in naufragiis, quasi athleta bonus decertabat; quia sciebat quoniam per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei. Ergo non potest quis praemium accipere, nisi legitime certauerit; nec est gloriosa uictoria, nisi ubi fuerint laboriosa certamina. [1,16] CAPUT XVI. 59 Nonne iniustus est, qui ante dat praemium, quam certamen fuerit absolutum? Ideoque Dominus in Euangelio ait: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Non dixit: Beati diuites, sed pauperes. Inde incipit beatitudo iudicio diuino, ubi aerumna aestimatur humana. Beati qui esuriunt, quia ipsi saturabuntur. Beati qui lugent, quoniam ipsi consolationem habebunt. Beati misericordes, quoniam ipsis miserebitur Deus. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati estis, cum uobis maledicent, et persequentur, et dicent omne malum aduersum uos, propter iustitiam. Gaudete et exsultate quoniam merces uestra copiosa est in coelo. Futuram, non praesentem: in coelo, non in terra mercedem promisit esse reddendam. Quid alibi poscis, quod alibi debetur? quid praepropere coronam exigis, antequam uincas? quid detergere puluerem? quid requiescere cupis? quid epulari gestis, antequam stadium soluatur? Adhuc populus spectat, adhuc athletae in scammate sunt, et tu iam otium petis. 60 Sed forte dicas: Cur impii laetantur? cur luxuriantur? cur etiam ipsi non mecum laborant? Quoniam qui non subscripserint ad coronam, non tenentur ad laborem certaminis: qui in stadium non descenderint, non se perfundunt oleo, non oblinunt puluere. Quos manet gloria, exspectat iniuria. Unguentati spectare solent, non decertare: non solem, aestus, puluerem, imbresque perpeti. Dicant ergo et ipsis athletae: Venite, nobiscum laborate. Sed respondebunt spectatores: Nos hic interim de uobis iudicamus: uos autem sine nobis coronae, si uiceritis, gloriam uindicabitis. 61 Isti igitur qui in deliciis, qui in luxuria, rapinis, quaestibus, honoribus, studia posuerunt sua, spectatores magis sunt quam praeliatores. Habent lucrum laboris, fructum uirtutis non habent. Fouent otium, astutia et improbitate aggerant diuitiarum aceruos: sed exsoluent, seram licet, nequitiae suae poenam. Horum requies in infernis, tua uero in coelo: horum domus in sepulcro, tua in paradiso. Unde pulchre uigilare eos in tumulo Iob dixit; quia soporem quietis habere non possunt, quem ille dormiuit, qui resurrexit. 62 Noli igitur ut paruulus sapere, ut paruulus loqui, ut paruulus cogitare, ut paruulus uindicare ea quae sunt posterioris aetatis. Perfectorum est corona. Exspecta, ut ueniat quod perfectum est, quando non per speciem in aenigmate, sed facie ad faciem formam ipsam redopertae ueritatis possis agnoscere. Tunc qua causa ille diues fuerit, qui erat improbus et raptor alieni, qua causa potens alius, qua causa ille abundauerit liberis, ille fultus honoribus, reuelabitur. 63 Fortasse ut dicatur raptori: Diues eras, qua causa aliena rapiebas? Egestas non compulit, inopia non coegit. Nonne ideo te diuitem feci, ut excusationem habere non possis? Dicatur etiam potenti: Cur non adfuisti uiduae, orphanis quoque iniuriam patientibus? Numquid tu infirmus eras? Numquid non poteras subuenire? Ideo te feci potentem, ut non inferres uiolentiam, sed repelleres. Non tibi scriptum est: Eripe iniuriam accipientem? Non tibi scriptum est: Pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate? Dicatur etiam abundanti: Liberis, et honoribus cumulaui te, salubritatem corporis concessi tibi; cur non secutus es praecepta mea? Famule meus, quid feci tibi, aut quid contristaui te? Nonne ego tibi liberos dedi, honores contuli, salutem donaui; cur me negabas? Cur aestimabas quod ad scientiam meam quae gereres non peruenirent: cur tenebas dona mea, despiciebas mandata mea. 64 Denique de Iuda proditore haec colligere licet, qui et apostolus inter duodecim electus est, et loculos pecuniarum quas pauperibus erogaret, commissos habebat, ne uideretur aut quasi inhonorus, aut quasi egenus Dominum prodidisse. Et ideo ut iustificaretur in eo Dominus, haec ei contulit; ut non quasi iniuria exasperatus, sed quasi praeuaricatus gratiam, maiori esset offensae obnoxius. [1,17] CAPUT XVII. 65 Quoniam igitur et poenam improbitati, et uirtuti fore praemium satis claruit, de Officiis aggrediamur dicere; quae nobis ab adolescentia spectanda sunt, ut cum aetate accrescant simul. Est igitur bonorum adolescentium timorem Dei habere, deferre parentibus, honorem habere senioribus, castitatem tueri, non aspernari humilitatem, diligere clementiam ac uerecundiam, quae ornamento sunt minori aetati. Ut enim in senibus grauitas, in iuuenibus alacritas; ita in adolescentibus uerecundia, uelut quadam dote commendatur naturae. 66 Erat Isaac Dominum timens, utpote Abrahae indoles, deferens patri usque adeo, ut aduersus paternam uoluntatem nec mortem recusaret. Ioseph quoque cum somniasset quod sol et luna et stellae adorarent eum, sedulo tamen obsequio deferebat patri : castus ita ut ne sermonem quidem audire uellet nisi pudicum: humilis usque ad seruitutem, uerecundus usque ad fugam, patiens usque ad carcerem, remissor iniuriae usque ad remunerationem. Cuius tanta uerecundia fuit, ut comprehensus a muliere, uestem in manibus eius fugiens mallet relinquere, quam uerecundiam deponere. Moyses quoque et Hieremias electi a Domino, ut oracula Dei praedicarent populo, quod poterant per gratiam, excusabant per uerecundiam. [1,18] CAPUT XVIII. 67 Pulchra igitur uirtus est uerecundiae, et suauis gratia, quae non solum in factis, sed etiam in ipsis spectatur sermonibus; ne modum progrediaris loquendi, ne quid indecorum sermo resonet tuus. Speculum enim mentis plerumque in uerbis refulget. Ipsum uocis sonum librat modestia, ne cuiusquam offendat aurem uox fortior. Denique in ipso canendi genere prima disciplina uerecundia est: immo etiam in omni usu loquendi; ut sensim quis aut psallere, aut canere, aut postremo loqui incipiat; ut uerecunda principia commendent processum. 68 Silentium quoque ipsum, in quo est reliquarum uirtutum otium, maximus actus uerecundiae est. Denique si aut infantiae putatur aut superbiae, probro datur: si uerecundiae, laudi ducitur. Tacebat in periculis Suzanna, et grauius uerecundiae, quam uitae damnum putabat, nec arbitrabatur periculo pudoris tuendam salutem. Deo soli loquebatur, cui poterat casta uerecundia eloqui: refugiebat ora intueri uirorum; est enim et in oculis uerecundia, ut nec uidere uiros femina, nec uideri uelit. 69 Neque uero quisquam solius hanc laudem castitatis putet. Est enim uerecundia pudicitiae comes, cuius societate castitas ipsa tutior est. Bonus enim regendae castitatis pudor est comes: qui si se praetendat ad ea quae prima pericula sunt, pudicitiam temerari non sinat. Hic primus in ipso cognitionis ingressu, Domini matrem commendat legentibus, et tamquam testis locuples, dignam quae ad tale munus eligeretur, astruit: quod in cubiculo, quod sola, quod salutata ab angelo tacet, et mota est in introitu eius, quod ad uirilis sexus speciem peregrinam turbatur aspectus Virginis. Itaque quamuis esset humilis, prae uerecundia tamen salutantem non resalutauit, nec ullum responsum retulit, nisi ubi de suscipienda Domini generatione cognouit; ut qualitatem effectus disceret, non ut sermonem referret. 70 In ipsa oratione nostra multum uerecundia placet, multum conciliat gratiae apud Deum nostrum. Nonne haec praetulit Publicanum, et commendauit enim qui nec oculos suos audebat ad coelum leuare? Ideo iustificatur magis Domini iudicio, quam ille Pharisaeus, quem deformauit praesumptio. Ideoque oremus in incorruptione quieti et modesti spiritus, qui est ante Deum locuples, ut ait Petrus. Magna igitur modestia, quae cum sit etiam sui iuris remissior, nihil sibi usurpans, nihil uindicans, et quodammodo intra uires suas contractior, diues est apud Deum, apud quem nemo diues. Diues est modestia, quia portio Dei est. Paulus quoque orationem deferri praecepit cum uerecundia et sobrietate. Primam hanc et quasi praeuiam uult esse orationis futurae, ut non glorietur peccatoris oratio: sed quasi colore pudoris obducta, quo plus defert uerecundiae de recordatione delicti, hoc uberiorem mereatur gratiam. 71 Est etiam in ipso motu, gestu, incessu tenenda uerecundia. Habitus enim mentis in corporis statu cernitur. Hinc homo cordis nostri absconditus, aut leuior, aut iactantior, aut turbidior: aut contra grauior, et constantior, et purior, et maturior aestimatur. Itaque uox quaedam est animi, corporis motus. 72 Meministis, filii, quemdam amicum, cum sedulis se uideretur commendare officiis; hoc solo tamen in clerum a me non receptum, quod gestus eius plurimum dedeceret: alterum quoque cum in clero reperissem, iussisse me ne umquam praeiret mihi; quia uelut quodam insolentis incessus uerbere oculos feriret meos. Idque dixi, cum redderetur post offensam muneri. Hoc solum excepi, nec fefellit sententia; uterque enim ab Ecclesia recessit, ut qualis incessu prodebatur, talis perfidia animi demonstraretur. Namque alter Arianae infestationis tempore, fidem deseruit: alter pecuniae studio, ne iudicium subiret sacerdotale, se nostrum negauit. Lucebat in illorum incessu imago leuitatis, species quaedam scurrarum percursantium. 73 Sunt etiam qui sensim ambulando imitantur histrionicos gestus, et quasi quaedam fercula pomparum, et statuarum motus nutantium, ut quotiescumque gradum transferunt, modulos quosdam seruare uideantur. 74 Nec cursim ambulare honestum arbitror, nisi cum causa exigit alicuius periculi, uel iusta necessitas. Nam plerumque festinantes anbelos uidemus torquere ora, quibus si causa desit festinationis necessariae, naeuus est iustae offensionis. Sed non de his dico, quibus rara properatio ex causa nascitur: sed quibus iugis et continua in naturam uertitur. Nec in illis ego tamquam simulacrorum effigies probo, nec in istis tamquam excussorum ruinas. 75 Est etiam gressus probabilis, in quo sit species auctoritatis, grauitatisque pondus, tranquillitatis uestigium; ita tamen si studium desit atque affectatio, sed motus sit purus ac simplex; nihil enim fucatum placet. Motum natura informet. Si quid sane in natura uitii est, industria emendet; ut ars desit, non desit correctio. 76 Quod si etiam ista spectantur altius, quanto magis cauendum est ne quid turpe ore exeat; hoc enim grauiter coinquinat hominem. Non enim cibus coinquinat, sed iniusta obtrectatio, sed uerborum obscoenitas. Haec etiam uulgo pudori sunt. In nostro uero officio nullum uerbum quod inhoneste cadat, non incutiat uerecundiam. Et non solum nihil ipsi indecorum loqui, sed ne aurem quidem debemus huiusmodi praebere dictis: sicut Ioseph ne incongrua suae audiret uerecundiae, ueste fugit relicta; quoniam quem delectat audire, alterum loqui prouocat. 77 Intelligere quoque quod turpe sit, pudori maximo est. Spectare uero si quid huiusmodi fortuitu accidat, quanti horroris est! Quod ergo in aliis displicet, numquid potest in se ipso placere? nec ipsa natura nos docet? quae perfecte quidem omnes partes nostri corporis explicauit; ut et necessitati consuleret, et gratiam uenustaret. Sed tamen eas quae decorae ad aspectum forent, in quibus formae apex quasi in arce quadam locatus, et figurae suauitas, et uultus specie semineret, operandique usus esset paratior, obuias atque apertas reliquit: eas uero in quibus esset naturalis obsequium necessitatis, ne deforme sui praeberent spectaculum, partim tamquam in ipso amandauit atque abscondit corpore, partim docuit et suasit tegendas. 78 Nonne igitur ipsa natura est magistra uerecundiae? Cuius exemplo modestia hominum (quam a modo scientiae quid deceret appellatam arbitror) id quod in hac nostri corporis fabrica abditum reperit, operuit et texit; ut ostium illud quod ex transuerso faciendum in arca illa Noe iusto dictum est; in qua uel Ecclesiae, uel nostri figura est corporis: per quod ostium egeruntur reliquiae ciborum. Ergo naturae opifex sic nostrae studuit uerecundiae, sic decorum illud et honestum in nostro custodiuit corpore, ut ductus quosdam atque exitus cuniculorum nostrorum post tergum relegaret, atque ab aspectu nostro auerteret, ne purgatio uentris uisum oculorum offenderet. De quo pulchre Apostolus ait: Quae uidentur, inquit, membra corporis infirmiora, necessariora sunt: et quae putamus ignobiliora esse membra corporis, his abundantiorem honorem circumdamus: et quae inhonesta sunt nostra, honestatem abundantiorem habent. Etenim imitatione naturae industria auxit gratiam. Quod alio loco etiam altius interpretati sumus, ut non solum abscondamus ab oculis, uerum etiam quae abscondenda accepimus, eorum indicia ususque membrorum suis appellationibus nuncupare indecorum putemus. 79 Denique si casu aperiantur hae partes, confunditur uerecundia: si studio, impudentia aestimatur. Unde et filius Noe Cham offensam retulit, quia nudatum uidens patrem risit: qui autem operuerunt patrem, acceperunt benedictionis gratiam. Ex quo mos uetus et in urbe Roma, et in plerisque ciuitatibus fuit, ut filii puberes cum parentibus, uel generi cum soceris non lauarent, ne paternae reuerentiae auctoritas minueretur: licet plerique se et in lauacro quantum possunt tegant; ne uel illic ubi nudum totum est corpus, huiusmodi intecta sit portio. 80 Sacerdotes quoque ueteri more, sicut in Exodo legimus, brachas accipiebant, sicut ad Mosen dictum est a Domino: Et facies illis brachas lineas, ut tegatur turpitudo pudoris. A lumbis usque ad femora erunt, et habebit eas Aaron et filii eius, cum intrabunt in tabernaculum Testimonii: et cum accedent sacrificare ad aram Sanctuarii, et non inducent super se peccatum, ne moriantur. Quod nonnulli nostrorum seruare adhuc feruntur: plerique spiritali interpretatione ad cautionem uerecundiae et custodiam castitatis, dictum arbitrantur. [1,19] CAPUT XIX. 81 Delectauit me diutius in partibus demorari uerecundiae; quia ad uos loquebar, qui aut bona eius ex uobis recognoscitis, aut damna ignoratis. Quae cum sit omnibus aetatibus, personis, temporibus et locis apta, tamen adolescentes, iuuenilesque annos maxime decet. 82 In omni autem seruandum aetate, ut deceat quod agas et conueniat, et quadret sibi ordo uitae tuae. Unde Tullius etiam ordinem putat in illo decore seruari oportere: idque positum dicit in formositate, ordine, ornatu ad actionem apto: quae difficile ait loquendo explicari posse, et ideo satis esse intelligi. 83 Formositatem autem cur posuerit, non satis intelligo; quamuis ille etiam uires corporis laudet. Nos certe in pulchritudine corporis locum uirtutis non ponimus, gratiam tamen non excludimus; quia uerecundia et uultus ipsos solet pudore obfundere, gratioresque reddere. Ut enim artifex in materia commodiore melius operari solet, sic uerecundia in ipso quoque corporis decore plus eminet; ita tamen ut etiam ipse non sit affectatus decor corporis: sed naturalis, simplex, neglectus magis quam expetitus, non pretiosis et albentibus adiutus uestimentis sed communibus; ut honestati uel necessitati nihil desit, nihil accedat nitori. 84 Vox ipsa non remissa, non fracta, nihil femineum sonans, qualem multi grauitatis specie simulare consuerunt, sed formam quamdam et regulam ac succum uirilem reseruans. Hoc est enim pulchritudinem uiuendi tenere, conuenientia cuique sexui et personae reddere. Hic ordo gestorum optimus, hic ornatus ad omnem actionem accommodus. Sed ut molliculum et infractum aut uocis sonum, aut gestum corporis non probo; ita neque agrestem ac rusticum. Naturam imitemur: eius effigies, formula disciplinae, forma honestatis est. [1,20] CAPUT XX. 85 Habet sane suos scopulos uerecundia, non quos ipsa inuehit, sed quos saepe incurrit; si intemperantium incidamus consortia, qui sub specie iucunditatis uenenum infundunt bonis. Hi si assidui sunt, et maxime in conuiuio, ludo ac ioco, eneruant grauitatem illam uirilem. Caueamus itaque ne dum relaxare animum uolumus, soluamus omnem harmoniam, quasi concentum quemdam bonorum operum; usus enim cito inflectit naturam. 86 Unde quam prudenter factis conuenire ecclesiasticis, et maxime ministrorum officiis arbitror, declinare extraneorum conuiuia: uel ut ipsi hospitales sitis peregrinantibus, uel ut ea cautione nullus sit opprobrio locus. Conuiuia quippe extraneorum occupationes habent, tum etiam epulandi produnt cupiditatem. Subrepunt etiam fabulae frequenter de saeculo ac uoluptatibus: claudere aures non potes, prohibere, putatur superbiae. Subrepunt etiam praeter uoluntatem pocula. Melius est tuae domui semel excuses, quam alienae frequenter: et ut ipse sobrius surgas, tamen ex aliena insolentia condemnari non debet praesentia tua. 87 Viduarum ac uirginum domos, nisi uisitandi gratia, iuniores adire non est opus: et hoc cum senioribus, hoc est, uel cum episcopo, uel si grauior est causa, cum presbyteris. Quid necesse est ut demus saecularibus obtrectandi locum? Quid opus est ut illae quoque uisitationes crebrae accipiant auctoritatem? Quid si aliqua illarum forte labatur? cur alieni lapsus subeas inuidiam? Quam multos etiam fortes illecebra decepit! Quanti non dederunt errori locum, et dederunt suspicioni! 88 Cur non illa tempora, quibus ab Ecclesia uacas, lectioni impendas? Cur non Christum reuisas, Christum alloquaris, Christum audias? Illum alloquimur cum oramus, illum audimus cum diuina legimus oracula. Quid nobis cum alienis domibus? Una est domus, quae omnes capit. Illi potius ad nos ueniant, qui nos requirunt. Quid nobis cum fabulis? Ministerium altaribus Christi, non obsequium hominibus deferendum recepimus. 89 Humiles nos esse decet, mites, mansuetos, graues, patientes, modum tenere in omnibus; ut nullum uitium esse in moribus uel tacitus uultus, uel sermo annuntiet. [1,21] CAPUT XXI. 90 Caueatur iracundia, aut si praecaueri non potest, cohibeatur; mala enim illex peccati indignatio est: quae ita animum perturbat, ut rationi non relinquat locum. Primum est igitur, si fieri potest, ut morum tranquillitas usu quodam, affectione, proposito, in naturam uertatur. Deinde quoniam ita plerumque motus infixus est naturae ac moribus, ut euelli atque euitari non queat: si praeuideri potuerit, ratione reprimatur. Aut si prius occupatus fuerit animus ab indignatione, quam consilio prospici ac prouideri potuerit, ne occuparetur: meditare quomodo motum animi tui uincas, iracundiam temperes. Resiste irae, si potes: cede, si non potes; quia scriptum est: Date locum irae. 91 Iacob fratri indignanti pie cessit, et Rebeccae, id est, patientiae instructus consilio, abesse maluit et peregrinari, quam excitare fratris indignationem; et tunc redire, cum fratrem mitigatum putaret. Et ideo tantam apud Deum inuenit gratiam. Quibus deinde obsequiis, quantis muneribus fratrem ipsum reconciliauit sibi; ut ille praereptae benedictionis non meminisset, meminisset delatae satisfactionis! 92 Ergo si praeuenerit et praeoccupauerit mentem tuam iracundia, et ascenderit in te, non relinquas locum tuum. Locus tuus patientia est, locus tuus sapientia est, locus tuus ratio est, locus tuus sedatio indignationis est. Aut si te contumacia respondentis mouerit, et peruersitas impulerit ad indignationem: si non potueris mitigare mentem, reprime linguam tuam. Sic enim scriptum est: Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Deinde inquire pacem, et sequere eam. Pacem illam sancti Iacob uide, qua tu primum sedato animum: si non praeualueris, frenos linguae impone tuae: deinde reconciliationis studium non praetermittas. Haec oratores saeculi de nostris usurpata in suis posuere libris: sed ille sensus huius habet gratiam, qui prior dixit. 93 Vitemus ergo, aut temperemus iracundiam; ne sit eius aut in laudibus exceptio, aut in uitiis exaggeratio. Non mediocre est mitigare iracundiam: non inferius quam omnino non commoueri. Hoc nostrum est, naturae illud. Denique commotiones in pueris innoxiae sunt, quae plus habent gratiae, quam amaritudinis. Et si cito pueri inter se mouentur, facile sedantur, et maiori suauitate in se recurrunt. Nesciunt se subdole artificioseque tractare. Nolite hos contemnere pueros, de quibus Dominus ait: Nisi conuersi fueritis, et efficiamini sicut puer iste, non intrabitis in regnum coelorum. Itaque et ipse Dominus, hoc est, Dei uirtus, sicut puer, cum malediceretur, non remaledixit: cum percuteretur non repercussit. Ita ergo te compara, ut quasi puer iniuriam non teneas, malitiam non exerceas: omnia a te innocenter proficiscantur. Non consideres quid ab aliis in te reuertatur. Locum tuum serua, simplicitatem et puritatem tui pectoris custodi. Noli respondere irato ad iracundiam eius, siue imprudenti ad imprudentiam. Cito culpa culpam excutit. Si lapides teras, nonne ignis erumpit? 94 Ferunt gentiles, ut in maius omnia uerbis extollere solent Architae Tarentini dictum philosophi, quod ad uillicum suum dixerit: O te infelicem, quem afflictarem, nisi iratus essem! Sed iam Dauid et armatam dexteram in indignatione compresserat. Et quanto plus est non remaledicere, quam non uindicare? Et bellatores aduersus Nabal ad ultionem paratos, Abigail deprecatione reuocauerat. Unde aduertimus tempestiuis quoque intercessionibus non solum cedere nos, sed etiam delectari oportere. Eo usque autem delectatus est, ut benediceret interuenientem, quod ab studio uindictae reuocatus foret. 95 Iam dixerat de inimicis suis: Quoniam declinauerunt in me iniquitatem, et in ira molesti erant mihi. Audiamus turbatus in ira quid dixerit: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et uolabo, et requiescam? Illi ad iracundiam prouocabant, hic tranquillitatem eligebat. 96 Iam dixerat: Irascimini, et nolite peccare. Moralis magister, qui naturalem affectum inflectendum magis ratione doctrinae, quam extirpandum nouerat, moralia docet; hoc est, Irascimini ubi culpa est, cui irasci debeatis. Non potest enim fieri, ut non rerum indignitate moueamur: alioquin non uirtus, sed lentitudo et remissio iudicatur. Irascimini ergo ita, ut a culpa abstineatis. Vel sic: Si irascimini, nolite peccare, sed uincite ratione iracundiam. Vel certe sic: Si irascimini, uobis irascamini, quia commoti estis, et non peccabitis. Qui enim sibi irascitur, quia cito commotus est, desinit irasci alteri: qui autem uult iram suam iustam probare, plus inflammatur, et cito in culpam cadit. Melior est autem secundum Salomonem, qui iracundiam continet, quam qui urbem capit; quia ira etiam fortes decipit. 97 Cauere igitur debemus, ne in perturbationes prius incidamus, quam animos nostros ratio componat; exanimat enim mentem plerumque aut ira, aut dolor, aut formido mortis, et improuiso percellit ictu. Ideo praeuenire pulchrum est cogitatione, quae uoluendo mentem exerceat; ne repentinis excitetur commotionibus, sed iugo quodam rationis et habenis astricta mitescat. [1,22] CAPUT XXII. 98 Sunt autem gemini motus, hoc est, cogitationum et appetitus: alteri cogitationum, alteri appetitus: non confusi, sed discreti et dispares. Cogitationes uerum exquirere, et quasi emolere muneris habent: appetitus ad aliquid impellit agendum atque excitat. Itaque ipso genere naturae suae et cogitationes tranquillitatem sedationis infundunt, et appetitus motum agendi excutit. Ita ergo informati simus, ut bonarum rerum subeat animum cogitatio: appetitus rationi obtemperet (si uere ut illud decorum custodiamus, animum uolumus intendere) ne rationem excludat rei alicuius affectus: sed ratio quid honestati conueniat, examinet. 99 Et quoniam ad conseruationem decori spectare diximus, ut sciamus in factis dictisue quis modus: prior autem ordo loquendi quam faciendi est; sermo in duo diuiditur, in colloquium familiare, et in tractatum, disceptationemque fidei atque iustitiae. In utroque seruandum, ne sit aliqua perturbatio: sed tamquam mitis et placidus, et beneuolentiae plenus et gratiae, sine ulla sermo ducatur contumelia. Absit pertinax in familiari sermone contentio; quaestiones enim magis excitare inanes, quam utilitatis aliquid afferre solet. Disceptatio sine ira, suauitas sine amaritudine sit, monitio sine asperitate, hortatio sine offensione. Et sicut in omni actu uitae id cauere debemus, ne rationem nimius animi motus excludat, sed teneamus consilii locum: ita etiam in sermone formulam eam teneri conuenit, ne aut ira excitetur, aut odium, aut cupiditatis nostrae, aut ignauiae aliqua exprimamus indicia. 100 Sit igitur sermo huiusmodi de Scripturis maxime. Quid enim magis nos oportet loqui, quam de conuersatione optima, adhortatione obseruationis, disciplinae custodia. Habeat caput eius rationem et finis modum. Sermo enim taediosus iram excitat. Quam uero indecorum, ut cum omnis confabulatio habere soleat incrementum gratiae, habeat naeuum offensionis? 101 Tractatus quoque de doctrina fidei, de magisterio continentiae, de disceptatione iustitiae, adhortatione diligentiae, non unus semper, sed ut se dederit lectio, nobis et arripiendus est, et prout possumus, prosequendus: neque nimium prolixus, neque cito interruptus; ne uel fastidium derelinquat, uel desidiam prodat atque incuriam. Oratio pura, simplex, dilucida, atque manifesta, plena grauitatis et ponderis: non affectata elegantia, sed non intermissa gratia. [1,23] CAPUT XXIII. 102 Multa praeterea de ratione dicendi dant praecepta saeculares uiri, quae nobis praetereunda arbitror, ut de iocandi disciplina. Nam licet interdum honesta ioca ac suauia sint, tamen ab ecclesiastica abhorrent regula; quoniam quae in Scripturis sanctis non reperimus, ea quemadmodum usurpare possumus? 103 Cauenda enim etiam in fabulis, ne inflectant grauitatem seuerioris propositi. Vae uobis, qui ridetis, quia flebitis! ait Dominus: et nos ridendi materiam requirimus, ut hic ridentes, illic fleamus? Non solum profusos, sed omnes etiam iocos declinandos arbitror; nisi forte plenum suauitatis et gratiae sermonem esse, non indecorum est. 104 Nam de uoce quid loquar, quam simplicem et puram esse satis arbitror: canoram autem esse naturae est, non industriae. Sit sane distincta pronuntiationis modo, et plena succi uirilis; ut agrestem ac subrusticum fugiat sonum, non ut rythmum affectet scenicum, sed mysticum seruet. [1,24] CAPUT XXIV. 105 De ratione dicendi satis dictum puto, nunc de actione uitae quid congruat, consideremus. Tria autem in hoc genere spectanda cernimus: unum, ut rationi appetitus non reluctetur; hoc enim solummodo possunt officia nostra illi decoro conuenire. Si enim appetitus rationi obediat, facile id quod deceat in omnibus officiis conseruari potest. Deinde ne maiore studio quam res ipsa est quae suscipitur, uel minore: aut paruam magno ambitu suscepisse, aut magnam inferiore destituisse uideamur. Tertium de moderatione studiorum, operumque nostrorum: de ordine quoque rerum et de opportunitate temporum, non dissimulandum puto. 106 Sed primum illud quasi fundamentum est omnium, ut appetitus rationi pareat: secundum et tertium idem est, hoc est, in utroque moderatio. Vacat enim apud nos speciei liberalis, quae pulchritudo habetur, et dignitatis contemplatio. Sequitur de ordine rerum, et de opportunitate temporum. Ac per hoc tria sunt, quae uideamus utrum in aliquo sanctorum consummata possimus docere. 107 Primum ipse pater Abraham, qui ad magisterium futurae successionis informatus et instructus est, iussus, exire de terra sua, et de cognatione sua, et de domo patris sui; nonne multiplicatae necessitudinis praestrictus affectu, tamen appetitum rationi obedientem praebuit? Quem enim terrae suae, cognationis, domus quoque propriae gratia non delectaret? Et hunc ergo mulcebat suorum suauitas, sed imperii coelestis et remunerationis aeternae consideratio mouebat amplius. Nonne considerabat uxorem imbecillem ad labores, teneram ad iniurias, decoram ad incentiua insolentium, sine summo non posse duci periculo? Et tamen subire omnia, quam excusare consultius diiudicauit. Deinde cum descenderet in Aegyptum, monuit ut diceret se sororem esse, non uxorem ipsius. 108 Aduerte, quanti appetitus. Timebat uxoris pudori, timebat propriae saluti, suspectas habebat Aegyptiorum libidines; et tamen praeualuit apud eum ratio exsequendae deuotionis. Considerauit enim quod Dei fauore ubique tutus esse posset, offenso autem Domino, etiam domi non posset illaesus manere. Vicit igitur appetitum ratio, et obedientem sibi praestitit. 109 Capto nepote, non perterritus neque tot regum turbatus populis, bellum repetit: uictoria potitus, praedae partem cuius ipse fuit auctor, recusauit. Promisso quoque sibi filio, cum consideraret emortui corporis sui uires depositas, sterilitatem coniugis, et supremam senectutem, etiam contra usum naturae Deo credidit. 110 Aduerte conuenire omnia. Appetitus non defuit, sed repressus est: animus aequalis gerendis, qui nec magna pro uilibus, nec minora pro magnis duceret, moderatio pro negotiis, ordo rerum, opportunitas temporum, mensura uerborum. Fide primus, iustitia praecipuus, in praelio strenuus, in uictoria non auarus, domi hospitalis, uxori sedulus. 111 Sanctum quoque eius nepotem Iacob delectabat domi securum degere: sed mater uoluit peregrinari, ut daret fraternae iracundiae locum. Vicit appetitum consilii salubritas. Exsul domo, profugus a parentibus, ubique tamen conuenientem mensuram negotiis tenuit, et temporibus opportunitatem reseruauit. Acceptus domi parentibus, ut alter maturitate prouocatus obsequii benedictionem daret, alter amore pio propenderet. Fraterno quoque iudicio praelatus, cum cibum suum fratri cedendum putasset: delectabatur utique alimento secundum naturam, sed secundum pietatem cessit petito. Pastor domino gregis fidus, socero gener sedulus, impiger in labore, in conuiuio parcus, in satisfactione praeuius, in remuneratione largus. Denique sic fraternam mitigauit iracundiam; ut cuius uerebatur inimicitias, adipisceretur gratiam. 112 Quid de Ioseph loquar, qui utique habebat cupiditatem libertatis, et suscepit seruitii necessitatem? Quam subditus in seruitute, quam in uirtute constans, quam benignus in carcere, sapiens in interpretatione, in potestate moderatus, in ubertate prouidus, in fame iustus, ordinem laudis rebus adiungens, et opportunitatem temporibus, aequitatem populis officii sui moderatione dispensans? 113 Iob quoque iuxta secundis, atque aduersis rebus irreprehensibilis, patiens, gratus Deo atque acceptus, uexabatur doloribus, sed se consolabatur. 114 Dauid etiam fortis in bello, patiens in aduersis, in Hierusalem pacificus, in uictoria mansuetus, in peccato dolens, in senectute prouidus, rerum modos, uices temporum per singularum sonos seruauit aetatum; ut mihi uideatur non minus uiuendi genere, quam canendi suauitate praedulcis immortalem Deo sui fudisse meriti cantilenam. 115 Quod his uiris principalium uirtutum officium defuit? Quarum primo loco constituerunt prudentiam, quae in ueri inuestigatione uersatur, et scientiae plenioris infundit cupiditatem: secundo iustitiam, quae suum cuique tribuit, alienum non uindicat, utilitatem propriam negligit, ut communem aequitatem custodiat: tertio fortitudinem, quae et in rebus bellicis excelsi animi magnitudine, et domi eminet, corporisque praestat uiribus: quarto temperantiam, quae modum, ordinemque seruat omnium, quae uel agenda, uel dicenda arbitramur. [1,25] CAPUT XXV. 116 Haec forsitan aliquis dicat primo loco poni oportuisse, quoniam ab his quatuor uirtutibus nascuntur officiorum genera. Sed hoc artis est, ut primo officium definiatur, postea certa in genera diuidatur. Nos autem artem fugimus, exempla maiorum proponimus: quae neque obscuritatem afferunt ad intelligendum, neque ad tractandum uersutias. Sit igitur nobis uita maiorum disciplinae speculum, non calliditatis commentarium: imitandi reuerentia, non disputandi astutia. 117 Fuit igitur in sancto Abraham primo loco prudentia, de quo dicit Scriptura: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam. Nemo enim prudens, qui Deum nescit. Denique insipiens dixit quia non est Deus; nam sapiens non diceret. Quomodo enim sapiens qui non requirit auctorem suum, qui dicit lapidi: Pater meus es tu : qui dicit diabolo, ut Manichaeus: Auctor meus es tu? Quomodo sapiens Arianus, qui mauult imperfectum auctorem habere atque degenerem, quam uerum atque perfectum? Quomodo sapiens Marcion atque Eunomius, qui malunt Deum malum quam bonum habere? Quomodo sapiens, qui Deum suum non timet? Initium enim sapientiae timor Domini. Et alibi habes: Sapientes non declinant de ore Domini, sed tractant in confessionibus suis. Simul quoque dicente Scriptura: Reputatum est ei ad iustitiam; alterius uirtutis ei gratiam detulit. 118 Primi igitur nostri definierunt prudentiam in ueri consistere cognitione. Quis enim illorum ante Abraham, Dauid, Salomonem? Deinde iustitiam spectare ad societatem generis humani. Denique Dauid ait: Dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum. Iustus miseretur, iustus commodat. Sapienti et iusto totus mundus diuitiarum est. Iustus communia pro suis habet, sua pro communibus. Iustus se ipsum, priusquam alios, accusat. Ille enim iustus, qui nec sibi parcit, et occulta sua latere non patitur. Vide quam iustus Abraham. In senectute susceperat filium per repromissionem, reposcenti Domino negandum ad sacrificium, quamuis unicum, non putauit. 119 Aduerte hic omnes uirtutes quatuor in uno facto. Fuit sapientiae, Deo credere, nec filii gratiam anteferre auctoris praecepto: fuit iustitiae, acceptum reddere: fuit fortitudinis, appetitum ratione cohibere. Ducebat hostiam pater, interrogabat filius, tentabatur affectus patrius, sed non uincebatur. Repetebat filius appellationem paternam, compungebat paterna uiscera, sed non minuebat deuotionem. Accedit et quarta uirtus, temperantia. Tenebat iustus et pietatis modum, et exsecutionis ordinem. Denique dum sacrificio necessaria uehit, dum ignem adolet, dum filium ligat, dum gladium educit, hoc immolandi ordine meruit, ut filium reseruaret. 120 Quid sapientius sancto Iacob, qui Deum uidit facie ad faciem, et meruit benedictionem? Quid iustius, qui ea quae acquisierat, oblatis muneribus cum fratre diuisit? Quid fortius, qui cum Deo luctatus est? Quid modestius eo qui modestiam ita et locis et temporibus deferebat, ut filiae iniuriam mallet praetexere coniugio, quam uindicare; eo quod inter alienos positus amori potius consulendum, quam odia colligenda censebat? 121 Noe quam sapiens, qui tantam fabricauit arcam! Quam iustus, qui ad semen omnium reseruatus, solus ex omnibus et praeteritae generationis superstes est factus, et auctor futurae, mundo potius et uniuersis magis quam sibi natus! Quam fortis, ut diluuium uinceret! Quam temperans, ut diluuium toleraret! quando introiret, qua moderatione degeret, quando coruum, quando columbam dimitteret, quando reciperet reuertentes, quando exeundi opportunitatem captaret, agnosceret? [1,26] CAPUT XXVI. 122 Itaque tractant in ueri inuestigatione tenendum illud decorum, ut summo studio requiramus quid uerum sit, non falsa pro ueris ducere, non obscuris uera inuoluere, non superfluis uel implexis atque ambiguis occupare animum. Quid tam indecorum, quam uenerari ligna, quod ipsi faciunt? Quid tam obscurum, quam de astronomia et geometria tractare, quod probant; et profundi aeris spatia metiri, coelum quoque et mare numeris includere: relinquere causas salutis, errores quaerere. 123 At non ille eruditus in omni sapientia Aegyptiorum Moyses probauit ista: sed illam sapientiam detrimentum et stultitiam iudicauit, et auersus ab ea, intimo Deum quaesiuit affectu; ideoque uidit, interrogauit, audiuit loquentem. Quis magis sapiens quam ille quem docuit Deus, qui omnem sapientiam Aegyptiorum, omnesque artium potentias operis sui uirtute euacuauit? Non hic incognita pro cognitis habebat, hisque temere assentiebatur: quae duo in hoc maxime naturali atque honesto loco uitanda discant, qui sibi nec contra naturam esse, nec turpe iudicant saxa adorare, et a simulacris auxilium petere, quae nihil sentiant. 124 Quanto igitur excelsior uirtus est sapientia, tanto magis enitendum arbitror, ut assequi eam possimus. Itaque ne quid contra naturam, ne quid turpe atque indecorum sentiamus, duo haec, id est, et tempus et diligentiam ad considerationem rerum examinandi gratia referre debemus. Nihil est enim quo magis homo caeteris animantibus praestet, quam quod rationis est particeps, causas rerum requirit, generis sui auctorem inuestigandum putat, in cuius potestate uitae necisque nostrae potestas sit, qui mundum hunc suo nutu regat, cui sciamus rationem esse reddendam nostrorum actuum. Nihil est enim quod magis proficiat ad uitam honestam, quam ut credamus eum iadicem futurum, quem et occulta non fallant, et indecora offendant, et honesta delectent. 125 Omnibus igitur hominibus inest secundum naturam humanam uerum inuestigare, quae nos ad studium cognitionis et scientiae trahit, et inquirendi infundit cupiditatem. In quo excellere uniuersis pulchrum uidetur, sed pancorum est assequi: qui uoluendo cogitationes, consilia examinando, non mediocrem impendunt laborem; ut ad illud beate honesteque uiuendum peruenire possint, atque operibus appropinquare. Non enim qui dixerit, inquit, mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum, sed qui fecerit ea quae dico. Nam studia scientiae sine factis, haud scio an etiam inuoluant magis. [1,27] CAPUT XXVII. 126 Primus igitur Officii fons prudentia est. Quid enim tam plenum officii, quam deferre Auctori studium atque reuerentiam? Qui tamen fons et in uirtutes deriuatur caeteras; neque enim potest iustitia sine prudentia esse, cum examinare quid iustum, quidue iniustum sit, non mediocris prudentiae sit; summus in utroque error. Qui enim iustum iudicat iniustum, iniustum uero iustum, exsecrabilis apud Deum. Ut quid abundant iustitiae imprudenti? Salomon ait. Neque iterum prudentia sine iustitia est; pietas enim in Deum initium intellectus. Quo aduertimus illud ab huius saeculi translatum magis quam inuentum sapientibus; quia pietas fundamentum est omnium uirtutum. 127 Iustitiae autem pietas est prima in Deum, secunda in patriam, tertia in parentes, item in omnes: quae et ipsa secundum naturae est magisterium. Siquidem ab ineunte aetate ubi primum sensus infundi coeperit, uitam amamus tamquam Dei munus, patriam, parentesque diligimus, deinde aequales quibus sociari cupimus. Hinc charitas nascitur, quae alios sibi praefert, non quaerens quae sua sunt, in quibus est principatus iustitiae. 128 Omnibus quoque animantibus innascitur, primum salutem tueri, cauere quae noceant, expetere quae prosint, ut pastum, ut latibula quibus se a periculo, imbribus, sole defendant, quod est prudentiae. Succedit quoque ut omnium genera animantium congregabilia natura sint: primo generis sui ac formae consortibus, tum etiam caeteris; ut uidemus boues armentis, equos gregibus, et maxime pares paribus delectari: ceruos quoque ceruis, et plerumque hominibus adiungi. Iam de procreandi studio et sobole, uel etiam generantium amore, quid loquar, in quo est forma iustitiae praecipua? 129 Liquet igitur et has, et reliquas cognatas sibi esse uirtutes. Siquidem et fortitudo quae uel in bello tuetur a barbaris patriam, uel domi defendit infirmos, uel a latronibus socios, plena sit iustitiae: et scire quo consilio defendat atque adiuuet, captare etiam temporum et locorum opportunitates, prudentiae ac modestiae sit: et temperantia ipsa sine prudentia modum scire non possit: opportunitatem noscere, et secundum mensuram reddere, sit iustitiae: et in omnibus istis magnanimitas necessaria sit, et quaedam fortitudo mentis, plerumque et corporis; ut quis quod uelit, possit implere. [1,28] CAPUT XXVIII. 130 Iustitia igitur ad societatem generis humani, et ad communitatem refertur. Societatis enim ratio diuiditur in duas partes, iustitiam et beneficentiam, quam eamdem liberalitatem et benignitatem uocant: iustitia mihi excelsior uidetur, liberalitas gratior: illa censuram tenet, ista bonitatem. 131 Sed primum ipsum quod putant philosophi iustitiae munus, apud nos excluditur. Dicunt enim illi eam primam esse iustitiae formam, ut nemini quis noceat, nisi lacessitus iniuria: quod Euangelii auctoritate uacuatur; uult enim Scriptura, ut sit in nobis spiritus Filii hominis, qui uenit conferre gratiam, non inferre iniuriam. 132 Deinde formam iustitiae putauerunt, ut quis communia, id est, publica pro publicis habeat, priuata pro suis. Ne hoc quidem secundum naturam, natura enim omnia omnibus in commune profudit. Sic enim Deus generari iussit omnia ut pastus omnibus communis esset, et terra foret omnium quaedam communis possessio. Natura igitur ius commune generauit, usurpatio ius fecit priuatum. Quo in loco aiunt placuisse Stoicis, quae in terris gignantur, omnia ad usus hominum creari: homines autem hominum causa esse generatos; ut ipsi inter se aliis alii prodesse possint. 133 Unde hoc, nisi de nostris Scripturis dicendum assumpserunt? Moyses enim scripsit, quia dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem nostram et secundum similitudinem, et habeat potestatem piscium maris, et uolatilium coeli, et pecorum, et omnium repentium super terram. Et Dauid ait: Omnia subiecisti sub pedibus eius, oues et boues uniuersas, insuper et pecora campi: uolucres coeli, et pisces maris. Ergo omnia subiecta esse homini de nostris didicerunt, et ideo censent propter hominem esse generata. 134 Hominem quoque hominis causa generatum esse in libris Moysi reperimus, dicente Domino: Non est bonum esse hominem solum, faciamus ei adiutorium simile sibi. Ad adiumentum ergo mulier data est uiro, quae generaret; ut homo homini adiumento foret. Denique antequam mulier formaretur, dictum est de Adam: Non est inuentus adiutor similis illi; adiumentum enim homo nisi de homine habere non poterat. Ex omnibus igitur animantibus nullum animal simile, et ut absolute dicamus, nullus adiutor hominis inuentus est: muliebris igitur sexus adiutor exspectabatur. 135 Ergo secundum Dei uoluntatem, uel naturae copulam, inuicem nobis esse auxilio debemus, certare officiis, uelut in medio omnes utilitates ponere, et ut uerbo Scripturae utar, adiumentum ferre alter alteri, uel studio, uel officio, uel pecunia, uel operibus, uel quolibet modo; ut inter nos societatis augeatur gratia. Nec quisquam ab officio uel periculi terrore reuocetur: sed omnia sua ducat, uel aduersa uel prospera. Denique sanctus Moyses pro populo patriae bella suscipere grauia non reformidauit, nec regis potentissimi trepidauit arma, nec barbaricae immanitatis expauit ferociam: sed abiecit salutem suam, ut plebi redderet libertatem. 136 Magnus itaque iustitiae splendor, quae aliis potius nata quam sibi, communitatem et societatem nostrane adiuuat: excelsitatem tenet; ut suo iudicio omnia subiecta habeat, opem aliis ferat, pecuniam conferat, officia non abnuat, pericula suscipiat aliena. 137 Quis non cuperet hanc uirtutis arcem tenere, nisi prima auaritia infirmaret atque inflecteret tantae uirtutis uigorem? Etenim dum augere opes, aggregare pecunias, occupare terras possessionibus cupimus, praestare diuitiis; iustitiae formam exuimus, beneficentiam communem amisimus. Quomodo enim potest iustus esse, qui studet eripere alteri, quod sibi quaerat? 138 Potentiae quoque cupiditas, formam iustitiae uirilem effeminat? Quomodo enim potest pro aliis interuenire, qui alios sibi subiicere conatur: et infirmo aduersus potentes opem ferre, qui ipse grauem libertati affectat potentiam? [1,29] CAPUT XXIX. 139 Quanta autem iustitia sit ex hoc intelligi potest, quod nec locis, nec personis, nec temporibus excipitur, quae etiam hostibus reseruatur; ut si constitutus sit cum hoste aut locus aut dies praelio, aduersus iustitiam putetur aut loco praeuenire, aut tempore. Interest enim utrum aliquis pugna aliqua et conflictu graui capiatur, an superiore gratia, uel aliquo euentu. Siquidem uehementioribus hostibus et infidis, et his qui amplius laeserint, uehementior refertur ultio; ut de Madianitis qui per mulieres suas plerosque peccare fecerant ex plebe Iudaeorum, unde et Dei in populum patrum iracundia effusa est. Et ideo factum est ut nullum Moyses uictor superesse pateretur : Gabaonitas autem qui fraude magis quam bello tentauerant plebem patrum, non expugnaret Iesus; sed conditionis impositae afficeret iniuria. Syros uero Elisaeus, quos obsidentes in ciuitatem induxerat, momentanea caecitate percussos, ut quo ingrederentur uidere non possent, uolenti regi Israel percutere non acquiesceret dicens: Non percuties quos non captiuasti in lancea et in gladio tuo: pone eis panem et aquam, ut manducent et bibant, et remittantur et eant ad dominum suum; ut humanitate prouocati gratiam repraesentarent. Denique postea in terram Israel uenire piratae Syriae destiterunt. 140 Si ergo etiam in bello iustitia ualet, quanto magis in pace seruanda est? Et hanc gratiam propheta his detulit, qui ad eum corripiendum uenerant. Sic enim legimus, quod in obsidionem eius miserat rex Syriae exercitum suum, cognito quod Elisaeus esset, qui consiliis et argumentationibus eius obuiaret omnibus. Quem uidens exercitum Giezi seruus prophetae, de salutis periculo trepidare coepit. Cui dixit propheta: Noli timere, quoniam plures nobiscum sunt, quam cum illis. Et rogante propheta ut aperirentur oculi seruo suo, aperti sunt. Et uidit itaque Giezi totum montem equis repletum et curribus in circuitu Elisaei. Quibus descendentibus ait propheta: Percute, Deus, caecitate exercitum Syriae. Quo impetrato, dixit ad Syros: Venite post me, et ducam uos ad hominem quem quaeritis. Et uiderunt Elisaeum, quem corripere gestiebant: et uidentes, tenere non poterant. Liquet igitur etiam in bello fidem et iustitiam seruari oportere, nec illud decorum esse posse, si uioletur fides. 141 Denique etiam aduersarios molli ueteres appellatione nominabant, ut peregrinos uocarent; hostes enim antiquo ritu peregrini dicebantur. Quod aeque etiam ipsum de nostris assumptum dicere possumus; aduersarios enim suos Hebraei Allophylos, hoc est, alienigenas Latino appellabant uocabulo. Denique in libro Regnorum primo sic legimus: Et factum est in diebus illis, conuenerunt alienigenae in pugnam ad Israel. 142 Fundamentum ergo est iustitiae fides; iustorum enim corda meditantur fidem: et qui se iustus accusat, iustitiam supra fidem collocat; nam tunc iustitia eius apparet, si uera fateatur. Denique et Dominus per Esaiam: Ecce, inquit, mitto lapidem in fundamentum Sion, id est, Christum in fundamenta Ecclesiae. Fides enim omnium, Christus: Ecclesia autem quaedam forma iustitiae est. Commune ius omnium: in commune orat, in commune operatur, in commune tentatur. Denique qui se ipsum sibi abnegat; ipse iustus, ipse dignus Christo est. Ideo et Paulus fundamentum posuit Christum, ut supra eum opera iustitiae locaremus; quia fides fundamentum est: in operibus autem aut malis iniquitas, aut bonis iustitia est. [1,30] CAPUT XXX. 143 Sed iam de beneficentia loquamur, quae diuiditur etiam ipsa in beneuolentiam et liberalitatem. Ex his igitur duobus constat beneficentia, ut sit perfecta. Non enim satis est bene uelle, sed etiam bene facere: nec satis est iterum bene facere, nisi id ex bono fonte, hoc est, bona uoluntate proficiscatur: Hilarem enim datorem diligit Deus. Nam si inuitus facias, quae tibi merces est? Unde Apostolus generaliter: Si uolens hoc ago, mercedem habeo: si inuitus, dispensatio mihi credita est. In Euangelio quoque multas disciplinas accepimus iustae liberalitatis. 144 Pulchrum est igitur bene uelle, et eo largiri consilio, ut prosis, non ut noceas. Nam si luxurioso ad luxuriae effusionem, adultero ad mercedem adulterii largiendum putes; non est beneficentia ista, ubi nulla est beneuolentia. Officere enim istud est, non prodesse alteri, si largiaris ei qui conspiret aduersus patriam, qui congregare cupiat tuo sumptu perditos, qui impugnent Ecclesiam. Non est haec probabilis liberalitas, si adiuues eum qui aduersus uiduam et pupillos graui decernit iurgio, aut ui aliqua possessiones eorum eripere conatur. 145 Non probatur largitas, si quod alteri largitur, alteri quis extorqueat: si iniuste quaerat, et iuste dispensandum putet; nisi forte ut ille Zacchaeus, reddas prius quadruplum ei quem fraudaueris: et gentilitatis uitia fidei studio et credentis operatione compenses. Fundamentum igitur habeat liberalitas tua. 146 Hoc primum quaeritur, ut cum fide conferas, fraudem non facias oblatis; ne dicas te plus conferre, et minus conferas. Quid enim opus est dicere? Fraus promissi est: in tua potestate est largiri quod uelis. Fraus fundamentum soluit, et opus corruit. Numquid Petrus ita indignatione efferbuit, ut Ananiam exstingui uellet, uel uxorem eius? Sed exemplo eorum noluit perire caeteros. 147 Nec illa perfecta est liberalitas, si iactantiae causa magis quam misericordiae largiaris. Affectus tuus nomen imponit operi tuo: quomodo a te proficiscitur, sic aestimatur. Vides quam moralem iudicem habeas. Te consulit, quomodo opus tuum suscipiat, mentem tuam prius interrogat. Nesciat, inquit, sinistra tua, quid faciat dextera tua. Non de corpore loquitur, sed etiam unanimus tuus, frater tuus quod facis nesciat; ne dum hic mercedem quaeris iactantiae, illic remunerationis fructum amittas. Perfecta autem est liberalitas, ubi silentio quis tegit opus suum, et necessitatibus singulorum occulte subuenit: quem laudat os pauperis, et non labia sua. 148 Deinde perfecta liberalitas fide, causa, loco, tempore commendatur; ut primum opereris circa domesticos fidei. Grandis culpa si, sciente te, fidelis egeat: si scias eum sine sumptu esse, famem tolerare, aerumnam perpeti, qui praesertim egere erubescat: si in causam ceciderit aut captiuitatis suorum, aut calumniae, et non adiuues: si sit in carcere, et poenis, et suppliciis propter debitum aliquod iustus excrucietur (nam etsi omnibus debetur misericordia, tamen iusto amplius) si tempore afflictionis suae nihil a te impetret: si tempore periculi quo rapitur ad mortem, plus apud te pecunia tua ualeat, quam uita morituri. De quo pulchre Iob dixit: Benedictio perituri in me ueniat. 149 Personarum quidem Deus acceptor non est, quia nouit omnia. Nos autem omnibus quidem debemus misericordiam: sed quia plerique fraude eam quaerunt, et affingunt aerumnam; ideo ubi causa manifestatur, persona cognoscitur, tempus urget, largius se debet profundere misericordia. Non enim auarus Dominus est, ut plurimum quaerat. Beatus quidem qui dimittit omnia, et sequitur eum: sed et ille beatus est, qui quod habet, ex affectu facit. Denique duo aera uiduae illius diuitum muneribus praetulit; quia totum illa quod habuit, contulit: illi autem ex abundantia partem exiguam contulerunt. Affectus igitur diuitem collationem aut pauperem facit, et pretium rebus imponit. Caeterum Dominus non uult simul effundi opes, sed dispensari: nisi forte ut Elisaeus boues suos occidit, et pauit pauperes ex eo quod habuit; ut nulla cura teneretur domestica, sed relictis omnibus, in disciplinam se propheticam daret. 150 Est etiam illa probanda liberalitas, ut proximos seminis tui non despicias, si egere cognoscas. Melius est enim ut ipse subuenias tuis, quibus pudor est ab aliis sumptum deposcere, aut alicui postulare subsidium necessitati: non tamen ut illi ditiores eo fieri uelint, quod tu potes conferre inopibus; causa enim praestat, non gratia. Neque enim propterea te Domino dicasti, ut tuos diuites facias: sed ut uitam tibi perpetuam fructu boni operis acquiras, et pretio miserationis peccata redimas tua. Putant se parum poscere? Pretium tuum quaerunt, uitae tuae fructum adimere contendunt, et se iuste facere putant. Et accusat quod eum diuitem non feceris, cum te ille uelit aeternae uitae fraudare mercede. 151 Consilium prompsimus, auctoritatem petamus. Primum neminem debet pudere, si ex diuite pauper fiat, dum largitur pauperi; quia Christus pauper factus est, cum diues esset, ut omnes sua inopia ditaret. Dedit regulam quam sequamur, ut bona ratio sit exinaniti patrimonii; si quis pauperum famem repulit, inopiam subleuauit. Unde et consilium in hoc do, Apostolus dicit: Hoc enim uobis utile est, ut Christum imitemini. Consilium bonis datur, correptio errantes coercet. Denique quasi bonis dicit: Quia non tantum facere, sed et uelle coepistis ab anno praeterito. Perfectorum utrumque est, non pars. Itaque docet et liberalitatem sine beneuolentia, et beneuolentiam sine liberalitate non esse perfectam. Unde ad perfectum hortatur, dicens: Nunc ergo et facere consummate, ut quemadmodum prompta est in uobis uoluntas faciendi, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. Si enim uoluntas prompta est, secundum id quod habet, acceptum est, non secundum quod non habet. Non enim ut aliis refectio sit, uobis autem angustia: sed ex aequalitate in hoc tempore, uestra abundantia ad illorum inopiam, ut illorum abundantia sit ad uestram inopiam; ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: Qui multum, non abundauit: et qui modicum, non minorauit. 152 Aduertimus quemadmodum et beneuolentiam, et liberalitatem, et modum comprehendit, et fructum, atque personas. Ideo modum quia imperfectis dabat consilium, non enim patiuntur angustias, nisi imperfecti. Sed et si quis Ecclesiam nolens grauare in sacerdotio aliquo constitutus aut ministerio, non totum quod habet, conferat; sed operetur cum honestate quantum officio sat est, non mihi imperfectus uidetur. Et puto quod hic augustiam non animi, sed rei familiaris dixerit. 153 De personis autem puto dictum: Ut uestra abundantia sit ad illorum inopiam, et illorum abundantia ad uestram inopiam; id est, ut populi abundantia sit bonae operationis ad illorum subleuandam alendi inopiam: et illorum abundantia spiritalis adiuuet in plebe inopiam meriti spiritalis, et conferat ei gratiam. 154 Unde exemplum optimum posuit: Qui multum, non abundauit: et qui modicum, non minuit. bene hortatur ad officium misericordiae omnes homines istud exemplum; quoniam et qui plurimum auri possidet, non abundat; quia nihil est quidquid in hoc saeculo est: et qui exiguum habet, non minuit; quia nihil est, quod amittit. Res sine dispendio est, quae tota dispendium est. 155 Est etiam sic intellectus bonus: Qui plurimum habet, et si non donat, non abundat; quia quantumuis acquirat, eget semper, qui plus concupiscit: et qui exiguum habet, non minuit; quia non multum est quod pauperem pascit. Similiter ergo et ille pauper qui confert spiritalia pro pecuniariis, et si plurimum habeat gratiae, non abundat; non enim onerat gratia, sed alleuat mentem. 156 Sed etiam sic potest intelligi: Non abundas, o homo. Quantum est enim quod accepisti, etsi tibi multum est? Ioannes quo nemo maior est inter natos mulierum, inferior tamen erat eo, qui minor est in regno coelorum. 157 Potest et sic: Non abundat Dei gratia corporaliter, quia spiritalis est. Quis potest eius aut magnitudinem aut latitudinem comprehendere, quam non uidet? Fides si fuerit sicut granum sinapis, montes transferre potest, et non tibi datur ultra granum sinapis. Si abundet in te gratia, non est uerendum ne mens tua tanto munere incipiat extolli; quia multi sunt qui ab altitudine cordis sui grauius corruerunt, quam si nullam habuissent Domini gratiam? Et qui parum habet, non minuit; quia non est corporeum ut diuidatur: et quod parum uidetur habenti, plurimum est cui nihil deest. 158 Consideranda etiam in largiendo aetas atque debilitas, nonnumquam etiam uerecundia, quae ingenuos prodit natales; ut senibus plus largiaris, qui sibi labore iam non queunt uictum quaerere. Similiter et debilitas corporis, et haec iuuanda promptius. Tum si quis ex diuitiis cecidit in egestatem: et maxime si non uitio suo, sed aut latrociniis, aut proscriptione, aut calumniis, quae habebat, amisit. 159 Sed forte dicat aliquis: Caecus uno loco sedet et praeteritur, et iuuenis ualidus frequenter accipit. Et uerum est, quia obrepit per importunitatem. Non est illud iudicii, sed taedii. Nam et Dominus ait in Euangelio de eo qui iam clauserat ostium suum, si quis ostium eius procacius pulset, quia surgit et dat illi propter importunitatem. [1,31] CAPUT XXXI. 160 Pulchrum quoque est propensiorem eius haberi rationem, qui tibi aut beneficium aliquod, aut munus contulit, si ipse in necessitatem incidit. Quid enim tam contra officium, quam non reddere quod acceperis? Nec mensura pari, sed uberiore reddendum arbitror, et usum pensare beneficii; ut et tu subuenias, quantum eius aerumnam repellas. Etenim superiorem non esse in referendo quam in conferendo beneficio, hoc est minorem esse, quoniam qui prior contulit, tempore superior est, humanitate prior. 161 Unde imitanda nobis est in hoc quoque natura terrarum, quae susceptum semen multiplicatiori solet numero reddere quam acceperit. Ideo tibi scriptum est: Sicut agricultura est homo insipiens, et tamquam uinea homo egens sensu. Si reliqueris eum, desolabitur. Sicut agricultura ergo etiam sapiens, ut tamquam fenerata sibi maiore mensura semina suscepta restituat. Terra ergo aut spontaneos fructus germinat, aut creditos uberiore cumulo refundit ac reddit. Utrumque debes quodam haereditario usu parentis, ne relinquaris sicut in foecundus ager. Esto tamen ut aliquis excusare possit quod non dederit, quomodo excusare potest quod non reddiderit? Non dare cuiquam uix licet, non reddere uero non licet. 162 Ideo pulchre Salomon ait: Si sederis coenare ad mensam potentis, sapienter intellige ea quae apponuntur tibi: et mitte manum tuam sciens quod oportet te talia praeparare. Si autem insatiabilis es, noli concupiscere escas eius; haec enim obtinent uitam fallacem. Quas nos imitari cupientes sententias, scripsimus. Conferre gratiam bonum est: at qui referre nescit, durissimus. Humanitatis exemplum ipsa terra suggerit. Spontane os fructus ministrat quos non seueris, multiplicatum quoque reddit quod acceperit. Negare tibi pecuniam numeratam non licet, quomodo licet acceptam non referre gratiam? In prouerbiis quoque habes, quod ita plurimum redhibitio ista gratiae apud Deum consueuit ualere, ut etiam in die ruinae inueniat gratiam quando possunt praeponderare peccata. Et quid aliis utar exemplis, cum Dominus ipse remunerationem uberiorem sanctorum meritis in Euangelio polliceatur, atque exhortetur ut operemur bonum opus, dicens: Dimittite et dimittetur uobis; date et dabitur uobis; mensuram bonam, commotam, supereffluentem dabunt in sinum uestrum? 163 Itaque et illud conuiuium Salomonis non de cibis, sed de operibus est bonis. Quo enim melius epulantur animi, quam bonis factis? Aut quid aliud tam facile potest iustorum explere mentes, quam boni operis conscientia? Qui autem iucundior cibus, quam facere uoluntatem Dei? Quem cibum sibi solum Dominus abundare memorauit, sicut scriptum est in Euangelio: Meus cibus est, ut faciam uoluntatem Patris mei qui est in coelo. 164 Hoc cibo delectemur, de quo ait Propheta: Delectare in Domino. Hoc cibo delectantur; qui superiores delectationes mirabili ingenio comprehenderunt, qui possunt scire qualis sit illa munda et intelligibilis mentis delectatio. Edamus ergo panes sapientiae; et saturemur in uerbo Dei; quia non in solo pane, sed in omni uerbo Dei uita est hominis facti ad imaginem Dei. De poculo uero satis expresse dicit sanctus Iob: Sicut terra exspectans pluuiam, sic et isti sermones meos. [1,32] CAPUT XXXII. 165 Pulchrum est ergo ut diuinarum Scripturarum humescamus alloquio, et quasi ros sic in nos Dei uerba descendant. Cum igitur sederis ad illam mensam potentis, intellige quis sit iste potens: et in paradiso delectationis positus, atque in conuiuio sapientiae locatus, considera quae apponuntur tibi. Scripura diuina conuiuium sapientiae est: singuli libri singula sunt fercula. Intellige prius quae habeant ferculorum dapes, et tunc mitte manum; ut ea quae legis uel quae accipis a Domino Deo tuo, operibus exsequaris, et collatam in te gratiam officiis repraesentes: ut Petrus et Paulus, qui euangelizando uicem quamdam largitori muneris reddiderunt, ut possent singuli dicere: Gratia autem Dei sum quod sum, et gratia eius egena in me non fuit: sed abundantius illis omnibus laboraui. 166 Alius ergo fructum accepti beneficii, ut aurum auro, argentum argento rependit: alius laborem, alius, haud scio an etiam locupletius, solum restituit affectum. Quid enim si reddendi nulla facultas suppetit? In beneficio referendo plus animus quam census operatur: magisque praeponderat beneuolentia, quam possibilitas referendi muneris. Gratia enim in eo ipso quod habetur, refertur. Magna igitur beneuolentia, quae etiam si nihil conferat, plus exhibet: et cum in patrimonio nihil habeat, largitur pluribus; idque facit sine ullo sui dispendio, et lucro omnium. Et ideo praestat beneuolentia supra ipsam liberalitatem. Ditior haec moribus, quam illa muneribus; plures enim sunt qui indigent beneficio, quam qui abundant. 167 Est autem beneuolentia etiam coniuncta liberalitati, a qua ipsa liberalitas proficiscitur, cum largitatis affectum sequitur largiendi usus: et separata atque discreta. Ubi enim deest liberalitas, beneuolentia manet, communis quaedam parens omnium, quae amicitiam connectit et copulat: in consiliis fidelis, in prosperis laeta, in tristibus moesta; ut unusquisque beneuolentis se magis quam sapientis credat consilio: ut Dauid cum esset prudentior, Ionathae tamen iunioris consiliis acquiescebat. Tolle ex usu hominum beneuolentiam, tamquam solem e mundo tuleris, ita erit; quia sine ea usus hominum esse non potest ut peregrinanti monstrare uiam, reuocare errantem, deferre hospitium, : Foris autem non habitabat hospes, ianua mea omni uenienti patebat) aquam de aqua profluenti dare, lumen de lumine accendere. Beneuolentia itaque in his est omnibus, tamquam fons aquae reficiens sitient em, et tamquam lumen quod etiam in aliis luceat, nec illis desit, qui de suo lumine aliis lumen accenderint. 168 Est etiam illa beneuolentiae liberalitas, ut si quod habes debitoris chirographum, scindens restituas, nihil a debitore consecutus debiti. Quod exemplo sui facere nos debere Iob sanctus admonet. Nam qui habet, non mutuatur: qui non habet, non liberat syngrapham. Quid igitur etiam si ipse non exigas, auaris haeredibus reseruas, quam potes cum beneuolentiae laude sine damno pecuniae repraesentare? 169 Atque ut plenius discutiamus; beneuolentia a domesticis primum profecta personis, id est, a filiis, parentibus, fratribus, per coniunctionum gradus in ciuitatum peruenit ambitum, et de paradiso egressa mundum repleuit. Denique cum in uiro et femina beneuolentem Deus posuisset affectum, dixit: Erunt ambo in una carne, et in uno spiritu. Unde se Eua serpenti credidit; quoniam quae beneuolentiam acceperat, esse maleuolentiam non opinabatur. [1,33] CAPUT XXXIII. 170 Augetur beneuolentia coetu Ecclesiae, fidei consortio, initiandi societate, percipiendae gratiae necessitudine, mysteriorum communione. Haec enim etiam appellationes necessitudinum, reuerentiam filiorum, auctoritatem et pietatem patrum, germanitatem fratrum sibi uindicant. Multum igitur ad cumulandam spectat beneuolentiam necessitudo gratiae. 171 Adiuuant etiam parium studia uirtutum. Siquidem beneuolentia etiam morum facit similitudinem. Denique Ionathas filius regis imitabatur sancti Dauid mansuetudinem, propter quod diligebat eum. Unde et illud: Cum sancto sanctus eris, non solum ad conuersationem, sed etiam ad beneuolentiam deriuandum uidetur. Nam utique et filii Noe simul habitabant, et non erat in his morum concordia. Habitabant etiam in domo patria Esau et Iacob, sed discrepabant. Non enim erat beneuolentia inter eos, quae sibi praeferret alterum: sed magis contentio, quae praeriperet benedictionem. Nam cum alter praedurus, alter mansuetus esset, inter dispares mores, et studia compugnantia, beneuolentia esse non poterat. Adde quia sanctus Iacob paternae degenerem domus uirtuti praeferre non poterat. 172 Nihil autem tam consociabile, quam cum aequitate iustitia: quae uelut compar et socia beneuolentiae, facit ut eos quos pares nobis credimus, diligamus. Habet autem in se beneuolentia, etiam fortitudinem; nam cum amicitia ex beneuolentiae fonte procedat, non dubitat pro amico grauia uitae sustinere pericula: Et si mala mihi, inquit, euenerint per illum, sustineo. [1,34] CAPUT XXXIV. 173 Beneuolentia etiam gladium iracundiae extorquere consueuit. Beneuolentia facit ut amici uulnera utilia quam uoluntaria inimici oscula sint. Beneuolentia facit, ut unus fiat ex pluribus; quoniam si plures amici sint, unus fiunt, in quibus unus spiritus et una sententia est. Simul aduertimus etiam correptiones in amicitia gratas esse, quae aculeos habent, dolorem non habent. Compungimur enim censoriis sermonibus, sed beneuolentiae delectamur sedulitate. 174 Ad summam, non omnibus eadem semper officia debentur, nec personarum semper, sed plerumque causarum et temporum praelationes sunt, ut uicinum quis interdum magis quam fratrem adiuuerit. Quoniam et Salomon dicit: Melior uicinus in proximo, quam frater longe habitans. Et ideo plerumque amici se beneuolentiae quisque committit, quam fratris necessitudini. Tantum ualet beneuolentia, ut plerumque pignora uincat naturae. [1,35] CAPUT XXXV. 175 Satis copiose iustitiae loco honesti naturam et uim tractauimus. Nunc de fortitudine tractemus, quae uelut excelsior caeteris, diuiditur in res bellicas et domesticas. Sed bellicarum rerum studium a nostro officio iam alienum uidetur, quia animi magis quam corporis officio intendimus: nec ad arma iam spectat usus noster, sed ad pacis negotia. Maiores autem nostri, ut Iesus Naue, Hierobaal, Samson, Dauid summam rebus quoque bellicis retulere gloriam. 176 Est itaque fortitudo uelut excelsior caeteris, sed numquam incomitata uirtus; non enim seipsam committit sibi: alioquin fortitudo sine iustitia iniquitatis materia est. Quo enim ualidior est, eo promptior ut inferiorem opprimat; cum in ipsis rebus bellicis iusta bella an iniusta sint, spectandum putetur. 177 Numquam Dauid nisi lacessitus bellum intulit. Itaque prudentiam fortitudinis comitem habuit in praelio. Nam et aduersus Goliam immani mole corporis uirum singulari certamine dimicaturus, arma quibus oneraretur, respuit; uirtus enim suis lacertis magis quam alienis integumentis nititur. Deinde eminus, quo grauius feriret, ictu lapidis hostem interemit. Postea numquam nisi consulto Domino, bellum adorsus. Ideo in omnibus uictor praeliis, usque ad summam senectutem manu promptus, bello aduersum Titanas suscepto, ferocibus bellator miscebatur agminibus gloriae cupidus, incuriosus salutis. 178 Sed non haec sola praeclara fortitudo est; sed etiam illorum gloriosam fortitudinem accipimus, qui per fidem magnitudine animi obstruxerunt leonum ora, exstinxerunt uirtutem ignis, effugerunt aciem gladii, conualuerunt de infirmitate fortes : qui non comitatu et legionibus succincti communem cum multis uictoriam, sed nuda uirtute animi singularem de perfidis retulerunt triumphum. Quam insuperabilis Daniel, qui circa latera sua rugientes non expauit leones! Fremebant bestiae, et ille epulabatur. [1,36] CAPUT XXXVI. 179 Unde igitur hoc uel Tullius, uel etiam Panaetius, aut ipse Aristoteles transtulerint, apertum est satis. Quamquam etiam his duobus antiquior dixerit Iob: Saluum feci pauperem de manu potentis, et pupillum cui adiutor non erat, adiuui. Benedictio perituri in me ueniat. Nonne hic fortissimus, qui tam fortiter pertulit impetus diaboli, et uicit eum uirtute mentis suae? Neque uero de eius dubitandum fortitudine, cui dicit Dominus: Accinge sicut uir lumbos tuos, suscipe altitudinem et uirtutem: omnem autem iniuriosum humiliato. Apostolus quoque ait: Habetis fortissimam consolationem. Est ergo fortis qui se in dolore aliquo consolatur. 180 Et re uera iure ea fortitudo uocatur, quando unusquisque se ipsum uincit, iram continet, nullis illecebris emollitur atque inflectitur, non aduersis perturbatur, non extollitur secundis, et quasi uento quodam, uariarum rerum circumfertur mutatione. Quid autem excelsius et magnificentius, quam exercere mentem, afficere carnem et in seruitudinem redigere; ut obediat imperio, consiliis obtemperet, ut in adeundis laboribus impigre exsequatur propositum animi ac uoluntatem? 181 Haec igitur prima uis fortitudinis, quoniam in duobus generibus fortitudo spectatur animi. Primo, ut externa corporis pro minimis habeat, et quasi superflua despicienda magis quam expetenda ducat. Secundo, ut ea quae summa sunt, omnes quae res in quibus honestas et illud g-prepon cernitur, praeclara animi intentione usque ad affectum persequatur. Quid enim tam praeclarum, quam ut ita animum informes tuum ut, neque diuitias, neque uoluptates, neque honores in maximis constituas, neque in his studium omne conteras? Quod cum ita affectus animo fueris, necesse est illud honestum ac decorum praeponendum putes, illique mentem ita intendas tuam, ut quidquid acciderit quo frangi animi solent, aut patrimonii amissio, aut honoris immunitio, aut obtrectatio infidelium, quasi superior non sentias. Deinde ut te salutis ipsius pericula pro iustitia suscepta non moueant. 182 Haec uera fortitudo est, quam habet Christi athleta, qui, nisi legitimo certamine, non coronatur. An mediocre tibi uidetur praeceptum fortitudinis: Tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio autem spem? Vide quot certamina, et una corona. Quod praeceptum non dat, nisi qui est confortatus in Christo Iesu, cuius caro requiem non habebat. Afflictio undique: foris pugnae, intus timores. Et quamuis in periculis, in laboribus plurimis, in carceribus, in mortibus positus; animo tamen non frangebatur, sed praeliabatur, adeo ut potentior suis fieret infirmitatibus. 183 Itaque considera quemadmodum eos qui ad officia Ecclesiae accedunt, despicientiam rerum humanarum habere debere doceat. Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis huius mundi, quid adhuc uelut uiuentes de hoc mundo decernitis? Ne tetigeritis, ne attaminaueritis, ne gustaueritis, quae sunt omnia ad corruptelam ipso usu. Et infra: Si ergo consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, non quae super terram. Et iterum: Mortificate ergo membra uestra, quae sunt super terram. Et haec quidem adhuc omnibus fidelibus: tibi autem, fili, contemptum diuitiarum, profanarum quoque et anilium fabularum, suadet declinationem, nihil permittens nisi quod te exerceat ad pietatem; quia corporalis exercitatio nulli rei usui est: pietas autem ad omnia utilis. 184 Exerceat ergo te pietas ad iustitiam, continentiam, mansuetudinem; ut fugias iuuenilia opera, confirmatus et radicatus in gratia bonum fidei subeas certamen: non te implices negotiis saecularibus, quoniam Deo militas. Etenim si is qui imperatori militat, a susceptionibus litium, actu negotiorum forensium, uenditione mercium prohibetur humanis legibus; quanto magis qui fidei exercet militiam, ab omni usu negotiationis abstinere debet, agelluli sui contentus fructibus, si habet: si non habet, stipendiorum suorum fructu! Siquidem bonus testis est qui dicit: Iuuenis fui, et senui, et non uidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem. Ea est enim tranquillitas animi et temperantia, quae neque studio quaerendi afficitur, neque egestatis metu angitur. [1,37] CAPUT XXXVII. 185 Ea est etiam quae dicitur uacuitas animi ab angoribus; ut neque in doloribus molliores simus, neque in prosperis elatiores. Quod si hi qui ad capescendam rempublicam adhortantur aliquos, haec praecepta dant, quanto magis nos qui ad officium Ecclesiae uocamur, talia debemus agere quae placeant Deo; ut praetendat in nobis uirtus Christi, et ita simus nostro probati imperatori, ut membra nostra arma iustitiae sint, arma non carnalia in quibus peccatum regnet, sed arma fortia Deo quibus peccatum destruatur: moriatur caro nostra, ut in ea omnis culpa moriatur; et quasi ex mortuis uiuentes, nouis resurgamus operibus ac moribus! 186 Haec sunt plena honesti et decori officii stipendia fortitudinis. Sed quia in omnibus quae agimus, non solum quid honestum, sed etiam quid possibile sit quaerimus, ne forte aggrediamur aliquid quod non possimus exsequi. Unde nos tempore persecutionis de ciuitate in ciuitatem concedere, immo ut uerbo ipso utar, fugere uult Dominus; ne temere aliquis dum martyrii desiderat gloriam, offerat se periculis, quae fortasse caro infirmior, aut remissior animus ferre ac tolerare non queat. [1,38] CAPUT XXXVIII. 187 Nec rursus propter ignauiam cedere quis ac deserere fidem debet metu periculi. Qua gratia praeparandus est animus, exercenda mens, stabilienda ad constantiam, ut nullis perturbari animus possit terroribus, nullis frangi molestiis, nullis suppliciis cedere. Quae difficile quidem sustinentur: sed quia omnia supplicia grauiorum suppliciorum uincuntur formidine, ideo si consilio firmes animum tuum, nec a ratione discedendum putes, et proponas diuini iudicii metum, perpetui supplicii tormenta, potes animi subire tolerantiam. 188 Hoc igitur diligentiae est, ut quis ita se comparet: illud ingenii, si quis potest uigore mentis praeuidere quae futura sunt, et tamquam ante oculos locare quid possit accidere, et quid agere debeat, si ita acciderit, definire; interdum duo et tria simul uoluere animo, quae coniiciat aut singula aut coniuncta accidere posse, et aut singulis aut coniunctis disponere actus quos intelligat profuturos. 189 Fortis ergo est uiri non dissimulare cum aliquid immineat, sed praetendere, et tamquam explorare de specula quadam mentis, et obuiare cogitatione prouida rebus futuris, ne forte dicat postea: Ideo ista incidi, quia non arbitrabar posse euenire. Denique nisi explorentur aduersa, cito occupant. Ut in bello improuisus hostis uix sustinetur, et si imparatos inueniat, facile opprimit: ita animum mala inexplorata plus frangunt. 190 In his igitur duobus illa est animi excellentia, ut primum animus tuus bonis exercitus cogitationibus, mundo corde quod uerum et honestum est uideat: Beati enim mundo corde, quia ipsi etiam Deum uidebunt : atque id quod honestum est solum bonum iudicet: deinde nullis perturbetur occupationibus, nullis cupiditatibus fluctuet. 191 Neque uero id facile quisquam facit. Quid enim tam difficile quam dispicere tamquam ex arce aliqua sapientiae opes, aliaque omnia quae plerisque uidentur magna et praecelsa? Deinde ut iudicium tuum stabili ratione confirmes, et quae iudicaueris leuia, tamquam nihil profutura contemnas? Deinde ut si quid acciderit aduersi, idque graue et acerbum putetur, ita feras, ut nihil praeter naturam accidisse putes, cum legeris: Nudus sum natus, nudus exibo. Quae Dominus dedit, Dominus abstulit; utique et filios amiserat et facultates. Seruesque in omnibus personam sapientis et iusti, sicut ille seruauit qui ait: Sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Et infra: Sicut una insipientium mulierum locuta es. Si bona suscepimus de manu Domini, quae mala sunt non sustinebimus? [1,39] CAPUT XXXIX. 192 Non est igitur mediocris nec discreta a caeteris animi fortitudo, quae bellum cum uirtutibus gerat: sed quae sola defendat ornamenta uirtutum omnium, et iudicia custodiat; et quae inexpiabili praelio aduersus omnia uitia decernat, inuicta ad labores, fortis ad pericula, rigidior aduersus uoluptates, dura aduersus illecebras, quibus aurem deferre nesciat, nec (ut dicitur) aue dicat; pecuniam negligat, auaritiam fugiat tamquam labem quamdam, quae uirtutem effeminet. Nihil enim tam contrarium fortitudini, quam lucro uinci. Frequenter pulsis hostibus, et inclinata in fugam aduersariorum acie, dum exuuiis caesorum capitur praeliator, inter ipsos quos strauit, miserandus occubuit: et triumphis suis deiectae legiones dum spoliis occupantur, hostem in se reuocauerunt, qui fugerat. 193 Fortitudo igitur tam immanem pestem repellat et proterat, nec tentetur cupiditatibus, nec frangatur metu; quia uirtus sibi constat, ut fortiter omnia persequatur uitia, tamquam uirtutis uenena: iracundiam uelut quibusdam propulset armis, quae tollat consilium, et tamquam aegritudinem uitet. Gloriae quoque caueat appetentiam, quae frequenter nocuit immoderatius expetita, semper autem usurpata. 194 Quid horum sancto Iob uel in uirtute defuit, uel in uitio obrepsit? Quomodo laborem aegritudinis, frigoris, famis pertulit? Quomodo despexit salutis periculum? Numquid rapinis diuitiae coaceruatae, de quibus tanta inopibus affluebant? Numquid auaritiam census, aut uoluptatis studia cupiditatesque excitauit? Numquid trium regum iniuriosa contentio, uel seruorum contumelia in iram excussit? Numquid gloria sicut leuem extulit, qui imprecabatur grauia sibi, si umquam uel non uoluntariam celauisset culpam, uel reueritus esset multitudinem plebis, quominus annuntiaret eam in conspectu omnium? Neque enim consentaneae sunt uitiis uirtutes, sed sibi constant. Quis igitur tam fortis quam sanctus Iob: cui secundus adiudicari potest, qui parem uix reperit? [1,40] CAPUT XL. 195 Sed fortasse aliquos bellica defixos gloria tenet, ut putent solam esse praeliarem fortitudinem; et ideo me ad haec deflexisse, quia illa nostris deforet. Quam fortis Iesus Naue, ut uno praelio quinque reges captos sterneret cum populis suis! Deinde cum aduersum Gabaonitas urgeret praelium, et uereretur ne nox impediret uictoriam, magnitudine mentis et fidei clamauit: Stet sol; et stetit, donec uictoria consummaretur. Gedeon in trecentis uiris de ingenti populo et acerbo hoste reuexit triumphum. Ionathas adolescens uirtutem fecit in magno praelio. Quid de Machabaeis loquar? 196 Sed prius de populo dicam Patrum, qui cum essent parati ad repugnandum pro templo Dei, et pro legitimis suis, dolo hostium die lacessiti sabbati, maluerunt uulneribus offerre nuda corpora, quam repugnare, ne uiolarent sabbatum. Itaque omnes laeti se obtulerunt morti. Sed Machabaei considerantes quod hoc exemplo gens omnis posset perire, sabbato etiam, cum ipsi in bellum prouocarentur, ulti sunt innocentium necem fratrum suorum. Unde postea stimulatus rex Antiochus, cum bellum accenderet per duces suos Lysiam, Nicanorem, Gorgiam, ita cum Orientalibus suis et Assyriis attritus est copiis, ut quadraginta et octo millia in medio campi a tribus millibus prosternerentur. 197 Virtutem ducis Iudae Machabaei de uno eius milite considerate. Namque Eleazarus cum supereminentem caeteris elephantum, lorica uestitum regia, aduerteret, arbitratus quod in eo esset rex, cursu concitus in medium legionis se proripuit, et abiecto clypeo, utraque manu interficiebat, donec peruenit ad bestiam, atque intrauit sub eam, et subiecto gladio interemit eam. Itaque cadens bestia oppressit Eleazarum, atque ita mortuus est. Quanta igitur uirtus animi! Primo, ut mortem non timeret: deinde, ut circumfusus legionibus inimicorum, in confertos raperetur hostes, medium penetraret agmen, et contempta morte ferocior, abiecto clypeo, utraque manu uulneratae molem bestiae subiret ac sustineret: post infra ipsam succederet, quo pleniori feriret ictu; cuius ruina inclusus magis quam oppressus, suo est sepultus triumpho. 198 Nec fefellit opinio uirum, quamuis regius fefellerit habitus; tanto enim uirtutis spectaculo defixi hostes inermem, occupatum incursare non ausi, post casum ruentis bestiae sic trepidauerunt, ut impares se omnes unius uirtuti arbitrarentur. Denique rex Antiochus Lysiae filius, qui cum centum uinginti millibus hominum armatis uenerat et cum triginta duobus elephantis; ita ut ab ortu solis per singulas bestias uelut montes quidam splendor armorum corusco, tamquam lampadibus ardentibus refulgeret, unius territus fortitudine, pacem rogaret. Itaque Eleazarus haeredem uirtutis suae pacem reliquit. Sed haec triumphorum sint. [1,41] CAPUT XLI. 199 Verum quia fortitudo non solum secundis rebus, sed etiam aduersis probatur: spectemus nunc Iudae Machabaei exitum. Is enim post uictum Nicanorem regis Demetrii ducem, securior aduersus uiginti millia exercitus regis, cum nongentis uiris bellum adorsus, uolentibus his cedere, ne multitudine opprimerentur, gloriosam magis mortem, quam turpem fugam suasit: Ne crimen, inquit, nostrae relinquamus gloriae. Itaque commisso praelio, cum a primo ortu diei in uesperam dimicaretur, dextrum cornu, in quo ualidissimam manum aduertit hostium, aggressus facile auertit. Sed dum fugientes sequitur, a tergo uulneri locum praebuit: ita gloriosiorem triumphis locum mortis inuenit. 200 Quid Ionatham fratrem eius attexam; qui cum parua manu aduersus exercitus regios pugnans, desertus a suis, et cum duobus tantum relictus reparauit bellum, auertit hostem, fugitantes suos ad societatem reuocauit triumphi? 201 Habes fortitudinem bellicam, in qua non mediocris honesti ac decori forma est; quod mortem seruituti praeferat ac turpitudini. Quid autem de martyrum dicam passionibus? Et ne longius euagemur, non minores de superbo rege Antiocho Machabaei pueri reuexerunt triumphos, quam parentes proprii. Siquidem illi armati, isti sine armis uicerunt. Stetit inuicta septem puerorum cohors, regiis cincta legionibus: defecerunt supplicia, cesserunt tortores, non defecerunt martyres. Alius corium capitis exutus, speciem mutauerat, uirtutem auxerat. Alius linguam iussus amputandam promere, respondit: Non solum Dominus audit loquentes, qui audiebat Moysen tacentem.. Plus audit tacitas cogitationes suorum, quam uoces omnium. Linguae flagellum times, flagellum sanguinis non times? Habet et sanguis uocem suam, qua clamat ad Deum, sicut clamauit in Abel. 202 Quid de matre loquar, quae spectabat laeta filiorum quot funera tot trophaea, et morientium uocibus tamquam psallentium cantibus delectabatur, pulcherrimam uentris sui citharam in filiis cernens, et pietatis harmoniam omni lyrae numero dulciorem? 203 Quid de bimulis loquar, qui ante palmam uictoriae acceperunt, quam sensum naturae? Quid de sancta Agne, quae in duarum maximarum rerum posita periculo, castitatis et salutis, castitatem protexit, salutem cum immortalitate commutauit? 204 Non praetereamus etiam sanctum Laurentium, qui cum uideret Xystum episcopum suum ad martyrium duci, flere coepit, non passionem illius, sed suam remansionem. Itaque his uerbis appellare coepit: Quo progrederis sine filio, pater: quo, sacerdos sancte, sine diacono properas tuo? Numquam sacrificium sine ministro offerre consueueras. quid in me ergo displicuit, pater? Num degenerem probasti? Experire certe utrum idoneum ministrum elegeris. Cui commisisti Dominici sanguinis consecrationem, cui consummandorum consortium sacramentorum, huic sanguinis tui consortium negas? Vide ne periclitetur iudicium tuum, dum fortitudo laudatur. Abiectio discipuli detrimentum est magisterii. Quid! quod illustres et praestantes uiri discipulorum certaminibus quam suis uincunt. Denique Abraham filium obtulit, Petrus Stephanum praemisit. Et tu, pater, ostende in filio uirtutem tuam, offer quem erudisti, ut securus iudicii tui comitatu nobili peruenias ad coronam. 205 Tunc Xystus ait: Non ego te, fili, relinquo ac desero: sed maiora tibi debentur certamina. Nos quasi senes leuioris pugnae cursum recipimus: te quasi iuuenem manet gloriosior de tyranno triumphus. Mox uenies, flere desiste, post triduum me sequeris. Sacerdotem et leuitam hic medius numerus decet. Non erat tuum sub magistro uincere, quasi adiutorem quaereres. Quid consortium passionis meae expetis? Totam tibi haereditatem eius dimitto. Quid praesentiam meam requiris? Infirmi discipuli magistrum praecedant, fortes sequantur, ut uincant sine magistro, qui iam non indigent magisterio. Sic et Elias Elisaeum reliquit. Tibi ergo mando nostrae uirtutis successionem. 206 Talis erat contentio, digna sane de qua certarent sacerdos et minister, quis prior pateretur pro Christi nomine. In fabulis ferunt tragicis excitatos theatri magnos esse plausus, cum se Pylades Orestem diceret; Orestes, ut erat, Orestem se esse asseueraret: ille ut pro Oreste necaretur, Orestes ne Pyladem pro se pateretur necari. Sed illis non licebat uiuere, quod uterque esset parricidii reus: alter qui fecisset, alter qui adiuuisset. Hic Laurentium sanctum ad hoc nullus urgebat, nisi amor deuotionis; tamen et ipse post triduum, cum illuso tyranno, impositus super craticulam exureretur: Assum est, inquit, uersa et manduca. Ita animi uirtute uincebat ignis naturam. [1,42] CAPUT XLII. 207 Cauendum etiam reor, ne dum aliqui nimia gloriae ducuntur cupiditate, insolentius abutantur potestatibus, et plerumque auersos a nobis animos gentilium in studia persecutionis excitent, atque inflamment ad iracundiam. Itaque ut illi perseuerare possint, et supplicia uincere, quantos perire faciunt? 208 Prospiciendum etiam ne adulantibus aperiamus aurem; emolliri enim adulatione, non solum fortitudinis non esse, sed etiam ignauiae uidetur. [1,43] CAPUT XLIII. 209 Quoniam de tribus uirtutibus diximus, restat ut de quarta uirtute dicamus, quae temperantia ac modestia uocatur: in qua maxime tranquillitas animi, studium mansuetudinis, moderationis gratia, honesti cura, decoris consideratio spectatur et quaeritur. 210 Ordo igitur quidam uitae nobis tenendus est, ut a uerecundia prima quaedam fundamenta ducantur: quae socia ac familiaris est mentis placiditati, proteruiae fugitans, ab omni aliena luxu, sobrietatem diligit, honestatem fouet, decorum illud requirit. 211 Sequatur conuersationis electio, ut adiungamur probatissimis quibusque senioribus. Namque ut aequalium usus dulcior, ita senum tutior est, qui magisterio quodam et ductu uitae colorat mores adolescentium, et uelut murice probitatis inficit. Namque si hi qui sunt ignari locorum, cum solertibus uiarum iter adoriri gestiunt; quanto magis adolescentes cum senibus debent nouum sibi iter uitae aggredi, quo minus errare possint, et a uero tramite uirtutis deflectere! Nihil enim pulchrius quam eosdem et magistros uitae et testes habere. 212 Quaerendum etiam in omni actu quid personis, quid temporibus conueniat atque aetatibus, quid etiam singulorum ingeniis sit accommodum. Saepe enim quod alterum decet, alterum non decet. Aliud iuueni aptum, aliud seni: aliud in periculis, aliud in rebus secundis. 213 Saltauit ante arcam Domini Dauid : non saltauit Samuel; nec ideo ille reprehensus, sed magis iste laudatus. Mutauit uultum contra regem, cui nomen Achis : at hoc si fecisset remota formidine quo minus cognosceretur, nequaquam leuitatis reprehensione carere potuisset. Saul quoque uallatus choro prophetarum, etiam ipse prophetauit; et de solo quasi indigno memoratum est: Et Saul inter prophetas. [1,44] CAPUT XLIV. 214 Unusquisque igitur suum ingenium nouerit, et ad id se applicet, quod sibi aptum elegerit. Itaque quid sequatur, prius consideret. Nouerit bona sua, sed etiam uitia cognoscat: aequalemque se iudicem sui praebeat, ut bonis intendat, uitia declinet. 215 Alius distinguendae lectioni aptior, alius psalmo gratior, alius exorcizandis qui malo laborant spiritu, sollicitior, alius sacrario oportunior habetur. Haec omnia spectet sacerdos, et quid cuique congruat, id officii deputet. Quo etenim unumquemque suum ducit ingenium, aut quod officium decet, id maiore impletur gratia. 216 Sed id cum in omni uita difficile, tum in nostro actu difficillimum est. Amat enim unusquisque sequi uitam parentum. Denique plerique ad militiam feruntur, quorum militauerunt parentes, alii ad actiones diuersas. 217 In ecclesiastico uero officio nihil rarius inuenias quam eum qui sequatur institutum patris: uel quia grauis deterret actus, uel quia in lubrica aetate difficilior abstinentia, uel quia alacri adolescentiae uidetur uita obscurior; et ideo ad ea conuertuntur studia, quae plausibiliora arbitrantur. Praesentia quippe plures quam futura praeferunt. Illi autem praesentibus, nos futuris militamus. Unde quo praestantior causa, eo debet esse cura attentior. [1,45] CAPUT XLV. 218 Teneamus igitur uerecundiam, et eam quae totius uitae ornatum attollit modestiam. Non enim mediocre est rebus singulis modum seruare, atque impartiri ordinem, in quo uere praelucet illud quod decorum dicitur: quod ita cum honesto iungitur, ut separari non queat. Siquidem et quod decet, honestum est, et quod honestum est, decet; ut magis in sermone distinctio sit, quam in uirtute discretio. Differre enim ea inter se intelligi potest, explicari non potest. 219 Et ut conemur aliquid eruere distinctionis, honestas uelut bona ualetudo est, et quaedam salubritas corporis: decus autem tamquam uenustas et pulchritudo. Sicut ergo pulchritudo super salubritatem ac ualetudinem uidetur excellere, et tamen sine his esse non potest, neque ullo separari modo; quoniam nisi bona ualetudo sit, pulchritudo esse ac uenustas non potest: sic honestas decorum illud in se continet, ut ab ea profectum uideatur, et sine ea esse non possit. Velut salubritas igitur totius operis actusque nostri honestas est, et sicut species est decorum, quod cum honestate confusum, opinione distinguitur. Nam etsi in aliquo uideatur excellere, tamen in radice est honestatis, sed flore praecipuo, ut sine ea decidat, in ea floreat. Quid enim est honestas, nisi quae turpitudinem quasi mortem fugiat? Quid uero inhonestum, nisi quod ariditatem ac mortem afferat? Virente igitur substantia uirtutis, decorum illud tamquam flos emicat, quia radix salua est: at uero propositi nostri radice uitiosa, nihil germinat. 220 Habes hoc in nostris aliquanto expressius. Dicit enim Dauid: Dominus regnauit, decorem induit. Et Apostolus ait: Sicut in die, honeste ambulate. Quod Graeci dicunt g-euschehmonohs, hoc autem proprie significat, bono habitu, bona specie. Deus ergo primum hominem cum conderet, bona habitudine, bona membrorum compositione formauit, et optimam ei speciem dedit. Remissionem non dederat peccatorum: sed posteaquam renouauit eum spiritu, et infudit ei gratiam, qui uenerat in serui forma, et in hominis specie assumpsit decorem redemptionis humanae. Et ideo dixit Propheta: Dominus regnauit, decorem induit. Deinde alibi dicit: Te decet hymnus, Deus, in Sion; hoc est dicere: Honestum est ut te timeamus, te diligamus, te precemur, te honorificemus; scriptum est enim: Omnia uestra honeste fiant. Sed possumus et hominem timere, diligere, rogare, honorare: hymnus specialiter Deo dicitur. Hoc tamquam excellentius caeteris credere est decorum, quod deferimus Deo. Mulierem quoque in habitu ornato orare conuenit: sed specialiter eam decet orare uelatam, et orare promittentem castitatem cum bona conuersatione. [1,46] CAPUT XLVI. 221 Est igitur decorum quod praeeminet, cuius diuisio gemina est. Nam est decorum quasi generale, quod per uniuersitatem funditur honestatis, et quasi in toto spectatur corpore: est etiam speciale, quod in parte aliqua enitet. Illud generale ita est, ac si aequabilem formam atque uniuersitatem honestatis in omni actu suo habeat concinentem; cum omnis sibi eius uita consentit, nec in ulla aliqua re discrepat: hoc speciale, cum aliquem actum in suis habet uirtutibus praeeminentem. 222 Simul illud aduerte quod et decorum est secundum naturam uiuere, secundum naturam degere, et turpe est quod sit contra naturam. Ait enim Apostolus quasi interrogans: Decet mulierem non uelatam orare Deum? Nec ipsa natura docet uos quod uir quidem si comam habeat, ignominia est illi; quoniam contra naturam est? Et iterum dicit: Mulier uero si capillos habeat, gloria est illi. Est enim secundum naturam, quoniam quidem capilli pro uelamine sunt; hoc est enim naturale uelamen. Personam igitur nobis et speciem natura ipsa dispensat, quam seruare debemus: utinamque et innocentiam eius custodire possimus, nec acceptam nostra malitia mutaret! 223 Habes hoc decorum generale, quia fecit Deus mundi istius pulchritudinem. Habes et per partes, quia cum faceret Deus lucem, et diem noctemque distingueret, cum conderet coelum, cum terras et maria separaret, cum solem et lunam et stellas constitueret lucere super terram, probauit singula. Ergo decorum hoc, quod in singulis mundi partibus elucebat, in uniuersitate resplenduit, sicut probat Sapientia, dicens: Ego eram cui applaudebat - - - cum laetaretur orbe perfecto. Similiter ergo et in fabrica humani corporis grata est uniuscuiusque membri portio: sed plus in commune compositio membrorum apta delectat, quod ita sibi quadrare et conuenire uideantur. [1,47] CAPUT XLVII. 224 Si quis igitur aequabilitatem uniuersae uitae, et singularum actionum modos seruet, ordinem quoque, et constantiam dictorum atque operum, moderationemque custodiat, in eius uita decorum illud excellit, et quasi in quodam speculo elucet. 225 Accedat tamen suauis sermo, ut conciliet sibi affectum audientium, gratumque se uel familiaribus, uel ciuibus, uel, si fieri potest, omnibus praebeat. Neque adulantem se, neque adulandum cuiquam exibeat; alterum enim calliditatis est, uanitatis alterum. 226 Non despiciat quid de se unusquisque et maxime uir optimus sentiat; hoc enim modo discit bonis deferre reuerentiam. Nam negligere bonorum iudicia uel arrogantiae, uel dissolutionis est: quorum alterum superbiae ascribitur, alterum negligentiae. 227 Caueat etiam motus animi sui; ipse enim sibi et obseruandus et circumspiciendus est: et ut aduersum se cauendus, ita etiam de se tuendus. Sunt enim motus, in quibus est appetitus ille, qui quasi quodam prorumpit impetu; unde Graece g-hormeh dicitur quod ui quadam se repente proripiat. Non mediocris in his uis quaedam animi atque naturae est. Quae tamen uis gemina est, una in appetitu, altera in ratione posita, quae appetitum refrenet, et sibi obedientem praestet, et ducat quo uelit: et tamquam sedulo magisterio edoceat quid fieri, quid euitari oporteat, ut bonae domitrici obtemperet. 228 Solliciti enim debemus esse, ne quid timere aut incuriose geramus, aut quidquam omnino cuius probabilem non possimus rationem reddere. Actus enim nostri causa, etsi non omnibus redditur, tamen ab omnibus examinatur. Nec uero habemus, in quo nos possimus excusare Nam etsi uis quaedam naturae in omni appetitu sit; tamen idem appetitus rationis subiectus est lege naturae ipsius, et obedit ei. Unde boni speculatoris est ita praetendere animo, ut appetitus neque praecurrat rationem, neque deserat; ne praecurrendo perturbet atque excludat, eamque deserendo destituat. Perturbatio tollit constantiam, destitutio prodit ignauiam, accusat pigritiam. Perturbata enim mente latius se ac longius fundit appetitus, et tamquam efferato impetu frenos rationis non suscipit, nec ulla sentit aurigae moderamina, quibus possit reflecti. Unde plerumque non solum animus exagitatur, amittitur ratio; sed etiam inflammatur uultus, uel iracundia, uel libidine: pallescit timore, uoluptate se non capit, et nimia gestit laetitia. 229 Haec cum fiunt, abiicitur illa naturalis quaedam censura, grauitasque morum: nec teneri potest illa quae in rebus gerendis atque consiliis sola potest auctoritatem suam, atque illud quod deceat tenere, constantia. 230 Grauior autem appetitus ex indignatione nimia nascitur, quam acceptae plerumque accendit iniuriae dolor. De quo satis nos psalmi quem in praefatione posuimus, praecepta instruunt. Pulchre autem et hoc accidit, ut scripturi de Officiis, ea praefationis nostrae assertione uteremur quae et ipsa ad officii magisterium pertineret. 231 Sed quia supra, ut oportebat, perstrinximus quemadmodum unusquisque cauere possit, ne excitetur accepta iniuria, uerentes ne praefatio prolixior fieret, nunc de eo uberius disputandum arbitror. Locus enim opportunus est, ut in partibus temperantiae dicamus quemadmodum reprimatur iracundia. [1,48] CAPUT XLVIII. 232 Tria itaque genera esse hominum iniuriam accipientium in Scripturis diuinis demonstrare uolumus, si possumus. Unum est eorum quibus peccator insultat, conuiciatur, inequitat. Iis quia deest iustitia, pudor crescit, augetur dolor. Horum similes plurimi de meo ordine, de meo numero. Nam mihi infirmo si quis iniuriam faciat, forsitan, licet infirmus, donem iniuriam meam. Si crimen obiiciat, non sum tantus, ut sim contentus conscientia mea, etiamsi me eius obiecti alienum nouerim: sed cupio abluere ingenui pudoris notam, tamquam infirmus. Ergo oculum pro oculo, et dentem pro dente exigo, et conuicium conuicio rependo. 233 Si uero is sum qui proficiam, etsi nondum perfectus, non retorqueo contumeliam: etsi influat ille conuicium, et inundet aures meas contumeliis, ego taceo, et nihil respondeo. 234 Si uero perfectus sim (uerbi gratia loquor, nam ueritate infirmus sum) si ergo perfectus sim, benedico maledicentem, sicut benedicebat et Paulus; qui ait: Maledicimur, et benedicimus. Audierat enim dicentem: Diligite inimicos uestros, orate pro calumniantibus et persequentibus uos. Ideo ergo Paulus persecutionem patiebatur, et sustinebat, quia uincebat et mitigabat humanum affectum propositae mercedis gratia; ut filius Dei fieret, si dilexisset inimicum. 235 Tamen et sanctum Dauid in hoc quoque genere uirtutis imparem Paulo non fuisse edocere possumus. Qui primo quidem cum malediceret ei filius Semei et crimina obiiceret, tacebat et humiliabatur, et silebat a bonis suis, hoc est bonorum operum conscientia: deinde expetebat maledici sibi, quia maledicto illo diuinam acquirebat misericordiam. 236 Vide autem quomodo et humilitatem et iustitiam et prudentiam emerendae a Domino gratiae reseruauerit. Primo dixit: Ideo maledicit mihi, quia Dominus dixit illi ut maledicat. Habes humilitatem; quia ea quae diuinitus imperantur, aequanimiter quasi seruulus ferenda arbitrabatur. Iterum dixit: Ecce filius meus qui exiuit de uentre meo, quaerit animam meam. Habes iustitiam; si enim a nostris grauiora patimur, cur indigne ferimus quae inferuntur ab alienis? Tertio ait: Dimitte illum ut maledicat; quoniam dixit illi Dominus, ut uideat humiliationem meam, et retribuat mihi Dominus pro maledicto hoc. Nec solum conuiciantem pertulit, sed etiam lapidantem et sequentem illaesum reliquit, quin etiam post uictoriam petenti ueniam libenter ignouit. [1,49] CAPUT XLIX. 239 Ergo dum hic sumus, seruemus imaginem, ut ibi perueniamus ad ueritatem. Sit in nobis imago iustitiae, sit imago sapientiae; quia uenietur ad illum diem. et secundum imaginem aestimabimur. 240 Non inueniat in te aduersarius imaginem suam, non rabiem, non furorem; in his enim imago nequitiae est. Aduersarius enim diabolus sicut leo rugiens quaerit quem occidat, quem deuoret. Non inueniat auri cupiditatem, non argenti aceruos, non uitiorum simulacra; ne auferat tibi uocem libertatis. Vox enim libertatis illa est, ut dicas: Veniet huius mundi princeps, et in me inueniet nihil. Itaque si securus es quod nihil in te inueniat, cum uenerit perscrutari, dices illud quod dixit ad Laban Iacob patriarcha: Cognosce si quid tuorum apud me est. Merito beatus Iacob, apud quem nihil Laban suum potuit reperire! Absconderat enim Rachel simulacra deorum eius aurea et argentea. 241 Itaque si sapientia, si fides, si contemptus saeculi, si gratia tua abscondat omnem perfidiam, beatus eris; quia non respicis in uanitates et insanias falsas. An mediocre est tollere uocem aduersario, ut arguendi te non possit habere auctoritatem? Itaque qui non respicit in uanitates, non conturbatur; qui enim respicit conturbatur, et uanissime quidem. Quid est enim congregare opes, nisi uanum; quia caduca quaerere uanum est satis? Cum autem congregaueris, qui scias an possidere liceat tibi? 242 Nonne uanum est ut mercator noctibus ac diebus conficiat iter, quo aggregare possit thesauri aceruos, merces congreget, conturbetur ad pretium, ne forte minoris uendat quam emerit, aucupetur locorum pretia, et subito aut latrones in se inuidia famosae negotiationis excitet, aut non exspectatis serenioribus flatibus, dum lucrum quaerit, naufragium impatiens morae incidat? 243 Annon conturbatur etiam ille uane, qui summo labore coaceruat, quod nesciat cui haeredi relinquat? Saepe quod auarus summa congesserit sollicitudine, praecipiti effusione dilacerat haeres luxuriosus: et diu quaesita turpis helluo, praesentium caecus, futuri improuidus, quadam absorbet uoragine. Saepe etiam speratus successor inuidiam partae acquirit haereditatis, et celeri obitu extraneis aditae successionis transcribit compendia. 244 Quid ergo uane araneam texis, quae inanis et sine fructu est, et tamquam casses suspendis inutiles diuitiarum copias: quae etsi fluant, nihil prosunt; immo exuunt te imaginem Dei, et induunt terreni imaginem? Si tyranni aliquis imaginem habeat, nonne obnoxius est damnationi? Tu deponis imaginem aeterni imperatoris, et erigis in te imagiginem mortis. Eiice magis de ciuitate animae tuae imaginem diaboli, et attolle imaginem Christi. Haec in te fulgeat, in tua ciuitate, hoc est, anima resplendeat, quae oblitterat uitiorum imagines. De quibus ait Dauid: Domine, in ciuitatetua, ad nihilum deduces imagines eorum. Cum enim depinxerit Hierusalem Dominus ad imaginem suam, tunc aduersariorum omnis imago deletur. 237 Quod ideo inserui, ut Euangelico spiritu sanctum Dauid non solum inoffensum, sed etiam gratum fuisse conuicianti docerem, et delectatum potius quam exasperatum iniuriis, pro quibus mercedem sibi reddendam arbitrabatur. Sed tamen quamuis perfectus, adhuc perfectiora quaerebat. Incalescebat iniuriae dolore, quasi homo: sed uincebat quasi bonus miles; tolerabat quasi athleta fortis. Patientiae autem finis, promissorum exspectatio, et ideo dicebat: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum, quis est, ut sciam quid desit mihi. Finem illum quaerit promissorum coelestium, uel illum, quando unusquique surget in suo ordine: Primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi, qui in aduentum eius crediderunt, deinde finis. Tradito enim regno Deo et Patri, et euacuatis omnibus potestatibus, ut Apostolus dixit, perfectio incipit. Hic ergo impedimentum, hic infirmitas etiam perfectorum, illic plena perfectio. Ideo et dies illos requirit uitae aeternae, qui sunt, non qui praetereunt; ut cognoscat quid sibi desit, quae terra sit repromissionis perpetuos fructus ferens, quae prima apud patrem mansio, quae secunda, quae tertia, in quibus pro ratione meritorum unusquisque requiescet. 238 Illa igitur nobis expetenda, in quibus perfectio, in quibus ueritas est. Hic umbra, hic imago, illic ueritas. Umbra in Lege, imago in Euangelio, ueritas in coelestibus. Ante agnus offerebatur, offerebatur et uitulus, nunc Christus offertur: sed offertur quasi homo, quasi recipiens passionem; et offert se ipse quasi sacerdos, ut peccata nostra dimittat: hic in imagine, ibi in ueritate, ubi apud patrem pro nobis quasi aduocatus interuenit. Hic ergo in imagine ambulamus, in imagine uidemus: illic facie ad faciem, ubi plena perfectio; quia perfectio omnis in ueritate est. [1,50] CAPUT L. 245 Quod si Euangelio Domini etiam populus ipse ad despicientiam opum informatus atque institutus est; quanto magis uos leuitas oportet terrenis non teneri cupiditatibus, quorum Deus portio est? Nam cum diuideretur a Moyse possessio terrena populo parum, excepit leuitas Dominus a terrenae possessionis consortio, quod ipse illis esset funiculus haereditatis. Unde ait Dauid: Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei. Denique sic appellatur leuita ipse meus, uel ipse pro me. Magnum ergo munus eius, ut de eo Dominus dicat: Ipse meus; uel quemadmodum Petro dixit de statere in ore piscis reperto: Dabis eis pro me et pro te. Unde et Apostolus cum episcopum dixisset debere esse sobrium, pudicum, ornatum, hospitalem, docibilem, non auarum, non litigiosum, domui suae bene praepositum, addidit: Diaconos similiter oportet esse graues, non bilingues, non multo uino deditos, non turpe lucrum sectantes, habentes mysterium fidei in conscientia pura. Et hi autem probentur primum, et sic ministrent, nullum crimen habentes. 246 Aduertimus quanta in nobis requirantur: ut abstinens sit a uino minister Domini, ut testimonio bono fulciatur non solum fidelium, sed etiam ab his qui foris sunt. Decet enim actuum operumque nostrorum testem esse publicam existimationem, ne derogetur muneri; ut qui uidet ministrum altaris congruis ornatum uirtutibus, auctorem praedicet, et Dominum ueneretur, qui tales seruulos habeat. Laus enim Domini, ubi munda possessio, et innocens familiae disciplina. 247 De castimonia autem quid loquar, quando una tantum, nec repetita permittitur copula? Et in ipso ergo coniugio lex est non iterare coniugium, nec secundae coniugis sortiri coniunctionem. Quod plerisque mirum uidetur, cur etiam ante baptismum iterati coniugii ad electionem muneris et ordinationis praerogatiuam impedimenta generentur; cum etiam delicta obesse non soleant, si lauacri remissa fuerint sacramento. Sed intelligere debemus quia baptismo culpa dimitti potest, lex aboleri non potest. In coniugio non culpa, sed lex est. Quod culpae est igitur in baptismate relaxatur: quod legis est in coniugio non soluitur. Quomodo autem potest hortator esse uiduitatis qui ipse coniugia frequentauerit? 248 Inoffensum autem exhibendum et immaculatum ministerium, nec ullo coniugali coitu uiolandum cognoscitis, qui integri corpore, incorrupto pudore, alieni etiam ab ipso consortio coniugali, sacri ministerii gratiam recepistis? Quod eo non praeterii, quia in plerisque abditioribus locis cum ministerium gererent, uel etiam sacerdotium, filios susceperunt: et id tamquam usu ueteri defendunt, quando per interualla dierum sacrificium deferebatur; et tamen castificabatur etiam populus per biduum aut triduum, ut ad sacrificium purus accederet, ut in ueteri Testamento legimus; et lauabant uestimenta sua. Si in figura tanta obseruantia, quanta in ueritate? Disce, sacerdos atque leuita, quid sit lauare uestimenta tua, ut mundum corpus celebrandis exhibeas sacramentis. Si populus sine ablutione uestimentorum suorum prohibebatur accedere ad hostiam suam, tu illotus mente pariter et corpore audes pro aliis supplicare, audes aliis ministrare? 249 Non mediocre officium leuitarum, de quibus dicit Dominus: Ecce eligo leuitas de medio filiorum Israel pro omni primogenito aperiente uuluam filiis Israel: redemptiones eorum erunt isti, et erunt mihi leuitae. Mihi enim sanctificaui primogenitum in terra Aegypti. Cognouimus quia non inter caeteros leuitae computantur, sed omnibus praeferuntur, qui eliguntur ex omnibus, et sanctificantur; ut primogenita fructuum atque primitiae quae Domino deputantur, in quibus est uotorum solutio, et redemptio peccatorum. Non accipies, inquit, eos inter filios Israel: sed constitues leuitas super tabernaculum testimonii, et super omnia uasa eius astare, et super quaecumque sunt in ipso. Ipsi tollant tabernaculam et omnia uasa eius, et ipsi ministrent in eo, et in circuitu tabernaculi castra ipsi constituant, et promouendo, tabernaculum ipsi deponant leuitae: et constituendo castra, rursum ipsum tabernaculum ipsi statuant. Alienigena quicumque accesserit, morte moriatur. 250 Tu ergo electus es ex omni numero filiorum Israel, inter sacros fructus quasi primogenitus aestimatus, praepositus tabernaculo, ut praetendas in castris sanctitatis et fidei, ad quae si alienigena accesserit, morte morietur, positus ut operias arcam Testamenti. Non enim omnes uident alta mysteriorum, quia operiuntur a leuitis; ne uideant qui uidere non debent, et sumant qui seruare non possunt. Moyses denique circumcisionem uidit spiritualem: sed operuit eam, ut in signo circumcisionem praescriberet. Vidit azyma ueritatis et sinceritatis, uidit passionem Domini: operuit azymis corporalibus azyma ueritatis, operuit passionem Domini, agni uel uituli immolatione. Et boni leuitae seruauerunt mysterium, fidei suae tegmine; et tu mediocre putas quod commissum est tibi? Primum ut alta Dei uideas, quod est sapientiae: deinde ut excubias pro populo deferas, quod est iustitiae: castra defendas, tabernaculumque tuearis, quod est fortitudinis: te ipsum continentem ac sobrium praestes, quod est temperantiae. 251 Haec uirtutum genera principalia constituerunt etiam hi qui foris sunt: sed communitatis superiorem ordinem quam sapientiae iudicauerunt; cum sapientia fundamentum sit, iustitia opus sit, quod manere non potest, nisi fundamentum habeat. Fundamentum autem Christus est. 252 Prima ergo fides, quae est sapientiae, ut Salomon dicit, secutus patrem: Initium sapientiae timor Domini. Et lex dicit: Diliges Dominum Deum tuum, diliges proximum tuum. Pulchrum est enim ut gratiam tuam atque officia in societatem humani generis conferas. Sed primum illud decorum est, ut quod habes pretiosissimum, hoc est, mentem tuam, qua nihil habes praestantius, Deo deputes. Cum solueris auctori debitum, licet ut opera tua in beneficentiam et adiumenta hominum conferas, atque opem feras necessitatibus, aut pecunia, aut officio, aut etiam quocumque munere; quod late patet in uestro ministerio: pecunia, ut subuenias: debito, ut obligatum liberes: officio, ut seruanda suscipias, quae metuat amittere, qui deponenda credidit. 253 Officium est igitur depositum seruare ac reddere. Sed interdum commutatio fit, aut tempore, aut necessitate, ut non sit officium reddere quod acceperis; ut si quis contra patriam, opem Barbaris ferens, pecuniam apertus hostis reposcat: aut si cui reddas, cum adsit qui extorqueat: si furenti restituas, cum seruare non queat: si insanienti gladium depositum non neges, quo se ille interimat, nonne soluisse contra officium est? Si furto quaesita sciens suscipias, ut fraudetur qui amiserat, nonne contra officium est? 254 Est etiam contra officium nonnumquam soluere promissum, sacramentum custodire: ut Herodes qui iurauit quoniam quidquid petitus esset, daret filiae Herodiadis, et necem Ioannis praestitit, ne promissum negaret. Nam de Iephthe quid dicam, qui immolauit filiam, quae sibi uictori prima occurrerat, quo uotum impleret, quod spoponderat, ut quidquid sibi primum occurrisset, offerret Deo? Melius fuerat nihil tale promittere, quam promissum soluere parricidio. 255 Haec quanti consilii sit prospicere, non ignoratis. Et ideo eligitur leuita, qui sacrarium custodiat, ne fallatur consilio, ne fidem deserat, ne mortem timeat, ne quid intemperantius gerat, ut specie ipsa grauitatem praeferat : nec solum animum, sed etiam oculos continentes habere quem deceat; ne uel ipse frontem sobrietatis fortuitus uiolet occursus; quoniam: Qui uiderit mulierem ad concupiscendam eam, adulterauit eam in corde suo. Ita adulterium non solum facti colluuione, sed etiam aspectus intentione committititur. 256 Magna haec uidentur, ac nimis seuera, sed in magno munere non superflua; quando tanta est leuitarum gratia, ut de his Moyses in benedictionibus diceret: Date Leui uiros eius, date Leui manifestos eius, date Leui sortem suffragii sui, et ueritatem eius uiro sancto, quem tentauerunt in tentationibus, maledixerunt super aquam contradictionis. Qui dicit patri suo et matri: Non noui te; et fratres suos non cognouit, et filios suos abdicauit: hic custodit uerba tua, et testamentum tuum obseruauit. 257 Illi ergo uiri eius, et manifesti eius, qui nihil in corde doli habeant, nihil fraudis occultent, sed uerba eius custodiant, et in corde suo conferant, sicut conferebat et Maria : qui suos parentes officio suo non nouerint praeferendos, qui uiolatores oderint castitatis, pudicitiae ulciscantur iniuriam, nouerint officiorum tempora; quod maius, quod minus sit, quod cui aptum tempori est, et ut id solum sequantur quod honestum est; sane ubi duo honesta, id quod honestius est, praeponendum putent; hi iure benedicti. 258 Si quis ergo manifestet iustitias Dei, incensum imponat: Benedic, Domine, uirtutem ipsius, opera manuum eius suscipe; ut gratiam prophaeticae benedictionis inueniat apud eum qui uiuit et regnat in saecula saeculorum, Amen.