ABBON de FLEURY (vers 940/945 - 1004), Code des Canons de l'Église romaine : CANON III : De ministerio regis. Quale ministerium regis sit, et ipse sui officii nomine prodit, et totius regni suscepta cura innotescit; nec magis ulla sententia animum regis ad bene agendum subrigit quam diuersorum principum clementia proposita sub exemplis, quia et Constantini imperatoris mansuetudo laudatur inter dissidentes episcopos, et Marciani pura fides inter haereticos et orthodoxos. Sed de externis quid loquor, et loquendo immoror, cum ad dispensationem reipublicae et utilitatem ecclesiarum tanta fuerit pietas ac prudentia Caroli, et filii eius Ludouici? Certe utrique pro tempore ac ratione nouerant parcere subiectis et debellare superbos. Unde ex libris, qui ex conciliis sui temporis effecti sunt cum subiectione episcoporum, quanta facile est reperiri, expressum libro II, cap. 1 (Concil. Paris. VI) , post aliqua: «Iustitia regis est, neminem iniuste per potentiam opprimere, sine acceptione personarum inter uirum et proximum suum iudicare, aduenis et pupillis et uiduis defensorem esse, furta cohibere, adulteria punire, iniquos non exaltare, impudicos et histriones non nutrire, impios de terra perdere, parricidas et peierantes uiuere non sinere, ecclesias defensare, pauperes eleemosynis alere; iustos super regni negotia constituere, senes et sapientes et sobrios consiliarios habere, magorum et hariolorum pythonissarumque superstitionibus non intendere, iracundiam differre, patriam fortiter et iuste contra aduersarios defendere; per omnia in Deo uiuere, prosperitatibus non eleuare animum, cuncta aduersa patienter ferre, fidem catholicam in Deum habere, filios suos non sinere impie agere, certis horis orationibus insistere, ante horas congruas non gustare cibum. Vae enim terrae, cuius rex est puer, et cuius principes mane comedunt (Eccle. X, 16). Haec regni prosperitatem in praesenti faciunt, et regem ad coelestia regna meliora perducunt.»