[6] VI. Legimus etiam de grandine in libro Iesu Naue ita: "Congregati igitur ascenderunt quinque reges Arnorrhaeorum, Rex Hierusalem, Rex Hebron, Rex Hierimot, Rex Lachis, Rex Eglon, simul cum exercitibus suis, et castrametati sunt contra Gabaon, oppugnantes eam". Et post pauca : "Dixitque Dominus ad Iosue: Ne timeas eos, in manus enim tuas tradidi illos". Et post pauca : "Cumque fugerent filios Israël, et essent in descensu Beth-Horon, Dominus misit super eos lapides magnos de coelo usque Azeca; et rnortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israël". Ecce ergo et in hoc Ioco apparet, sine ulla imprecatione hominum Dominum tnisisse grandinem super eos quos tali fIagello dignos iudicauit. Nam si mali homines, sicut sunt quos isti errantes nominant tempestarios, id facere poluissent, super filios utique Israël fieret grando, non super aduersarios illorum. Sed quia nec mali super bonos, nec boni super malos hoc facere possunt, euidentissime in hac sententia declaratur, quod et liber quoque Sapientiae attestatur, dicens Domino : Tuam manum effugere impossibile est. Negantes enim nosse te impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt nouis aquis, et grandinibus et pluuiis persecutionem passi mut, et per ignem consumpti. Quod enim rnirabile erat, in aqua, quae omnia extinguit, plus ignis ualebat : uindex est enim orbis iustorum". Et post pauca : "Nix autem et glacies sustinebant uim ignis, et non tabescebant ; ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluuia coruscans. [7] VII. Si igitur omnipotens Deus per fortitudinern brachii sui flagellat inimic:os iustorurn nouis aquis et grandinibus et pluuiis, cuius manum effugere impossibile est, ornnino ignorantiam Dei habent qui haec homines facere posse credunt. Nam si homines grandinem immittere possent, utique et pluuias possent. Nemo enim grandinem sine pluuia unquam uidit. Possent quoque de inimicis suis se uindicare, non solum ablatione frugum, sed et uitae ademptione. Quando enim contingit inimicos tempestariorum esse in itinere aut in agris, ut eos occiderent, possent multiplicatam grandinem super eos in unam congeriem fundere, et obruere illos. Nam et hoc quidam dicunt, nosse se tales ternpestarios, qui dispersam grandinem, et late per regionem decidentem, faciant unum in locum fluminis aut syluae infructuosae, aut super unam, ut aiunt, cupam, sub qua ipse lateat, defluere. Frequenter certe audiuimus a multis dici quod talia nossent certis in locis facta; sed necdum audiuimus ut aliquis se haec uidisse testaretur. Dictum est mihi aliquando de aliquo, quod se haec uidisse diceret. Sed ego multa sollicitudine egi ut uiderem illum, sicuti et feci. Cum autem loquerer cum illo,. et tentaret dicere se ita uidisse, ego multis precibus et adiurationibus cum diuinis etiam cornminationibus obstrinxi ilium rogitans ut non diceret illud nisi quod uerum esset. Tunc ille affirmabat quidem uerum esse quod dicebat, nominans hominem, tempus et locm; sed tamen confessus est se eodem tempore praesentem non fuisse. Item in libro Ecclesiastici, qui praenotatur Iesu filii Sirach, scriptum est : "Sunt spiritus qui ad uindictam creati sunt, et in furore suo confirmauerunt tomenta sua, et in tempore consummationis effundent uirtutem, et furorem eius qui fecit illos confundent. Ignis, grando, fames et mors, omnia haec ad uindictam creata sunt. Bestiarum dentes, et scorpii, et serpentes, et romphæa uindicans in extertminium impios". Si igitur grando creata est, sicut et cetera quae hic dicuntur, a Deo utique creata est, non ab homine. Item in praedicto libro scriptum legimus : "Uide arcum, et benedic qui fecit illum. Ualde speciosus est in splendore suo. Gyrauit caelum in circuitu gloriae suae, manus Excelsi aperuerunt illum. Imperio suo accelerauit niuem, et accelerat coruscationes emittere iudicii sui. Propterea aperti sunt thesauri, et euolauerunt nebulae, sicut aues. In magnitudine sua posuit nubes, et confracti sunt grandinis lapides. In conspectu eius commouebuntur montes, et in uoluntate eius aspirabit Nothus. Vox tonitrui eius uerberabit terram, tempestas Aquilonis, et congregatio spiritus ; et sicut auis deponens ad sedendum aspergit niuern ; et sicut locusta demergens descensus eius. Pulchritudinem coloris eius admirabitur oculus, et super irnbrem eius expauescet cor. Gelu sicut salem effundet super terram et cum gelauerit, fiet tanquam cacumina tribuli. Frigidus uentus Aquilo flabit, et gelabit crystallus ab aqua, super omnem congregationern aquarurn requiescet, et sicut lorica induet se aquis. Deuorabit montes, et exuret desertum, et extinguet uiride , sicut igne. Medicina omnium in festinatione nebulae, et ros obuians ab ardore uenienti humilem efficiet eum. In sermone eius siluit uentus, cogitatione sua placabit abyssum, et plantabit in illa insulas Dominus Iesus". [8] VIII. Ecce in hac magna et prolixa Ecctesiastici libri sententia cum subtilissirna admiratione imperio Dei tribuitur quicquid in aere fit, quicquid de aere in terram descendit, quicquid mari et uentis; apparitio, splendor, et gyrus arcus ; festinatio niuis, terror coruscationis, uelocitas nebulae, suspensio uentorum, uerberatio terrae, concertatio aurarum , congelatio aquae, non solum in nubibus, sicut grandinis et niuis, sed etiam in terra, niuium, pluuiae, et stantium aquarum, uel fluminum discurrentium, et ex gelu desiccatio uiridium rerum, sicut saepe uidemus, necnon et horum omnium resolutio, quae fit tempore rorantium nebularum, et flatibus Austri et Fauonii. Ad sermonem quoque Dei dicit omnia ista conquiescere et placari. Non ergo in talibus adiutor homo quaeratur, quia non inuenietur, nisi forte sancti Dei, qui multa obtinuerunt, et obtenturi sunt : quorum aliqui potestatem habebunt claudere coelum, ne pluat diebus prophetiae ipsorum, sicut Helias, et aquas conuertere in sanguinem, et percutere terram omni plaga, quotiens uoluerint, sicut Moyses et Aaron Aegyptum. Vere non alius mittit grandinem tempore aestatis, nisi qui et niues tempore hyemis. Nam et ulriusque una est ratio ut fiat, quando nubes utroque tempore solito altius eleuantur. [9] IX. In libro quoque beati Iob scriptum est : "Ab interioribus egredietur tempestas, et ab Areturo frigus. Flante Deo concrescit gelu, et rursum latissime funduntur aquae. Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum ; quae lustrant cuncta per circuitum quocunque eas uoluntas gubernantis Dei duxerit, ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum". Attente audiendum quod dicitur : "Lustrant nubes per circuitum cuncta, sed quocunque eas uoluntas gubernantis Dei duxerit. Si ergo Deus eas gubernat, non potest homo iniquus eas aliam in partem conuertere : quia nec imperare Deo potest, nec precibus obtinere meretur. Quod autem subîungitur, "ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrae", quid aliud intelligendum, nisi ad omne quod praeceperit Deus nubibus, uel ad flagellum, uel ad subsidium humanum, ad niues, ad grandines, ad pluuias, ad fulgura, uel fulmina, siue tonitrua, ex quibus plerunque alta aedificia prosterni soient? Sane non praecepto hominis, sed praecepto Dei, sicut in hac sententia legitur, in qua etiam post paululum subditur : "Numquid scis quando praeceperit Deus pluuiis ut ostenderent lucem nubium eius? Numquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas scientias"? In quibus uerbis hoc quoque notandum est, quia si homo non nouit semitas nubium, nec perfectas earum scientias, multo minus nouit earum oflicio hominibus prodesse uel obesse; exceptis, ut dictum est, sanctis, qui secundum uoluntatem Dei multa per illum ipso donante possunt, non utique propria aut aliqua contraria uirtute, sed uoluntate conditoris, sicut saepe multi seruorum Dei orationibus obtinuerunt ut tempore siccitatis pluuias Dominus largiri dignaretur. [10] X. Sic enim beatus Iacobus apostolus, factum Heliae prophetae in exemplum nobis proponens, exhortatur nos ad orationem recurrere pro tristitia, pro infirmitate, pro remissione peccatorum, dicens : "Orate pro inuicem ut saluemini. Multum enim ualet deprecatio iusti assidua. Helias homo erat similis nobis, passibilis : et orationem orauit ut non plueret, et non pluit annos tres et menses sex. Et rursum orauit : et coelum dedit pluuias, et terra dedit fructum suum". Helias itaque orationem orauit ut non plueret, et non pluit annos tres et menses sex. Fecit autem hoc propter correptionem et correctionem gentis suae, id est, ut prius corriperentur de auersione mentis, eo quod dereliquissent cultum Dei omnipotentis, et post sordes idolorum abirent, et postea flageIlati, et fatigati, expectatione pluuiarum corrigerentur et redirent ad Dorninum Deum quem dereliquerant.