[12,0] LIBER DUODECIMUS. [12,1] CAPUT PRIMUM.-- Qualiter rex Baldewinus super obsidione Tyri consilium inierit. In anno secundo postquam Sidon capta est, et Tankradus Sareptam percussit et obtinuit, rex Baldewinus conuocata omni Ecclesia Ierusalem ab uniuersis locis quae sub manu eius erant, iniit consilium quatenus obsideret Sur, quae adhuc rebellabat et conchristianis fratribus terra marique calumnias inferebat, et a tributis et pacto recesserat in omnibus quae regi promiserat mentita. Uniuersis uero admonitis, ac uoluntariis ad hanc obsidionem inuentis, dies statuta est qua conuenirent, et ex decreto regis positis tentoriis moenia uallarent et coangustarent. [12,2] CAP. II.-- Quod Tyrii contra regem cum principe Damascenorum foedus inierunt et pepigerunt. Talis autem fama ut in auribus Tyriorum insonuit, uehementer perterriti inierunt foedus cum quodam Dochino principe Damascenorum, ut tutelam et solatium ab eo consequerentur, et thesauros ciuitatis, et quae habebant pretiosiora in custodia et conclaui Damasci eius consensu et licentia deportarent. Rogauerunt etiam ut eis uiros sagittarios et defensores urbis in auxilium mitteret in conuentione solidorum, uiginti millium byzantiorum sibi suisque dare promittentes. [12,3] CAP. III.-- De Reinfrido milite Christiano, cuius conductu nobiles Tyriorum a rege catenati sunt. Hoc itaque pacto utrinque sub fide data accepto et firmato, Tyrii ciues quemdam Reinfridum nomine, uirum Christianum et illustrem militem regis, mille byzantiorum praemio promisso et dato conuenerunt, quatenus eius conductu in Damascum sarcinas thesaurorum suorum pacifice transferrent, et sine impedimento cum camelis et uehiculis repedarent. Reinfridus uero uir leuis et non multum pensans, si fidem erga gentiles et incredulos uiolaret, uniuersa regi detulit, ac diem qua transituri erant in Damascum cum uniuersis copiis et rebus pretiosis propalauit, asserens regem haec omnia posse capere ac retinere sine contradictione. Hoc rex audiens, sine mora peditibus ac militibus ducentis accitis, iussit uiam obsidere et caute obseruare per quas semitas uiri Damascum cum sarcinis profecturi erant. Et ecce in silentio noctis, cum omnia solent quiescere, Tyrii cum camelis suis, incomputabili auro, argento, ostro et quibusque aliis pretiosis ornatis, conductu praefati Reinfridi uiam Damasci uenerunt. Cum subito regis insidiae in eos irruentes alios occiderunt, alios tenuerunt, et thesauros infinitos cum purpura pretiosa et serico uarii coloris et operis rapientes, cum ipso Reinfrido, in uehiculis camelorum et mulorum abduxerunt [12,4] CAP. IV.-- Quomodo princeps Damascenorum Tyriis subuenerit, et qualiter eosdem rex obsederit. Thesauri miri et inauditi illic capti sunt, quos rex liberali manu militibus longa nunc indigentia oppressis benigne largitus est. His ita captis, his occisis, paucis uero elapsis, Dochinus, apud quem sperabant refugium, ualde molestatus, sine mora quingentos milites in sagitta et arcu peritos ad urbem Tyriorum direxit ut praeuenirent regis obsidionem, et regi suisque ab urbe resistentes, in conuentione solidorum ciuibus subuenirent. Rex itaque Baldewinus in uirtute et apparatu decem millium a Ierusalem descendens in uigilia S. Andreae apostoli, ciuitatis moenia in arido positis castris occupauit; a mari uero in ipso urbis latere et portu naualis obsidio non magnae uirtutis et armaturae fuit. Promiserat enim rex Graecorum, illic per aquas copias adfuturas; sed hieme incumbente, minime collatae sunt. [12,5] CAP. V.-- Quod rege urbem uallante, Tyrii portis egressi, sed mox mirabiliter a rege repressi, quosdam secum intrantes occiderunt. Rex autem, postquam obsidionem firmauit et munimine ualli se suumque exercitum circumfodit, ne impetus aduersariorum ex improuiso irrueret, aggressus ui urbem, turres et moenia omni genere bellico oppugnauit, de die in diem crebris assuitibus iteratis. Turci uero, qui in grandine sagittarum confundunt et resistunt, econtra per moenia et turres diffusi, strages et grauia uulnera Christianorum non parce multiplicabant, et ad portas et uectes ferreos concurrentium multitudinem, lapidum incessabili iactu, sulphuris quoque ac picis feruentis effusione suffocabant. Quodam denique die post plurimos assultus et diutinos labores, dum paulisper a foris respiraret exercitus manusque contineret a belli opere, deintus uero Tyrii et eorum Turci milites silentium tenerent, sed tamen consilium iniissent quatenus in momento a portis in impetu castra regis irrumperent; mox armis resumptis, lorica et galea induti, subito quasdam portas aperientes, in multitudine graui in apertam camporum planitiem, quam rex et exercitus nunc belli immemor habitabat, usque ad loca tentoriorum concurrere ausi sunt, plurimos sagittis transfigentes, et clamore magno et horrisono totum exercitum commouentes. Et ecce sine mora uniuersi milites Christianorum attoniti, e cunctis castris in armis et lanceis loricati in faciem illis aduolant, et hinc et illinc plurima fortitudine contendentes; sed tandem Christiani praeualentes, Tyrios in fugam uersos in portam coegerunt, sicut utrique, hi fuga ueloci, hi celeri insecutione permisti, potenter urbem ingressi sunt. Turci Tyriique Gallos iam secum urbem intrasse contuentes, reuersi sunt in faciem se a tergo prementium; et fortiter obsistentes ac moenia ascendentes, exercitum adhuc intrare contendentem omni armatura iaculorum reprimebant, quousque in uirtute sua praeualentes portas clauserunt et circiter ducentos intra muros retinuerunt. Illic Willhelmus de Wanges, miles gloriosus et nobilis, itemque Willhelmus mirae audaciae et militaris famae cum egregiis sociis equitibus et peditibus capti, sententia capitali perierunt; caeteri complures uinculis catenarum astricti sunt. [12,6] CAP. VI.-- Tyrii duas machinas Christianorum pice et sulphure mirabiliter combusserunt. Deinde post dies aliquot uidens rex assultu et lapidum tormento se ciuibus et muris prorsus non nocere, duas fieri constituit machinas muros plurima altitudine supereminentes, ac componi ordine duorum coenaculorum: quarum una ex sumptu et labore Eustachii Granarii, praeclari militis et primi de domo et consilio regis, ad unguem constructa et erecta est. In hac ergo idem Eustachius cum electis manens tironibus, Tyrios mane, meridie, uespere per urbem gradientes omni genere iaculorum alios interimebant, alios uulnerabant, per turres, moenia et omnia urbis loca speculantes. Non minus ab altera machina milites regis inibi constituti, Turcos Tyriosque impugnabant, et sic eos ab ostio progressos arcu Baleari ferientes perimebant. Tyrii quoque econtra lapides aptabant ad quassandas machinas et eas inhabitantes; sed machinae coriis taurinis, camelinis, equinis, cratibus uimineis uestitae, iactus lapidum palosque ferreos et ignitos illaesae et immobiles sustinebant. Tyrii, cernentes quia hoc modo machinis nocere nequibant, alia arte machinas atterere conati sunt. Arborem procerae altitudinis funibus erigentes, circulum quemdam amplum et spaciosum in modum coronae ex grandi ligno componentes, summitati arboris catenis ferreis affixerunt; ac eumdem ligneum circulum in circuitu pice, sulphure, cera, adipe, permistis stuppis impinguantes, ignique aqua inexstinguibili succendentes, usque ad locum murorum, quo machina Eustachii sita erat, funibus pertraxerunt. Qui subito nimium flammiuomus ab arbore in machinam laxatur, quam undique flammae intolerabiles cingentes, grandi et insuperabili incendio combusserunt, cum plurima parte uirorum, qui ignem excutere et exstinguere conati nequaquam euadere potuerunt. Eodem modo et arte regis machina combusta et in nihilum redacta est. Sic machinis his pariter combustis, tamen rex in obsidione mansit imperterritus, uolens urbem aut fame aut aliqua arte adhuc edomare. [12,7] CAP. VII.-- Legatio Tyriorum ad principem Damascenorum, et reuersio regis in Ierusalem post aduentum eorum. Ad haec denique regis constantiam et animum immobilem Tyrii cognoscentes, direxerunt clam legationem Damascum, quatenus Dochinus magnus princeps eis subueniret, magnam illi spondentes pecuniam et iurantes se semper in eius auxilio et obsequio permanere. Qui illico uiginti millibus equitum ascitis, per montana descendit usque ad confinia Tyri, ut in crastino regem suosque in castris incurreret, et sic urbem de manu regis et eius obsidione liberaret. Eodem uero die, quo idem Dochinus, uel Duodechinus, confinia Tyri per montana intrauit, armigeri septingenti cum sexaginta probis equitibus de exercitu regis, ad quaerenda pabula equorum egressi, irruerunt casu et ignoranter super arma et uires Turcorum: qui uniuersi in sagitta et gladio ab hostibus perempti ac detruncati, perierunt, praeter paucos, qui uix euadentes, retulerunt quae gesta sunt. Hoc denique comperto, quod tot millia iam iuxta conuenissent et armigeros militesque regis peremissent, rex ex consilio optimatum suorum, qui diutina obsidione uexati erant, et rebus et cibariis exhausti, tentoria sustulit, ac die Dominica, quae est ante Dominicam Palmarum, Ptolemaidem et caeteras ciuitates pertransiens, ipsa sancta et celebri die Palmarum per portam, quae respicit ad montem Oliuarum, per quam et Dominus Iesus asello insidens intrauit, ipse cum suis et una cum quibusdam magnificis legatis Graecorum, qui ad eum superuenerant, dum adhuc in obsidione esset, intromissus est. Egit denique illam sanctam hebdomadam sancta loca perlustrans, in oratione et eleemosynarum largitione et delictorum confessione. Diem uero sancti Paschae in omni honore et gloria propter legatos regis Graecorum iussu domini patriarchae coronatus solemniter ac regaliter celebrauit. [12,8] CAP. VIII.-- Qualiter rex Baldewinus Idumaeos mercatores spoliauerit, et quod Tankradus princeps Antiochiae obierit. Celebratis itaque illic per dies octo sancti Paschae solemniis, assumptis ducentis equitibus, centum uero peditibus, ad uallem Moysi profectus est in partes Arabiae, ut praedarum aliquid abinde contraheret, quibus inopes milites et rebus uacuatos ditaret et deficientes animaret. Legati uero regis Graecorum benigne commendati, donisque magnificis ampliati, Constantinopolim remissi sunt. Vix uero partes Arabiae intrauerat, et ecce Idumaei, quos moderni uocant Bidumos, uiri mercatores cum immensis copiis diuersarum mercium in mulis et camelis, inter manus regis et suorum adfuerunt, qui nullatenus effugere ualentes, omnibus rebus diuitiarum suarum tam in auro quam in argento, gemmis pretiosis, ostro diuersi generis et operis, pariterque pigmentis exspoliati sunt, pluresque capti, Ierusalem abducti in custodiam mancipati sunt, praeda uero et spolia eorum inter milites diuisa sunt. Eodem anno Tankradus, qui Antiochiae praeerat, uehementi infirmitate correptus, in Aduentu Domini Iesu Christi morte occubuit, et in basilica B. Petri apostoli catholice sepultus, planctum magnum reliquit, omnibus prope positis mortem eius audientibus. [12,9] CAP. IX.-- De aduentu Turcorum contra Ierusalem, et quod rex e contrario militiam adunarit. Post mortem tam famosi et bellicosi uiri Turcorumque undique fortissimi expugnatoris, mense Martio nouo uere aspirante, praefatus Malducus, qui et ipse unus de praepotentibus regni Corrozan erat, ascitis fortissimis copiis Turcorum circiter triginta millia, disposuit transire usque ad Damascum, ut assumpto Dochino, qui et ipse Turcus et princeps iniuste erat Damascenorum, expugnaret ciuitates quas rex obtinebat; deinde Ierusalem, si eius uoluntati prospere succederet, ad debellandos et expugnandos Christianos perueniret. Diuulgata autem tam famosi principis adunatione per regionem ciuitatis Edessae, nuntii Armenii regi Baldewino diriguntur, qui omnem rem et apparatum illius declarent, quatenus praeuisis et suis conuocatis, hostibus tutius et facilius ad resistendum occurreret. Rex autem, auditis nuntiorum uerbis, illico aptata legatione Antiochiam ad Rotgerum, illustrissimum iuuenem et militem, filium sororis Tankradi, qui et loco eius restitutus principatum obtinebat Antiochiae, direxit, ut sine intermissione ad auxilium eius uenire operam daret in paratu armorum et copiis, sicut decretum fuerat a principio Christianos christianis fratribus subuenire. Rotgertus sine mora, accepta regis legatione, septingentis equitibus, quingentis uero peditibus assumptis, ad ipsum regem uenire disposuit; sed aliquantulum propter colligenda arma retardatus est. Turci uero uiam Damascum accelerantes, ad mare Galileae castrametati sunt, et praesidium Tabariae obsidentes, hac parte fluminis Iordanis plurimum temporis egerunt, montem Thabor occupantes, et undique Christianorum habitationem delere studentes. Iam enim in calumniis et praedis et aggrauatione Christianorum curriculo trium mensium potenter obsederant, omnia uastantes, nulli parcentes, nocte ac die insidiis inuigilantes, milites Tabariae crebris assultibus et bello lacessentes. [12,10] CAP. X.-- De mille quingentis peregrinis Christianorum, propter quos rex attriuit in pugna ducentos Turcorum. His diebus mille quingenti peregrini, qui Paschali solemnitate Ierusalem moram fecerant, reditum parantes, sed per regionem Sur transire metuentes, regem supplici prece conuenerunt, quatenus conductum eius trans Sur habere mererentur, ne ab inhabitatoribus urbis impugnarentur, parum resistere ualentes, sicut fessi et plurima inopia grauati. Rex, uidens illorum redeundi constantiam, trecentis ascitis militibus, uiam cum eis usque ad montana Sur tenuit. Sed in latibulo montium paulisper remoratus, peregrinos praemisit ut sic experiri posset si qua uirtus ciuium Sur ad insecutionem Christianorum peregrinorum appareret. His uero praemissis, milites ciuitatis Sur ad quingentos egressi, peregrinos procul ab urbe transeuntes, ad trucidandum et captiuandum insecuti sunt multa uociferatione et tubarum strepitu ad perterrendos illos intonantes. Verum rex, audita hac uociferatione, a latibulo et insidiis uelociter exsurgens, militibus in tergo adfuit, plurimam caedem exercuit, quousque Sarraceni uicti et attriti fugam arripientes, Sur uiam remensi non prius portas introierunt quam ducenti ex eis capti et attriti sunt. Peregrini hac sola die uia continuata, altera autem die audita Turcorum praesentia cum tot millibus, inito consilio, Ptolemaidem reuersi sunt, illic cum rege moram facientes. [12,11] CAP. XI.-- Rex cum Turcis congrediens, fuga dilabitur, quibusdam suorum in bello cadentibus. Rex igitur intelligens Turcorum audaciam nimium aggrauasse, longe lateque praedam contraxisse, ab assultu raro quieuisse, uehementer indignatus conuocat uniuersos qui erant in circuitu Ierusalem et omnium ciuitatum quas possidebat, et ad septingentos congregans equites, peditum quatuor millia, peregrino exercitui iurat et contestatur non ultra Rotgerum et remotos conchristianos principes praestolari, nec longius pati Turcorum arrogantiam et calumnias. Et statim a Ptolemaide tam nouis peregrinis quam caeteris ascitis, trans Iordanem castra figi statuit, ipso natali apostolorum Petri et Pauli, eo uidelicet in loco, quo hactenus Turcorum per prata amoena et uoluptuosa ponebantur tentoria. Turci uero astuti hoc per latores comperto, tentoriis sublatis, in montem Thabor secesserunt, ac si regem metuentes et fugam maturantes, cum eo bellum committere non auderent. Sed uix ponebantur tentoria, et ecce Malducus Dodechinusque cum uniuerso comitatu suorum eruperunt a montanis Thabor, ut arena maris fortiter irruentes arcu et sagitta in castra regis et suorum, graui bello et uulnere atroci praeliantes et Christianis acies impugnantes, donec rex et tota manus suorum uim tot millium sustinere non ualentes, sed fugam ineuntes, ad mille quingentos occiderunt, praeter equites, quorum triginta interempti sunt. Cecidit illic Reinerus de Brus, miles imperterritus; Hugo, iuuenis nobilis et miles illustris; aliique quorum actus et bella laude et memoria dignissima sunt. [12,12] CAP. XII.-- Rex sedecim millibus congregatis, in secundo congressu Turcos a Iordane potenter effugauit. Vix itaque rege elapso, et Turcis loca campestria uictoriose obtinentibus, altera die Rotgerus, successor et haeres Antiochiae, filius sororis Tankradi, cum quadringentis equitibus et sex centis peditibus adfuit, mire molestatus de regis infortunio et suorum casu, et quia itineris tardatione hesterno praelio ei ad opem esse non potuit. Adfuit et princeps ciuitatis Tripolis, non minus animo consternatus, quoniam sic a Turcis castra regis caesa sunt. Et post pauca adfuerunt plurimae acies Christianorum nauigio usque ad Ptolemaidem aduectae; quorum ex omni parte tam mari quam terra affluentium sedecim millia in unum collecta sunt. Rex tot millibus in breui congregatis, Turcos adhuc trans Iordanem in sua feritate persistentes aggredi statuit ex consilio omnium qui aderant, quatenus in capite eorum, Deo auxiliante, redderet malum, quod sibi suisque et uniuersae regioni inferre conati sunt. Verum Turci audito regis aduentu et uoluntate, a loco et regione Iordanis recedentes, Romaniam ingressi sunt, regis Graecorum castella et ciuitates plurimas obsidentes et expugnantes. [12,13] CAP. XIII.-- Quomodo coniux ducis Siciliae ad thalamum regis Baldewini cum magno apparatu properauit. Rege dehinc cum omni manu sua ab insecutione hostium Ptolemaidem reuerso, mense Augusto inchoante, peruenit ad aures regis quomodo nobilissima coniux Rotgeri ducis Siciliae, fratris Boemundi magnifici principis, post obitum et exsequias praefati mariti ad thalamum regis magnopere properaret in apparatu copioso magnarum diuitiarum et plurimo militum comitatu. Fuerunt ei duae triremes, singulae cum quingentis uiris bello doctissimis, cum nauibus septem, auro, argento, ostro, gemmarum uestiumque pretiosarum multitudine onustis; praeter arma, loricas, gladios, galeas et clypeos auro fulgidissimos, et praeter omnem armaturam, quam ad defensionem nauium solent uiri potentissimi comparare. In ipsa denique naue, in qua praedicta matrona manere decreuerat, malus auro purissimo tectus, procul radios ad solis claritatem exerebat, et utraque nauis cornua auro et argento fabrili opere uestita, spectaculo admirationis omnibus erant ea intuentibus. In una de septem nauibus uiri Sarraceni et sagittarii, uiri fortissimi et claritate pretiosarum uestium fulgentes inerant, dono regi adducti, et qui nullis in regione Ierusalem sagittandi arte inferiores haberentur. Huius itaque matronae aduentu et gloria audita, rex tres naues, quas uocant galeidas fetas uiris egregiis et marino certamine peritissimis, misit illi in occursum; sed uentorum turbine mari intumescente, nequaquam illi occurrere aut sociari potuerunt. Ventorum enim potentia naues longe iactatae, tandem portu sinuque Ascalonis uespere sunt receptae circa horam nonam, nequaquam nautis ualentibus aut frustra conantibus iter per aquas tenere, propter uentum qui eis nimium contrarius repugnabat. [12,14] CAP. XIV.-- Cum quali gloria rex eamdem matronam sibi copulauerit, militibus ab ea largiter remuneratis. Ascalonitae, uiris Christianis semper infesti, mox Christianorum signis recognitis, in galeidis ferratis et armis occurrere et confligere cum eis accelerant. Sed, post plurimam contentionem, et utrinque saepius factam incursionem, una ex galeidis Ascalonitarum, quinquaginta milites continens attrita et submersa est, caeterae expugnatae et repulsae sunt. Nec mora, Christiani ex omni parte praeualentes in uictoria, et in unum coadunati, Deo prosperante, tranquillo uentorum flamine relato, et omni furore maris sedato, in uirtute magna a portu et statione Ascalonis sunt egressi; sicque pacifico nauigio Ptolemaidem peruentum est. Nec mora, rex aduentu tam gloriosae matronae cognito, cum omnibus primoribus regni sui et uniuersis pueris domus suae, in uestitu diuersi generis et pulchritudinis, in regio cultu, in equis et mulis, ostro et argento fulgentibus, in tubis et in omni dulcedine musicorum e naui egredienti adfuit. Sed et plateae mirificis et uariis tapetibus stratae, uici purpureis uelis adornati in honorem tam nobilissimae, et thesauris famosissimae matronae, rutilabant, sicut decet reges in omni gloria et pompa exaltari. Cum hac itaque iucunditate et laude ea inducta, et regi stabili connubio copulata, nuptiarum magnus apparatus ornatusque factus est in regio palatio ciuitatis per dies aliquot; thesauri plurimi ab ea in aerarium regis translati, quibus multum rex et uniuersi, qui bellis Turcorum arma amiserant, nunc maestimabiliter releuati et ditati sunt. His iam nuptiis finitis, et rege Ierusalem cum sponsa sua ascendere disponente, Rotgerus in Antiochiam, benigne a rege commendatus, uiam insistere disposuit, cui noua regina mille marcas argenti cum ostris pretiosis, cum byzantiis quingentis, cum mulis et equis egregiis dono contulit, praeter gregarios milites, qui a longinquo regi ad opem confluxerunt, quibus non modica praemia auri et argenti pariter collata sunt. [12,15] CAP. XV.-- Ubi post reditum Christianorum Turci, deuastantes terram Graecorum, urbem Stamiriam subuerterunt. Sic quibusdam ad sua redire feruentibus, quidam uiam per Romaniam in arido insistentes, ciuitatem Stamiriam applicuerunt, qui a Graecis, uiris Christianis, in omni administratione necessariorum clementer hospitio suscepti sunt. Nec mora, Turci, qui a rege ex Galilaea fugati, ciuitates et municipia regis Graecorum expugnata et attrita, praeda et spoliis in nihilum redegerant, eiusdem ciuitatis moenia aggressi, obsidionem in circuitu locauerunt, plurimam uim, minas et terrores ciuibus inferentes. Hinc non post multoz dies, et post terribiles assultus, magistram portam urbis in uirtute nimia assilientes, militibus Graecorum, uiris effeminatis parum resistentibus, in securi et ascia ianuam comminuentes, defensoribus tandem fessis, unanimiter irruperunt; et in uniuersos tam ciues quam peregrinos sagitta et arcu irruentes, non modicam caedem operati plurimos abduxerunt, uniuersaque pecunia et quae ibi pretiosa reperta sunt, ab his saeuis praedonibus transportata sunt. In eadem uero ciuitate quidam de exercitu Christianorum hospitalitatis gratia moram facientes, ad quadraginta capti et decollati sunt; sed non sine plurima sui sanguinis ultione, quia inaestimabili uirtute et bello a porta, ad quam defendendam locati erant, multis Turcis repulsis et occisis, inuicti perstiterunt, quousque ad portam quam Graeci tuebantur aduersarii immissi sunt. [12,16] CAP. XVI.-- De septem millibus Christianorum, qui mare transeuntes, omnes nauigio perierunt. Quidam autem circiter septem millia, reditum per uiam maris continuantes, et prosperis uelis ac sine turbine nauigantes, in festo S. Martini ad portum et stationem insulae Cypri applicuerunt, anchoras suas in profundum iacientes, et in aridum ab ipsis nauibus descendere festinantes. Nec mora, uentus fortis ac uehemens, qualis per annos plurimos non est auditus a nautis, mari incubuit, motum et feruorem intolerabilem reddidit, naues quassauit, funes nauium suo impetu attriuit, anchoras a profundo sustulit, procellas sic contra naues ampliauit, ut nauis in nauem discurrens sine remige mutuam dissolutionem pateretur, et sic tota illa congregatio Christianorum cum uniuersa suppellectile misera submersione absorberetur. Nulli euaserunt praeter duas buzas, quae de numero tredecim nauium erant. Crastina autem, mari a feritate sua sedato, tot millia corporum nobilium et ignobilium crebra illius inundatione in aridum sunt eiecta, ut uix trium hebdomadarum curriculo sepultura per camporum planitiem illic a fidelibus conderentur. [12,17] CAP. XVII.-- Quod milites Baldewini regis nauali praelio contra Babylonios gloriose decertauerint. In anno secundo post nuptias regis Baldewini, exercitus regis Babyloniae copiosus nauali aduentu usque Sur allapsus est in Assumptione B. Mariae. Ubi insidias Christianorum alii molientes, alii rerum mercationem facientes, post tertium diem Natiuitatis ipsius Virginis iam mora facta, reditum parauerunt. Ptolemaidi uero appropiantes, ordinauerunt nauales acies, omni armatura aduersus Christianorum uires munitas: quarum duae maioris uirtutis et multitudinis post tergum custodiam agentes, sed nimium rebus et hominibus occupatae, a longe plus milliari subsecutae sunt. Ciues uero et regis milites Ptolemaide, qui solito more quotidie per moenia diffusi erant, intuentes uela et malos gentilium Babyloniam remigantium, statim loricis et galeis induti, tribusque galeidis circiter quadringenti inuecti, undis inferuntur ut naues subsequentes aliqua bellica arte uexatas captiuarent. Nauis uero ex duabus, quae nimis onusta erat armis et populis, effugere minime ualens, plurima defensione armorum coepit resistere ab hora diei nona usque ad uesperam: Sed tandem post nimiam caedem utrinque illatam coepit uiribus deficere, captaque usque ad portum ciuitatis Caiphas perducta est. Apud Caiphas quidam Sarraceni capti et uulnerati, custodiae mancipati relinquuntur; incolumes uero usque Ptolemaidem cum sua naue capta transmissi sunt cum pariter uulneratis Christianis quibusdam. Sed uulneratis Christianis a tribus galeidis expositis, caeteri adhuc incolumes Christiani, aliis assumptis secum sociis in duabus galeidis, nauem, quae amplius rebus, militibus et armis onerata et impedita, tardior ibat, insecuti, iam quinque galeidis ualide assilientes cinxerunt. His econtra non minus ualide se defendentibus, ac omni genere armorum sagittarumque iaculatione uiriliter pro anima pugnantibus, postremo post nimium bellicum laborem a mane usque ad medium diem utrinque grauatis, fere gentilium nauis, quae dicitur cattus, ab eorum manibus defensa et elapsa est. Quod uiri et milites Ptolemaide a moenibus speculantes, et Christianorum galeidas defecisse, consilio facto, ducentos ad subueniendum illis mittere constituerunt. Et sic nauis undique crebro assultu illarum sine intermissione fatigata ac superata, uespere Ptolemaidem ui perducta est. De Sur, quae Tyrus dicitur, duae galeidae illis in auxilium processerant; sed uidentes Gallorum constantiam et suorum defectionem, fugiendo in sua reuersae sunt. Erant hac in naue mille uiri pugnatores fortissimi, quos tota nocte ex iussu regis ad custodiendum ciues multis uigiliis et armis obsederunt; et res eorum innumerabiles militibus diuisae sunt. Ex Sarracenis alii decollati, alii innumerabili pretio redempti et laxati sunt. [12,18] CAP. XVIII.-- Quomodo princeps Damascenorum fraude occiderit alium principem Turcorum. Post haec anno sequenti praefatus Malducus, unus de praepotentibus Turcorum, post plurimam stragem et caedem Christianorum a partibus Romaniae in Damascum rediens, apud Turcos et omnes gentiles nomine et fama exaltatus est, eo quod prae omnibus ampliorem tyrannidem in fideles Christi exercuisset. Unde Dochinus, princeps Damascenorum, graui inuidia et indignatione tactus, omni uersutia qua nouit interitum illius moliebatur; sed tamen occulte, ne odium suorum incurreret, a quibus idem Malducus propter nimiam dationem suam et militiae strenuitatem ualde charus habebatur. Quapropter, dum saepe circa mortem illius dolosa machinatione satageret, nec inter plurimas uersutias locus hunc perimendi daretur, tandem hanc suae fraudis reperit uiam, qua uirum mortificaret, nomenque eius deleret. Quatuor enim milites ex genere Azopart donis ac magnificis promissis conuenit, quatenus clam eum in armis furtiuis in die solemni in secreto oratorii sui, dum in caeremoniis ritus gentilis intentus haberetur, subito transfoderent; et sic ab eo dona recipere mererentur. Immissi igitur clam oratorio Malducum intrantem et caeremoniis secure insistentem repentino impetn inuaserunt: quem acutissimo ferro pariter trans praecordia figentes, haec prorsus ignorantem exstinxerunt, fugaque elapsi sunt. Dochinus huius perfidiae et homicidii conscius, licet tum dissimularit, dum a suis rem actam comperisset, fictis lacrymis et planctu maximo sine cordis affectione de morte tam magnifici principis coepit conqueri, et mortis illius auctores, usquequaque persequi iussit et inuestigare. Sed fraus illius post modicum apud Turcos coepit propalari; et ex eo die in odia et inimicitias illorum incidit, multas insidias pro sua perfidia prorsus inexcusabili perpessus. [12,19] CAP. XIX.-- De copioso apparatu gentilium uersus Antiochiam, quem Baldewinus rex disperdidit per suam militiam. In anno secundo post necem Malduci Burgoldus de regno Corrozan egressus, Brodoan rex Alapiae, et Cocosander de ciuitate Lagabria, cum quadraginta millibus Turcorum in terram Antiochiae cum apparatu magno et intolerabili armatura profecti sunt, tentoria sua locantes in campestribus ciuitatum Rossa, Royda et Femie, quarum suburbia tormentis lapidum atterentes et expugnantes, Femie uero nullatenus nocere ualentes, totam regionem inibi praeda et igne depopulati sunt. Tommosam, Turgulant, Montfargiamque ciuitates in uirtute magna et manu robusta expugnantes, Willhelmum principem Christianum de Perce, horumque praesidiorum praesidem, captum et uinctum abduxerunt; caeteros in eis repertos alios capitali sententia peremerunt, alios captiuatos tenuerunt. His in regionibus diebus hebdomadarum undecim consedisse perhibentur. Rex uero Baldewinus Ierusalem tunc moram faciebat. Qui inuitatus ad auxilium militum Christi, cum quingentis equitibus et mille peditibus, et cum eo princeps Damasci Dochinus, nunc ipsi regi fide alligatus, in plurimo equitatu uersus Antiochiam iter accelerant. Punctus, filius Bertranni de Tripla, quae est Tripolis, adfuit in eodem comitatu cum ducentis equitibus et duobus millibus peditum usque ad ciuitatem Taramriam regia uia profectus. Ubi Rotgerus de Antiochia et Baldeuinus de Rohas cum decem millibus equitum et peditum illis occurentes, et hac in terra octo diebus moram facientes castrametati sunt. Turci regis audita praesentia et suorum copiis, uersus ciuitatem Malatinam in montana fugam constituerunt; quia cum eo confligere diffidebant. Rex igitur, comperto recessu Turcorum, redire cum suis disponens, uxorem Tankradi, quae filia erat regis Franciae, secum duxit, quae ex regis consilio eidem Puncto copulata est, nuptiis gloriose et in omni plenitudine ac pinguedine celebratis Triplae, quae sibi haereditario iure a parentibus relicta est. [12,20] CAP. XX.-- Ubi Baldewino rege redeunte Hierosolymam, Turci readunatis uiribus funduntur. Post reuersionem regis, Turci sine mora ad Gastum. Harech et Synar, ciuitates Gallorum in fortitudine sua reuersi sunt, terram inuadentes omniaque illic reperta non parce depopulantes. Rotgerus et Baldewinus hoc audientes, plurimum de reditu regis turbati sunt, eo quod procul iam abiens reuocari non posset. Et ideo consilio habito, ne ei nuntios in uanum dirigerent, suos tantum ad quindecim millia collegerunt ex omni genere tam Francorum quam Armeniorum. Erant autem Turci in tres diuisi societates super fluuium Farfar, qui inter duas ciuitates, Caesaream Stratonis et Femiam, facit alueum. Primo denique diluculo in die Exaltationis sanctae crucis, Rotgerus et Baldewinus factis aciebus ipsos Turcos aggressi sunt: ubi, praelio commisso, quindecim millia Turcorum ceciderunt, pauci Christianorum occubuisse reperti sunt. Primo exercitu sic attrito, Rotgerus ad alterum dum tenderet uociferatione magna, uniuersi hostes metu attoniti, fugam ineunt ad uada praedicti fluminis, et undis inuoluti et suffocati perierunt. Tertius dehinc exercitus hac catholicorum uictoria stupefactus, dum uiarum errore diffugium faceret, forte applicauerunt in regione Camollae, in ualle quadam iuxta castrum Malbech. Ubi Dochinus cum octo millibus occurrens grauiter cum eis praeliatus est, tribus millibus illorum occisis, et mille abductis captiuis. Erant enim inter hos Turcos fugitiuos multi de progenie et sanguine Malduci, qui plurimum sibi saepe aduersabantur, de eius perfidia et nece iniqua, ut propinqui illorum, in terra Corrozan apud maiores et minores querimoniam facientes, et de nece propinqui ultionem exsequentes. Hac de causa Dochinus semper sollicitus et suspectus, nunc regi Baldewino et fidelibus Christianis foederatus integrius adhaerebat; Turcis usquequaque nocere non desistebat. [12,21] CAP. XXI.-- Quod Baldewinus rex cum manu parua profectus sit in montem Sina. In anno tertio postquam rex Baldewinus nuptias supra dictas regaliter celebrauit, tempore autumni ducentis equitibus et quadringentis assumptis peditibus, profectus est ad montem Oreb, qui uulgo appellatur Orel, ubi praesidium nouum curriculo dierum decem et octo firmauit, ut sic potentius terram Arabum expugnaret, et non ultra mercatoribus transitus hinc et hinc daretur, nisi ex regis gratia et licentia; uel ullae insidiae aut uires inimicorum subito adessent, quin fidelibus regis in arce constitutis paterent: et sic ei regia arx impedimento esset. Sic huius praesidii munimine undique firmato ad resistendum inimicis, rex, ut nouarum rerum semper erat auidus, sexaginta equitibus illustribus secreto conuocatis, uiam suam aperuit uersus regnum Babyloniae, si forte in captione Sarracenorum et Idumaeorum, aut inuasione ciuitatum aliquid insigne agere ualeret. Etiam deserta loca uastae solitudinis exsuperans, in abundantia escarum, quae mulorum tergo ferebantur, ad mare Rubrum uenisse perhibetur, in quo ipse et sui a caloribus, qui in terra hac grauissimi sunt, balneando recreati sunt, ac piscibus huius maris refocillati. Ibi in monte Sina monachos Deo seruientes audiens commorari, ad eos per deuexa montis causa orationis et allocutionis accelerare decreuit. Sed rogatus eorum nuntiis ad se praemissis, minime ascendit, ne scilicet monachi suspecti propter catholicum regem a gentilibus de montis habitatione pellerentur. Abhinc enim usque ad Babyloniam ciuitatem intra cuatuor dies ueniri posse referebatur. [12,22] CAP. XXII.-- Rex Baldewinus suorum monitionibus a monte Sina reuertitur Ierusalem prouidus. Verum, quia sibi uires erant exiguae, cum quibus usque per loca solitudinis in silentio descenderat; et quia nunc coepit propter moras aliquas plene aduentus eius propalari, datum est ei ab amicis consilium ut nequaquam ulterius uiam perageret; sed quantocius Ierusalem in silentio securus repedaret. Si enim introitus aut exitus ipsius regis innotuisset, supra centum millia cuiusque generis gentiles et in occursum confluentes in armis undique uias occupassent. Nunc uero suorum consiliis acquiescens et a terra egrediens in cautela qua nouerat, per uallem Hebron et praesidium S. Abrahae redire disposuit. Ubi cum suis pernoctans, corpora fessa cibariis terrae illius copiose refecit. Dehinc uiam quae ducit Ascalenem insistens, uniuersam praedam, quae per campestria Ascalonis uagabatur, in pascuis contraxit camelos ducentos, armenta boum plurima, greges ouium caprarumque: cum quibus potenter et sine persecutione Ierusalem reuersus est, [12,23] CAP. XXIII.-- Quomodo rex Baldewinus Ptolemaide aggrauatus, per multas eleemosynas de infirmitate sit alleuiatus. Post dies aliquot Ptolemaidem descendens, mense Martio inchoante grauiter coepit aegrotare, et de die in diem corporis molestia aggrauari. Quare thesauros, quos habuit in uasis aureis et argenteis multisque millibus byzantiorum, pauperibus iussit partim erogari pro peccatis suis et animae suae salute; uinum, frumentum, oleum et hordeum, quod habehat in Ierusalem et aliis in locis plurimis, item pauperibus et orphanis et uiduis sine dilatione iussit distribui, uitae suae nimium incertus. Domui quidem suae partem contulit; militibus quoque domesticis et aduenis, et cunctis, qui sibi in auxilio militari seruierant in conuentione solidorum, byzantios, aurum, argentum et ostra plurima largitus est. Omnia debita sua persolui praecepit, et constanter admonuit ne animae suae essent impedimento. Sed, Deo uolente, qui omnibus poenitentibus dat uitam et mortem transfert, huic iam nullam spem uiuendi habenti, precibus et lacrymis pupillorum et uiduarum sanitas redditur, et corporis sui debilitate alleuiata, ex toto athleta Christi conualuit. Iam enim antea tam ualida illius aegritudine diuulgata, nauales exercitus Babyloniorum, qui Sur applicuerant, ut in ipsius regis morte ciuitates Christianorum oppugnarent, nunc illius salute et sanitatis reparatione audita, sine aliqua mora uiam aquarum in regionem suam remensi, absque ullius contradictione discesserunt. [12,24] CAP. XXIV.-- Qualiter eumdem regem patriarcha corripuerit, et quod ipsas illicitas nuptias repudiauerit. Dehinc rege a languore suo releuato, Arnolfus cancellarius sepulcri Dominici, nunc antistite Gobelino mortuo, patriarcha electus et constitutus est. Deinde Romam profectus, a Paschali pontifice Romano benigne commendatus, et reuersus, et de omnibus obiectis excusatus, dominum regem ex admonitione et iussione ipsius apostolici coepit arguere et monere, ut praedictam matronam, quam duxit uxorem, a thalamo suo amoueret propter adulterium, quo in prima coniuge, orta de principibus Armeniae, peccauit, eo quod legitimas nuptias adulterinis illius foedauit connubiis. Interdixit etiam illi hac de causa quod consanguinitatis eiusdem matronae, ortae de sanguine Gallorum, reus haberetur. Ex hac admonitione constituto consilio in urbem Ptolemaidem in ecclesia S. crucis, rex ab uxore sua sequestratus est, Arnolfo patriarcha hoc agente, et omni clero et ipso iudicante. Illa uero tristis et dolens, ab hoc uinculo maritali synodali lege soluta, in Siciliam nauigio est reuersa, rex uero ab ipsa die et deinceps in obseruantia indictae poenitentiae persistens, mira abstinentia et castimonia ab omnibus illicitis corpus edomuit a Deo tactus et monitus. [12,25] CAP. XXV.-- Quomodo Pharamia ciuitas capta sit. Post aliquantum deinde temporis, audita querimonia super omnibus aduersitatibus quae ab Ascalonitis fiebant peregrinis Ierusalem uenientibus aut redeuntibus, rex Baldewinus accepto consilio suorum ipsum regem Babyloniae expugnare decreuit; ut si forte terra et regnum diuitiaeque illius dissiparentur, minus Ascalon superbire et rebellare ualeret, quae saepius opulentia regni et copiis armorum releuari et extolli solebat. Et iam ueris tempore aspirante assumptis ducentis et sedecim equitibus, quadringentis uero peditibus bellico opere doctis et assuetis, uiam insistit per loca arida et solitaria cum uehiculis cibariorum non praedam aut quidquam contingentes de uniuersis locis Arabiae, quae illi aut familiaritate confoederata erant, aut aliquem respectum faciebant. Undecim denique diebus iam uia continuata cum omni manu praedicta, aperitur ei fluuius Nilus, qui perfluit regionem terrae Aegypti: in quem descendentes, a sudore loti sunt. Inde castra mouentes, die quadam feriae quintae ante mediam Quadragesimam mense Martio applicuerunt in terminos cuiusdam ciuitatis, quae uocatur Pharamia, muris, portis et moenibus munitissima. Et haec de regno Babyloniae erat urbs speciosissima, non amplius quam trium dierum itinere a Babylonia distans. Sexta uero feria, quae proxima erat dies, ordinatis aciebus et signis tantilli exercitus, loricis et galeis induti, aggredientes ipsam ciuitatem uacuam defensoribus, portas eius patentes ingressi sunt in uirtute et assultu et clamore magno: ubi necessariarum rerum copiam inauditam repererunt in uino, frumento, oleo et hordeo, in carne et piscibus, in omnibus quae uesci possunt. Auri et argenti et totius pretiosi ornatus multus erat numerus, quod ibi repertum est. Uniuersi enim inhabitatores ciuitatis, repente audita fama tam proximi aduentus regis, omnis defensionis et rerum suarum obliti, fugaeque tantum intenti, procul ab urbe recesserunt, solum de uita et salute curantes. Rex et sui curriculo nouem dierum, itinere et inaestimabili calore torridae plagae corpora fessa et grauata recreantes, cibis et potibus abundanter repertis, sexta feria Sabbato et ipsa Dominica quieuerunt, iuxta uoluntatem suam omnia facientes. [12,26] CAP. XXVI.-- Rex Baldewinus, capta Pharamia, usque ad mortem aegrotauit. Dominica uero, die qua mediatur ieiunium, uiri sensati et de sua salute solliciti, conuenerunt regem, in hunc modum loquentes: Pauci sumus, et iam ciuitati et regno Babyloniae uirtus nostra innotuit, et haec Babylonia non amplius hinc quam uia trium dierum remota esse perhibetur: ideo consilium ad inuicem conferamus, ut ab hac ciuitate exeuntes, uiam, sicut deuouimus, continuemus et non moram hic faciamus. Rex itaque suorum consiliis satisfaciens, summo diluculo sociis admonitis, muros ciuitatis diruens, ignes uniuersis aedificiis turrium et aedium immisit, totis uiribus ante omnes praecipue stragi illius incumbens, ne Babyloniis ultra uires et opem conferret. Hanc uero stragem, ut dictum est, dum rex prae cunctis ualidius ac attentius exerceret in ruina murorum, in aedificiis incendendis, ultra modum membris calore et labore uexatis, uehemente infirmitate corripitur, et magis ac magis molestia corporis coepit augeri. Iam uero tenebris relatis et prorsus sole sublato, uitam desperans, primores sui exercitus conuocans, debilitatem sui corporis detexit, nec se posse mortem nunc euadere attestatur. Hac audita desperatione et desolatione regis, uniuersi a minimo usque ad maximum coeperunt ingemiscere, fletus nimii ac lacrymae ab oculis erumpere, et magna in cunctis facta est desolatio: nulli quippe spes aut fiducia redeundi ultra Ierusalem erat, sed arbitrabantur se hoc in exsilio capitali sententia esse perimendos. [12,27] CAP. XXVII.-- Consolatio et iussio regis ad milites, habita de morte et sepultura eius. Ad quos corroborandos rex, licet mire aggrauatus esset, ait: Quare sic, uiri fortissimi et saepius in periculis probati, animus uester in mei solius imminutione disturbatur, fletus, desolatio et dolores geminantur? Non, fratres mei dilectissimi et commilitones dulcissimi, mors mei solius corda uestra sic mollescere et deficere faciat, et infirmare etiam in terra peregrina et inimicorum. Mementote in Dei nomine, quia mea uirtus unius est hominis et quia adhuc inter uos quamplurimi habeantur, quorum uirtus et consilium parum aut nihil a meo distat. Et idcirco uiri estote fortissimi, et in dolore mortis meae tristes nequaquam effeminari incipiatis; sed decet uos sollicitos esse quomodo caute redeatis in uirtute armorum uestrorum et regnum Ierusalem retineatis, sicut a principio Deo deuouistis. Et hoc dicto, summa prece et in fide atque obseruantia admonuit uniuersos qui aderant, ut si obiret, nunquam corpus eius exanime in terra hac Sarracenorum sepulcro reconderent, ne ludibrio et derisui gentibus haberetur; sed cum omni arte et labore, quo ualerent, ad terram Ierusalem cadauer suum reportarent, et iuxta fratrem suum Godefridum sepelirent. Hoc audientes, et uix se a fletu cohibentes, responderunt, quod graue et importabile onus illis imponeret, cum etiam impossibile esset in diebus grauissimi et aestiui caloris aliquod cadauer reseruare, tangere et portare. Ad haec rex magis instat, et admonet uniuersos ut causa directionis suae hunc laborem non recusarent. Et post haec dicta sic precatur, dicens: Statim cum mortuus fuero, precor ut aluum meum ferro aperientes, interiora mea tollatis, corpus uero sale et aromatibus conditum corio aut tapetibus inuoluatis, et sic ad catholicas exsequias Ierusalem iuxta sepulcrum fratris mei referatur et sepeliatur. Nec mora, Addonem cocum, qui erat de domo sua, accersitum sacramento alligauit in alui sui sectione et uiscerum eiectione. Cui et ait: Scias, me in breui moriturum, et idcirco sicut me diligis, aut, uiuentem atque incolumem dilexisti, et modo mortuo fidem serues, me ferro exentera, sale interius et exterius me apprime frica; oculos, nares, aures et os meum non parce imple, et cum caeteris me reportare non desinas: et sic desiderium meum scito te adimplere, et in hoc fidem mihi te crede seruare. Et hoc disposito, feria tertia uehementius infirmitate usque ad interitum coepit torqueri in oculis suorum primatum et fidelium. [12,28] CAP. XXVIII.-- Inquisitio militum, quis post eum debeat tenere coronam: et corporis ipsius reportatio in Ierusalem. Illi uitae eius defectionem intuentes, quia uir magnae erat sapientiae, dum adhuc incolumis esset, requirunt quem post mortem suam uelit haeredem regni Ierusalem locari aut coronari; quatenus ex eius consilio et decreto certius et sine lite coronandus posset constitui. Qui fratri Eustachio regnum destinauit, si forte uenerit; si uero aetate nequiuerit, Baldewinus de Burg eligatur, aut talis, qui populum Christianum regat, ecclesias defendat, qui stabilis in fide maneat, quem nulla aduersariorum uirtus terreat, aut merces leuiter corrumpat. Et hoc dicto, uir in terra natiuitatis suae de Lotharingia ex nobili sanguine nobilissimus, rex in regno Ierusalem gloriosissimus ac uictoriosissimus, Dei athleta fortissimus, spiritum uitae exhalauit, in fide Christi stabilis et in confessione Domini purgatus, Dominici corporis et sanguinis perceptione munitus. Iam sic defuncto principe clarissimo in terra barbara, egregii principes et commilitones, equites et pedites, prae dolore in lacrymas cum magno ululatu et planctu fluxere nimias; et amplius fletum congeminassent, nisi timor esset, quem in terra undique hostili apprehenderunt in tanti principis amissione. Quapropter dissimulata illius morte et omni tristitia, sicut obnixe rogauit, sectus est aluus illius, uiscera exposita et sepulta, corpus uero salsum intus et exterius, in oculis, ore, naribus et auribus aromatibus quoque ac balsamo conditum, corio consutum ac tapetibus inuolutum, equis impositum, ac firmiter alligatum est; ita ut nulla gentilium astutia percipi posset eum obiisse, et sic in audaciam persequendi exercitum desolatum, undique ebullientes, animarentur. Hac arte ubi corpus exanime compositum, hocque uehiculo caute per terram peregrinam, per loca deserta et inuia deductum, per regionem uallis Hebron, ubi castellum et sepultura sanctorum patriarcharum, Abraham, Isaac et Iacob usque in hodiernum diem a fidelibus honoratur, reditum fecerunt, per dies continuos a dextris et a sinistris semper custodiam armatorum equitum et peditum habentes. Dehinc cum exstincto corpore regis in campestria Ascalonis applicantes, erectis signis et cuneis ordinatis, in sola uirtute militari confidentes, sine impedimento et aliquo aduersariorum incursu transisse perhibentur, quousque montana Ierusalem ipso die sancto celebri Palmarum unanimiter cum regio cadauere ingressi sunt. [12,29] CAP. XXIX.-- Quod regali sepulcro regem condierunt, et quod statim dominus patriarcha infirmatus obierit. Eadem denique die a monte Oliuarum dominus Patriarcha cum clero suo post Palmarum consecrationem descenderat: cui de templo Domini et de uniuersis ecclesiis fratres occurrentes, ad diem festum conuenerunt in hymnis et laudibus in celebratione diei sancti, quo et Dominus Iesus in asello residens, ciuitatem sanctam Ierusalem ingredi dignatus est. Sic uero omnibus conuenticulis Christianorum ad id solemne in laudibus Dei congregatis, ecce rex defunctus in medio psallentium allatus est: in cuius uisione uoces suppressae et laudes humiliatae sunt; fletus tam cleri quam populi plurimus auditus est. Verumtamen Palmarum expleto officio, et omnibus per portam, quae dicitur Aurea, per quam Dominus Iesus ad passionem ueniens immissus est, cum rege defuncto intromissis: decretum est communi consilio ut statim corpus exanime sepulturae traderetur, quod diu reseruatum etiam fetidum diutius reseruari, graue et inconueniens ab omnibus ferebatur. Nec mora, catholicis exsequiis expletis, a domino patriarcha terrae commendatus, iuxta fratris uterini Godefridi sepulcrum in loco Caluariae, in uestibulo templi Dominici sepulcri mausoleo, sicut decet reges, in memoriam et honorem sui nominis, magno et mirifico opere, et marmore candido polito, inter caeteros sepultos promotus est; sicut et frater eius Godefridus eodem mausolei honore sublimatus est. Iam sepulto tam clarissimo principe Ierusalem, Arnolfus patriarcha uenerabilis prae dolore mortis tanti regis et athletae Christi, uehementi infirmitate corripitur; et spatio trium hebdomadarum male habens uitam finiuit, iuxta patriarcharum sepulturam appositus. [12,30] CAP. XXX.-- Quomodo, sepulto rege Baldewino, nepos illius, Baldewinus de Burg, ab omnibus in regem sit electus et unctus, Germundo nouo patriarcha consecrato. Eodem die quo rex Baldewinus humatus est, et Arnolfus patriarcha coepit aegrotare, clerus et populus tam rudis Ecclesiae tanto rege ac defensore uiduatus, de regis restitutione agere coeperunt, dicentes non utile esse consilium ut rege ac defensoris solatio locus et gens diu careret, et locus et terra a nullo defensa periret. Cumque diuersi diuersa dicerent, tandem omnibus acceptum fuit ut Baldewinus de Burg in throno regni Ierusalem locaretur, eo quod miles imperterritus multa pericula in praesidiis pro salute Christianorum saepe sustinuisset, et terram Rohas strenue ab omni assultu hostili defentam retinuisset. Et statim acclamatum est illum coronam regni iure recipere, et dominum patriarcham eum in regem procreare et promouere. Venerat enim idem Baldewinus ad diem festum adorare in Ierusalem, de omnibus quae acciderant nescius. Patriarcha autem adhuc uiuens, licet aegrotus, uidens populi deuotionem et constantiam erga Baldewinum, quantulumcunque renitentem, et diuitias Rohas sibi sufficere protestantem, ipse assensum benigne attribuens, in regem et dominum Ierusalem unxit et consecrauit. Unctus autem Baldewinus et consecratus in regem, et in sanctae resurrectionis die praeclara honoratus, honorifice est exaltatus in laetitia, his diebus sacris iucundatus, et iustitiam Dei in omnibus deuotissime operatus. Die uero statuta, sicut iustum est et leges docent, uniuersis primoribus regni in palatium Salomonis regis conuocatis, singulis beneficia contulit, fidem et sacramentum ab his suscipiens, et honorifice quemque in sua remisit. Ciuitates uero, Neapolin, Samariam, Ioppen, Caiphas, castellum S. Abrahae, Ptolemaidem, Sagittam, Tabariam et caeteras ciuitates et loca quae erant de regno Ierusalem suo subiecit imperio, quosdam reditus eorum suis constituens primatibus, quosdam uero suae mensae attitulauit. Mortuo Rege Baldewino et Arnolfo patriarcha, Baldewino quoque in regem uncto, Germundus, uir bonae conuersationis, ab omni clero et populo in patriarcham eligitur; et consecratus a sanctis pontificibus, cathedram episcopalem Ierusalem meruit obtinere, ad regendum populum Dei uiui, et corroborandam nouam et sanctam Ecclesiam Ierusalem. [12,31] CAP. XXXI.-- De quatuor millibus Idumaeorum pastorum, quos in die sancto Paschae Christiani milites, dum insequuntur, passim occiduntur. In anno secundo regni Baldewini de Burg, noui regis Ierusalem, principis Rohas ciuitatis, quidam Sarraceni de regno Arabiae, quidam etiam de gente Idumaeorum, quos moderni Bidumos uocant, armenta camerorum super triginta millia, boum centum millia, greges ouium et caprarum inaudita millia de terra et regione sua educentes, et ad pascua cogentes in latere regni Damascenorum, illuc prosecuti sunt herbarum copiam, licentia et consensu principis terrae Damasci, pro pacto byzantiorum, quod ipse dominus terrae ab eis accepturus erat. Cum tot millibus, equites et pedites supra quatuor millia ad custodiendos greges, sunt egressi de terra Aegypti et Arabiae in lancea et gladio, et omni pinguedine cibariorum necessariorum. Hi dum pacifice in latere regni Damasci super gregem suum custodiam agerent solliciti, nec quidquam metuerent fiducia Dochini principis Damasci, cuius gratia et licentia per pascua diffusi erant cum uxoribus et pueris, sicut mos est gentilium: fama tantorum pastorum a terra longinqua huc progressorum attigit aures Gozelini de Curcenay, qui dono regis Baldewini, fratris Godefridi, terram et redditus Tabariae in beneficio obtinuit, eo quod altis parentibus ortus, filius esset amitae Baldewini de Burg facti regis Ierusalem. Hic ergo Gozelinus tam innumerabili gregum comperta multitudine in loco remoto et solitudinis, Godefrido de Burs et de terra ciuitatis Parisiorum, uiro egregio et militi clarissimo in omni opere bellico, fratrique eius Willhelmo indicare non distulit, et ad inuadendum praedam utrosque fratres adhortatus est. Qui illius adhortationi acquiescentes, centum et sexaginta equitibus, uiris bello audacissimis et praedarum auidissimis, peditibus uero sexaginta in arcu, lancea et gladio ferocissimis, admonitis et congregatis, profecti sunt in regionem eamdem qua pastores et pastorum custodes, fortissimi milites Arabes, Aegyptii, Idumaei accubabant, et armenta cum ouibus et capris spatiose in longitudine et latudine uagabantur. Ut uero ad locum peruentum est, Gozelinus cum quinquaginta equitibus in una acie a dextris attitulatus est ad subueniendum. Willhelmus totidem in suo cuneo ordinatis equitibus, galea et lorica indutis, sinistra ex parte procul positus remansit, ut uires auxiliatrices sociis bellum insistentibus conferret. Godefridus de Burs sexaginta equites in sua acie retinens, cum omni comitatu robustorum peditum in medio constitutus, audacter pastores pastorumque magistros impetit, praedam abducere conatus, et omnibus uiribus rapinae insistens, nimium processit inter manus defensorum gregis. Quatuor millia, cornibus et signis auditis, in momento adfuerunt ad excutiendos greges: qui Godefridum cum suis coronantes, grauiter cum eis commiserunt, donec Godefridus et sui paucissimi tantorum uim suffere non ualentes, ad quadraginta in arcu, lancea et gladio ceciderunt: uiri fortissimi, et usque ad hanc diem in omnibus praeliis inuictissimi; singuli reditibus terrarum et locorum possessionibus ditati, in obsequio militari et ipsi equites sub se habentes, alius uiginti, alius decem, alius quinque aut duo ad minus. Octo tantum captiui abducti sunt, reliqui armis inimicorum interiorunt. Willhelmus audita uociferatione ad inuicem fortiter dimicantium, ascenso aquo suo cum suis, dum subuenire uellet angustiatis, per fruteta et loca arida errore uiarum retardatur; et sic sociis in magno positis periculo nequaquam succurrere ualuit. Gozelinus uero intelligens casum et interitum suorum fortium, et ipse inter manus crudelium audacter inuolat, nullo tamen auxilio iam occisis sociis et attritis poterat prodesse. Referuntur autem supra ducentos Sarracenorum in eodem praelio occisi esse. Pedites uero Christianorum de sexaginta uix decem per deuia et opaca loca elapsi sunt. Contigerunt haec damna grauissima egregiorum militum ipso die Dominicae Resurrectionis, quando omnes uiri catholici solent quiescere a laboribus et cunctis seditionibus, uacare eleemosynis et orationibus. Existimo igitur quia hac de causa dati sunt in manibus inimicorum, quod tam sanctissima die rapinis inhiabant; et idcirco suorum auxilio per inuia errantium destitutos fuisse. [12,32] CAP. XXXII.-- Rex Baldewinus secundus in ultionem inimicorum militiam congregauit, quem Idumaei pecunia placant. Tam lacrymabili strage fortissimis uiris peremptis, crudelis rumor ad regem Baldewinum ab Ierusalem profectum, et Ptolemaide commorantem, transuolat de nece et infortunio nominatorum principum, quorum auxilio et consilio Ecclesia Ierusalem confortata, multum de die in diem proficiebat. Quo audito, et morte Godefridi dilectissimi militis agnita, concussum est cor illius dolore uehementi, et uultus eius ab omni hilaritate decidit, ac uniuersorum corda, qui his paschalibus feriis laetitia affluebant, in luctum et gemitum per omnes uicos et plateas ciuitatis Ptolemaidis commutata sunt. Nec mora, uniuersis incolis ciuitatis Ierusalem conuocatis in ultionem confratrum occisorum, et de uniuersis locis Christianorum habitationis rex contraxit exercitum, et usque Bethan cum sex millibus ueniens, tentoria sua per campestria locari iussit. Nocte eadem coepit taedere exercitum Ierusalem et caeteros qui conuenerant, uiae et ultionis huius, eo quod Damascenorum ciuitas nimium uicina et Turcorum armis munita erat. Interea dum sic haesitarent, Idumaei, exterriti fama aduentus noui regis diffisique de ope Turcorum et illorum fidei leuitate, decreuerunt regi dare quatuor millia byzantiorum pro caede suorum, ut sic eius gratia et consensu deinceps secure et pacifice gregem suum custodiant, et nulla eis uis inferatur. Quod rex consilio suorum fieri concessit, uidens populi sui proficisci nolentis constantiam. Accepta rex hac auri massa, Ptolemaidem rediit, pro anima Godefridi et pro animabus caeterorum occisorum eleemosynas fieri constituens et plurimas missarum celebrationes. [12,33] CAP. XXXIII.-- De septingentis Christianis peregrinis, qui post uisitationem Dominici sepulcri in redeundo occisi sunt a nequissimis Sarracenis. Item ipso in anno secundo regis Baldewini secundi in Sabbato sancto eiusdem resurrectionis, qua Godefridus et praedicti milites in crastino sunt ab Idumaeis trucidati, quando iugis de coelo gratia Dei ad corroborandam fidem Dominicae resurrectionis, in lampade olei in sepulcro Dominico reposita, flammam in momento suscitat ad incendendum hac nocte paschalem cereum, quidam peregrini circiter septingenti qui, adorato Domino Iesu ante sepulcrum ipsius uenerabile, et qui, uiso miraculo ignis coelitus accensi, in gaudio et hilari corde a Ierusalem descenderant ut fluenta Iordanis uisitarent iuxta ritum fidelium, ubi iam a montanis usque ad castellum Cuschet et de Burgewins processissent in solitudinis loco, ecce Sarraceni de Sur et Ascalone adsunt, armis fortissime peregrinos incurrentes et cum eis praelia conserentes. Peregrini sicut inermes, et multis diebus uia aggrauati, cibis pro nomine Iesus attenuati, cito superati in fugam uersi sunt: quos impii carnifices insecuti, trecentos in ore gladii peremerunt, sexaginta captiuos tenuerunt. His miseriis et caedibus auditis in Ierusalem et circuitu eius, rex et dominus patriarcha Germundus, cum omnibus uiris, magnis afflicti sunt doloribus. Quare milites in ultionem fidelium interfectorum sine mora dirigunt. Sed frustra hi ad arma contendunt, uiamque insistunt. Nam Sarraceni post stragem hanc fugitiui facti sunt, et in moenibus Sur et Ascalonis cum captiuis Christianis, cum spoliis Christianorum immissi sunt.