[0] DE MYSTERIIS. [1] Caput I. <1> De moralibus quotidianum sermonem habuimus, cum uel Patriarcharum gesta, uel Prouerbiorum legerentur praecepta, ut his informati atque instituti assuesceretis maiorum ingredi uias eorumque iter carpere ac diuinis oboedire oraculis, quo renouati per baptismum eius uitae usum teneretis, quae ablutos deceret. <2> Nunc de mysteriis dicere tempus admonet atque ipsam rationem sacramentorum edere, quam ante baptismum si putassemus insinuandam nondum initiatis, prodidisse potius quam edidisse aestimaremur; deinde quod inopinantibus melius se ipsa lux mysteriorum infuderit, quam si ea sermo aliqui praecucurrisset. <3> Aperite igitur aures et bonum odorem uitae aeternae inhalatum uobis munere sacramentorum carpite! Quod uobis significauimus, cum apertionis celebrantes mysterium diceremus effetha, quod est adaperire, ut uenturus unusquisque ad gratiam, quid interrogaretur, cognosceret, quid responderet, meminisse deberet. <4> Hoc mysterium celebrauit Christus in euangelio, sicut legimus, cum mutum curaret et surdum. Sed ille os tetigit, quia et mutum curabat et uirum, in altero, ut os eius infusae sono uocis aperiret, in altero, quia tactus iste uirum decebat, feminam non deceret. [2] Caput II. <5> Post haec reserata sunt tibi sancta sanctorum, ingressus es regenerationis sacrarium. Repete quid interrogatus sis, recognosce, quid responderis! Renuntiasti diabolo et operibus eius, mundo et luxuriae eius ac uoluptatibus. Tenetur uox tua, non in tumulo mortuorum, sed in libro uiuentium. <6> Vidisti illic leuitam, uidisti sacerdotem, uidisti summum sacerdotem. Noli considerare corporum figuras, sed mysteriorum gratiam. Praesentibus angelis locutus es, sicut scriptum est: Quia labia sacerdotis custodiunt scientiam et legem exquirunt ex ore ipsius, quoniam angelus est domini omnipotentis. Non est fallere, non est negare: angelus est, qui regnum Christi, qui uitam aeternam adnuntiat, non specie tibi aestimandus, sed munere. Quid tradiderit, considera, usum eius expende et statum eius agnosce. <7> Ingressus igitur, ut aduersarium tuum cerneres; cui renuntiandum in os putaris, ad orientem conuerteris; qui enim renuntiat diabolo, ad Christum conuertitur, illum directo cernit obtutu. [3] Caput III. <8> Quid uidisti? Aquas utique, sed non solas: leuitas illic ministrantes, summum sacerdotem interrogantem et consecrantem. Primum omnium docuit te apostolus non ea contemplanda nobis quae uidentur, sed quae non uidentur, quoniam, quae uidentur, temporalia sunt, quae autem non uidentur, aeterna. Nam et alibi habes, quia inuisibilia dei a creatura mundi per ea, quae facta sunt, conpraehenduntur, sempiterna quoque uirtus eius et diuinitas operibus aestimatur. Unde et ipse dominus ait: Si mihi non creditis, uel operibus credite. Crede ergo diuinitatis illic adesse praesentiam. Operationem credis, non credis praesentiam? Unde sequeretur operatio, nisi praecederet ante praesentia? <9> Considera autem, quam uetus mysterium sit et in ipsius mundi praefiguratum origine. In principio ipso, quando fecit deus caelum et terram, spiritus, inquit, superferebatur super aquas. Qui superferebatur super aquas, non operabatur super aquas? Sed quid dicam operabatur? Quod ad praesentiam spectat, superferebatur. Non operabatur, qui superferebatur? Cognosce, quia operabatur in illa mundi fabrica, quando tibi dicit propheta: Verbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis uirtus eorum. Utrumque prophetico subnixum est testimonio, et quia superferebatur et quia operabatur. Quia superferebatur, Moyses dicit, quia operabatur, Dauid testificatur. <10> Accipe aliud testimonium. Corrupta erat caro omnis ab iniquitatibus suis. Non permanebit, inquit, spiritus meus in hominibus, quoniam carnes sunt. Quo ostendit deus, quia carnali inmunditia et grauioris labe peccati gratia spiritalis auertitur. Unde uolens deus reparare quod deerat, diluuium fecit, et iustum Noe in arcam iussit ascendere. Quando decidente diluuio coruum dimisit prius, qui non reuertit, postea dimisit columbam, quae cum ramo oleae legitur reuertisse. Vides aquam, uides lignum, columbam aspicis, et dubitas de mysterio? <11> Aqua est, qua caro mergitur, ut omne abluatur carnale peccatum. Sepelitur illic omne flagitium. Lignum est, in quo suffixus est dominus Iesus, cum pateretur pro nobis. Columba est, in cuius specie descendit spiritus sanctus, sicut didicisti in nouo testamento, qui tibi pacem animae, tranquillitatem mentis inspirat. Coruus est figura peccati, quod exit et non reuertitur, si in te quoque iusti custodia seruetur et forma. <12> Tertium quoque testimonium est, sicut te apostolus docet: Quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt et omnes in Moysen baptizati sunt, in nube et in mari. Denique et ipse Moyses dicit in cantico: Misisti spiritum tuum et cooperuit eos mare. Aduertis quod in illo Hebraeorum transitu iam tunc sacri baptismatis figura praecesserit, in quo Aegyptius interiit et Hebraeus euasit. Quid enim aliud in hoc cottidie sacramento docemur, nisi quia culpa demergitur et error aboletur, pietas autem et innocentia tota permansit? <13> Audis, quia sub nube fuerunt patres nostri, et bona nube, quae carnalium refrigerauit incendia passionum, bona nubes: obumbrat, quos reuisit spiritus sanctus. Denique superuenit in Mariam uirginem et uirtus altissimi obumbrauit ei, quando redemptionem genti generauit humanae. Et illud miraculum per Moysen in figura factum est. Si ergo in figura fuit spiritus, nunc adest in ueritate, cum scriptura tibi dicat: Quia lex per Moysen data est, gratia autem et ueritas per Iesum Christum facta est. 14. Merra fons amarus erat: misit in eum Moyses lignum et dulcis est factus. Aqua enim sine praedicatione dominicae crucis ad nullos usus futurae salutis est; cum uero salutaris fuerit crucis mysterio consecrata, tunc ad usum spiritalis lauacri et salutaris poculi temperatur. Sicut ergo in illum fontem Moyses lignum misit, hoc est propheta, et in hunc fontem sacerdos praedicationem dominicae crucis mittit et aqua fit ad gratiam dulcis. <15> Non ergo solis corporis tui credas oculis. Magis uidetur, quod non uidetur, quia istud temporale, illud aeternum. Magis aspicitur, quod oculis non compraehenditur, animo autem ac mente cernitur. <16> Denique doceat te decursa Regnorum lectio. Neman Syrus erat et lepram habebat nec ab ullo mundari poterat. Tunc ait puella ex captiuis, quoniam esset propheta in Israhel, qui posset eum a leprae contagione mundare. Sumpto, inquit, auro et argento perrexit ad regem Israhel. Qui cognita aduentus eius causa scidit uestimenta sua, dicens, quod temptaretur magis, cum de se ea, quae non essent potestatis regiae, poscerentur. Helisaeus autem regi intimauit, ut ad se dirigeret Syrum, quo cognosceret, quod esset deus in Israhel. Et cum uenisset, mandauit ei, ut septies mergeretur in Iordane fluuio. <17> Tunc ille secum tractare coepit, quod meliores aquas flumina haberent patriae suae, in quibus saepe mersisset et numquam a lepra esset ablutus, eoque reuocatus non oboediebat mandatis prophetae. Sed admonitu et persuasionibus seruulorum acquieuit et mersit, mundatusque ilico intellexit non aquarum esse, quod unusquisque mundatur, sed gratiae. <18> Cognosce nunc, quae sit illa «puella ex captiuis»! Iunior scilicet ex gentibus congregatio, id est ecclesia domini depressa ante captiuitate peccati, quando libertatem adhuc gratiae non habebat, cuius consilio uanus ille populus nationum uerbum audiuit propheticum, de quo diu ante dubitauit, postea tamen ubi credidit exsequendum, ablutus ab omni est contagione uitiorum. Et ille quidem dubitauit, antequam sanaretur, tu iam sanatus es et ideo dubitare non debes. [4] Caput IV. <19> Ideo tibi ante praedictum est, ut non hoc solum crederes, quod uidebas, ne forte et tu diceres: «Hoc est illud magnum mysterium, quod oculus non uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit? Aquas uideo, quas uidebam cottidie: istae me habent mundare, in quas saepe descendi et numquam mundatus sum?» Hinc cognosce, quod aqua non mundat sine spiritu. <20> Ideoque legisti quod tres testes in baptismate unum sunt, aqua, sanguis et spiritus, quia, si in unum horum detrahas, non stat baptismatis sacramentum. Quid est enim aqua sine cruce Christi nisi elementum commune sine ullo sacramenti profectu? Nec iterum sine aqua regenerationis mysterium est. Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum dei. Credit autem etiam catechumenus in crucem domini Iesu, qua et ipse signatur; sed nisi baptizatus fuerit in nomine patris et filii et spiritus sancti, remissionem non potest accipere peccatorum nec spiritualis gratiae munus haurire. <21> Ergo ille Syrus septies mersit in lege, tu autem baptizatus es in nomine trinitatis, confessus es patrem - recordare, quid feceris! -, confessus es filium, confessus es spiritum. Tene ordinem rerum! In hac fide mundo mortuus es, deo resurrexisti, et quasi in illo mundi consepultus elemento, peccato mortuus ad uitam es resuscitatus aeternam. Crede ergo, quia non sunt uacuae aquae. <22> Ideo tibi dictum est, quia angelus domini secundum tempus descendebat in natatoriam et mouebatur aqua, et qui prior descendisset in natatoriam post conmotionem aquae, sanus fiebat a languore, quocumque tenebatur. Haec piscina in Hierosolyma erat, in qua unus annuus sanabatur. Sed nemo ante sanabatur, quam descendisset angelus. Descendebat igitur angelus, et ut esset indicium, quia descenderat angelus, mouebatur aqua. Mouebatur aqua propter incredulos, illis signum, tibi fides; illis angelus descendebat, tibi spiritus sanctus; illis creatura mouebatur, tibi Christus operatur, ipse dominus creaturae. <23> Tunc curabatur unus, nunc omnes sanantur, aut certe unus solus populus Christianus. Est enim in aliquibus et aqua mendax, non sanat baptismum perfidorum, non mundat, sed polluit. Iudaeus urceos baptizat et calices, quasi insensibilia uel culpam possint recipere uel gratiam, tu baptiza hunc calicem tuum sensibilem, in quo bona opera tua luceant, in quo gratiae tuae splendor effulgeat. Ergo et illa piscina in figura, ut credas, quia et in hunc fontem uis diuina descendit. <24> Denique paralyticus ille exspectabat hominem. Quem illum, nisi dominum Iesum natum ex uirgine, cuius aduentu iam non umbra sanaret singulos, sed ueritas uniuersos? Iste est ergo, qui exspectabatur, ut descenderet, de quo dixit deus pater ad Iohannem baptistam: Super quem uideris spiritum descendentem de caelo et manentem super eum, hic est, qui baptizat in spiritu sancto; de quo testificatus est Iohannes dicens: Quia uidi spiritum descendentem de caelo quasi columbam et manentem super eum. Et hic quare spiritus sicut columba descendit, nisi ut tu uideres, nisi ut tu cognosceres etiam illam columbam, quam Noe iustus emisit ex arca, istius columbae speciem fuisse, ut typum agnosceres sacramenti? <25> Et fortasse dicas: «Cum illa uera columba fuerit, quae emissa est, hic quasi columba descenderit, quomodo illic speciem fuisse dicimus, hic ueritatem, cum secundum Graecos ‹in specie columbae› spiritum descendisse sit scriptum?» Sed quid tam uerum quam diuinitas quae «manet» semper? Creatura autem non potest ueritas esse, sed species, quae facile soluitur atque mutatur. Simul quia eorum, qui baptizantur, non in specie esse debeat, sed uera simplicitas. Unde et dominus ait: Estote astuti sicut serpentes et simplices sicut columbae. Merito ergo sicut columba descendit, ut admoneret nos simplicitatem columbae habere debere. Speciem autem pro ueritate accipiendam legimus et de Christo: Et specie inuentus ut homo; et de patre deo: Neque speciem eius uidistis. [5] Caput V. <26> Estne adhuc, quod dubitare debeas, cum euidenter tibi clamet in euangelio pater, qui ait: Hic est filius meus in quo conplacui, clamet filius, super quem sicut columba se demonstrauit spiritus sanctus, clamet et spiritus sanctus, qui sicut columba descendit, clamet Dauid: Vox domini super aquas, deus maiestatis intonuit, dominus super aquas multas, cum tibi scriptura testetur, quod ad Hierobal preces ignis descenderit de caelo, et rursus precante Helia ignis est missus, qui sacrificium consecrauit? <27> Non merita personarum consideres, sed officia sacerdotum. Et si merita spectes, sicut Heliam consideres, Petri quoque merita spectato uel Pauli, qui acceptum a domino Iesu hoc nobis mysterium tradiderunt. Ignis illis uisibilis mittebatur, ut crederent, nobis inuisibilis operatur, qui credimus, illis in figura, nobis ad conmonitionem. Crede ergo adesse dominum Iesum inuocatum precibus sacerdotum, qui ait: Ubicumque fuerint duo uel tres, ibi et ego sum. Quanto magis ubi ecclesia est, ubi mysteria sunt, ibi dignatur suam impertire praesentiam. <28> Descendisti igitur; recordare, quid responderis! Quod credas in patrem, credas in filium, credas in spiritum sanctum. Non habes illic «credo in maiorem et minorem et ultimum». Sed eadem uocis tuae cautione constringeris, ut similiter credas in filium, sicut in patrem credis, similiter in spiritum sanctum credas, sicut credis in filium, hoc solo excepto, quod in crucem solius domini Iesu fateris tibi esse credendum. [6] Caput VI. <29> Post haec utique ascendisti ad sacerdotem. Considera, quid secutum sit. Nonne illud, quod ait Dauid: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, in barbam Aaron? Hoc est unguentum, de quo et Salomon ait: Unguentum exinanitum est nomen tuum, propterea adolescentulae dilexerunt te et attraxerunt te. Quantae hodie renouatae animae dilexerunt te, domine Iesu, dicentes: Adtrahe nos post te, in odorem uestimentorum tuorum curramus, ut odorem resurrectionis haurirent! <30> Quare hoc fiat intellige: Quia oculi sapientis in capite ipsius. Ideo in barbam defluit, id est in gratiam iuuentutis, ideo «in barbam Aaron», ut fias electum genus, sacerdotale, praetiosum; omnes enim in regnum dei et in sacerdotium unguimur gratia spiritali. <31> Ascendisti de fonte, memento euangelicae lectionis. Etenim dominus noster Iesus in euangelio lauit pedes discipulis suis. Quando uenit ad Simonem Petrum et ait Petrus: Non lauabis mihi pedes in aeternum, non aduertit mysterium et ideo ministerium recusauit, quod grauari serui humilitatem crederet, si domini obsequium patienter admitteret. Cui respondit dominus: Si non lauero tibi pedes, non habebis mecum partem. Quo audito, Petrus: Domine, non tantum pedes, inquit, sed etiam manus et caput. Respondit dominus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lauet, sed est mundus totus. <32> Mundus erat Petrus, sed plantam lauare debebat; habebat enim primi hominis de successione peccatum, quando eum subplantauit serpens et persuasit errorem. Ideo planta eius abluitur, ut hereditaria peccata tollantur; nostra enim propria per baptismum relaxantur. <33> Simul cognosce mysterium ipsum humilitatis consistere ministerio. Ait enim: Si ego laui pedes uobis, dominus et magister, quanto magis et uos debetis lauare pedes inuicem uobis. Cum enim ipse auctor salutis per oboedientiam nos redemerit, quanto magis nos, seruuli eius, humilitatis et oboedientiae exhibere debemus obsequium. [7] Caput VII. <34> Accepisti post haec uestimenta candida, ut esset indicio, quod exueris inuolucrum peccatorum, indueris innocentiae casta uelamina, de quibus dixit propheta: Asparges me hysopo et mundabor, lauabis me et super niuem dealbabor. Qui enim baptizatur, et secundum legem et secundum euangelium uidetur esse mundatus, secundum legem, quia hysopi fasciculo Moyses agni aspergebat sanguinem, secundum euangelium, quia Christi erant candida uestimenta sicut nix, cum resurrectionis suae gloriam in euangelio demonstraret. Super niuem dealbatur, cui culpa dimittitur; unde et per Esaiam dominus ait: Si fuerint peccata uestra sicut phoenicium, ut niuem dealbabo. <35> Haec uestimenta habens ecclesia, per lauacrum regenerationis adsumpta, dicit in Canticis: Nigra sum et decora, filiae Hierusalem, nigra per fragilitatem condicionis humanae, decora per gratiam, nigra, quia ex peccatoribus, decora fidei sacramento. Haec uestimenta cernentes filiae Hierusalem stupefactae dicunt: Quae est haec, quae ascendit dealbata? Haec erat nigra, unde nunc subito dealbata? <36> Dubitauerunt enim etiam angeli, cum resurgeret Christus, dubitauerunt potestates caelorum uidentes, quod caro in caelum ascenderet. Denique dicebant: Quis est iste rex gloriae? Et cum alii dicerent: Tollite portas, principis uestri, et eleuamini portae aeternales, et introibit rex gloriae, alii dubitabant dicentes: Quis est iste rex gloriae? In Esaia quoque habes dubitantes uirtutes caelorum dixisse: Quis est iste, qui ascendit ex Edom, rubor uestimentorum eius ex Bosor, speciosus in stola candida? <37> Christus autem uidens ecclesiam suam in uestimentis candidis, - pro qua ipse, ut habes in Zacchariae libro prophetae, sordida uestimenta susceperat -, uel animam regenerationis lauacro mundam atque ablutam dicit: Ecce formosa es, proxima mea, ecce es formosa, oculi tui sicut columbae. In cuius specie spiritus sanctus descendit de caelo. Formosi oculi, sicut diximus supra, quia sicut columba descendit. <38> Et infra: Dentes tui sicut grex tonsarum, quae ascenderunt de lauacro, quae omnes geminos creant, et infecunda non est in eis; ut resticula coccinea labia tua. Non mediocris ista laudatio, primum dulci comparatione tonsarum; capras enim et in altis pasci sine periculo nouimus et in praeruptis securas cibum sumere, deinde, cum tondentur, deonerari superfluis. Harum gregi conparatur ecclesia, multas in se habens animarum uirtutes, quae per lauacrum superflua peccata deponant, quae mysticam fidem et moralem gratiam deferant Christo, quae crucem domini Iesu loquantur. <39> In his formosa est ecclesia. Unde ad eam uerbum deus dicit: Tota formosa es, proxima mea, et repraehensio non est in te, quia culpa demersa est; ades huc a Libano, sponsa, ades huc a Libano; transibis, et pertransibis a principio fidei; eo quod renuntians mundo transierit saeculum, pertransierit ad Christum. Et iterum dicit ad eam deus uerbum: Quid pulchra et suauis facta es, caritas, in deliciis tuis? Statura tua similis facta est palmae, et ubera tua botryes. <40> Cui respondet ecclesia: Quis dabit te, frater, mihi lactantem ubera matris meae? Inueniens te foris osculabor te, et quidem non spernent me. Adsumam te et inducam te in domum matris meae et in secretum eius, quae concepit me. Docebis me. Vides, quemadmodum delectata munere gratiarum ad interiora cupit mysteria peruenire et omnes sensus suos consecrare Christo? Adhuc quaerit, adhuc suscitat caritatem, et suscitari eam sibi poscit a filiabus Hierusalem, quarum gratia, hoc est animarum fidelium, sponsum in amorem sui uberiorem desiderat prouocari. <41> Unde dominus Iesus et ipse inuitatus tantae studio caritatis, pulchritudine decoris et gratiae, quod nulla iam in ablutis delicta sorderent, dicit ad ecclesiam: Pone me ut signaculum in cor tuum, ut sigillum in brachium tuum, hoc est: «Decora es, proxima mea, tota formosa es, nihil tibi deest. Pone me ut signaculum in cor tuum, quo fides tua pleno fulgeat sacramento. Opera quoque tua luceant et imaginem dei praeferant, ad cuius imaginem facta es. Caritas tua nulla persecutione minuatur, quam multa aqua excludere flumina undare non possint». <42> Unde repete, quia accepisti signaculum spiritale, spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii atque uirtutis, spiritum cognitionis atque pietatis, spiritum sancti timoris, et serua quod accepisti. Signauit te deus pater, confirmauit te Christus dominus; et dedit pignus, spiritum, in cordibus tuis, sicut apostolica lectione didicisti. [8] Caput VIII. <43> His abluta plebs diues insignibus ad Christi contendit altaria dicens: Et introibo ad altare dei, ad deum qui laetificat iuuentutem meam. Depositis enim inueterati erroris exuuiis, renouata in aquilae iuuentutem caeleste illud festinat adire conuiuium. Venit igitur et uidens sacrosanctum altare compositum exclamans ait: Parasti in conspectu meo mensam. Hanc loquentem inducit Dauid dicens: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocauit; super aquam refectionis educauit me. Et infra: Nam etsi ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Parasti in conspectu meo mensam aduersus eos, qui tribulant me. Inpinguasti in oleo caput meum, et poculum tuum inebrians quam praeclarum est. <44> Nunc illud consideremus, ne quis forte uisibilia uidens - quoniam quae sunt inuisibilia, non uidentur nec possunt humanis oculis compraeendi - dicat forte: «Iudaeis deus manna pluit, pluit coturnices, ecclesiae autem suae illi dilectae haec sunt, quae praeparauit, de quibus dictum est: Quod oculus non uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit, quae praeparauit deus diligentibus eum?. Ergo ne quis hoc dicat, summo studio uolumus conprobare, quia et antiquiora sunt sacramenta ecclesiae quam synagogae, et praestantiora quam manna est. <45> Antiquiora docet lectio Genesis quae decursa est. Synagoga enim ex lege Moysi principium sumpsit, Abraham uero longe anterior. Qui uictis hostibus et nepote proprio recepto cum potiretur uictoria, tunc illi occurrit Melchisedech et protulit ea, quae Abraham ueneratus accepit. Non Abraham protulit, sed Melchisedech, qui inducitur sine patre, sine matre, neque initium dierum neque finem habens, similis autem filio dei, de quo ait Paulus ad Hebraeos, quia manet sacerdos in perpetuum, qui interpretatione Latina dicitur rex iustitiae, rex pacis. <46> Non agnoscis, quis iste sit? Potest homo esse rex iustitiae, cum ipse uix iustus sit, potest rex pacis, cum uix possit esse pacificus? - «Sine matre» secundum diuinitatem, quia ex patre deo genitus est, unius substantiae cum patre, «sine patre» secundum incarnationem, quia natus ex uirgine est, «initium et finem non habens», quia ipse est «initium et finis» omnium, «primus et nouissimus». Non igitur humani, sed diuini est muneris sacramentum, quod accepisti, ab eo prolatum, qui benedixit fidei patrem Abraham, illum, cuius gratiam et gesta miraris. <47> Probatum est antiquiora esse ecclesiae sacramenta; nunc cognosce potiora. Re uera mirabile est, quod manna deus pluerit patribus et cottidiano caeli pascebantur alimento. Unde dictum est: Panem angelorum manducauit homo. Sed tamen panem illum qui manducauerunt, omnes in deserto mortui sunt, ista autem esca, quam accipis, iste panis uiuus, qui descendit de caelo, uitae aeternae substantiam subministrat, et quicumque hunc manducauerit, non morietur in aeternum; est enim corpus Christi. <48> Considera nunc, utrum praestantior sit panis angelorum an caro Christi, quae utique corpus est uitae. Manna illud de caelo, hoc supra caelum, illud caeli, hoc domini caelorum, illud corruptioni obnoxium, si in diem alterum seruaretur, hoc ab omni alienum corruptione, quod, quicumque religiose gustauerit, corruptionem sentire non poterit. Illis aqua de petra fluxit, tibi sanguis e Christo; illos ad horam satiauit aqua, te sanguis diluit in aeternum. Iudaeus bibit et sitit, tu cum biberis, sitire non poteris, et illud in umbra, hoc in ueritate. <49> Si illud quod miraris, umbra est, quantum istud est, cuius et umbram miraris? Audi, quia umbra est, quae apud patres facta est: Bibebant, inquit, de consequenti eos petra, petra autem erat Christus; sed non in pluribus eorum complacitum est deo; nam prostrati sunt in deserto. Haec autem in figura nobis facta sunt. Cognouisti praestantiora; potior est enim lux quam umbra, ueritas quam figura, corpus auctoris quam manna de caelo. [9] Caput IX. <50> Forte dicas: «Aliud uideo; quomodo tu mihi adseris, quod Christi corpus accipiam?» Et hoc nobis adhuc superest, ut probemus. Quantis igitur utimur exemplis, ut probemus non hoc esse, quod natura formauit, sed quod benedictio consecrauit, maioremque uim esse benedictionis quam naturae, quia benedictione etiam natura ipsa mutatur. <51> Virgam tenebat Moyses, proiecit eam et facta est serpens; rursus prendit caudam serpentis et in uirgae naturam reuertit. Vides igitur prophetica gratia bis mutatam esse naturam et serpentis et uirgae. Currebant Aegypti flumina puro aquarum meatu: subito de fontium uenis sanguis coepit erumpere; non erat potus in fluuiis. Rursus ad prophetae precem cruor cessauit fluminum, aquarum natura remeauit. Circumclusus undique erat populus Hebraeorum, hinc Aegyptiis uallatus, inde mari clausus: uirgam leuauit Moyses, separauit se aqua et in murorum speciem congelauit, atque inter undas uia pedestris apparuit. Iordanis retrorsum conuersus contra naturam in sui fontis reuertit exordium. Nonne claret naturam uel maritimorum fluctuum uel fluuialis cursus esse mutatam? Sitiebat populus patrum: tetigit Moyses petram, et aqua de petra fluxit. Numquid non praeter naturam operata est gratia, ut aquam uomeret petra, quam non habebat natura? Merra fluuius amarissimus erat, ut sitiens populus bibere non posset: misit lignum Moyses in aquam, et amaritudinem suam aquarum natura deposuit, quam infusa subito gratia temperauit. Sub Helisaeo propheta uni ex filiis prophetarum excussum est ferrum de securi et statim mersum est. Rogauit Helisaeum, qui amiserat ferrum: misit etiam Helisaeus lignum in aquam, et ferrum natauit. Utique et hoc praeter naturam factum cognoscimus; grauior enim ferri species quam aquarum liquor. <52> Aduertimus igitur maioris operationis esse gratiam quam naturam, et adhuc tamen propheticae benedictionis numeramus gratiam. Quod si tantum ualuit humana benedictio, ut naturam conuerteret; quid dicimus de ipsa consecratione diuina, ubi uerba ipsa domini saluatoris operantur? Nam sacramentum istud, quod accipis, Christi sermone conficitur. Quod si tantum ualuit sermo Heliae, ut ignem de caelo deposceret, non ualebit Christi sermo, ut species mutet elementorum? De totius mundi operibus legisti: Quia ipse dixit et facta sunt, ipse mandauit et creata sunt,. Sermo ergo Christi, qui potuit ex nihilo facere, quod non erat, non potest ea, quae sunt, in id mutare, quod non erant? Non enim minus est nouas rebus dare quam mutare naturas. <53> Sed quid argumentis utimur? Suis utamur exemplis incarnationisque mysteriis adstruamus mysterii ueritatem. Numquid naturae usus praecessit, cum Iesus dominus ex Maria nasceretur? Si ordinem quaerimus, uiro mixta femina generare consueuit. Liquet igitur, quod praeter naturae ordinem uirgo generauit. Et hoc quod conficimus corpus ex uirgine est. Quid hic quaeris naturae ordinem in Christi corpore, cum praeter naturam sit ipse dominus Iesus partus ex uirgine? Vera utique caro Christi, quae crucifixa est, quae sepulta est: uere ergo carnis illius sacramentum est. <54> Ipse clamat dominus Iesus: Hoc est corpus meum. Ante benedictionem uerborum caelestium alia species nominatur, post consecrationem corpus significatur. Ipse dicit sanguinem suum. Ante consecrationem aliud dicitur, post consecrationem sanguis nuncupatur. Et tu dicis «amen», hoc est «uerum est». Quod os loquitur, mens interna fateatur; quod sermo sonat, adfectus sentiat. <55> His igitur sacramentis pascit ecclesiam suam Christus, quibus animae firmatur substantia, meritoque uidens profectum eius gratiae continentem dicit ad eam: Quam decora facta sunt ubera tua, soror mea sponsa, quam decora facta sunt a uino, et odor uestimentorum tuorum super omnia aromata. Fauum distillant labia tua, o sponsa, mel et lac sub lingua tua et odor uestimentorum tuorum sicut odor Libani. Hortus clusus soror mea sponsa, hortus clusus, fons signatus. Quo significat signatum debere apud te mysterium manere, ne uioletur operibus malae uitae atque adulterio castitatis, ne diuulgetur, quibus non conuenit, ne garrula loquacitate dispergatur in perfidos. Bona debet ergo fidei tuae esse custodia, ut intemerata uitae ac silentii integritas perseueret. <56> Unde et ecclesia altitudinem seruans mysteriorum caelestium reicit a se grauiores uenti procellas et inuitat uernantis gratiae suauitatem; et sciens, quod hortus suus Christo displicere non possit, ipsum aduocat sponsum dicens: Exsurge, aquilo, et ueni, auster, perfla hortum meum et defluant unguenta mea. Descendat frater meus in hortum suum et edat fructum pomiferarum suarum. Bonas enim arbores et fructiferas habet, quae radices suas tinxerint sacri «fontis inriguo» et in bonos fructus nouae fecunditatis germine pullulauerint, ut iam non prophetica caedantur securi, sed euangelica ubertate fundantur. <57> Denique fertilitate earum etiam dominus delectatus respondet: Ingressus sum in hortum meum, soror mea sponsa. Vindemiaui myrram meam cum unguentis meis, manducaui cibum meum cum melle meo, bibi potum meum cum lacte meo. Quare «cibum» et «potum» dixerim, fidelis, intellege! Illud autem non dubium, quod in nobis ipse manducat et bibit, sicut in nobis legisti quia in carcere esse se dicit. <58> Unde et ecclesia uidens tantam gratiam hortatur filios suos, hortatur proximos, ut ad sacramenta concurrant dicens: Edite, proximi mei, et bibite et inebriamini, fratres mei. Quid edamus, quid bibamus, alibi tibi per prophetam spiritus sanctus expressit dicens: Gustate et uidete, quoniam suauis est dominus: Beatus uir, qui confidit in eo. In illo sacramento Christus est, quia corpus est Christi. Non ergo corporalis esca, sed spiritalis est. Unde et apostolus de typo eius ait: Quia patres nostri escam spiritalem manducauerunt et potum spiritalem biberunt; corpus enim dei corpus est spiritale, corpus Christi corpus est diuini spiritus, quia spiritus Christus, ut legimus: Spiritus ante faciem nostram Christus dominus. Et in Petri epistola habemus: Et Christus pro nobis mortuus est. Denique cor nostrum esca ista confirmat et potus iste «laetificat cor hominis», ut propheta memorauit. <59> Unde adepti omnia sciamus regeneratos nos esse. Nec dicamus: «Quomodo regenerati sumus? Numquid in uentrem matris nostrae introiuimus, et renati sumus? Non agnosco usum naturae!» - Sed nullus hic naturae ordo, ubi excellentia gratiae. Denique non semper usus naturae generationem facit: Generatum ex uirgine Christum dominum confitemur et naturae ordinem denegamus. Non enim ex uiro Maria concepit, sed de spiritu sancto in utero accepit, ut dicit Matthaeus, quia inuenta est in utero habens de spiritu sancto. Si ergo superueniens spiritus sanctus in uirginem, conceptionem operatus est et generationis munus inpleuit, non est utique dubitandum, quod superueniens in fontem spiritus, uel super eos, qui baptismum consequuntur, ueritatem regenerationis operatur.