ABBO FLORIACENSIS. Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum. Saepe contingit ut, dum nimius insurgentium calamitatum horror mentem fatigat, ipso horrore non ea quae dicere debuerat turbatus animus expediat, sed phantasmate cogitationum aliorsum raptus, quae tacenda erant dicat, ac, quod est consequens, quae dicenda taceat. Semper enim summae tranquillitatis quietem diligit, qui ueritatis arcanum ratiocinando disponere gessit: quapropter ab ipsis disciplinarum rudimentis, sicut ceruus desiderat ad fontes aquarum (Psal. XLI, 1) , ita desiderauit anima mea laboriosum spiritalis philosophiae otium quod ad multorum utilitatem uerterem in honestum negotium; sed, meis peccatis praepedientibus, eo relicto, quodammodo ad saeculi sollicitudinem sum reductus, qui sub cura pastoralis regiminis quotidie sustentor aqua angustiae et pane tribulationis (III Reg. XXII, 27) : corrodit me canino dente aemulorum supplantatrix calliditas, circumlatrat aduersariorum frequens acerbitas, nec aliud contra me immurmurant, nisi quod monachorum senatum saluum esse uolui, nostrae reipublicae augmentum quaesiui, ac cauillationi insidiantium auctoritate qua ualui contradixi, nec abscondi omnino misericordiam et ueritatem a consilio multo. Pro huiusmodi malis meo insidiantur sanguini, me succenturiatis insequuntur odiis: adeo ut nec regia maiestas eos deterreat quin me clanculo trucident, si eis locus tempusue arrideat. Unde sedulus in orationibus meis Deum deprecor ut iudicet et discernat causam meam solito, eripiatque ab homine iniquo et doloso (Psal. XLII, 1) ; et, si coram dominis meis episcopis, quos catholica fide orthodoxos didici, locum defendendi accipiam, credo me innoxium futurum a crimine, si iurgiorum originem examinauerint absque personarum acceptione. Quis enim suo praeiudicio ad id deueniet, ut aliqua qualiscunque monasterii possessiuncula abalienari debeat? Quis rerum extortor legumque contortor funiculos ecclesiasticae haereditatis miscendo confundere praesumat, cum scriptum sit: Ne transgrediaris terminos quos posuerunt patres tui? (Prou. XXII, 22.) Ecce, secundum regulas sanctorum Patrum, iudicio episcoporum subditus audientiam non diffugio, uillicationis meae rationem redditurus, tantum fide accepta ut non ab insidiantibus interceptus aliquid patiar; qui paratus sum mori, si aliquando digna morte commisi. Et primum de fide mea discutiendum exopto, sine qua saluus esse non potero, ut mea examinatione alii proficiant, uel mea obtestatione se in haeresim cecidisse cognoscant, a qua conentur quantocius erui: ne in ea usque ad mortem manendo fiant stipula diaboli; nam quicunque de Deo, de religione, de communi statu sanctae Ecclesiae aliter credit quam Christus docuit, aut sub sanctis apostolis catholica Ecclesia tenuit, suisque successoribus tenendum tradidit, non catholicus uel fidelis, sed plane haereticus existit. Siquidem omnes haereses ita persecuti sunt patres nostri, ut primitus, fide exposita, explorarent in suis conciliis ne quis sentiret aliquid contrarium ipsis apostolis, qui repertus absque ulla dilatione aut ad corpus totius Ecclesiae est reductus, aut usque ad erroris abrenuntiationem perculsus anathemate, catholica priuatus est communione, nec magis serpentem tangere uitauerunt orthodoxi, quam adhaerere huiusmodi lepra contaminatis. Unde in canonibus prohibemur, si nos catholicos esse scimus, ne cum eis saltem oremus: nam sub Marciano principe apud Chalcedoniam XV et eo amplius dierum actio de hac re uentilata est, residentibus episcopis ducentis, et, ut quibusdam placet, mille ducentis, quibus omnibus pius princeps ex suorum rerum copia sumptus abundanter praebuit quoad omnes haereticos a se repellerent, id est eos qui in uerbo uel opere aliter quam sancti apostoli sensissent. Quo facto, in tantum puritas fidei pio placuit principi, ut eam ipse cum sua coniuge sub chirographo hoc publice profiteretur coram illo magno concilio, cuius piam religionem imitamini, domini nostri, Hugo et Rotberte, clarissimi reges, si in terra uiuentium Christo uultis esse haeredes et cohaeredes, et de regno uestro omnem haereticam prauitatem depellite, ut Deus uos custodiat in aeterna pace. Sciendum quippe est quod sacerdos quotidie inter missarum solemnia non pro haereticis uel schismaticis, sed pro orthodoxis tantum atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus Deo supplicans intercedit, a qua nimirum supplicatione alienus existit qui in uerbo uel opere se ab eorum unanimitate superbiendo diuidit; qui uero se peccatis obnoxium uel fide dubium humiliter confitetur, portandus et corrigendus est non ut extraneus, sed ut frater, quia nec dum partem suam posuit cum hypocritis, praesertim cum et Petrus princeps Ecclesiae Deum negauerit, et Thomas in fide dubitauerit; siquidem ex utroque sexu fidelium tres ordines, ac si tres gradus, in sancta et uniuersali Ecclesia esse nouimus; quorum licet nullus sine peccato sit, tamen primus est bonus, secundus melior, tertius est optimus. Et primus quidem ordo est in utroque sexu coniugatorum; secundus continentium, uel uiduarum; tertius uirginum uel sanctimonialium. Virorum tantum similiter tres sunt gradus uel ordines, quorum primus est laicorum, secundus clericorum, tertius monachorum. Sed quoniam horum graduum differentias proposui, et alium alio meliorem seu sanctiorem dicere ratum duxi, qualiter singuli in suo proposito exspectant praemium aeternae retributionis, uel qualiter sanctorum Patrum auctoritate de suo gradu in alterum promoueri possint, breuiter expediendum credidi. Et coniugii quidem ratio sola indulgentia permittitur, ne fragilitate carnis in deterius aetas procliuior delabatur. Nulli enim coniugium interdicitur, nisi ei qui ob promerenda supernae patriae gaudia sponte sua delegit iugem continentiam, quam et si minus exhibuit, deuotione secretius irrita, secretiori facinus delendum est poenitentia: ita tamen ut in eo gradu permaneat, in quo malum se perpetrasse deplorat; sin uero sacerdotum Testamenti Veteris hanc sibi defendere uoluerit, proprio gradu decidens, fletibus culpam diluit. Ecce ratio: si inter eos sit quibus licet, nulla poena mulctatur, sed etiam digna praemio habetur, eo quod obediendo, castitate contenta sit quam Apostolus docuit; propterea autem adiectum est si inter eos sit quibus licitum est, quia sunt in utroque sexu qui se uoto obligant ut, si uirgines sunt, in uirginitate permaneant; et, si uirgines non sunt, spreta carnis copula in caelibatu perpetualiter uiuant; est etiam cognatio uel propinquitas generis, a cuius carnali commistione prohibentur omnes qui sunt sub catholica fide. Porro inter eos qui se uoto obligant, uel inter eos qui nec dum transierunt septimam generis lineam, detestatabile connubium ita sub poenitentiae remedio soluendum est illico, sicut illud quod poenitentia non indiget, quia ex auctoritate licet, nunquam soluendum est, nisi aut alterius coniugum morte, aut utriusque caelibatus professione. Hinc transitur ad continentium uel uiduarum excellentiorem ordinem, in quo, secundum Apostolum, si permanserint, tanto maiorem aeternae remunerationis merebuntur coronam, quanto de experta carnis uoluptate grauiorem sustinent poenam. His quoque per discretionem secundas nuptias indulsit, dicens quod melius esset nubere quam uri (I Cor. VII, 9) . De tertiis uero uel quartis nec non et pluribus nuptiis, non me legisse memini utrum a catholicis debeant celebrari; sed hoc absque ullo scrupulo occurrit: quod si hoc facinus graue est in feminis, multo grauius est si contingat in uiris. Virginum quanta sit gloria, nullus ignorat. Quis scit hoc appetere hominem ex gratiae praerogatiua, quod habet angelus ex natura? quae uirtus uirginitatis cum in humilitate solidatur, singularis meriti recompensatione donabitur, quia Deus repromittit uirginibus quod sequantur Agnum quocunque ierit (Apoc. XIV, 4) ; hac uirtute sanctimonialium decoratur uenerabile collegium, hanc se gaudent multi per omnes uiriles ordines promeruisse in gremio suae matris Ecclesiae. Sed his posthabitis, primo de uirorum ordine, id est de laicis, dicendum est, quod alii sunt agricolae, alii agonistae: et agricolae quidem insudant agriculturae et diuersis artibus in opere rustico, unde sustentatur totius Ecclesiae multitudo; agonistae uero, contenti stipendiis militiae, non se collidunt in utero matris suae, uerum omni sagacite expugnant aduersarios sanctae Dei Ecclesiae. Sequitur clericorum ordo, qui in tribus gradibus specialiter distinguitur, hoc est, diaconorum, presbyterorum et episcoporum: nam omnes qui sunt inferioris gradus per abusionem clerici uocantur, dum eis sicut et laicis ex indulgentia permittitur sociari coniugibus. Constat sane ab apostolis et eorum successoribus esse prohibitum clericos, id est diaconos, presbyteros et episcopos esse uxorios. Klhðroû etenim Graece, Latine dicitur sors, unde clerici ad sacrificandum uel ad ministrandum in sortem Dei adsciti studeant non carnaliter sed spiritualiter filios gignere, ut semper sint memores sortis sanctorum in lumine; nam ipsi quotidiana sollicitudine omnium Ecclesiarum suscepta (II Cor. II, 28) in actiua uita laborant cum Martha quae turbatur erga plurima (Luc. X, 41) . Porro illud unum quod est necessarium in contemplatiua uita adepti monachi, cum Maria tanto magis delectantur pedes Iesu lacrymis rigare et capillis tergere (Luc. VII, 38) , quanto remotiores sunt ab omnium negotiorum saeculi inquietudine: siquidem clericorum ordo inter laicos et monachos medius, quantum est superior inferiore, tantum inferior superiore, quandoquidem quo discrepat ab utroque ordinum iungitur ad alterutrum. Illi namque sunt coniugibus colligati, rei familiaris curae dediti, saeculi actibus occupati: isti a saeculi actibus alieni, propriae uoluntati abrenuntiando, Patris spiritualis imperiis obsequendo, qui et eleemosyna bonorum uirorum et labore manuum suarum uiuunt, et possunt dicere cum Petro: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te (Matth. XIX, 27) . Denique clericorum uita irreprehensibilis speculum est totius Ecclesiae, sicut monachorum habitus et professio firma exemplum est totius summae poenitentiae; et quamuis clerici reprehensione digni, ne tractent sancta profani, degradentur certis ex causis, monachi tamen nisi causa superbiae nunquam priuantur ex toto fratrum suorum communione, cum et criminosos laicos uel clericos suscipiant, et se in crimine deprehensos regulari disciplina corripiant. Denique ex monachis presbyter ordinatus, uel ex clerico monachus factus sciat se non clericorum more ecclesiasticis officiis deseruire, sed Gregoriani priuilegii institutione missas celebret in congregatione. Verum quia de singulis ordinibus quae uidebantur dicta sunt, qualiter alterius in alterum promotio fiat tacendum non est. Promouentur namque ex laicis uel clericis ad monachatum, promouentur ex laicis uel monachis ad clericatum, quod quando uel quomodo fieri debeat sanctorum Patrum auctoritas liquido manifestat, quam qui secuti non sunt extra Ecclesiam catholicam a fide aberrauerunt. Quamobrem in canone, dum orant pro orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus, cauendum illis summopere est, quod papa Gregorius in suo synodo refert: Una est, inquiens, fides, unum baptisma, una Ecclesia catholica, in qua sola possint relaxari peccata. Si enim extra eam remissio peccatorum non est, haereticus uel schismaticus ut quid ieiunat? ut quid decimas dat? ut quid Deum supplex adorat? Nam sicut fuit multitudinis credentium unum cor et anima una (Act. IV, 32) , ita, per totum orbem terrarum, eorum omnium qui, secundum doctrinam apostolorum, unum in Deo sapiant, una est Ecclesia, quae de Graeco in Latinum conuocatio interpretatur, quia ad unam fidem et ad unum baptisma omnes uocamur. Quapropter unaquaeque domus ubi erecto altari populus ad Deum supplicandum conuenit, dum habeat nomen ecclesiae, ueneratione et summo honore digna est in omni gente, quoniam in ea renascimur ex aqua et Spiritu sancto (Ioan. III, 5) , in ea diuina celebrantur mysteria, in ea fit confessio et remissio peccatorum. Caueat igitur quicunque uult saluus esse eam alicuius, nisi solius Dei, possessionem credere; unde Petro apostolorum principi dicitur: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18) . Meam inquit, non tuam; et Christus alibi: Domus mea, domus orationis uocabitur (Matth. XXI, 13) . Psalmista quoque: Domum tuam, Domine, decet sanctitudo (Psal. XCII, 5) . Si ergo Ecclesia non est Petri, cuius erit? aut successores Petri audebunt potestatem sibi uindicare, quam non habuit Petrus princeps Ecclesiae? Certe, charissimi principes, nec catholice uiuimus, nec catholice loquimur, quando ego illam ecclesiam dico esse meam, ille alteram dicit esse suam, ac ueluti quaedam iumenta comparati iumentis insipientibus utrasque aliquando uenales proponimus, propositasque ab aliis emere non formidamus. Est etiam alius error grauissimus, quo fertur altare esse episcopi, et ecclesia alterius cuiuslibet domini, cum ex domo consecrata et altari unum quiddam fiat quod dicitur ecclesia, sicut unus homo constat ex corpore et anima. Videte, aequissimi principes, quo nos ducit cupiditas, dum refrigescit charitas (Matth. XXIV, 12) ; ex donis omnipotentis Dei, quae gratis accipiuntur, mercatores efficimur, et uendere conamur quod profecto non possidemus. Nihil enim pene ad Ecclesiam, quae est solius Dei, pertinere uidetur quod ad pretium non largiatur, scilicet episcopatus, presbyteratus, diaconatus, et reliqui minores gradus, archidiaconatus quoque, decania, praepositura, thesauri custodia, baptisterium, sepultura, et si qua sunt similia. Et huiusmodi negotiatores subdola responsione solent astruere non se emere benedictionem qua percipitur gratia Spiritus sancti, sed res Ecclesiarum, uel possessiones episcopi, cum certum sit quod in catholica Ecclesia alterum altero carere non possit. An aliquis usus est igne sine ea, qua nutritur, fomenti materia? aut ignem aliquando tenuit, et calore caruit? Quis mel sine dulcedine? quis absinthium sine amaritudine deprehendit? Attamen eamdem aquam diuerso tenore dulcem et amaram est inueniri possibile; quod, quia ex contingenti fit, aliquando nostram opinionem fallit, ut, quae creditur dulcis, amara existat. Sic quoque talis negotiatio bona aestimatur, cum pro certo mala sit, quia turpis lucri gratia contingit: de qua re adeo consuetudo inoleuit, ut hoc iam credatur sine peccato fieri. Verum Spiritus sanctus per os beati papae Gregorii dicit: Quia benedictio illi in maledictionem uertitur qui ad hoc ut fiat haereticus promouetur, a qua maledictione nullus extraneus habetur, qui lucri cupiditate se ministerium ecclesiasticum inuasisse laetatur (L. VII, Epist. 3) . Unde uero processerit usus ut laici uendant episcopatus, satis demiror, cum beatus Ambrosius in sermone pastorali, flendo, potius quam ridendo, post multa subiungat: «Videas, inquiens, in Ecclesia passim quos non merita, sed pecuniae, ad episcopatus ordinem prouexerunt: nugacem populum et indoctum, qui talem sibi adsciuerunt sacerdotem. Quos si percontari fideliter uelis quis eos praefecerit sacerdotes, respondebunt mox, et dicent: Ab archiepiscopo sum nuper ordinatus, centumque ei solidos dedi, ut episcopalem gratiam consequi meruissem; quos si minime dedissem, hodie episcopus non essem: unde melius mihi est aurum de sacello inuehere, quam tantum sacerdotium perdere. Aurum dedi, et episcopatum comparaui; quos tamen solidos, si uiuo, recepturum me illico non diffido. Ordino presbyteros, consecro diaconos, et accipio aurum; nam et de aliis ordinibus nihilominus pecuniae quaestum profligare confido. Ecce et aurum, quod dedi, in meo sacello recepi; episcopatum igitur gratis accepi. Nempe hoc est quod doleo, quia archiepiscopus carnaliter episcopum fecit: nam propter pecunias specialiter leprosum ordinauit: Pecunia, inquit, tecum sit in perditionem (Act. VIII, 20) , quia donum sancti Spiritus gratiae pretio comparasti, et commercium miserabile in animarum exitium peregisti (Lib. De dignitate sacerdotali, cap. 5) .» Haec sanctus uir quo animo dixerit, ex praecedentibus et consequentibus facile datur intelligi. Quod uero illi qui dicuntur Simoniaci laicos suae immiscuerunt maledictioni, exemplo factum est sacerdotum, qui ad ministerium Dominicae passionis adiunxerunt sibi Pilatum et Herodem principes suae gentis. Nec illud nos latet quod pro huiuscemodi episcopis, qui non pro uitae merito uel sapientiae doctrina, sed magis eliguntur pro pecuniarum summa maxima, discordiarum semen et detrimentum regno accrescat, teste Gregorio, in Epistola ad Theodebertum et Theodericum reges scripta: «Fertur, inquit, Simoniacam haeresim, quae prima contra Ecclesiam diabolica plantatione subrepsit, et in ipso ortu suo telo apostolicae ultionis percussa atque damnata est, in regni uestri finibus dominari; cum in sacerdotibus fides sit eligenda cum uita.» Et post pauca: «Hinc non solum in ordinatoris et ordinati animam lethale uulnus infigitur, uerum etiam excellentiae uestrae regnum episcoporum culpa, quorum intercessionibus iuuari debuerat, praegrauatur.» Ac deinde: «Maior ergo metuenda est locis illis fore calamitas, ubi tales intercessores ad locum regiminis adducuntur, qui Dei in se magis iracundiam prouocent, quam per semetipsos populis placare debuerant. Nec hoc quoque malum sollicitudo nostra patitur negligenter omittere, quod quidam, instinctu gloriae inanis illecti ex laico repente habitu sacerdotii honorem arripiunt, et, quod dicere pudet et graue tacere est, regendi rectores, et qui docendi sunt doctores, nec erubescant uideri, nec metuant (l. IX, Epist. 110) .» Huc usque S. Gregorius. Cumque huiusmodi praelati auaritiae intenti ecclesias funditus dirui sinant, mores subiectorum suo exemplo perdant, quos corrigere debuerant, restat ut defensores ecclesiarum ac fundatores earum haeredesque fundatorum se subtrahant eorum communioni, ne participes sint maledictionis. Verumtamen si catholica sit pontificialis sublimitas et regalis maiestas, aequa lance pensat utriusque auctoritas, ut prosint Ecclesiae quam Christus redemit suo sanguine; nam illius sublimitas lege Domini spiritaliter populis pronuntiat, quam istius maiestas, si necesse sit, armorum defensione commendat: quapropter cauendum est ne ab inuicem resiliant, quorum adinuicem ministeria concordant. Sed concordia eorum in diuersis officiis tanto sibi consulit, quanto unanimiter consulendo de communi utilitate sentit. Ob hoc antiquorum conciliorum paginis praefiguntur nomina imperatorum uel consulum quorum fauore magnorum habita sunt consulta episcoporum, qui semper prius diligenter discusserunt de fidei puritate, quos concilio dignos reperirent ex ordine. Quamobrem, piissimi, more praedecessorum uestrorum regum illis assensum praebete conciliis quibus per reconciliationem res publica melioratur et crescit; quia, si quocunque conciliabulo alterius praedia uel possessiunculas alter priuatis negotiis uelit sibi adscribere, ac ideo, fratris damno, pecuniam per arcas et loculos aggregando, sitim suae auaritiae exstinguere, non obseruata tricennali lege quae emanauit ex constitutione principum seu auctoritate canonum, sciatis procul dubio quod ad uos hoc malum respicit, qui idcirco regni apicem tenetis, ut iustum iudicium omnibus faciatis. Pro uobis nimirum dominis nostris unusquisque subiectorum ad Deum clamat et dicit: Deus, iudicium tuum regi da, et iustitiam tuam filio regis: iudicare populum tuum in iustitia, et pauperes tuos in iudicio (Psal. LXXI, 1, 2) . Quorum uersuum sensus quamuis referri possit ad Deum Patrem omnium Filiumque eius unigenitum, tamen nihil obest intelligi de terreno rege precari, ut iudicet populum non suo sed Dei iudicio, cui rationem redditurus est etiam de otioso uerbo. Nec me uestro aliorumque sapientium examini subduco: qui contra canones sensisse suspicor, in episcopos monachorum manum mouisse accusor, uestram beneuolentiam proprio episcopo abstulisse blasphemor, quibusdam excommunicatis participasse criminor. Sed esto. Cui sententiae canonum contradixi, qui nullo concilio uix apertum librum uidere potui? aut quod concilium illud fuit, ubi conciliati uenerunt et disconciliati recesserunt, cum ibi discordes reconciliari debuerint, aut canonica districtione mulctari? quid in me singulariter commiserunt episcopi, ut eis saltem cogitatione obesse uoluerim; praesertim cum non inimicum, sed fide et opere amicissimum grauiora pericula pertulisse contigerit? Ecce coram Deo in Christo non mentior (Gal. I, 20) , quia, audita insequentium conclamatione, ultra quam dici possit indolui, recordatus pristinae amicitiae et beneficiorum tanti uiri, cuius nix capitis reuerendum ostendit, excepta primatis praerogatiua et sacerdotali infula. Qua suggestione uos decepi, ut uestram beneuolentiam optimis auferretis, male meritis conferretis? Num ego Deus sum qui mutat mentes, mutat regna et tempora? Vere fateor me magicam ignorare, nec aliquid malarum artium didicisse. Unde ille qui de hac re contra me queritur, neminem praeter uos incusare uidetur, qui, relicto tramite aequitatis, beneficiorum eius uicissitudinem rependere neglexistis. Aut fortasse regiae maiestatis auctoritatem contemno! Quantulumcunque uos exacerbauit, exacerbando irritauit, irritando offendit, offendendo placare distulit, et pro talibus beneficiis miratur sibi impendi munuscula iustae recompensationis; nec sibi imputat quod promeruit, sed crimen transferre nititur in perniciem insontis: si enim nihil uos nocuisse putauit, dum nostra tulit, profecto nec dominos nostrarum rerum esse, nec defensores credidit; si autem credidit, uos mecum laesit, nec se laesisse ignorauit. Cur igitur me declamatorie accusat? cur mihi soli imputat quod illum grauat? An scire potero, quoties legatos misi, quoties de pace rogaui, quoties me supplicem obtuli? Testis mihi est Deus quod, saluo iure nostri monasterii, ad omnia quae regulariter iniunxisset obtemperare paratus fui, et, si aliquid mali commerui, manente rerum copia inconcussa, episcoporum iusta iaculetur in me sententia; quia ipse solus, ut debuerat, nunquam iusto amplius, nisi clandestina exsecutione, in me desaeuiet. Noui enim quam austerus in Letaldo Miciacensi monacho fuerit, quem oblitus reuerentiae sacerdotalis iniuriose et sine ullis legibus tractauit; qui si epistolam Gregorii ad Lupum abbatem legisset, profecto nunquam tantum facinus perpetrasset: «Quoniam multae, inquit, occasiones in deceptatione religiosarum personarum a prauis illic, ut dicitur, hominibus exquiruntur, presbyterum praedictae Ecclesiae nullomodo priuandum deponendumque censemus, nisi causa specialiter criminis exigente; unde necesse est ut, si qua contra eum huiusmodi querela surrexerit, non solus episcopus ciuitatis causam examinet, sed adhibitis sibi coepiscopis suis subtili inuestigatione perquirat, quatenus, cunctis concorditer iudicantibus, canonicae districtionis censura aut reum ferire aut innocentem possit absoluere.» Denique quod excommunicatis me miscuisse asserit, eius exemplo utique feci, qui filios Belial nocturno latrocinio in meam necem grassantes recepit, postquam eos anathematizauerat suus archiepiscopus singularis meriti Siguinus; et Odo Carnotensium episcopus, nec non et alii magnae uitae et religiosi uiri. Hoc sane palam omnibus, sicut magnae auctoritatis est, asseruit quod nemo possit eum excommunicare, qui emendationi et satisfactioni intendit, praesertim cum usque ad satisfactionem congruam suam ipse et alii episcopi praetendant maledictionis sententiam. Porro qui uel quot interesse debeant reorum obligationi, qui uel quot eorum absolutioni, nusquam me legisse memini, nisi in degradatione sacerdotis. Tantum euangelicus sermo prodit quod si peccauerit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum; si te non audierit, dic Ecclesiae; quod si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 15, 17) . Ecce diuinae miserationis regula, qua iubemur reorum alios audientes pia correctione secretius arguere, alios non audientes publica inuectione obiurgare usque ad aures Ecclesiae. Sed nunquid publica inuectio secretam indulgentiam sustulit, aut secreta inuectio publicam indulgentiam ademit? An publica inuectio publicam indulgentiam, et secreta inuectio secretam indulgentiam requirit? Porro qui offert munus suum ad altare, non ibi reconciliabitur mihi pro scelere, quia proditus est Ecclesiae? (Matth. V, 23.) O tempora! o mores: Certe qui uolunt exsequi in fabrateria mendacii cupiditates suas prauas, ipsi nituntur condere leges nouas: sed Apostolus nobis consulens eis occurrit: Si quis uobis, inquiens, aliud annuntiauerit praeter id quod accepistis, anathema sit (Gal., I, 9) . Quod anathema quantum cauendum sit, liber Iudicum ostendit, ubi legitur: Anathema in medio tui est, Israel, non poteris stare coram inimicis tuis (Iosue VII, 13) . Nam quod leuiter excommunicandum non sit, et quod membrum Christi a corpore cum graui dolore resecandum sit, manifestum in concilio Africano caput est: «Quandiu, inquit, excommunicato non communicauerit suus episcopus, eidem episcopo ab aliis non communicetur episcopis, ut magis caueat episcopus ne dicat in quemquam quod aliis documentis conuincere non potest.» Siquidem quidquid in Ecclesia fit, nisi auctoritate Patrum fulciatur, simulatio, non ueritas iudicatur; et scimus si qua simulatores et callidi prouocant iram Dei, an presbyter uel episcopus habebitur, qui contra auctoritatem canonum ordinatur? Aut sine authentica degradatione presbyter uel episcopus cessabit ab officii sui munere? Nunquid credemus excommunicatum quem non remordet conscientia criminis pro quo debeat communione priuari? Tunc enim iusta est excommunicatio pastoris, quando canonica uocatio in reum praecessit, et ille reatum suum sub iudicio Ecclesiae corrigere noluit, eoque modo elatione tumidum a sanis ouibus segregat, quem diuino iudicio segregandum non ignorat; et quia in suum pastorem excommunicatus peccauerat, eum alter absoluere nec debuit nec potuit. Porro quicunque fratri meo in me peccanti excommunicationem intorserit, non ille ei peccatum dimittit, sed ego in quem peccauit, a quo excommunicationis malo regnum uestrum purgate, serenissimi principes, quia uix est in eo aliquis hominum qui saltem idcirco excommunicatus non sit, quoniam in conuiuio uel pacis osculo excommunicato adhaesit. Praeterea dominos meos cum familiariter alloquens bona suadeo, multorum animos, scio, contra me concito, iuxta illud Comici: Obsequium amicos, ueritas odium parit. (TERENTIUS in Andria, Act. I, scen. u. 1.) De quorum animositate non multum moueor, dulce decus meum, Rodberte, quem atauis regibus editum diuina pietas perduxit ad regni fastigium, si post Deum et sanctos eius uestro specialiter sustenter auxilio et consilio, cuius mentionem in quotidianis orationibus meis nunquam praetereo, tandem capitulatim subtexam huic indiculo quae maxime sunt corrigenda in uestro imperio, nec tamen haec uerbis meis, sed authenticis sanctorum dictis, ut postmodum episcopos moueatis haec canonice emendare in suis conciliis. Primitus de fide dicendum credidi, quam alternantibus choris et in Francia et apud Anglorum Ecclesiam uariari audiui. Alii dicunt, ut arbitror, secundum Athanasium, «Spiritus sanctus a Patre et Filio non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens:» alii uero tantum, «Spiritus sanctus a Patre et Filio non factus nec creatus, sed procedens,» qui dum, id quod est, nec genitus subtrahunt, synodicam domni Gregorii se sequi credunt, ubi ita est scriptum: «Spiritus sanctus nec genitus est, nec ingenitus, sed tantum procedens.» De fine quoque mundi coram populo sermonem in Ecclesia Parisiorum adolescentulus audiui, quod statim finito mille annorum numero Antichristus adueniret, et non longo post tempore uniuersale iudicium succederet: cui praedicationi ex Euangeliis ac Apocalypsi et libro Danielis, qua potui uirtute, restiti. Denique et errorem qui de fine mundi inoleuit abbas meus beatae memoriae Richardus sagaci animo propulit, postquam litteras a Lothariensibus accepit, quibus me respondere iussit; nam fama pene totum mundum impleuerat, quod, quando Annuntiatio Dominica in Parasceue contigisset absque ullo scrupulo finis saeculi esset. De initio etiam Aduentus qui ante Natiuitatem Domini per singulos annos agitur, aliquando error grauissimus exstitit, aliis inchoantibus post V Kalend. Decembris, aliis ante, cum nunquam plus quatuor hebdomadas, saltem unam diem Aduentus habeat; cumque de huiusmodi diuersitate soleant contentiones in Ecclesia crescere, concilio determinandum est, ut omnes qui in ea uiuimus unum sapiamus, quod uestra industria concedat, qui nos unanimes uult habere in domo sua.