[1] CAPUT PRIMUM. S. Eulogii pia educatio, studia, sacerdotium, titulus doctoris, familiaritas cum Aluaro Vitae scriptore. Igitur beatus martyr Eulogius nobili stirpe progenitus, Cordubae ciuitatis patriciae senatorum traduce natus, Ecclesiae ministerio mancipatus, sancti ac beatissimi Zoyli aede deseruiens, et in eiusdem collegio clericorum uitam deducens, multis et clarissimis uirtutibus floruit, magnis et laudabilibus operibus uiguit. Ab ipsis enim incunabulis litteris ecclesiasticis haerens, et quotidie per studia bonorum operum crescens, perfectionem adeptus est, ac super omnes coaetaneos doctrinae scientia clarens, et eruditionis lumine florens, magistrorum doctor est factus. Quippe qui mentem senilem paruissimo corpore gerens, uincebat etsi non aetate, certe scientia uniuersos. Erat enim studiosissimus Scripturarum scrutator, et intensissimus sententiarum inuestigator. Ita ut nihil Scripturae praeponeret sanctae, nihil magis eligeret quam in lege Domini meditari die ac nocte. Nec contentus magisterio doctorum suorum, alios, si quos forte audiret, procul positos requirebat: et ne offenderet proprios, furtim se horis, quibus poterat, subtrahebat. Nam et abbatem bonae recordationis et memoriae Speraindeum, opinabilem et celebritate doctrinae praeconabilem uirum saepius inuisebat, auditorioque more ex illius ore disertissimo dependebat. Qui ipso tempore totius Baeticae fines prudentiae riuulis dulcorabat. Nec contentus magisterio doctorum suorum, alios, si quos forte audiret, procul positos requirebat: et ne offenderet proprios, furtim se horis, quibus poterat, subtrahebat. Nam et abbatem bonae recordationis et memoriae Speraindeum, opinabilem et celebritate doctrinae praeconabilem uirum saepius inuisebat, auditorioque more ex illius ore disertissimo dependebat. Qui ipso tempore totius Baeticae fines prudentiae riuulis dulcorabat. Ibi eum primitus uidere merui, ibi eius amicitiae dulci inhaesi, ibi illi indiuidua sum nexus dulcedine. Eram namque iam dicti illustrissimi uiri auditorum: et dum frequentius eius lumina tererem, incultumque ingenium acuerem, tandem respectione diuina huius tanti uiri societate coniungor. Et catenatim inadibili nexu non innector tantum, sed unior: factique sumus auditores uiri, amatores nostri: in tantum, ut illa aetas indocta sibi non concessa praesumeret. Agebamus utrique Scripturarum delectabilem lusum, et schalmum in lacu nescientes regere, Euxini maris credebamur fragori. Nam pueriles contentiones pro doctrinis, quibus diuidebamur, non odiose, sed delectabiliter epistolatim in inuicem egimus, et rhythmicis uersibus nos laudibus mulcebamus. Et hoc erat exercitium nobis melle suauius, fauis iucundius, et in ante nos quotidie extendentes, multa inadibilia tentare in Scripturis, puerilis immatura docibilitas coegit. Ita ut uolumina conderemus, quae postea aetas matura abolenda, ne in posteros remanerent, decreuit. Sed cum iam annos iuuentutis attingeret Eulogius, diaconii ministerio fungitur, atque in breui merito uectus ad superos, gradu presbyterii sublimatur: moxque magistris ordine et uitae moribus sociatur. Quanta illi humilitas, quanta bonitas, quanta inhaeserat charitas, amor omnium ostendebat. Exhinc coepit se acriori uitae austeritate constringere, et modestiae legibus in uniuersis actionibus perornare: Scripturis uacare diuinis, et corpus suum uigiliis ac ieiuniis castigare, monasteria frequentare, coenobia inuisere, regulas fratrum componere. Hinc inde cuncta eo modo curare, quo si fieri posset, utrobique adesset. Ita clericatum agens proprium, ut regularem ordinem non dimitteret alienum: ita monachis adhaerens, ut clericus probaretur: ita in clero degens, ut monachus uideretur, et utrobique aptus accurrens, et utrarumque professiones unus sufficientissime complens. Currebat saepius ad coenobiorum sacratissimos greges; sed ne proprium ordinem contemnere putaretur, ad clerum iterum remeabat: in quo dum aliquod tempus persisteret, ne uirtus animi curis saecularibus eneruaretur, itidem monasteria repetebat. Hic doctrina oris Ecclesiam ornans, illic uitam propriam excutiendo decorans, in cunctis uirtutibus positus, uiam saeculi moerens incedebat et anxius: et quotidie ad coelestia uolare cupiens, corporea sarcina grauabatur. In tantum ut Romam ire disponeret, ut adolescentiae naeuos lacrymis et peregrinationis itinere domaret, imo domitos deleret: sed ecce omnes hinc inde insistimus, et eum magis corpore quam animo retinemus. [2] CAPUT II. S. Eulogii captiuitas, liberatio; martyribus constantia data; acta conscripta. Verum dum ista et alia referuntur, tandem Reccafredus episcopus super ecclesias et clericos quasi turbo uiolentus insiluit: omnesque sacerdotes, quos potuit, carcerali uinculo alligauit. Inter quos ut electus aries ducitur, et cum pontifice suo uel aliis sacerdotibus uincitur. In qua retrusione magis orationibus et lectionibus operam dedit quam uinculis. Ibi sanctis uirginibus Florae et Mariae pro fide comprehensis illud Documentum Martyriale uno libro composuit, in quo eas ad martyrium neruis tenacissimis solidauit, easque et per se uerbis et per epistolas mortem contemnere docuit: seque suosque socios earum suffragiis uinculo soluendos commisit, quod et obtinere mox post sextum diem passionis earum promeruit. Nam illae octauo Kalendas Decembris expleuerunt martyrium; sacerdotes uero Domini tertio Kalendarum earumdem solutionem adepti sunt. Exstat super hoc illustriore stylo confecta, et mihi his diebus directa epistola, passionem earumdem uirginum, et ereptionem sacerdotum ipsarum uirginum meritis continentem. Ibi metricos, quos adhuc nesciebant sapientes Hispaniae, pedes perfectissime docuit, nobisque post egressionem suam ostendit. Inde et mihi pro libris illis, quos in defensionem martyrum dederat, epistolam facundo locutionis genere dictatam direxit. Nam cum omnes, qui cum eo erant sacerdotes, uacarent otio et quieti, ille non noctibus, non diebus a lectione cessabat, noctes diesque ingeminans, et Scripturarum mella lambens, ore, et corde spiritaliter ruminans. Verum operae pretium reor si, paulo altius incedentes, tempore persecutionis qualiter probatus exstiterit, inseramus. Nam dum episcopi, sacerdotes, clerus et sapientes Cordubae in martyrio nuper exorto deuio calle incederent, ac timoris impulsu pene fidem Christi, si non uerbis, nutu tamen negarent; hic tamen inadibilis nunquam uacillare uel tenui est uisus susurro. Sed omnibus pergentibus ad agonem occurrens, uniuersorum animos, cunctorumque ossa uenerans et componens, in tantum ardescebat ardore martyrii, ut ipse incentor ipsis diebus uideretur esse martyrum. Pro quo rectitudinis zelo multis exstitit contumeliis propulsatus, magnisque terroribus fatigatus. Nam unus ex proceribus illum impetens, et minis exasperans, diuino iusto iudicio in reprobum sensum conuersus, fidem quam tenens nescius impugnabat, mox miser et stultus amisit. De quo plenius in libro Memoriale Sanctorum tertio iam dictus beatissimus disputauit. In quibus libris et passiones singillatim martyrum claro fonte locutionis explicuit, et prosecutione sufficienti quaecunque acta sunt in martyribus Dei et dicta secuturis generationibus propalauit. Quantus autem uel quam excellens fuerit scientia, luce clariola eius pandent opuscula, quae sale Attico et prosatico lepore, imo diuina inspiratione composuit. Sed redeundum est ad Reccafredi episcopi tempora, et qua arte a sacrificio se suspenderit, ne eius glutinaretur errori, proferendum. Namque ipsis diebus cuncti ei et ui et potestate addicti, iussu regio subditi, iniquo uidebantur hosti adiuncti: et qui priori insurrectione aduersi et erecti contra eum steterant, tunc terrore conciti, quasi familiares haerebant, non mente, sed corpore; nec dilectione cordis, sed compulsione terroris; et ne aditus ei nocendi daretur in amplius. Ita quoque rex contra nos desaeuiens legibus necessitatem induxerat, liberum arbitrium interpollans, omnes truci subdiderat hosti. Cuius historiae ueritas in alio opere enucleatius disseretur. Nunc uero huius admirabilis uiri tantum enodare sanctissimam cupimus artem. Is enim graui instinctu doloris, dum undique circa se dolosum cerneret ipsius episcopi grassari ingenium et caeteros secum ei communicantes deprehenderet, nec resistendi sibi copiam inesse uideret, nec amouendi licentiam ut pote fideiussoribus datis) remanere sibi conspiceret; coepit se graui atterere gemitu, magnoque, ut diximus, intrinsecus mactari dolore. Sed nutu Dei contigit, ut quadam die praesenti episcopo beati Epiphanii Cypriae Salaminae episcopi, Ioanni episcopo Hierosolymitano directa epistola legeretur, quam ego cuidam diacono praeceperam legere: in qua idem beatissimus pontifex Origenis naenias arguens, et ordinationem cuiusdam presbyteri in monasterio iam dicti Hierosolymitani assignato a se consecrati defendens causam ordinationis retexuit, beatissimorumque presbyterorum Hieronymi et Vincentii continentiam sacrificandi laudando innexuit. Quam narrationem tum iam dictus Eulogius auida mente magis arripiens, quam suscipiens, et sibi a Deo datam occasionem cognoscens, ingenti uulnere quasi percussus, ab intimo corde trahens suspiria, neque intuens, conuersus episcopo dixit: « Si lucernae Ecclesiae, et fidei nostrae hoc egerunt columnae, quid nobis facere conuenit, quos delicti onera grauiter deprimunt et affligunt? Cognoscat ergo uestra paternitas, interdictam a me ipso mihi sacrificandi licentiam. » Sicque huiusmodi ingenio tempore Reccafredi se ipse suo ligauit arbitrio. Cuius professionis licet hoc modo ordinem sumeret, delectabili tamen usu perfunctus, nolebat postea statum reiectum recipere. Sed pontifex proprius in tantum eum admissum officium sacrificandi compulit repedare, ut eum anathemate ferire non uereretur, nisi citius redire promitteret.