[5,0] LIBER QUINTUS. [5,1] CAPUT PRIMUM. Accepta hac uictoria in campo Antiochiae, magnae et regiae ciuitatis Syriae, episcopus Podiensis et caeteri principes, a fuga et caede exercitus Corbahan reuersi in praefatae urbis moenia, basilicam B. Petri apostoli, quam Turci suis sacrilegis ritibus profanauerant, ab omni inquinamento mundantes, altaria sancta, quae subuersa erant, in omni honestate reaedificauerunt, imaginem uero Domini nostri Iesu Christi et figuras sanctorum, quas in modum uiuentis personae obcaecatas et obductas coemento obscurauerant, summa reuerentia renouabant, cultores catholicos in exsequendis ibidem diuinis mysteriis restituentes in omni clero tam Graecorum quam Latinorum. Deinde ex ostro purissimo et serico pretioso et reliquis ornamentis, quae in Antiochia sunt reperta, infulas, dalmaticas, cappas et omnem decorem ad usus ecclesiarum Dei uiui fieri constituerunt, quibus diuina officia in templo B. Petri celebraturi sacerdotes et ministri ornarentur, uel quando in processione Dominicarum dierum, aut in celebri festo, ad oratorium S. Mariae, matris Domini nostri Iesu Christi, in psalmis et hymnis migrarent. Hoc idem oratorium breui interuallo distans ab ecclesia B. Petri, adhuc ab iisdem Turcis inuiolatum et intactum permansit, et Christianis, inter se post sibi subiugatam urbem dono et licentia eorum commorantibus, solummodo concessum est. Patriarcham uero urbis, uirum clarissimum et Christianissimum, quem Turci, cum adhuc Christianorum obsidione circumdarentur, saepius funibus astrictum uiuum ad moenia suspenderunt in oculis omnium, ad augendas Christiano populo molestias, et cuius pedes frequenter compedum laesione attriuerant, decenter in cathedra sua relocauerunt, et principem Antiochiae cum omni subiectione et religione praefecerunt. [5,2] CAPUT II. His itaque diuinis rebus praelatis et praeordinatis, Boemundum dominum et aduocatum urbis constituerunt, eo quod multum in traditione urbis expendisset, plurimumque laboris pertulisset, ut custodias per turres et moenia aduersus Turcorum insidias faceret. Boemundus assumpta potestate et dominio urbis, in praesidio quod in eminentiore loco in montanis habetur, sedem et custodiam suorum posuit, nulla illic Turcorum defensione sibi aduersante. Nam audita fuga et contritione suorum, Sansadonias, et qui in arce erant, pariter etiam ipsi per montana fugerunt, uacuum et immunitum relinquentes praesidium. Verum Reymundus comes de regione Prouinciae, semper insatiatus desiderio acquirendi, turrim eam, quae ponti Fernae imminet uersus portum S. Simeonis, inuadens, suo muniuit satellitio, partemque hanc urbis suae ditioni subesse coegit. Caeteri uero principes, Godefridus dux, Robertus Flandrensis, Robertus, princeps Northmannorum, cunctique qui non minus laboris circa urbem pertulerant, minime urbi praeesse, aut eius redditus uel tributa sibi impertiri quaesiuerunt, nolentes fidem et sacramentum, imperatori Constantinopolis factum, uiolare. Iurauerant enim sibi, ut si caperetur Antiochia, quia de regno eius erat, sicut Nicaea cum omnibus castellis et urbibus, ad regnum eius pertinentibus, sibi reseruarent, suaeque maiestati restituerent. Ex tunc et deinceps Boemundus comiti Reymundo coepit inuidere, sed tamen occulte. [5,3] CAPUT III. Praedicti uero principes, quibus curae erat fidem et iusiurandum seruare, Baldewinum Hamaicorum comitem, una cum Hugone Magno, fratre regis Franciae, paulo post uictoriam a Deo collatam direxerunt in legationem ad ipsum imperatorem Graecorum, ut causam ab eo inuestigarent, cur tam impie se gesserit erga populum Dei; et auxilium, quod pollicitus esset, cur in tanta necessitate exhibere neglexerit, cum in aliquo eos fallaces aut seductores adhuc inuenire nequiuerit. Iniunctum est etiam illis ut eidem imperatori dicerent quomodo ab omni promissione et sacramento principes exercitus soluti haberentur, eo quod omnia quae promiserat auxilia ex timidorum et fugitiuorum suggestione mentitus esset. Sic quidem duo praedicti principes, assumpta sociorum confratrum legatione, ad ipsum imperatorem uiam insistunt per mediam Romaniam. Ubi in confinio Nicaeae in insidias Turcopolorum forte inciderunt, non a dextris uel a sinistris declinare ualentes. Turcopoli itaque, gens impia et dicta Christiana nomine non opere, qui et Turco patre et Graeca matre procreati, uidentes uiros sibi inter manus oblatos, subito irruerunt in eos, Baldewinumque, qui Hugonem aliquantulum praecesserat, ut aiunt, sagittis confixerunt; quidam uero asserunt quod uiuum illum et captiuum abduxerint; sed latet usque in hodiernum diem, quo fine tam nobilissimus et Christianissimus princeps perierit. Hugo autem Magnus, qui modico interuallo uiam post Baldewinum continuabat, cernens angustias animae illius, celeri cursu iter remensus est ad siluam quamdam, montibus contiguam, cuius absconsione protectus, manus impiorum inuasit. [5,4] CAPUT IV.- Post haec, ex omni parte crebro affluente nauigio in cibariis ad portum S. Simeonis, et peregrinis in uictoria Dei ab obsidione harbarorum liberatis, felici abundantia cibariorum, omniumque necessariorum fructibus, plaga maximae mortalitatis facta est intra urbem Antiochiam, qua plurima et innumerabilis multitudo Christiani exercitus tam nobilium procerum quam humilis uulgi absumpta est. Hac clade mortifera primum uenerabilis praesul de Podio percussus, uitam finiuit Kal. Augusti: quem nimia lamentatione nobiles et ignobiles deflentes, in ipsa basilica S. Petri sepulturae contulerunt, in eodem loco quo lancea Dominica reperta est. Sepulto itaque tam uenerabili sacerdote, amplior et grauior inualuit haec plaga saeuissima, et morte minui adeo Christianorum coepit exercitus, ut per spatium ferme sex mensium uix aliqua oriretur dies, quin centum et quinquaginta uel triginta ad minus, tam nobiles quam ignobiles spiritum uitae exhalarent. Eiusdem cladis atrocitate Henricus de Ascha, miles nobilis genere, moriens occubuit in castello Turbaysel, illic catholice sepultus. Reinardus pariter de Hemersbach, miles clarissimus opere et genere, uitam amisit, sepultus in atrio basilicae B. Petri apostolorum principis. Praeterea multi tam equites quam pedites, nobiles et ignobiles, monachi et clerici, parui et magni, quin et sexus femineus, supra centum millia sine ferro morte uastati sunt. [5,5] CAPUT V. Interea multi gaudentes pace et uictoria, mortalitatemque hanc uitantes, et causa necessariorum dum uiam frequenter Rohas insisterent, sperantes aliquid accipere de manu Baldewini, plurimas insidias et caedes a Turcis, qui habitabant in praesidio Hasart, patiebantur, et saepius capti aliqui abducebantur. Quadam autem die quidam Folkerus, miles egregius, de castro Bullon ortus, dum cum uxore sua, quae erat formae elegantis, Rohas cum caeteris fratribus iter faceret, forte in Turcorum insidiantium manus incidit: qui illico cum caeteris, post multam defensionem uictus ac decollatus est. Uxor uero illius quia multum prae honestate uultus sui placuit in oculis eorum, capta in praesidium Hasart abducta est. Princeps ergo et dominus praesidii hanc honorifice tractari iussit, dum uideret si in eius redemptione aliquid magni pretii consequeretur. Nec diu post, quidam Turcorum miles illustrissimus, qui ad dominum praesidii Hasart in conuentione solidorum uenerat, in concupiscentia formae uxoris Folkeri captus, immoderato amore exarsit, ac nimium pro eo dominum praesidii efflagitabat, ut eam dono eius pro conuentione solidorum in coniugium accipere mereretur. Quod et actum est. [5,6] CAPUT VI. Miles itaque Turcus nuptiis his laetatus, multo amplius quam solebat insidias et bellum hostibus domini Hasart inferebat; et praedam de Alapia ciuitate magna Brodoan, cuiusdam principis Turcorum, saepius abduxit, insequentes ad excutienda spolia frequenter captiuabat, aut uictos detruncabat. Erant enim ad inuicem, inter Brodoan de Alapia et principem de Hasart, odium et graues inimicitiae. Transactis dehinc aliquot diebus, Brodoan indignatus, quia miles praedictus manusque militum de Hasart saepius sibi aduersarentur, de uniuersis partibus ciuitatis Alapiae Turcos suae ditionis collegit, ut die decreto, Hasart in manu ualida obsidens, expugnaret. Hoc comperto, princeps Hasart anxie meditatur, qualiter uires auxiliares acciret, cum quibus occurrere congregatis tot millibus Brodoan ualeret. [5,7] CAPUT VII. Ad haec inter diuersa colloquia quae fiebant, miles Turcus, qui Christianam duxerat uxorem, instinctu eiusdem coniugis sic principem Hasart adhortatur, dicens: « An uides, quomodo Brodoan undique Turcorum manum contrahat et uires, atque in multis millibus te et praesidium quod habes, uallare, et expugnare disponit? Nunc, si meo uis credere consilio, Godefridum, ducem Christiani exercitus, qui Antiochiam, fugato Corbahan, potenter obtinet, amicum, datis dextris, tibi facere non tardabis, et sic uniuersam Christianorum opem et comitatum in hac instante necessitate scias te adepturum. Nosti enim quod haec gens Christiana cuncta gentibus militari actu et audacia praefertur, et nulli eis fide et honore comparantur. Unde nequaquam consilium hoc paruipendas, sed sine dilatione eius tibi amicitiam apprehendas; et sic eo foederato, uniuersos Christianos ad omne tibi scias auxilium uoluntarios. » Hic uero princeps, sciens hoc sanum esse consilium, seque Brodoan eiusque copiis innumeris sic posse resistere, nuntium Christianae professionis, genere Syrum, hominem mire discretum, Godefrido duci Antiochiam misit, in haec uerba loquentem: [5,8] CAPUT VIII. « Princeps Hasart, Godefrido magno principi ac duci Christianorum, salutem, et omne quod melius optari potest. Consilio nostrorum ad te direximus, pacem et concordiam inter nos componere, fidem et amicitiam statuere, atque ad omnem bellicam necessitatem arma nostra esse communia. Comperimus enim quomodo uir et princeps potens es uiribus, et quod auxilium ferre uales tibi confoederatis, et nulla leuitate a fidei tuae uinculo poteris resolui. Unde prae omnibus te elegimus, te conuenimus, opem a te quaerimus, foedus percutimus, fiducia hac qua certus nostrae fidei semper habearis. Brodoan de ciuitate Alapia nobis factus inimicus, Turcorum undique contraxit auxilia, in breui ad praesidium nostrum Hasart in uirtute magna et copioso exercitu peruenturus. Cui non in alio auxilio Turcorum principum occurrere et resistere decreui, sed in manu tua, si credere mihi et succurrere non recuses. » Godefridus dux, audita hac legatione, consilio suorum habito, fiduciam statuendae pacis requirit, haesitans ne Turcorum perfidia sibi suisque aliquo iniquo machinamento obesse possit, corrupto foedere sub aliqua prauae occasionis industria. [5,9] CAPUT IX. Audiens uero princeps de Hasart ex legati sui relatione, quia dux et sui de hac concordia haesitarent, et non multum in Turcorum promissis confiderent, duci filium suum, Mahumet nomine, quem tenere diligebat, obsidem misit, ut certior inter se statuendae pacis ac foederis abhinc et deinceps redderetur. Dux, filio illius obside accepto, fidem et amicitiam cum illo pepigit, et se ad omnia aduersantia sibi auxiliari et nunquam deficere, stabili iuramento promisit. His ita promissis, diem certam statuit, qua ad auxilium contra Brodoan Christianum conduceret exercitum, et Turcorum legiones ab obsidione Hasart, Domino Deo suo Iesu Christo auxiliante, effugaret. Haec dux dum constanter pollicetur, legati de praesidio Hasart uehementer iucundati et laetati sunt; et sine mora columbas duas, aues gratas ac domitas, secum allatas eduxerunt a sinu suo, ac charta, ducis responsis promissisque fidelibus inscripta, caudis illarum filo innodata, e manibus suis has ad ferenda laeta nuntia emiserunt. Dux et uniuersi, qui cum eo aderant, de hac auium emissione mirantur. Sed illico, cur per aues haec fiant nuntia, illis a legatis responsum est: « Non dominus noster dux, eiusque fideles super emissis mirentur columbis, quas non pueriliter, non frustra, praemisimus; sed hac de causa praemissae sunt, ut rapido et incessabili uolatu legationem fidei, quam erga eum habes, accelerent, et de auxilio tuo certificent, qualiscunque nobis in uia fortuna uel impedimentum occurrerit. Est et aliud quare hae aues cum chartulis praemittuntur, ne si in sinu nostro repertae fuerint ab aliquibus fratribus nostris Turcis, rei morti damnemur. » Iam cum chartis sibi commissis aues auolauerunt, in solium et mensam ducis Hasart fideliter reuersae. Princeps autem de Hasart ex more solito aues domesticas pie suscipiens, chartas intitulatas a caudis earum soluit, secreta ducis Godefridi perlegit, diem aduentus sui ad auxilium, et in quantis millibus Christiani exercitus subueniret, pernoscit. [5,10] CAPUT X. His perlectis et agnitis, et Godefridi certus amicitiae et fidei, praesidium Hasart plurimis militum muniuit armis et copiis Turcorum sibi auxiliantium, quas e diuersis acciuit locis. Et ecce Brodoan in manu forti et numero quadraginta millium uirorum Turcorum descendit in campos Hasart, sedemque in circuitu murorum illius fixis tentoriis locauit, graui assultu moenia et turres de die in diem oppugnans. Vix quinque sederat diebus, et ecce dux Godefridus in fortitudine multa ab Antiochia est egressus in uexillis mirae pulchritudinis, in loricis et galeis, in sagittis equitum et peditum, spatio dierum trium iter faciens. Peracta uia unius diei, Baldewinus, frater ipsius, a Rohas proficiscens cum tribus millibus uirorum pugnatorum, occurrit in uexillis per aerem coruscantibus, ex ducis legatione accitus. At Boemundus et Reymundus uehementi inuidia indignati sunt, quod ipse princeps de Hasart primum ad Godefridum mittens, foedus inierit, filiumque suum sibi obsidem mutuae fidei dederit: et ideo omnino se in hanc ducis expeditionem proficisci recusarunt. [5,11] CAPUT XI. Dux, iam itinere unius diei expleto, uidens quod principes hi prae inuidia remanserant, nec blandis monitis nec humili prece flecti poterant ut uenirent, iterato eis legationem misit, in hunc modum locutus: « Non decet uos, qui estis columnae et ductores Christiani exercitus, ut uos fratres uestros conchristianos auxilii uestri immunes relinquatis, occasionem falsam aduersum nos sumentes, cum adhuc in nulla angustia uel necessitate uobis defuerimus; sed semper in uia hac etiam pro uobis mori parati fuerimus. Credite procul dubio quod si hodie remanseritis, nec opem nobis ad id negotium tuleritis, hostes uestri erimus, nec ad ullam causam ad uos pertinentem ultra pes noster mouebitur. » Boemundus et Reymundus uidentes quod manus uniuersa Christianorum ad uocem ducis Godefridi uiam Hasart insistebat, et quod dux caeterique confratres eis in ira loquerentur, recordati sunt quod iniuste egissent erga fratres suos; ac compuncti, sociis suis tam equitum quam peditum circiter quatuor millia adunatis, Godefridum uia regia secuti, in regione Hasart associati sunt. Erat numerus congregatorum principum et eorum exercitus triginta millia uirorum pugnatorum. Brodoan et qui cum eo in obsidione Hasart conuenerant, cognoscentes quia agmina Christianorum campos uicinos introissent, a longe e castris eorum ignes in nocte relucere, et nebulam fumorum ascendere intuentes, ex consilio et pari mente castra ab obsidione mouerunt, scientes quod tot millibus resistere minime ualerent. Ex his ad decem millia in circuitu longae remotione uiae per notas semitas et montana gradientes, tardatos et subsequentes peregrinos ac postremos exercitus sagittis a tergo incurrerunt, et sexcentos subito expugnatos et exterritos, clam duce et eis, qui longo spatio duorum milliarium praecesserant, in ore gladii percusserunt. [5,12] CAPUT XII. Hanc famam crudelem dux et sui comperientes, equorum uelocitate inuecti, Turcis a caede hac reuertentibus in ualle montium regionis Hasart properata uia occurrerunt, non modicam stragem illorum lanceis et gladiis illic facientes. His attritis, et fuga per montana et ueprium condensa dilapsis, dux et caeteri comprimores ad praesidium Hasart applicuerunt. Quibus princeps illius cum trecentis, galea et lorica fulgenti opertis, occurrit, multas gratiarum actiones referens duci super omnibus quae eius auxilio aduersus inimicorum uires uictrices illis contigerunt. Moxque renouato foedere, amiticia duci inuiolabili coniunctus est in aspectu omnium qui aderant, promittens se stabilem et nunquam alienari a societate ipsius ducis et Christianorum familiaritate ac dilectione. Dux ex consilio suorum uiro sibi confoederato galeam, auro et argento mire insertam, et loricam magnae honestatis contulit, qua Herebrandus de Bullon, miles nobilis et bellico actu insignis, praelia commissurus semper induebatur. Brodoan igitur ab obsidione Hasart fugato, et principe eiusdem praesidii a duce et omnibus primoribus benigne commendato, ac pacifice in sua relato, exercitus Antiochiam repedauit, et in uictoria ac pace magna uniuersi principes in ea consederunt. [5,13] CAPUT XIII. Post haec, praedictae pestilentiae tempestate amplius et ualidius ingruente, multisque principibus cum plebeia manu morientibus, dux Godefridus, memor quomodo persimili clade olim est Romae tactus in expeditione quam egit cum Henrico, rege quarto, imperatore Romanorum tertio; et quomodo illic in pestifero mense Augusto quingenti fortissimi milites pluresque nobiles obierint, et plures exterriti, cum ipso Caesare ab urbe recesserint, nunc idem malum metuens, ab Antiochia recedens, secessit uersus montana Pancratii et Corouassilii; et habitauit in urbibus Rauenel et Turbaysel, a fratre Baldewino ante obsidionem Antiochiae subiugatis, et post transmigrationem suam in Rohas eidem fratri et duci relictis. [5,14] CAPUT XIV. In eisdem siquidem praesidiis quidam Armenii fratres, monachico habitu Deo seruientes, multas passi calumnias a militibus Pancratii habitantibus in praesidio, praefatis locis Rauenel et Turbaysel contermino, ipsum ducem, uidentes uirum esse pacificum et amatorem iustitiae, sunt aggressi, querimoniam super illatis sibi iniuriis facientes, et super arce Pancratii semper eisdem castellis eorumque habitatoribus infesta. Dux uero Christianissimus querimoniis pauperum Christi pulsatus, et harum iniuriarum non immemor, quas sibi idem Pancratius fecerat, cum adhuc a Christianis obsidio circa muros Antiochiae fieret, moleste tulit, omnibus modis de his ultionem sumere meditans. Spoliauerat enim Pancratius legatos Baldewini, fratris eiusdem ducis, magnis et honorificis donis tam pecuniae quam caeterarum rerum, dum iter per terram et patriam eius agerent, quae omnia Boemundo principi ad componendam cum eo amicitiam mittere non expauit. His itaque iniuriis et pauperum querimoniis, nunc dux commotus, quinquaginta milites suorum sequacium eligens, in loricis, clypeis et lanceis, in balistis et lanceis Armeniacis profectus est ad uicinam arcem, in qua noxii praedones Pancratii morabantur. Hanc omni uirtute instans, oppugnat repentino assultu, expugnatam flamma et igne humi cogit procumbere, uiginti ex militibus, quos in ea reperit, eius iussu excaecatis in retributionem et uindictam superbiae et iniuriarum quas Pancratius sibi Christique pauperibus inferre praesumpsit. Similiter arx et praesidium Corrouassilii assultu et uirtute militum ducis, ex diuersis calumniis et iniuriis, quas Christianis intulerat, crematum, expugnatum, humique prostratum est. [5,15] CAPUT XV. Duce itaque Godefrido ab Hasart in Antiochiam reuerso, dehinc obside Mahumet in manu et custodia suorum Antiochiae relicto, Turbaysel et Rauenel profecto, Baldewino uero ab Hasart cum suis Rohas reuerso, plurimi de exercitu uiri nobiles et ignobiles, Drogo de Nahella, Reinardus de Tul, Gastus de Berdeiz, Folkerus Carnutensis, caeterique primates et commilitones per centenos et quinquagenos alii equo, alii pede, uenerunt ad ciuitatem Rohas, ut a Baldewino, duce et principe in ciuitate et regione facto, pro obsequio militari praemia mererentur, moram aliquam apud eum facientes. Erant enim summa necessitate grauati, et longa expeditione rebus exhausti necessariis. Affluebant autem et accrescebant singulis diebus in numero et uirtute, dum fere tota ciuitas obsessa a Gallis, et eorum hospitalitate occupata est. Baldewinus singulis de die in diem in byzantiis auri, in talentis et uasis argenteis dona plurima conferebat; regiones et cuncta sibi aduersantia congressione belli edomabat, Turcos et omnes in circuitu subiugabat, donec foedus nobiliores et praepotentes terrae cum eo percusserunt. [5,16] CAPUT XVI. Hanc Francorum gentem ab Antiochia et e cunctis locis sic ebullire et praeualere in omni actu et arte, duodecim principes et indigenae ciuitatis Rohas uel Edessae intuentes, eorumque consilia suis praeponi, et cum eis de omni re et negotio terrae Baldewinum agere, eosque et eorum decreta plus solito negligere, uehementi indignatione aduersus eum suosque exarserunt. Et omnino ab his exterminari metuentes, nimium poenituit eos quod Baldewinum ducem ac dominum ciuitati praefecissent. Unde facta clam conspiratione et missa turcis legatione, traditionem aduersus Baldewinum machinabantur, qualiter cum suis aut occidi aut ab urbe posset depelli. Quod dum inter se frequenti et secreto conuentu aptarent, quidam ex eis, Enxhu nomine, fidem puram intimo corde et mente erga Baldewinum seruans, fraudis adinuentores et consentaneos sibi ex ordine aperuit, ideoque se suosque et ciuitatis introitus nocte et die ab illorum traditione necesse esse tueri, ne improuisos et incautos Turcorum uires et insidiae reperire possent. Baldewinus talem tantamque perfidiam eos machinari nunc ueraci relatione, nunc tristis uultus illorum immutatione expertus, missa familiari et deuota sibi manu Gallorum, uniuersos iussit teneri et carceris custodiae mancipari; omnem uero substantiam et pecuniam illorum inauditam suo inferri palatio, quam non parce suis sequacibus pro militari obsequio expendit. [5,17] CAPUT XVII. Deinde pluribus diebus euolutis, et multum illis pro uita et membrorum salute precantibus, plurimumque se excusantibus, dona uero non modica per exoratores pro sua redemptione offerentibus, Baldewinus suorum semper consilio ad altiora tendebat, sciens ex ore delatorum quod per uicina castella et munitiones thesauros ampliores, quodque pretiosius habebant, a facie Christiani exercitus absconderant. Postremo ex nimia datione et solidorum conuentione, et magnitudine donorum, quae non solum Gallorum primatibus, sed et inferiori manui contulerat, Baldewinus exhaustus, munera pro redemptione captiuorum suscipienda concessit. Duorum tantum munera recusauit, quos nimium culpatos et reos traditionis iussit excaecari. Plures uero uulgi consocios sceleris, amputatis naribus, manibus aut pedibus, condemnatos urbe iussit expelli. Non minus a singulis redemptis quam uiginti millia byzantiorum aut triginta aut sexaginta in aerarium ducis Baldewini illata sunt, praeter mulos et equos, uasa argentea plurimaque ornamenta pretiosa. Ab illo die et deinceps dux Baldewinus in ciuitate Rohas factus est metuendus et nomen eius usque ad extremum terrae diuulgatum est uirtute praeclarus existens. [5,18] CAPUT XVIII. Socer autem Baldewini, Taphnuz nomine, uidens quia sic de uiris perfidiae ultionem sumpsit, eosque damnis rerum et tormentis membrorum afflixit, occasione assumpta in munitiones suas in montana perterritus fugit, nec ultra reuocari potuit, metuens ne pro pecunia, quam adhuc debebat, capitalem subiret sententiam. Balas quoque de Sororgia ciuitate, spe recuperandae ciuitatis frustratus de manu Baldewini uel quidquam accipiendi propter affluentiam Gallorum, et quia cor illius omnino ad eos intendebat dolos, in secreto cordis sui aptare coepit qualiter Baldewinum ad interitum callido consilio perduceret. Tandem uia reperta iniquae fraudis, qua eum decipere aut perdere posset, die quadam, ac si in puritate fidei, eum circumueniens, sic locutus est: « Scio quia uir magnae potentiae es et industriae, et non parce eos remuneras, qui tibi in obsequio militari uoluntarii habentur. Unde deuoui tacite mecum ut non solum me, filiosque et uxorem meam in manu tua commendem, sed et praesidium meum Amacha, quo terram plurimam subiugare potes, tibi tradam die quam melius aptam ad id suscipiendum elegeris. » Baldewinus uero tam benigne et sibi fideliter loquenti, gauisus de susceptione praesidii, apprime credidit; et diem statuit, qua secundum uerbum Balas sibi traditio praesidii sine aliquo fieret impedimento. [5,19] CAPUT XIX. Iam die appropinquante, Balas doli sui non immemor, Turcos centum armis et loricis munitos castro Amacha induxit et per mansiunculas praesidii hac et illac insidias inclusit, ut sic Baldewinum cum suis ingredientem uiuum comprehenderent, suaeque ditioni submitterent. Baldewinus fraudis huius nescius, sumptis ducentis militibus strenuis ad omne belli opus, usque ad praesidium Amacha profectus est, et Balam, iuxta quod promiserat, paratum ad reddendum praesidium inuenit. Balam uero multum rogantem, et in dolo mellito ore adulantem, ut cum aliquibus de societate electis praesidium intraret ac susciperet, et in eius custodia fideliores, quos uellet, relinquere ordinaret, ille fere audiuit et credidit; sociosque secum ascensuros et intraturos iam assumere parabat, et qui extra remanerent disponebat. Sed ecce quidam uiri sensati Gallorum nihil fidei in huius uerbis et promissis esse astruentes, Baldewinum seorsim ducunt et uehementer arguunt quod uerbis huius Turci gentilis tam subito crediderit, et sine obside fiducialiter eius praesidium cum modica manu intrare concesserit. [5,20] CAPUT XX. Tandem de hoc diu dubitantibus plurimumque consilii habentibus, et Baldewinum ab ingressu praesidii ex toto auertentibus, decretum est utrinque ut Baldewinus cum sociis in ualle praestolaretur, et duodecim ex sociis, in quibus confideret, ad arcem suscipiendam praemitteret, qui eam suae ditioni, clauibus serisque sumptis, potenter subiicerent. Nec mora, uiri duodecim ad arcem suscipiendam electi, armis et loricis induti, praesidium et turrim Amacha intrauerunt. Qui mox ut mediis insidiis astiterunt, centum Turci ex mansiunculis in impetu exsilientes, uiros armis et sagittis circumdederunt, et parum aduersus tantos in defensione ualentes comprehenderunt. Duo solummodo ex duodecim se uirili et multa repugnatione a manibus hostium extorquentes, subito in solium, quod fenestratum in uallem respiciebat, euaserunt, gladiis eductis se ab insequentibus hostibus ualide adeo defendentes, dum caput a fenestris exerentes, Baldewinum ad radicem montis cum suis stantem admonuerunt ut se a dolis obseruaret, asserentes decem in fide falsa captos, et se in periculo mortis euidenter constitutos. [5,21] CAPUT XXI. Baldewinus, intelligens ex illorum anxia uociferatione rem uniuersam in aduersitate positam, et dolos Balas manifestos, magnis doloribus de captiuitate suorum torquetur. Sed quid ageret aut quid insisteret ad liberandos uiros nullo consilio inuenire potuit. Erat enim praesidium situm in excelso rupium humanis ingeniis aut uiribus insuperabile. Tandem Baldewinus de infortunio tam egregiorum uirorum condolens, Balam multum de iniqua fraude redarguit, de iureiurando admonet, et quatenus captos suos restituat, pondus auri et byzantiorum pro eorum redemptione recipiat. Sed is omnia refutat, et solam Sororgiam ciuitatem requirit. Baldewinus nequaquam ciuitatem sibi reddere in Deo iurat, etiamsi membratim in conspectu eius omnes, quos ceperat, detruncaret. Sic nequaquam Balas Baldewini preces et admonitiones audiente, nec eius munera curante, praeter Sororgiam, Baldewinus moestus et grauiter conquerens de captiuis suis, Rohas reuersus est. Ab eo die Turcos eorumque consilium et auxilium ac frequentationes uehementi odio habere coepit. [5,22] CAPUT XXII. Post haec non multi praeteriere dies, cum Balduc de Samusart, qui uxorem et filios Baldewino obsides daturus erat, sed plurimis diebus in dolo distulerat, palatium Baldewini in adulatione ingressus, iussu eius a Gallis tentus ac capite truncatus est. Baldewinus in ciuitate Sororgiae Folkerum Carnutensem cum centum probis et bello assuetis militibus constituit, ut semper Amacha uexarent assultu, et Balae in ultionem captiuorum suorum fratrum dignam uicem rependere conarentur. Die ergo quadam Folkerus cum suis egressus est ad capiendas praedas in Amacha terra. Qui, praemissis aliquibus sociis, Turcos ab arce usque ad locum, ubi Folkeri erant insidiae, pertraxerunt. Tum commisso praelio, sex ex Turcis et militibus Balas capti et abducti sunt. His captis et abductis, Balas sex de sociis Baldewini in redemptione suorum restituit; sex usque ad diem illius in Ierusalem in sua retinuit custodia. Post haec quatuor euaserunt ob negligentiam et prae longo taedio custodum. Balas uero Gerhardum, priuatum et secretarium Baldewini, una cum Piscello, filio sororis Ubelhardi, praeclari militis et nobilissimi de Wizam, decollari iussit. [5,23] CAPUT XXIII. Godefrido ob cladem diffusam tam graui mortalitate per Antiochiam, in Rauenel et Turbaysel moram faciente, eodem tempore pestifero mille et quingenti uiri de gente Teutonicorum ex Regnesburg, ciuitate fluuii Danubii, et ex aliis ciuitatibus Rheni fluminis, conspirati et electi, ad urbem Antiochiam nauigio maris aduecti, ad portum S. Simeonis descenderunt ut Christianorum turmis in Ierusalem ituris solatio et auxilio augerentur. Sed sic illa cohors recenter uictoriosis peregrinis in Augusto mense admista eadem mortalitatis clade consumpta et deuastata est, ut de mille et quingentis nec unus quidem superesse uspiam uideretur. [5,24] CAPUT XXIV. Eodem tempore post uictoriam Christianorum, Sansadonias, filius Darsiani regis Antiochiae, matrem suam cum duobus filiis redemit pretio trium millium byzantiorum de manu Willehelmi, uiri nobilissimi, commilitonis et compatriotae comitis Reymundi de Prouincia, quos idem Willehelmus in prima inuasione et ingressione Antiochiae sopore grauatos primo diluculo captiuauit. Eodem tempore de terra Buloniae Winemarus, Laodiceae captus a Turcopolis regis Graecorum, rogatu ducis Godefridi post longa uincula, et diutinas carceris moras, absolutus, sed graui poena afflictus, Antiochiam reuersus est. Puer autem Mahumet, filius principis de Hasart, obses Godefrido datus, sub diligenti custodia tam seruorum suorum duodecim quam sub solerti cura clientelae Godefridi Antiochiae remansit, cui nihil necessariorum de domo ducis ullis horis deficiebat. Iam enim quamplures, ducem et caeteros potentes per loca ab Antiochia ob imminentem cladem migrasse uidentes, alii ex loci infirmitate, alii ex mense pestifero Augusto hanc mortalitatem asserentes, mense Septembri inchoante ad portum praefati Simeonis causa morandi profecti sunt. Ubi nautae post Turcorum stragem et fugam Corbahan, nauigium iterabant, uitae necessaria afferentes et indigentibus omnia sufficienter uendentes. [5,25] CAPUT XXV. Mediato deinde mense in silentio cuiusdam noctis, quando omnia somni requie solent refoueri, cunctis qui aderant in custodia uigiliarum uisio mirifica in coeli culmine ostensa est, quasi ex omni coelo stellae in unum collectae, strictimque densatae, in spatio latitudinis unius atrii tria iugera continentis, igneo fulgore, sicut prunae in camino ardentes et in globo contractae scintillabant; et post hanc diutinam et terribilem flagrantiam rarescentes, in modum coronae cinxerunt polum sub spatio ciuitatis munitae; diuque sic in gyro persistentes indiuisae, aditum ad ultimum et uiam in uno latere sui circuli scissae exhibuerunt. Huius signi ostensione uigiles Christianorum exterriti, tumultuosa uociferatione uniuersos sopore depressos suscitant ad uidendum portenti huius indicium. Uniuersi sunt mirati, et quid portendat diuersas protulere sententias. Alii ciuitatem Ierusalem Turcorum gentilium turmis densatam portendere asserebant, et eam a suis uiribus et densitate sic rarescere et attenuari, ut aditum tandem Christianis exhibere filiis uideretur. Alii Christianum exercitum, adhuc in uirtute sua conglobatum diuinaeque deuotionis ardore flagrantem asserebant, et tandem diuisum per terram et ciuitates, a gentibus iniuste possessas, in circuitu Ierusalem et Antiochiae potenter praeualere et dominari. Quidam uero dicebant significare hanc praesentem mortalitatem et populum copiosum peregrinorum, qui in unum ut nubes densata attenuaretur minuereturque. Et sic in diuersas contendebant sententias. Sed Deo uolente, ut aiunt, in melius mutata est sententia uisionis. Nam cum duce Godefrido cunctisque Christianis consociis de uniuersis locis accitus et regressus Antiochiam in mense Octobri, caloribus Augusti temperatis, comes Reymundus, Robertus Flandrensis, Robertus Northmannorum princeps, Boemundus caeterique principes, qui adhuc in ipsa Antiochia conglobati morabantur, unius uoluntatis compotes effecti, per terras et ciuitates in circuitu Antiochiae sitas diffusi migrauerunt, et resistentes ac rebelles obsidione angentes suae ditioni subdiderunt. [5,26] CAPUT XXVI. Ad Albariam itaque ciuitatem diuitiis opulentissimam cum cuneis armatis primum ascenderunt: quam non multo labore expugnatam apprehendentes, Turcos et Sarracenos in ea repertos in ore gladii percusserunt. Deinde uero succedente uictoria, comes Reymundus, Robertus Northmannorum princeps, Eustachius frater Godefridi ducis, Robertus Flandrensis, Boemundus princeps Antiochiae factus, Godefridus dux, ad Marram ciuitatem Turcorum armis et robore fetam declinauerunt. Sed tantum quindecim diebus Godefridus, Boemundus, Robertus Flandrensis illic moram in obsidione fecerunt. Deinde hi tres Antiochiam reuersi sunt, comitem uero Reymundum et Robertum Northmannorum principem, Eustachium et Tankradum circa urbem Marram cum suis millibus reliquerunt. Post aliquot deinde dies Godefridus dux, assumptis quadraginta sociis, in armis et equo ualentibus, uersus Rohas ciuitatem, quae itinere dierum septem ab Antiochia est remota, profectus est. Ubi frater eius Baldewinus, qui eamdem ciuitatem cum omnibus appendiciis suis detinebat, mediato itinere trans Euphratem fluuium magnum occurrit ei ad agendum ad inuicem colloquium. Boemundus ergo, cuius cor quammaxima inuidia et indignatio animi aduersus comitem Reymundum mordebat, uidens opportunitatem Godefridi discessione et Reymundi absentia, signo cernicinum sociis suis admonitis et conglobatis, turrim, quae ponti Fernae imminebat, in uirtute magna assiliit, comitisque Reymundi milites, qui in ea remanserant, bello et sagittariis grauatos, ab arce et urbe eiecit, sicque solus dominium Antiochiae obtinuit. [5,27] CAPUT XXVII. Post haec Godefridus dux cum fratre habito colloquio et eidem ualedicto, Antiochiam, ad confratres et principes rediturus cum quadraginta praedictis sociis, iter festinus mouit, Turbaysel, Rauenel aliisque locis pacifice et prospere hospitio susceptus. Deinde uia maturata in regionem ueniens, quae Episcopatus nominatur, quadam die iuxta fontem quemdam in loco prati herbosi ad prandium cum sociis discubuit, utres uino repletos deposuit et caetera, quae uitae necessaria secum in mulis et equis detulerant. Illic uero dum secure pranderet cum sociis, a pueris, quos ad speculandum Turcorum insidias miserat, intellexit centum Turcos in carecto et palustri loco grandis piscosique lacus secus montana ab Antiochia urbe quinque milliaribus distante latere, qui eiusdem ducis reditum illic occultati operiebantur. Mox illorum insidiis patefactis, dux, dilato prandio, cum adhaerentibus sibi subito equos ascendit, qui arma arripientes et loricas induentes, uiam contendunt in hostem. Turci haud segnius aduersus hos frena uertentes, sagittis et arcu fortiter commisere praelium. Sed duci suisque numero paucis pro uita pugnantibus sors uictoriae collata est. Tandem dux et sui praeualentes Turcos fugaces lanceis transfodiunt, aliosque decollantes, capita eorum in sellis suis dependentia secum usque ad ciuitatem Antiochiae portauerunt cum spoliis et equis illorum. Ubi idem dux Boemundum, totius urbis principem factum, inueniens, omnia sibi caeterisque principibus ac fratribus retulit, et quomodo in manu paucorum tot Turci uicti et attriti sunt. [5,28] CAPUT XXVIII. Reuerso autem duce Godefrido hac uictoria, post aliquod spatium temporis murmurauerunt unanimiter Christianorum populi quomodo in hac urbe Antiochia sola mora eorum haberetur, et quod nullo modo Ierusalem uiam insisterent, cuius desiderio natales oras relinquentes tot aduersa pertulerint. Et facta est dissensio magna in populo, ac subtraxerunt se multi de populo ducis Godefridi, Roberti Flandrensis et Boemundi, qui in responsis et uerbis eorum nullam habuere fiduciam ante multum tempus eundi in Ierusalem. Tandem praedicti principes cognoscentes quomodo iam populus taedio affectus paulatim dilaberetur, ne ultra aliquis nauigio pararet reditum interdixerunt, undique in portis maris custodiam ponentes. Conuentum uero et colloquium super hac populi querela quarta Non. Februarii decreuerunt habere. Collatis itaque in unum, et colloquio habito ibidem intra Antiochiam, decretum est ab omnibus, magnis et paruis, ut in Kal. Martii Laodiceam, quae Christianae erat potestatis, pariter conuenirent; et illic collecto circumquaque robore, nil periculi uitae posthac considerantes; minime ultra differrent uiam insistere in Ierusalem. [5,29] CAPUT XXIX. Interea comes Reymundus longa obsidione quinque hebdomadarum circa Marram ciuitatem uexabatur, uniuersique in comitatu suo ibidem commorantes. Qui circa urbem diu sedentes et a Turcis uehementer repressi, magnae famis angustias pertulerunt. Nec mirum; quia prae longa obsidione Antiochiae, et nunc harum ciuitatum, plurimae in circuitu regiones exhaustae erant cibariis, et plurima pars habitatorum cum rebus et armentis suis per montana fugam fecerant. Erant enim decem millia exercitus comitis Reymundi et suorum comprimorum. Mirabile dictu et auribus horrendum! tanta ipsa famis angustia has urbes inuainit, quod nefas est dicere, nedum facere. Nam Christiani non solum Turcos uel Sarracenos occisos, uerum etiam canes arreptos et igni coctos comedere non abhorruerunt prae inopia, quam audistis. Sed quid mirum? « Non est acutior gladius, quam a longo contracta fames. » [5,30] CAPUT XXX. Comes ergo Reymundus uidens afflictionem et populi dolorem fame deficientis, assumpto robore equitum in montana profectus, interdum copias infinitas praedarum et cibariorum attulit, quibus Dei populus saepe refocillatus est. Ibidem per deserta et montana Libani plurimi Christiani, qui uictum quaerebant, praefata necessitate compulsi, a Turcis trucidati reperti sunt. A Damasco denique, quae praecipua uirtus erat Turcorum, saepe procedebant insidiae; dispersisque ac circumuagis de exercitu et obsidione occursabant, alios trucidantes, alios sagittis mortiferis transfigentes. Sed comes Reymundus, intelligens mala, quae suis circa sedentibus ac insidiis Turcorum inferebantur, moleste accepit, et hoc malum omnibus modis finire meditabatur. Unde Talariam, castellum in montanis situm, aggreditur. quo in manu uirorum fortium expugnato et attrito cum Turcis in eo repertis, materiam lignorum de eodem castro attulit, ex quibus machinam composuit ad superandam urbem praedictam Marram, quae muris et moenibus munitissima erat. Facta autem machina et ingeniis ordinatis, urbs post non multum tempus a comite Reymundo et caeteris principibus, Roberto, Tankrado et Eustachio superata et capta deiicitur, ac Christiani milites scutati et loricati in uirtute magna media urbe assistentes, Turcos acriter repugnantes, seque defensantes, gladio percusserunt; alios uero ad arcem fugientes insecuti, combusserunt, et pacifice per tres hebdomadas in ea remanserunt, paucos illic cibos praeter olei abundantiam reperientes. Engelradus, filius Hugonis comitis, iuuenis mirae audaciae, in hac urbe aegritudine detentus, uita discessit, et in basilica B. Andreae apostoli corpus eius humatum est. [5,31] CAPUT XXXI. Praedicta autem Marra ciuitate uicta et attrita, ad uallem quamdam, quam nominarunt Gaudium, praedictorum principum descendit exercitus. Ubi reperta abundantia rerum necessariarum, per octo dies corpora fessa et fame attenuata recreauerunt, duo praesidia in montanis expugnantes in quibus Turci et Sarraceni habitabant. Deinde, ciuitate Tortosa expugnata, et non multo labore capta, et in manu comitis Reymundi eiusque custodiae mancipata, in uallem, quae dicitur Camelorum, iter suum continuantes applicuerunt. Ubi praedam et escas plurimas contrahentes, praesidium quoddam ingeniis et humanis uiribus insuperabile, nomine Archas, profecti sunt. Illic tentoria sua figentes, moram sibi per aliquod tempus fieri statuerunt, donec eadem arx, expugnatis eius defensoribus, caperetur. Ibi tandem machinas fecerunt et instrumenta mangenarum, moles lapidum in impetu iactantium per turres et antiqua muralia, quibus inclusos milites eiusdem praesidii absterrerent et effugarent. Sed eos defensores indefessos repererunt et inuictissimos. De intus enim simili iactu mangenarum et impetu lapidum resistebant, damnumque Christianae gentis tam sagittis quam lapidibus faciebant. Anselmum de Riburgis monte, uirum nobilissimum et bellicosum, multam uim defensoribus arcis inferentem, impetu saxi ab eadem arce uolantis fracto cerebro percusserunt. Dolentes et turbati principes de interitu fratris et commilitonis uiri clarissimi, atque reluctatione inclusorum Sarracenorum, disposuerunt montes sub fundamento murorum castri arte sua cauare, ut sic fundamento cum moenibus et muris corruente, gentiles, qui in his uel arce consisterent, simul obruti lapidum tectorumque ruina perirent. Sed frustra hic labor consumitur. Nam, qui de intus erant, econtra fodientes, instrumenta Christianorum suis ingeniis retinebant, et opus eorum ad effectum peruenire non sinebant. [5,32] CAPUT XXXII. Illic in eadem obsidione facta est contentio et quaestio de lancea Dominica, utrum ea fuerit, qua latus Domini apertum est, an non. Nam plures dubitabant, et schisma erat in eis. Quare auctor et proditor eiusdem inuentionis per ignem transiens, ut aiunt, illaesus abiuit, quem ipse Reymundus comes de Prouincia et Reymundus Pelleiz a manibus et pressura inuidorum abduxerunt, lanceam uero cum omni comitatu suo ab ea die uenerati sunt. Post haec a quibusdam relatum est, eumdem clericum hac examinis exustione adeo fuisse aggrauatum, ut in breui mortuus et sepultus fuerit. Unde minus in ueneratione a fidelibus lancea coepit haberi, credentibus magis auaritia et industria Raymundi, quam aliqua Deitatis ueritate omnia fieri. Dum hae obsidiones circa Marram, Tortosam et Archas fierent, puer Mahumet, qui a principe de Hasart, patre suo, Antiochiam obses missus fuerat, fidei et custodiae ducis Godefridi commendatus, aegritudine correptus obiit. Quem iuxta morem gentilium pretioso ostro inuolutum patri remisit, excusans se sub omni fidei puritate, quod ex causa suae negligentiae minime puer obiisset, obtestans etiam se non minus eius mortem quam fratris sui Baldewini moleste ferre. Qui ducis excusatione benigne accepta, et ex uero comperta ab his, quos de domo sua custodes pueri misit, nequaquam immutatus est a fide quam promisit, sed immobilis in omni foedere et pace cum ipso duce et fratre eius Baldewino permansit. [5,33] CAPUT XXXIII. Interea Kalend. Martii suis in ordine relatis, Godefridus dux, Robertus Flandrensis, Boemundus et uniuersi principes adhuc Antiochiae commorantes, sicut decreuerant, collecto Laodiceae exercitu suorum, ad uiginti millia equitum et peditum, ad ciuitatem Gybel, in littore maris sitam, diuitiis locupletem, castra applicuerunt, in circuitu obsidionem ponentes, ut Sarracenos cunctosque gentiles in ea ad defensionem constitutos expugnare ualerent et determinare. Boemundus uero Laodicea regressus, Antiochiam cum suis repedauit, semper sollicitus et suspicans ne urbem ipsam, humanis uiribus insuperabilem, aliqua fraude uel odio amitteret. Nec mora, audita Albariae et Marrae destructione et inhabitantium Turcorum occisione, et nunc Archas longa obsidione eiusque expugnatione, Sarraceni milites inito consilio cum ciuibus, infinitam pecuniam duci Godefrido et Roberto Flandrensi obtulerunt, quatenus urbs Gybel a facie eorum cum ciuibus suis, uineis et omnibus frugibus, intacta permaneret, et alio eorum migraret exercitus: quod a praedictis principibus omnino refutatum est, nisi eorum potestati ciuitas cum clauibus redderetur. Intelligentes ergo ciues et urbis magistratus, quod non pecunia, non aliquibus pretiosis muneribus corrumpi possent praefati principes, ut castra amouerent, nuntios clam ad Archas comiti Reymundo, factis et potentia inter primores gentilium diffamato, miserunt ut pecuniam a duce caeterisque refutatam acciperet, quatenus ab obsidione Christianos principes prece aut aliqua arte recedere suaderet. Comes idem super auro et argento insatiatus, dolos et ingenia uersat, qualiter eosdem praepotentes ab obsidione Gybel remoueret, atque pro pecunia accipienda ciues et eorum uineas ac fruges liberaret: nam precibus eos ab incepto auertere prorsus diffidebat. Unde hanc finxit occasionem, uidelicet, quod Turci, quorum copia multa erat in Damasco, consilium iniissent cum Sarracenis, Arabibus, cunctisque gentibus in proximo aduersus se apud Archas bellum constituere, et iam uniuersos in apparatu magno et copioso in terminos illius conuenisse. Hac itaque adinuentione aptata direxit nuntios ad praefatos principes, in circuitu Gybel iam per hebdomadam residentes, quatenus sibi festinato ad auxilium Archas properarent, alioqui se et confratres, qui secum erant, a facie gentilium non posse mortis euadere periculum, eosque dehinc simile posse sperare martyrium. [5,34] CAPUT XXXIV. Legatis uero comitis Reymundi auditis, et periculo ac formidine, quae ex multitudine gentilium superuenire dicebatur, unanimiter dux caeterique comprimores consultum uadunt, omniumque cor et lingua in hanc erigitur sententiam: « Magnus Christianorum exercitus, cum adhuc integer esset simul et indiuisus Antiochiae, uix ab innumeris gentilium nationibus et armis est defensatus: nunc autem partim Antiochiae est relictus, partim in hac obsidione Gybel, partim ad Archas est diuisus, partim ad expugnanda hostium praesidia et urbes migrauit: sic uires nostrorum imminutae, nequaquam stare poterunt nunc aduersus tot millia gentilium, ut nobis ex relatione comitis Reymundi innotuit; sed si, casu aduersante, nostrorum uirtus apud Archas attrita fuerit, idem sperare procul dubio nos certum est. Unde Gybel, quam subito percutere et uincere nequimus, necesse est ut hoc tempore intactam relinquamus; et ad opem nostrorum Archas castra et exercitum applicemus, atque gentibus una cum sociis nostris in bello occurramus. Sicut fuerit uoluntas in coelo, sic fiat. » Hoc omnibus consilium bonum et utile perspicientibus ac proferentibus, amota sunt castra ab obsidione Gybel. Dux uero Godefridus, Robertusque Flandrensis cum caeteris omnibus uiam insistunt in armis omnique apparatu bellorum; et spatio dierum circiter trium Archas conuenerunt ad augendas uires et opem Christianorum consodalium. Verum a Tankrado et compluribus aliis nullas copias uel minas gentilium adesse didicerunt; sed comitem Reymundum non alia de causa hanc collectionem aduersariorum ficte asseruisse, et ipsos nunc ad auxilium inuitasse, nisi ut pecunias acciperet, quas in liberationem suam polliciti sunt habitatores Gybel, ut Christianos cautela sua ab obsidione murorum auerteret. [5,35] CAPUT XXXV. Hoc itaque dolo et falsa legatione se a comite frustratos praedicti principes intelligentes, moleste ac grauiter acceperunt. Quare a societate et communione illius se subtrahentes, spatio duorum milliarium ab eo sequestrati, tentoria sua fixerunt, nullo modo in assultu Archas illi ferentes auxilium, aut aliquod colloquium amoris secum habentes. Erant enim illic apud Archas graues exortae inimicitiae inter comitem Reymundum et Tankradum propter conuentionem solidorum et byzantiorum, quae sibi idem comes pro militari debebat obsequio; sed minime soluebat iuxta laborem et militum copiam, quam idem Tankradus procurabat ac ducebat. Ab ipso denique die, quo dux Godefridus se cum caeteris praepotentibus eo contulit, Tankradus saepius comitem de conuentione sua commonuit; sed nihil in spe aliqua sibi responso, cum duce remanens, fideliter illi in omni militari subiectione constrictus, comitem prorsus exfestucauit. Abhinc iniurias sibi a comite illatas ulciscens, insidiis omnibusque modis sociis et amicis eiusdem comitis nocere non parcebat. Comes igitur Reymundus uidens quia dux Godefridus et Robertus Flandrensis cunctisque qui cum eis erant odium graue aduersus se haberent, quod eos falsa legatione seduxerat, auaritia corruptus, coepit animum ducis lenire blanditiis suis et astutia, qua doctus erat, et a puerili aeuo imbutus. Sicque ad extremum Tankradi omnem mitigauit iracundiam. Deinde equum magni pretii formosique corporis misit comes duci, ut sic perfectius animum eius placaret ac secum his donis reuocaret ad assultum Archas, sciens eum uirum magnae patientiae et amoris: quo placato et reconciliato, caeteros in beneuolentia posse redire ad concordiam. Nouissime autem principes hinc inde, praeter Tankradum, concordes effecti, pari assultu et obsidione circa praesidium Archas uim inferentes, a die qua dux illic descendit curriculo quatuor hebdomadarum consederunt. [5,36] CAPUT XXXVI. Omnibus tandem in assultu praesidii taedio affectis et cauatione montis deficientibus, prae labore intolerabili et defensione ab intus inaestimabili, atque inopia necessariorum uitae, murmur creuit in populo ducis et Roberti Flandrensis, asserentibus cunctis se illic ultra in obsidione non posse persistere, et hoc praesidium ui et arte insuperabile uix per anni spatium capi etiamsi tunc gladio famis queat expugnari. Unde attentius instabant duci omnes, parui et magni, quatenus castra ab obsidione amouerent, et uiam, sicut decreuerant, Ierusalem insisterent, cuius desiderio et causa uisendi sepulcrum Domini nostri Iesu Christi, a natalibus oris processerant. Econtra comes Reymundus omnibus modis et promissionibus meditatur ut adhuc per aliquantum tempus secum moram facerent, donec aliqua ui uel arte arx et gentiles in ea conclusi caperentur, recensens quomodo Anselmus de Riburgis monte illic occisus ceciderit, et quod plures commilitones sui sint ab iisdem Sarracenis alii morte, alii plagis damnati saeuissimis. Sed nequaquam a desiderio et proposito suo eos aliquo blanditiarum molimine uel promissione ualens retinere, se suosque in eodem loco remanere affirmat quousque arx inimica in ultionem suorum attritorum ruina consumeretur. [5,37] CAPUT XXXVII. In hac itaque intentione comite perseuerante et multa arte discessionem confratrum auertente, quadam die dux Godefridus, Robertus Flandrensis, Tankradus etiam cum uniuersis sequacibus suis, igne castris suis immisso, profecti sunt ab obsidione Archas, pluribus adiunctis sibi de comitatu Reymundi, qui diutino taedio fatigati, inuiti apud Archas remorabantur, praecipue ob desiderium semper eundi Ierusalem. Per duos enim menses et dimidium in circuitu praesidii Archas a principio cum ipso comite consederant. Comes ergo uidens quod post ducem omnis tendebat populus et sua manus defluxerat, paucique secum essent in auxilio retenti, nolens uolens simul secutus est ducis uestigia et caeterorum, et in terminos ciuitatis Tripolis, uel Triple, in littore maris sitae, cum caeteris suum applicuit comitatum. Ubi procul a ciuitate uniuersi tabernacula sua extenderunt, ne frugibus terrae et uineis habitatorum urbis tantus noceret exercitus. Intercessores enim et legati ab eadem urbe saepius Archas ad praefatos principes descenderant, plurima dona afferentes et ampliora promittentes si urbi rebusque suis parcerent et non huic facerent sicut Albariae et Marrae aliisque ciuitatibus. Hac de causa procul ab urbe resedit exercitus et omnis primatus, donec uiderent quo pacto et foedere uel donorum oblatione placarentur, et inuicem amicitia firmarentur. Calamellos ibidem mellitos per camporum planitiem abundanter repertos, quos uocant Zucra, suxit populus, illorum salubri succo laetatus; et uix ad saturitatem prae dulcedine expleri hoc gustato ualebant. Hoc enim genus herbae summo labore agricolarum per singulos excolitur annos. Deinde tempore messis maturum mortariolis indigenae contundunt, succum collatum in uasis suis reponentes, quousque coagulatus indurescat sub specie niuis uel salis albi. Quem rasum cum pane miscentes, aut cum aqua terentes, pro pulmento sumunt, et supra fauum mellis gustantibus dulce ac salubre uidetur. Aiunt quidam genus mellis esse quod reperiens Ionathan filius Saul regis super faciem terrae, inobediens gustare praesumpsit. His ergo calamellis melliti saporis populus in obsidione Albariae, Marrae et Archas multum horrenda fame uexatus est refocillatus. [5,38] CAPUT XXXVIII. Praeses autem ciuitatis Triple gloriosae atque diuitiosae, intelligens legiones fidelium ante muros et portas ciuitatis multo interuallo consedisse, ad primos exercitus Godefridum ducem. Robertum comitem Flandrensem, Reymundum comitem, Robertum Northmannorum principem, misit, quatenus dona ab eo reciperent, et pacifice terram suam obtineret a facie ipsorum, tum etiam terram Gybiloth et praesidium Archas. Tandem inito consilio, praeses in magna amicitia processit ad tentoria ducis. Et principibus satisfaciens donis et uerbis pacificis, ductorem uiae per montana iuxta littora maris, ubi loca semitarum perplexa et ignota erant, uirum aetate senem concessit, qui eos a littore maris uia reflexa per angustas fauces montis tam arcta semita duxit, ut uix homo post hominem, animal post animal incederet. Hic mons a montanis procera longitudine usque in mare porrigitur. In huius summitate turris, per portam quamdam imminens, trans uiam aedificata erat, cuius in habitaculo uiri sex consistere poterant, quorum defensione omnibus qui sub coelo uiuunt uia contradici poterat; sed a facie exercitus et praesidis Triple conductu nemo tunc transeuntibus resistebat. His faucibus arctis et difficillimis superatis notitia ductoris et conuiatoris sui Sarraceni, uiam ad littora maris repetentes, ad ciuitatem Gybiloth, pro qua praeses urbis Tripolis intercesserat, peruenerunt. Qua relicta iuxta promissionem suam ne ei exercitus noceret, peracto tantum ab hac milliari, super flumen cuiusdam dulcis aquae pernoctauerunt: ubi et sequenti die remanserunt, operientes debile uulgus prae lassitudine uiae per auia et scopulosa fatigatum. [5,39] CAPUT XXXIX. Dehinc tertia die castra amouentes et uiam rursus in littore maris continuantes, in semitam cuiusdam montis mirae et inauditae angustiae referuntur: quae repentina imbrium in praeceps ruentium inundatione et cauatione exstitisse perhibetur et per hanc iter esse illuc transeuntium. Hic itaque mons tam uicinis et creberrimis maris undis tunditur, ut non a dextris uel sinistris liceat ullo modo declinare, ne forte in offensione habeat quispiam in profundum maris cadere promptum. Hoc angustiarum itinere finito, et rursus quodam turris praesidio, ut praefatae turris, inexpugnabili, per Alpes transito, quod utrumque uacuum omni defensione remanserat, timore a Deo, non ab homine Sarracenis custodibus incusso, ad uesperam applicuerunt iuxta urbem Baurim uel Baruth hospitati, semper comite Sarraceno conuiatore praecedente ac eos ducente. Incolae autem Baurim, cognoscentes aduentum Christianorum, et iam exercitum per campos ciuitatis hospitatum, munera acceptabilia cum uerbis pacificis miserunt praedictis principibus in hunc modum: « Precamur, ut arbores, uites ac sata nostra non uastantes, pacifice transeatis: et si propositum uestrum capiendi Ierusalem, prosperante fortuna, adimpleueritis, uobis cum omnibus rebus nostris seruituri sumus. » His precibus et promissionibus donisque incolarum Baurim praefati principes placati, surrexerunt cum uniuerso exercitu Christianorum et rursum in littore maris uiam insistunt per easdem fauces et asperitates scopulorum qui procellis maris semper illiduntur. [5,40] CAPUT XL. De quibus egressi, in planitiem quae urbem, Sagitta nomine, continet, descenderunt, ubi super ripam cuiusdam dulcis fluuii hospitio remanserunt. Illic plurimos aceruos lapidum repererunt, inter quos infinita manus debilis et pauperis uulgi dum fessa quiesceret et accubaret, a serpentibus, quos uocant Tarenta, quidam percussi, interierunt tumore, et prae intolerabili siti inaudita inflatione membris eorum turgentibus. Ibi quoque Sarraceni in uirtute sua confidentes et ab urbe Sidone euntes, lacessere praesumebant exercitum, caesis peregrinis in urbis huius regione uictum et necessaria quaerentibus. Sed ab equitibus Christianis grauiter repressi, quidam armis, aliqui spem salutis ab armis inter undas aestimantes, submersi sunt ac suffocati fluctibus perierunt. Hanc itaque ciuitatem procul dubio in ultionem suorum Christiani obsidione compressissent; sed desiderio eundi Ierusalem auersi sunt. Hac in regione Sidonis dum plures a praedictis et ignitis serpentibus periclitarentur, et gemitus planctusque magnus super pereuntibus haberetur, medicinam hanc ab indigenis edocti sunt, ut omnis a serpentibus percussus nobiliorem ac praepotentem exercitus adiret; quia dextera manu illius aculei uulnere tacto ac circumplexo, non ultra uenenum per membra diffusum nocere uideri. Similiter et aliam edocti sunt medicinam, ur uir percussus sine mora coiret cum muliere, cum uiro mulier: et sic ab omni tumore ueneni liberari utrumque. Didicit etiam populus Christianus ab incolis, quatenus lapides ad inuicem assiduis ictibus manu quaterent, uel in clypeis crebra percussione sonitum facerent: et sic serpentibus, hoc sonitu et strepitu exterritis, secure socii dormire ualerent. Altera deinde lucescente die, quidam confrater Christianorum, uir et miles nobili editus parentela, Walterus nomine, de Verna castello, assumptis quibusdam complicibus suis de comitatu, in montana profectus est. Ubi ingentes praedarum contraxit copias, quas armigeris et aliquibus ex sociis commissas misit ad exercitum; ipse uero ampliores explorare undique in loco montibus septo concupiuit, per arctum et difficilem aditum ad nimia armenta et res Sarracenorum ingressus: ubi ab eis circumuentus, latet in hodiernum diem quo fine perierit. [5,41] CAPUT XLI. Principes autem praedicti et omnis comitatus eorum ignorantes cur miles egregius ultra terminum faceret moras, adhuc tertia die in regione urbis Sidonis remanserunt, si forte miles honorificus redierit a montanis, uel aliquid de eius aduentu intelligerent. Sed minime eo in prima nec in altera luce reperto, a statione urbis, migrauerunt. Ab hinc ergo camporum planitiem habentes usque Tyrum, quam nunc Sur uocant, cum praeductore suo descenderunt, castris illic per agrorum planitiem ad hospitandum collocatis. Manat enim illic fons, murato et arcuato opere sic exaltatus ut impetu et abundantia aquarum riuum in origine sua tantum procreet, ut omnis exercitus illum exhaurire nequiret. Sequenti uero die Sur relicta, ad ciuitatem, Ptolemaidem nomine, quam nunc moderni Accaron uocant, eo quod sit urbs Dei Accaron, uentum est. Quam ad dextram in littore maris relinquentes, super flumen dulcis saporis, quod ibidem mari influit, biduo pernoctauerunt. Illic duae diuiduntur uiae, una quae ducit per Damascum et fluuium Iordanis a sinistris in Ierusalem, altera quae a dextris iuxta littus praedicti maris continuatur in Ierusalem. Unde quia inter quinquaginta millia uirorum uix uiginti millia in bello ualentium reperiri poterant, consilium inierunt ut per Damascum nequaquam transirent, propter copiam Turcorum qui Damascum inhabitabant, et propter apertam illic camporum planitiem, ubi eis in omni latere spatiosum uidebatur ab hostibus incursari. Quare inter mare et montana in littore uiam insistentes, ubi fiducialiter transire poterant, protecti mari a dextris et a montium altitudine incommeabili, ciuitatem Caiphas, dictam a Caipha, quondam principe sacerdotum, praeterierunt; eademque die in terminis Caesareae, quam quondam urbem, turrim Stratonis dictam, Herodes postea in honorem Caesaris reaedificatam, Caesaream appellauit, castrametati hospitio remanserunt. Ibidem ad radicem montis fons manat, qui ibidem urbi influit per camporum apertam planitiem, ubi dux Godefridus et Robertus Flandrensis, positis tentoriis, hospitati sunt. Comes uero Reymundus, Robertus Northmannorum princeps, post illos interposita eiusdem fluminis amplissima palude, procul abhinc in eodem flumine castra posuerunt. Per quatuor quippe dies ibidem commorantes, Sabbatum sanctum Pentecostes ipsumque diem aduentus Spiritus sancti deuotissime celebrauerunt. [5,42] CAPUT XLII. Has itaque urbes praefatas praetereuntes intactas, secunda, tertia et quarta feria in terminis et spatiosa planitie praenominata Caesareae Cornelii in regione Palaestinorum iter suum continuantes, quinta feria ad fluuium ciuitatis Rama uel Rames castra applicuerunt, et in crepidine aluei eiusdem fluuii tentoria ponentes pernoctare decreuerunt. Robertus uero Flandrensis et Gastus, militaris homo de Bordeiz, assumptis quingentis sociis tironibus, a societate praemissi, ad portas et explorandos muros praecesserunt. Quas apertas et reseratas subierunt, neminem in urbe reperientes, quod, audita tribulatione et infortunio gentilium in circuitu et captione Antiochiae, uniuersi ciues per montana et deserta loca fugientes a facie Christianorum cum pueris, uxoribus, armentis et gazis suis se absconderunt. Sic ciuitatem Rames ciuibus et armis uacuam inuenientes, festinato nuntium miserunt ad populum catholicum, qui castrametatus erat in ripa fluminis, ut uniuersos accerseret ad intrandam et possidendam urbem artusque recreandos, quos magnis et longis afflixerant laboribus. Quod peregrini audientes, ad urbem sine mora profecti sunt; et in ea per tres dies requiem sibi fecerunt, uino et oleo plurimoque reperto frumento refocillati. Episcopum etiam illic quemdam Robertum constituerunt, Christianos incolas in ea relinquentes, qui terras colerent et iustitias facerent, agrorum uinearumque fructus redderent. [5,43] CAPUT XLIII. Quarta uero dehinc exorta luce pariter peregrini procedentes uiam insistunt, relicta ciuitate Rames, qui usque ad locum quo haec montana incipiunt, quae urbem Ierusalem in medio sitam undique circumstant, proficisci statuerunt. Sed in loco illo penuria aquae nimia reperta est. Unde ad castellum Emmaus trans tria milliaria, cisternis et irriguis fontibus compertis ex relatione conuiatoris et ductoris sui Sarraceni, plurima manus armigerorum transmissa est, qui non solum aquarum copiam, uerum etiam pabula equorum attulere plurima. Ibidem eclipsis lunae, quae decima quinta erat, in ipsa nocte facta est, ita ut ex toto a claritate sua deficeret, et in sanguineum colorem tota usque in medium noctis commutata, omnibus id perspicientibus timorem non modicum afferret, nisi a quibusdam, quibus patebat astrorum notitia, hoc solamen redderetur. Dicebant enim hoc portentum non malum omen Christianis esse adfuturum, sed lunae defectionem sanguineamque eius obscuritatem interitum Sarracenorum procul dubio ostendere. Solis uero eclipsin noxium esse Christianorum portentum affirmabant. [5,44] CAPUT XLIV. Hospitatis denique Christianis in eodem loco iuxta montana Ierusalem cum uniuerso exercitu, iam die aduesperascente, legatio catholicorum incolarum urbis Bethlehem duci Godefrido innotuit, et praecipue illorum, quos Sarraceni suspectos traditionis in aduentu Christianorum ab Ierusalem eiecerant, minas mortis adhuc inferentes, quatenus in nomine Domini Iesu Christi sine aliqua retardatione eis ad subueniendum uiam maturarent. Gentiles enim ex omni plaga regni Babyloniae, audito aduentu Christianorum, confluebant in Ierusalem, ad defensionem urbis et occisionem eorum. Dux uero, audita legatione cum precibus compertoque Christianorum periculo, in eadem nocte centum circiter equites loricatos, de castris et comitatu suo electos, praemisit ad subueniendum desolatis et congregatis Christi fidelibus in Bethlehem. Qui iuxta imperium Christiani ducis equis insidentes, cum festinatione sex milliaribus per totam noctem superatis, in primo diei ortu in Bethlehem peruenerunt. Ciues uero Christiani, cognito eorum aduentu, cum hymnis et laudibus et aspersione sanctificati fontis obuiam procedentes, laetanter eosdem equites Christianorum susceperunt, oculos et manus eorum deosculantes et haec ad illos referentes: « Deo gratias! quia temporibus nostris nunc ea uidemus, quae nobis semper erant in desiderio: uidelicet uos Christianos confratres ad excussionem iugi seruitutis nostrae adesse; et ad loca sancta Ierusalem instauranda, et ad auferendos gentilium ritus eorumque immunditias a loco sancto. » [5,45] CAPUT XLV. Vix a castris praemissi equites processerant, et ecce fama ad aures primorum uniuersique exercitus est perlata, legationem duci a Bethlehem esse allatam. Qua de causa uix medium noctis processit, et continuo omnes pusilli et magni castra sustulerunt, per angustias uiarum arctasque fauces collium arctam uiam insistentes. Abinde praeire et iter maturare quique feruebant equites, ne, in arctis semitarum faucibus multitudine peditum inundante, magnum fieret equitibus impedimentum. Maturabant siquidem magni et parui iter sub pari intentione in Ierusalem. Cum quibus praemissi milites, a Bethlehem reuertentes, in uia associati sunt, cum primum solis calore matutini rores in gramine solent exsiccari. Gastus de ciuitate Bordeiz cum triginta uiris, gnaris certaminis et insidiarum, clam subtractus ab exercitu, sicut erat prouidus, sciens uires appropinquantium peregrinorum adhuc latere ciues et milites Ierusalem, per confinia eiusdem urbis cum suis frena laxat, praedas undique contrahit et abducit. Sed comperta illius audacia, a ciuibus et Sarracenis militibus praeda excussa est; Gastum uero sociosque eius usque ad ascensum rupis cuiusdam insecuti sunt. Ab eadem autem rupe Tankrado descendenti ex aduerso, qui et ipse exercitum praecessit, causa quaerendi necessaria, idem Gastus obuiam factus est. Qui Sarracenorum ab urbe egressionem et praedae suae excussionem manifestans, ad insectandos eosdem hostes ipsius Tankradi animum uehementer accendit. Unde ambo, admistis sociorum copiis, fortiter in terga aduersariorum equos laxant, usque ad portam urbis Ierusalem eos in fugam remittentes; praedam uero retinentes ad subsequentem Christianorum exercitum perduxerunt. Visis autem praedarum gregibus ac reuersis fratribus, requirunt uniuersi unde has praedarum copias abduxerint. Illi eas a campo Ierusalem rapuisse et abduxisse professi sunt. Ierusalem uero nominari audientes, omnes prae laetitia in fletum lacrymarum fluxerunt, eo quod tam uicini essent loco sancto desideratae urbis, pro quo tot labores, tot pericula, tot mortis genera perpessi sunt. Mox pro auditae urbis desiderio et amore uidendi sanctam ciuitatem obliti laborem suamque fatigationem, amplius quam solebant iter maturant. Nec mora ulla intermissa est, quousque ante muros Ierusalem in laudibus hymnorumque uociferatione prae gaudio lacrymantes sexaginta circiter millia utriusque sexus constiterunt. [5,46] CAPUT XLVI. His itaque in locis Christianissimo exercitu in uariis signis et armis collato, portae urbis a militibus regis Babyloniae clausae sunt; turris Dauid satellitio armato munita, et uniuersi ciues in moenibus ad prohibendum et resistendum populo catholico diffusi sunt. Ruperat enim rex Babyloniae foedus quod legati eius Antiochiam missi cum Christianis principibus popigerant, nihil causae aduersus eos habens praeter quam quod Reymundus comes Tortosam ciuitatem apprehendit, et praesidium Archas plurimis diebus obsedit. Christiani uero uidentes regis militiam, urbis munitionem, gentilium contradictionem, muros in circuitu locata obsidione uallant, ducemque Godefridum, quia erat potens consiliis et uiribus, cum Teutonicis bello ferocissimis, in latere turris Dauid, ubi maior uis defensionis redundabat, ordinant, et una cum eo Tankradum comitem, et Reymundum cum duobus episcopis Italiae ante ianuam eiusdem turris cum suo comitatu sedere decreuerunt. Deinde Robertus Flandrensis, et Hugo grandaeuus de S. Paulo cum suis sodalibus ad obsidendos muros ciuitatis in decliui parte camporum sedere delegerunt. Robertus uero Northmannorum princeps, et comes Britannus, iuxta muros, ubi est oratorium protomartyris Stephani, in ordine sociorum tabernacula extenderunt. Comes Reinboldus de ciuitate Oringis, Lodewicus de Monzun, Cuno de Monte acuto, filiusque eius Lambertus, Gastus de Bordeiz, Gerhardus de Rosselon, Baldewinus de Burg, Thomas de Feria castro undique in circuitu urbis consederunt. Reymundus uero comes uidens quia alias posset proficere, castra sua ab obsidione portarum turris Dauid sustulit, relictis quibusdam sociis ad custodiam portarum; et super montem Sion fixis tentoriis, urbem obsidere profectus est. Hac itaque in circuitu obsidione locata a primoribus Gallorum, exploratisque locis, ne quid uacuum aut opportunum pateret insidiis, ad montem Oliueti uentum est, ubi etiam uirorum fortium custodiam posuerunt, ne aliquis assultus ab hac parte fieret ex improuiso, et gentilium insidiae per iuga descendentium Christianos incautos deciperent. Vallis uero Iosaphat, super quam erat urbs et eius imminebant aedificia, remansit inobsessa propter locorum difficultatem et uallium profunditatem. Erant tamen illic, nocte et die, assiduae uigiliae et custodiae Christianorum.