[1,0] Liber I. PRAEFATIO. Multas uariasque res in hac uita nobis, Eustachi fili, natura conciliauit: sed nulla nos magis quam eorum qui e nobis essent procreati caritate deuinxit, eamque nostram in his educandis atque erudiendis curam esse uoluit, ut parentes neque, si id quod cuperent ex sententia cederet, tantum ulla alia ex re uoluptatis, neque, si contra eueniret, tantum maeroris capere possent. Hinc est quod mihi quoque institutione tua nihil antiquius aestimatur, ad cuius perfectionem compendia longis amfractibus anteponenda ducens moraeque omnis inpatiens non opperior ut per haec sola promoueas quibus ediscendis nauiter ipse inuigilas, sed ago ut ego quoque tibi legerim, et quicquid mihi, uel te iam in lucem edito uel antequam nascereris, in diuersis seu Graecae seu Romanae linguae uoluminibus elaboratum est, id totum sit tibi scientiae supellex, et quasi de quodam litterarum peno, si quando usus uenerit aut historiae quae in librorum strue latens clam uulgo est aut dicti factiue memorabilis reminiscendi, facile id tibi inuentu atque depromptu sit. Nec indigeste tamquam in aceruum congessimus digna memoratu: sed uariarum rerum disparilitas, auctoribus diuersa confusa temporibus, ita in quoddam digesta corpus est, ut quae indistincte atque promiscue ad subsidium memoriae annotaueramus in ordinem instar membrorum cohaerentia conuenirent. Nec mihi uitio uertas, si res quas ex lectione uaria mutuabor ipsis saepe uerbis quibus ab ipsis auctoribus enarratae sunt explicabo, quia praesens opus non eloquentiae ostentationem sed noscendorum congeriem pollicetur: et boni consulas oportet, si notitiam uetustatis modo nostris non obscure modo ipsis antiquorum fideliter uerbis recognoscas, prout quaeque se uel enarranda uel transferenda suggesserint. Apes enim quodammodo debemus imitari, quae uagantur et flores carpunt, deinde quicquid attulere disponunt ac per fauos diuidunt et sucum uarium in unum saporem mixtura quadam et proprietate spiritus sui mutant. Nos quoque quicquid diuersa lectione quaesiuimus committemus stilo, ut in ordinem eodem digerente coalescat. Nam et in animo melius distincta seruantur, et ipsa distinctio non sine quodam fermento quo conditur uniuersitas in unius saporis usum uaria libamenta confundit, ut, etiamsi quid apparuerit unde sumptum sit, aliud tamen esse quam unde sumptum noscetur appareat: quod in corpore nostro uidemus sine ulla opera nostra facere naturam. Alimenta quae accipimus, quamdiu in sua qualitate perseuerant et solida innatant, male stomacho oneri sunt: at cum ex eo quod erant mutata sunt, tum demum in uires et sanguinem transeunt. Idem in his quibus aluntur ingenia praestemus, ut quaecumque hausimus non patiamur integra esse, ne aliena sint, sed in quandam digeriem concoquantur: alioquin in memoriam ire possunt, non in ingenium. Ex omnibus colligamus unde unum fiat ex omnibus, sicut unus numerus fit ex singulis. Hoc faciat noster animus: omnia quibus est adiutus abscondat, ipsum tamen ostendat quod effecit: ut qui odora pigmenta conficiunt ante omnia curant ut nullius sint odoris propria quae condientur, confusura uidelicet omnium sucos odoraminum in spiramentum unum. Vides quam multorum uocibus chorus constet: una tamen ex omnibus reddetur. Aliqua est illic acuta aliqua grauis aliqua media, accedunt uiris feminae, interponitur fistula: ita singulorum illic latent uoces, omnium apparent, et fit concentus ex dissonis. Tale hoc praesens opus uolo: multae in illo artes, multa praecepta sint, multarum aetatum exempla, sed in unum conspirata: in quibus si neque ea quae iam tibi sunt cognita asperneris, nec quae ignota sunt uites, inuenies plurima quae sit aut uoluptati legere aut cultui legisse aut usui meminisse. Nihil enim huic operi insertum puto aut cognitu inutile aut difficile perceptu, sed omnia quibus sit ingenium tuum uegetius, memoria adminiculatior, oratio sollertior, sermo incorruptior, nisi sicubi nos sub alio ortos caelo Latinae linguae uena non adiuuet. Quod ab his, si tamen quibusdam forte nonnumquam tempus uoluntasque erit ista cognoscere, petitum impetratumque uolumus ut aequi bonique consulant, si in nostro sermone natiua Romani oris elegantia desideretur. Sed ne ego incautus sum, qui uenustatem reprehensionis incurri a M- quondam Catone profectae in A- Albinum qui cum L- Lucullo consul fuit. Is Albinus res Romanas oratione Graeca scriptitauit. In eius historiae primo scriptum est ad hanc sententiam neminem succensere sibi conuenire, si quid in illis libris parum conposite aut minus eleganter scriptum foret. Nam sum, inquit, homo Romanus, natus in Latio; et eloquium Graecum a nobis alienissimum est. Ideoque ueniam gratiamque malae existimationis, si quid esset erratum, postulauit. Ea cum legisset M- Cato: Ne tu, inquit, Aule, nimium nugator es, cum maluisti culpam deprecari quam culpa uacare: nam petere ueniam solemus aut cum inprudentes errauimus aut cum noxam imperio conpellentis admisimus. Te, inquit, oro, quis perpulit ut id committeres quod, priusquam faceres, peteres ut ignosceretur? Nunc argumentum quod huic operi dedimus uelut sub quodam prologi habitu dicemus. [1,1] CAPUT I. Argumentum operis totius. Saturnalibus apud Vettium Praetextatum Romanae nobilitatis proceres doctique alii congregantur, et tempus sollemniter feriatum deputant colloquio liberali, conuiuia quoque sibi mutua comitate praebentes, nec discedentes a se nisi ad nocturnam quietem. Nam per omne spatium feriarum meliorem diei partem seriis disputationibus occupantes coenae tempore sermones conuiuiales agitant, ita ut nullum diei tempus docte aliquid uel lepide proferendi uacuum relinquatur: sed erit in mensa sermo iocundior, ut habeat uoluptatis amplius, seueritatis minus. Nam cum apud alios quibus sunt descripta conuiuia tum in illo Platonis symposio non austeriore aliqua de re conuiuiarum sermo, sed Cupidinis uaria et lepida descriptio est, in quo quidem Socrates non artioribus, ut solet, nodis urget atque inplicat aduersarium, sed eludendi magis quam decertandi modo adprehensis dat elabendi prope atque effugiendi locum. Oportet enim uersari in conuiuio sermones ut castitate integris ita adpetibiles uenustate: matutina uero erit robustior disputatio, quae uiros et doctos et praeclarissimos deceat. Neque enim Cottae Laelii Scipiones amplissimis de rebus, quoad Romanae litterae erunt, in ueterum libris disputabunt: Praetextatos uero Flauianos Albinos Symmachos et Eustathios, quorum splendor similis et non inferior uirtus est, eodem modo loqui aliquid licitum non erit. Nec mihi fraudi sit, si uni aut alteri ex his quos coetus coegit matura aetas posterior seculo Praetextati fuit: quod licito fieri Platonis dialogi testimonio sunt, quippe Socrate ita Parmenides antiquior, ut huius pueritia uix illius adprehenderit senectutem, et tamen inter illos de rebus arduis disputatur: inclytum Socrates habita cum Timaeo disputatione consumit, quos constat eodem seculo non fuisse: Paralus uero et Xanthippus, quibus Pericles pater fuit, cum Protagora apud Platonem disserunt secundo aduentu Athenis morante, quos multo ante infamis illa pestilentia Atheniensis absumpserat. Annos ergo coeuntium mitti in digitos exemplo Platonis nobis suffragante non conuenit. Quo autem facilius quae ab omnibus dicta sunt apparere ac secerni possent, Decium de Postumiano, quinam ille sermo aut inter quos fuisset, sciscitantem fecimus. Et ne diutius lectoris desideria moremur, iam Decii et Postumiani sermo palam faciet quae huius colloquii uel origo fuerit uel ordo processerit. [1,2] II. Quae conuiualis huius sermonis origo et quis ordo fuerit. Decius: Temptanti mihi, Postumiane, aditus tuos et mollissima consultandi tempora commodo adsunt feriae quas indulget magna pars mensis Iano dicati. Ceteris enim ferme diebus qui perorandis causis oportuni sunt, hora omnino repperiri nulla potest, quin tuorum clientium negotia uel defendas in foro uel domi discas. Nunc autem, scio te enim non ludo sed serio feriari, si est commodum respondere id quod rogatum uenio, tibi ipsi, quantum arbitror, non iniocundum, mihi uero gratissimum feceris. Requiro autem abs te id primum, interfuerisne conuiuio per conplusculos dies continua comitate renouato, eique sermoni quem praedicare in primis quemque apud omnes maximis ornare laudibus diceris? quem quidem ego ex patre audissem, nisi post illa conuiuia Roma profectus Neapoli moraretur: aliis uero nuper interfui ammirantibus memoriae tuae uires, uniuersa quae tunc dicta sunt per ordinem saepe referentis. Postumianus: Hoc unum, Deci, nobis (ut et ipse, quantum tua sinit adolescentia, uidere et ex patre Albino audire potuisti) in omni uitae cursu optimum uisum est, ut, quantum cessare a causarum defensione licuisset, tantum ad eruditorum hominum tuique similium congressum aliquem sermonemque conferrem. Neque enim recte institutus animus requiescere aut utilius aut honestius usquam potest, quam in aliqua oportunitate docte ac liberaliter colloquendi, interrogandique et respondendi comitate. Sed quodnam istud conuiuium? An uero dubitandum non est, quin id dicas quod doctissimis procerum ceterisque nuper apud Vettium Praetextatum fuit et discurrens post inter reliquos grata uicissitudo uariauit? Decius: De hoc ipso quaesitum uenio, et explices uelim, quale illud conuiuium fuerit, a quo te abfuisse propter singularem omnium in te amicitiam non opinor. Postumianus: Voluissem equidem, neque id illis, ut aestimo, ingratum fuisset: sed, cum essent amicorum conplures mihi causae illis diebus pernoscendae, ad coenam tum rogatus meditandi non edendi illud mihi tempus esse respondi, hortatusque sum ut alium potius nullo inuolutum negotio atque a cura liberum quaererent. Itaque factum est. Nam facundum et eruditum uirum, Eusebium rhetorem inter Graecos praestantem omnibus idem nostra aetate professis, doctrinae Latiaris haud inscium, Praetextatis meum in locum inuitari imperauit. Decius: Unde igitur illa tibi nota sunt, quae tam iocunde et comiter ad instituendam uitam exemplis, ut audio, rerum copiosissimis et uariae doctrinae ubertate prolata digestaque sunt? Postumianus: Cum solstitiali die, qui Saturnaliorum festa quibus illa conuiuia celebrata sunt consecutus est, forensi cura uacuus laetiore animo essem domi, eo Eusebius cum paucis e sectatoribus suis uenit, statimque uultu renidens: Permagna me, inquit, abs te, Postumiane, cum ex aliis tum hoc maxime gratia fateor obstrictum, quod a Praetextato ueniam postulando mihi in coenam uacuefecisti locum: itaque intellego non studium tantum tuum sed ipsam quoque, ut aliquid abs te mihi fiat commodi, consentire atque aspirare fortunam. Visne, inquam, restituere id nobis quod debitum tam benigne ac tam libenter fateris, nostrumque hoc otium, quo perfrui raro admodum licet, eo ducere ut his quibus tunc tu interfueris nunc nos interesse uideamur? Faciam, inquit, ut uis. Narrabo autem tibi non cibum aut potum, tametsi ea quoque ubertim casteque adfuerint: sed et quae uel in conuiuiis uel maxime extra mensam ab isdem per tot dies dicta sunt, in quantum potero, animo repetam. Quae quidem ego cum audirem, ad eorum mihi uitam qui beati a sapientibus dicerentur accedere uidebar: nam et quae pridie quam adessem inter eos dicta sunt Auieno mihi insinuante comperta sunt, et omnia scripto mandaui, ne quid subtraheret obliuio: quae si ex me audire gestis, caue aestimes diem unum referendis quae per tot dies sunt dicta sufficere. Decius: Quemnam igitur et inter quos aut unde ortum sermonem, Postumiane, fuisse dicebat? Ita praesto sum indefessus auditor. Tum ille: Declinante, inquit, in uesperum die quem Saturnale festum erat insecuturum, cum Vettius Praetextatus domi conuenire se gestientibus copiam faceret, eo uenerunt Aurelius Symmachus et Caecina Albinus, cum aetate tum etiam moribus ac studiis inter se coniunctissimi. Hos Seruius inter grammaticos doctorem recens professus, iuxta doctrina mirabilis et amabilis uerecundia, terram intuens et uelut latenti similis sequebatur. Quos cum aspexisset obuiamque processisset ac perblande salutauisset, conuersus ad Furium Albinum, qui tum forte cum Auieno aderat: Visne, ait, mi Albine, cum his quos aduenisse peroportune uides quosque iure ciuitatis nostrae lumina dixerimus eam rem de qua inter nos nasci coeperat sermo communicemus? Quidni maxime uelim? Albinus inquit, nec enim ulla alia de re quam de doctis quaestionibus colloqui aut nobis aut his potest esse iocundius. Cumque consedissent, tum Caecina: Quidnam id sit, mi Praetextate, tametsi adhuc nescio, dubitare tamen non debeo esse scitu optimum, cum et uobis ad colloquendum causam attulerit et nos eius esse expertis non sinatis. Atqui scias oportet eum inter nos sermonem fuisse, ait, quoniam dies crastinus festis Saturno dicatis initium dabit, quando Saturnalia incipere dicamus, id est quando crastinum diem initium sumere existimemus. Et inter nos quidem parua quaedam de hac disputatione libauimus: uerum quia te quicquid in libris latet inuestigare notius est quam ut per uerecundiam negare possis, pergas uolo in medium proferre quicquid de hoc quod quaerimus edoctum tibi conprehensumque est. [1,3] III. De principio ac diuisione ciuilis diei. Tum Caecina: Cum uobis qui me in hunc sermonem adducitis nihil ex omnibus quae ueteribus elaborata sunt aut ignoratio neget aut obliuio subtrahat, superfluum uideo inter scientes nota proferre. Sed ne quis me aestimet dignatione consultationis grauari, quicquid de hoc mihi tenuis memoria suggesserit paucis reuoluam. Post haec, cum omnes paratos ad audiendum erectosque uidisset, ita exorsus est. M- Varro in libro Rerum humanarum quem de diebus scripsit: Homines, inquit, qui ex media nocte ad proximam mediam noctem his horis uiginti quattuor nati sunt uno die nati dicuntur. Quibus uerbis ita uidetur dierum obseruationem diuisisse, ut qui post solis occasum ante mediam noctem natus sit illo quem nox secuta est, contra uero qui in sex noctis horis posterioribus nascitur eo die uideatur natus qui post eam noctem diluxerit. Athenienses autem aliter obseruare idem Varro in eodem libro scripsit, eosque a solis occasu ad solem iterum occidentem omne id medium tempus unum diem esse dicere: Babylonios porro aliter; a sole enim exorto ad exortum eiusdem incipientem id spatium unius diei nomine uocare: Umbros uero unum et eundem diem esse dicere a meridie ad insequentem meridiem. Quod quidem, inquit Varro, nimis absurdum est. Nam qui Kalendis hora sexta apud Umbros natus est, dies eius natalis uideri debebit et Kalendarum dimidiatus et qui post Kalendas erit usque ad horum eius diei sextam. Populum autem Romanum ita uti Varro dixit dies singulos annumerare a media nocte ad mediam proximam multis argumentis ostenditur. Sacra sunt enim Romana partim diurna, alia nocturna, et ea quae diurna sunt, ab initio diei ad medium noctis protenduntur: ab hora sexta noctis sequentis nocturnis sacris tempus inpenditur. Ad hoc ritus quoque et mos auspicandi eandem esse obseruationem docet. Nam magistratus, quando uno die eis et auspicandum est et id agendum super quo processit auspicium, post mediam noctem auspicantur et post exortum solem agunt, auspicatique et egisse eodem die dicuntur. Praeterea tribuni plebis, quos nullum diem integrum abesse Roma licet, cum post mediam noctem proficiscuntur et post primam facem ante mediam noctem sequentem reuertuntur, non uidentur abfuisse diem, quoniam ante horam noctis sextam regressi partem aliquam illius in urbe consumunt. Quintum quoque Mucium iureconsultum dicere solitum legi non esse usurpatam mulierem quae, cum Kalendis Ianuariis apud uirum matrimonii causa esse coepisset, ad diem quartum Kalendas Ianuarias sequentes usurpatum isset: non enim posse inpleri trinoctium quo abesse a uiro usurpandi causa ex duodecim tabulis deberet, quoniam tertiae noctis posteriores sex horae alterius anni essent qui inciperet ex Kalendis. Virgilius quoque id ipsum ostendit, ut hominem decuit poeticas res agentem, recondita atque operta ueteris ritus significatione: Torquet, inquit, medios nox humida cursus: Et me saeuus equis oriens adflauit anhelis. His enim uerbis diem quem Romani ciuilem appellauerunt a sexta noctis hora oriri ammonet. Idem poeta quando nox quoque incipiat expressit in sexto. Cum enim dixisset: Hac uice sermonum roseis Aurora quadrigis Iam medium aetherio cursu traiecerat axem, mox suggessit uates: Nox ruit, Aenea: nos flendo ducimus horas. Ita obseruantissimus ciuilium definitionum diei et noctis initia descripsit. Qui dies ita diuiditur. Primum tempus diei dicitur mediae noctis inclinatio: deinde gallicinium, inde conticuum, cum et galli conticescunt et homines etiam tum quiescunt: deinde diluculum, id es cum incipit dinosci dies: inde mane, cum dies clarus est. Mane autem dictum, aut quod ab inferioribus locis, id est a Manibus, exordium lucis emergat, aut, quod uerius mihi uidetur, ab omine boni nominis. Nam et Lanubini mane pro bono dicunt: sicut apud nos quoque contrarium est inmane, ut inmanis belua uel inmane facinus et hoc genus cetera pro non bono. Deinde a mane ad meridiem, hoc est ad medium diei: inde iam supra uocatur tempus occiduum, et mox suprema tempestas, hoc est diei nouissimum tempus, sicut expressum est in duodecim tabulis: SOLIS OCCASUS SUPREMA TEMPESTAS ESTO: deinde uespera, quod a Graecis tractum est. Illi enim g-hesperan a stella Hespero dicunt: unde et Hesperia Italia, quod occasui subiecta sit, nominatur. Ab hoc tempora prima fax dicitur, deinde concubia, et inde intempesta, quae non habet idoneum tempus rebus gerendis. Haec est diei ciuilis a Romanis obseruata diuisio. Ergo noctu futura, cum media esse coeperit, auspicium Saturnaliorum erit, quibus die crastini mos inchoandi est. [1,4] IV. Latine dici "Saturnaliorum, noctu futura" et "die crastini". Hic, cum omnes quasi uetustatis promptuarium Albini memoriam laudauissent, Praetextatus Auienum uidens Furio insursurrantem: Quidnam hoc est, mi Auiene, inquit, quod uni Albino indicatum clam ceteris esse uelis? Tum ille: Moueor quidem auctoritate Caecinae, nec ignoro errorem in tantam non cadere doctrinam: aures tamen meas ista uerborum nouitas perculit, cum noctu futura et die crastini magis quam futura nocte et die crastino dicere, ut regulis placet, maluit. Nam noctu non appellatio sed aduerbium est: porro futura, quod nomen est, non potest cum aduerbio conuenire: nec dubium est hoc inter se esse noctu et nocte quod diu et die: et rursus die et crastini non de eodem casu sunt, et nisi casus idem nomina in eiusmodi elocutione non iungit. Saturnaliorum deinde cur malimus quam Saturnalium dicere, opto dinoscere. Ad haec cum Caecina renidens taceret, et Seruius a Symmacho rogatus esset, quidnam de his existimaret: Licet, inquit, in hoc coetu non minus doctrina quam nobilitate reuerendo magis mihi discendum sit quam docendum, famulabor tamen arbitrio iubentis, et insinuabo primum de Saturnalibus, post de ceteris, unde sit sic eloquendi non nouitas sed uetustas. Qui Saturnalium dicit regula innititur: nomina enim quae datiuum pluralem in bus mittunt numquam genitiuum eiusdem numeri syllaba creuisse patiuntur, sed aut totidem habet, ut monilibus monilium, sedilibus sedilium, aut una syllaba minus est, ut carminibus carminum, liminibus liminum: sic ergo Saturnalibus rectius Saturnalium quam Saturnaliorum. Sed qui Saturnaliorum dicunt auctoritate magnorum muniuntur uirorum. Nam et Salustius in tertia Bacchanaliorum ait, et Masurius Fastorum secundo: Vinaliorum dies, inquit, Ioui sacer est, non, ut quidam putant, Veneri. Et, ut ipsos quoque grammaticos in testimonium citem, Verrius Flaccus in eo libello qui Saturnus inscribitur: Saturnaliorum, inquit, dies apud Graecos quoque festi habentur, et in eodem libro: Dilucide me, inquit, de constitutione Saturnaliorum scripsisse arbitror. Item Iulius Modestus de feriis: Saturnaliorum, inquit, feriae, et in eodem libro: Antias, inquit, Agonaliorum repertorem Numam Pompilium refert. Haec tamen, inquies, auctoritas quaero an possit aliqua ratione defendi. Plane, quatenus alienum non est committi grammaticum cum sua analogia, temptabo suspicionibus eruere, quid sit quod eos a solita enuntiatione detorserit, ut mallent Saturnaliorum quam Saturnalium dicere. Ac primum aestimo, quod haec nomina, quae sunt festorum dierum neutralia carentque numero singulari, diuersae conditionis esse uoluerunt ab his nominibus quae utroque numero figurantur. Compitalia enim et Bacchanalia et Agonalia Vinaliaque et reliqua his similia festorum dierum nomina sunt, nec singulariter nominantur, aut, si singulari numero dixeris, non idem significabis, nisi adieceris festum, ut Bacchanale festum, Agonale festum et reliqua, ut iam non positiuum sit, sed adiectiuum, quod Graeci g-epitheton uocant. Animati sunt ergo ad faciendam discretionem in genitiuo casu, ut ex hac declinatione exprimerent nomen sollemnis diei, scientes in nonnullis saepe nominibus datiuo in bus exeunte nihilominus genitiuum in rum finiri, ut domibus domorum, duobus duorum, ambobus amborum. Ita et uiridia, dum g-anti g-epithetou accipiuntur, genitiuum in um faciunt, ut uiridia prata, uiridium pratorum: cum uero ipsam loci uiriditatem significare uolumus, uiridiorum dicimus, ut cum dicitur: formosa facies uiridiorum: tunc enim uiridia quasi positiuum ponitur, non accidens. Tanta autem apud ueteres fuit licentia huius genitiui, ut Asinius Pollio uectigaliorum frequenter usurpet, quod uectigal non minus dicatur quam uectigalia. Sed et cum legamus: Laeuaque ancile gerebat, tamen et anciliorum relatum est. Videndum ergo, ne magis uarietas ueteres delectauerit, quam ut ad amussim uerum sit festorum dierum nomina sic uocata. Ecce enim et praeter sollemnium dierum uocabula alia quoque sic declinata repperimus, ut praecedens sermo patefecit, uiridiorum et uectigaliorum et anciliorum: sed et ipsa festorum nomina secundum regulam declinata apud ueteres repperio, siquidem Varro Feralium diem ait a ferendis in sepulchra epulis dici. Non dixit Feraliorum: et alibit Floralium, non Floraliorum, ait, cum idem non ludos Florales illic, sed ipsum festum Floralia significaret. Masurius etiam secundo Fastorum: Liberalium dies, inquit, a pontificibus agonium Martiale appellatur, et in eodem libro: Eam noctem deincepsque insequentem diem, qui est Lucarium, non dixit Lucariorum: itemque Liberalium multi dixerunt, non Liberaliorum. Unde pronuntiandum est ueteres indulsisse copiae per uarietatem, ut dicebant exanimos et exanimes, inermos et inermes, tum hilaros atque hilares: et ideo certum est licito et Saturnalium et Saturnaliorum dici, cum alterum regula cum auctoritate, alterum, etsi sola sed multorum, defendit auctoritas. Reliqua autem uerba quae Auieno nostro noua uisa sunt ueterum nobis sunt testimoniis adferenda. Ennius enim, nisi cui uidetur inter nostrae aetatis politiores munditias respuendus, noctu concubia dixit his uersibus: Qua Galli furtim noctu summa arcis adorti Moenia concubia, uigilesque repente cruentant. Quo in loco animaduertendum est non solum quod noctu concubia, sed quod etiam qua noctu dixerit. Et hoc posuit in Annalium septimo, in quorum tertio clarius idem dixit: Hac noctu filo pendebit Etruria tota. Claudius etiam Quadrigarius Annali tertio: Senatus autem de nocte conuenire, noctu multa domum dimitti. Non esse ab re puto hoc in loco id quoque ammonere, quod decemuiri in duodecim tabulis inusitatissime nox pro noctu dixerunt. Verba haec sunt: SI NOX FURTUM FACTUM SIT. SI IM OCCISIT IURE CAESUS ESTO: in quibus uerbis id etiam notandum, quod ab eo quod est is non eum casu accusatiuo sed im dixerunt. Sed nec die crastini a doctissimo uiro sine ueterum auctoritate prolatum est, quibus mos erat modo diequinti modo diequinte pro aduerbio copulate dicere: cuius indicium est quod syllaba secunda corripitur, quae natura producitur, cum solum dicitur die. Quod autem diximus extremam istius uocis syllabam tum per e tum per i scribi, consuetum id ueteribus fuit, ut his litteris plerumque in fine indifferenter uterentur, sicut praefiscine et praefiscini, procliue et procliui. Venit ecce illius uersus Pomponiani in mentem, qui est ex Atellanita quae Maeuia inscribitur: Dies hic sextus, cum nihil egi: die quarte moriar fame. Die pristine eodem modo dicebatur, quod significabat die pristino, id est priore: quod nunc pridie dicitur conuerso conpositionis ordine, quasi pristino die. Nec infitias eo lectum apud ueteres die quarto: sed inuenitur hoc de transacto, non de futuro, positum. Nam Cn- Mattius homo inpense doctus in Mimiambis pro eo dicit quod nudius quartus nos dicimus in his uersibus: Nuper die quarto, ut recordor, et certe Aquarium urceum unicum domi fregit. Hoc igitur intererit, ut die quarto quidem de praeterito dicamus, die quarte autem de futuro. Verum ne de die crastini nihil retulisse uideamur, suppetit Coelianum illud ex libro Historiarum secundo: Si uis mihi equitatum dare et ipse cum cetero exercitu me sequi, die quinti Romae in Capitolio curabo tibi coenam coctam. Hic Symmachus Coelius tuus, inquit, et historiam et uerbum ex Originibus M- Catonis accepit, apud quem ita scriptum est: Igitur dictatorem Carthaginiensium magister equitum monuit: Mitte mecum Romam equitatum, die quinti in Capitolio tibi coena cocta erit. Et Praetextatus: Aestimo nonnihil ad demonstrandum consuetudinem ueterum etiam praetoris uerba conferre quibus more maiorum ferias concipere solet quae appellantur Compitalia. Ea uerba haec sunt: DIE NONI POPOLO ROMANO QUIRITIBUS COMPITALIA ERUNT. QUANDO CONCEPTA FOUERINT. [1,5] V. De exauctoratis obsoletisque uerbis : tum recte ac latine dici, "mille uerborum" est. Tum Auienus aspiciens Seruium: Curius, inquit, et Fabricius et Coruncanius, antiquissimi uiri, uel etiam his antiquiores Horatii illi trigemini plane ac dilucide cum suis fabulati sunt: neque Auruncorum aut Sicanorum aut Pelasgorum, qui primi coluisse in Italia dicuntur, sed aetatis suae uerbis loquebantur: tu autem, proinde quasi cum matre Euandri nunc loquare, uis nobis uerba multis iam seculis oblitterata reuocare, ad quorum congeriem praestantes quoque uiros, quorum memoriam continuus legendi usus instruit, incitasti. Sed antiquitatum uobis placere iactatis, quod honesta et sobria et modesta sit: uiuamus ergo moribus praeteritis, praesentibus uerbis loquamur. Ego enim id quod a C- Caesare, excellentis ingenii ac prudentiae uiro, in primo de analogia libro scriptum est habeo semper in memoria atque in pectore, ut, tamquam scopulum, sic fugiam infrequens atque insolens uerbum. Mille denique uerborum talium est quae, cum in ore priscae auctoritatis crebro fuerint, exauctorata tamen a sequenti aetate repudiataque sunt. Horum copiam proferre nunc possem, ni tempus noctis iam propinquantis necessariae discessionis nos ammoneret. Bona uerba quaeso, Praetextatus morali, ut adsolet, grauitate subiecit, nec insolenter parentis artium antiquitatis reuerentiam uerberemus, cuius amorem tu quoque dum dissimulas magis prodis. Cum enim dicis: mille uerborum est, quid aliud sermo tuus nisi ipsam redolet uetustatem? Nam licet M- Cicero in oratione quam pro Milone concepit ita scriptum reliquerit: Ante fundum Clodii, quo in fundo propter insanas illas substructiones facile mille hominum uersabatur ualentium, non uersabantur, quod in libris minus accurate scriptis repperiri solet, et in sexta in Antonium: Qui umquam in illo Iano inuentus est qui L- Antonio mille nummum ferret expensum?: licet Varro quoque, eiusdem seculi homo, in septimo decimo Humanarum dixerit: Plus mille et centum annorum est: tamen fiduciam sic conponendi non nisi ex antecedentium auctoritate sumpserunt. Nam Quadrigarius in tertio Annalium ita scripsit: Ibi occiditur mille hominum, et Lucilius in tertio Satirarum: Ad portum mille a porta est, sex inde Salernum. Alibi uero etiam declinationem huius nominis executus est. Nam in libro quinto decimo ita dicit: Hunc milli passum qui uicerit atque duobus Campanus sonipes subcursor nullus sequetur Maiore spatio, ac diuersus uidebitur ire. Item in libro nono: Tu milli nummum potes uno quaerere centum. Milli passum dixit pro mille passibus et milli nummum pro mille nummis, aperteque ostendit mille et uocabulum esse et singulari numero dici et casum etiam capere ablatiuum, eiusque pluratiuum esse milia. Mille enim non ex eo ponitur quod Graece g-chilia dicuntur, sed quod g-chilias, et sicut una g-chilia et duae g-chiliades, ita unum mille et duo milia ueteres certa atque directa ratione dicebant. Et heus tu hisne tam doctis uiris, quorum M- Cicero et Varro imitatores se gloriantur, adimere uis in uerborum comitiis ius suffragandi, et tamquam sexagenarios maiores de ponte deicies? Plura de hoc dissereremus, ni uos inuitos ab inuito discedere hora cogeret. Sed uultisne diem sequentem, quem plerique omnes abaco et latrunculis conterunt, nos istis sobriis fabulis a primo lucis in coenae tempus, ipsam quoque coenam non obrutam poculis, non lasciuientem ferculis, sed quaestionibus doctis pudicam et mutuis ex lecto relationibus exigamus? Sic enim ferias prae omni negotio fetas commodi senserimus, non animum, ut dicitur, remittentes (nam remittere, inquit Musonius, animum quasi amittere est) sed demulcentes eum paulum, atque laxantes iocundis honestisque sermonum inlectationibus. Quod si ita decernitis, dis Penatibus meis huc conueniendo gratissimum feceritis. Tum Symmachus: Nullus, qui quidem se dignum hoc conuentu meminerit, sodalitatem hanc uel ipsum conuentus regem repudiabit: sed, ne quid ad perfectionem coetus desideretur, inuitandos ad eundem congressum conuictumque censeo Flauianum qui, quantum sit mirando uiro Venusto patre praestantior, non minus ornatu morum grauitateque uitae quam copia profundae eruditionis adseruit: simulque Postumianum, qui forum defensionum dignatione nobilitat: et Eustathium, qui tantus in omni genere philosophiae est, ut solus nobis repraesentet ingenia trium philosophorum de quibus nostra antiquitas gloriata est. Illos dico quos Athenienses quondam ad senatum legauerant impetratum uti multam remitteret quam ciuitati eorum fecerat propter Oropi uastationem. Ea multa fuerat talentum fere quingentum. Erant isti philosophi Carneades ex Academia, Diogenes Stoicus, Critolaus Peripateticus: quos ferunt seorsum quemque ostentandi gratia per celeberrima urbis loca magno conuentu hominum dissertauisse. Fuit, ut relatum est, facundia Carneades uiolenta et rapida, scita et tereti Critolaus, modesta Diogenes et sobria; sed in senatum introducti interprete usi sunt Coelio senatore. At hic noster cum sectas omnes adsecutus sed probabiliorem secutus sit, omniaque haec inter Graecos genera dicendi solus inpleat, inter nos tamen ita sui locuples interpres est, ut nescias qua lingua facilius uel ornatius expleat operam disserendi. Probauere omnes Q. Aurelii iudicium quo edecumatos elegit sodales: atque his ita constitutis primum a Praetextato simul deinde a se discedentes domum quisque suam regressi sunt. [1,6] VI. De origine ac usu praetextae; quomodo haec in usum transierit nominis : inibique de aliorum quorundam nominum propriorum origine. Postero die ad aedes Vettii matutini omnes inter quos pridie conuenerat adfuerunt, quibus Praetextatus in bibliothecam receptis, in qua eos opperiebatur: Praeclarum, inquit, diem mihi fore uideo, cum et uos adestis et adfuturos se illi quos ad conuentus nostri societatem rogari placuit spoponderunt. Soli Postumiano antiquior uisa est instruendarum cura defensionum, in cuius abnuentis locum Eusebium Graia et doctrina et facundia clarum rhetorem subrogaui, insinuatumque omnibus, ut ab exorto die se nobis indulgerent, quandoquidem nullis hodie officiis publicis occupari fas esset: togatus certe uel trabeatus paludatusue seu praetextatus hac die uidetur nullus. Tum Auienus (ut ei interpellandi mos erat): Cum sacrum mihi, ait, ac reipublicae nomen, Praetextate, tuum inter uocabula diuersi habitus refers, ammoneor non ludicrae, ut aestimo, quaestionis. Cum enim uestitus togae uel trabeae seu paludamenti nullum de se proprii nominis usum fecerit, quaero abs te, cur hoc de solo praetextae habitu usurpauerit uetustas, aut huic nomini quae origo contigerit? Inter haec Auieni dicta Flauianus et Eustathius, par insigne amicitiae, ac minimo post Eusebius ingressi alacriorem fecere coetum, acceptaque ac reddita salutatione consederunt percontantes quidnam offenderint sermocinationis. Tum Vettius: Peroportune adfuistis, inquit, adsertorem quaerenti. Mouet enim mihi Auienus noster nominis quaestionem, et ita originem eius efflagitat, tamquam fides ab eo generis exigenda sit. Nam cum nullus sit qui appelletur suo nomine uel togatus uel trabeatus uel paludatus, cur Praetextatus nomen habeatur postulat in medium proferri. Sed et cum posti inscriptum sit Delphici templi, et unius e numero septem sapientum eadem sit ista sententia, g-gnohthi g-seauton, quid in me scire aestimandus sim, si nomen ignoro? Cuius mihi nunc et origo et causa dicenda est. Tullus Hostilius, rex Romanorum tertius, debellatis Etruscis sellam curulem lictoresque et togam pictam atque praetextam, quae insignia magistratuum Etruscorum erant, primus ut Romae haberentur instituit. Sed praetextam illo seculo puerilis non usurpabat aetas: erat enim, ut cetera quae enumeraui, honoris habitus. Sed postea Tarquinius Demarati exulis Corinthii filius Priscus, quem quidam Lucumonem uocitatum ferunt, rex tertius ab Hostilio, quintus a Romulo, de Sabinis egit triumphum: quo bello filium suum annos quattuordecim natum, quod hostem manu percusserat, et pro contione laudauit et bulla aurea praetextaque donauit, insigniens puerum ultra annos fortem praemiis uirilitatis et honoris. Nam sicut praetexta magistratuum, ita bulla gestamen erat triumphantium, quam in triumpho prae se gerebant inclusis intra eam remediis quae crederent aduersus inuidiam ualentissima. Hinc deductus mos ut praetexta et bulla in usum puerorum nobilium usurparentur ad omen ac uota conciliandae uirtutis ei similis cui primis in annis munera ista cesserunt. Alii putant eundem Priscum, cum is statum ciuium sollertia prouidi principis ordinaret, cultum quoque ingenuorum puerorum inter praecipua duxisse, instituisseque ut patricii bulla aurea cum toga cui purpura praetexitur uterentur, dumtaxat illi quorum patres curulem gesserant magistratum: ceteris autem ut praetexta tantum uterentur indultum, sed usque ad eos quorum parentes equo stipendia iusta meruissent: libertinis uero nullo iure uti praetextis licebat, ac multo minus peregrinis, quibus nulla esset cum Romanis necessitudo. Sed postea libertinorum quoque filiis praetexta concessa est ex causa tali, quam M- Laelius augur refert, qui bello Punico secundo duumuiros dicit ex senatus consulto propter multa prodigia libros Sibyllinos adisse et inspectis his nuntiasse in Capitolio supplicandum lectisterniumque ex conlata stirpe faciendum, ita ut libertinae quoque quae longa ueste uterentur in eam rem pecuniam subministrarent. Acta igitur obsecratio est pueris ingenuis itemque libertinis sed et uirginibus patrimis matrimisque pronuntiantibus carmen: ex quo concessum ut libertinorum quoque filii, qui ex iusta dumtaxat matrefamilias nati fuissent, togam praetextam et lorum in collo pro bullae decore gestarent. Verrius Flaccus ait, cum populus Romanus pestilentia laboraret, essetque responsum id accidere, quod di despicerentur, anxiam urbem fuisse, quia non intellegeretur oraculum, euenisseque ut Circensium die puer de coenaculo pompam superne despiceret et patri referret quo ordine secreta sacrorum in archa pilenti conposita uidisset: qui cum rem gestam senatui nuntiasset, placuisse uelari loca ea qua pompa ueheretur, atque ita peste sedata puerum qui ambiguitatem sortis absoluerat togae praetextae usum munus impetrauisse. Vetustatis peritissimi referunt in raptu Sabinarum unam mulierem nomine Hersiliam, dum adhaeret filiae, simul raptam: quam cum Romulus Hosto cuiusdam ex agro Latino qui in asylum eius confugerat uirtute conspicuo uxorem dedisset, natum ex ea puerum, antequam alia ulla Sabinarum partum ederet: eum, quod primus esset in hostico procreatus, Hostum Hostilium a matre uocitatum et eundem a Romulo bulla aurea ac praetextae insignibus honoratum. Is enim cum raptas ad consolandum uocasset, spopondisse fertur se eius infanti quae prima sibi ciuem Romanum esset enixa, illustre munus daturum. Nonnulli credunt ingenuis pueris attributum, ut cordis figuram in bulla ante pectus annecterent, quam inspicientes ita demum se homines cogitarent, si corde praestarent, togamque praetextam his additam, ut ex purpurae rubore ingenuitatis pudore regerentur. Diximus unde praetexta adiecimus et causas quibus aestimatur concessa pueritiae: nunc idem habitus quo argumento transierit in usum nominis paucis explicandum est. Mos antea senatoribus fuit in curiam cum praetextatis filiis introire. Cum in senatu res maior quaepiam consultabatur eaque in posterum diem prolata est, placuit ut hanc rem super qua tractauissent ne quis enuntiaret priusquam decreta esset. Mater Papirii pueri, qui cum parente suo in curia fuerat, percontatur filium quidnam in senatu egissent Patres. Puer respondit tacendum esse, neque id dici licere. Mulier fit audiendi cupidior: secretum rei et silentium pueri animum eius ad inquirendum euerberat: quaerit igitur conpressius uiolentiusque. Tum puer urgente matre lepidi atque festiui mendacii consilium capit. Actum in senatu dixit, utrum uideretur utilius magisque e re publica esse, unusne ut duas uxores haberet, an ut una apud duos nupta esset. Hoc illa ubi audiuit, animo conpauescit: domo trepidans egreditur: ad ceteras matronas adfert: postridieque ad senatum copiosae matrumfamilias cateruae confluunt. Lacrimantes atque obsecrantes orant, una potius ut duobus nupta fieret quam ut uni duae. Senatores ingredientes curiam quae illa mulierum intemperies et quid sibi postulatio isthaec uellet mirabantur, et ut non paruae rei prodigium illam uerecundi sexus inpudicam insaniam pauescebant. Puer Papirius publicum metum demit. Nam in medium curiae progressus, quid ipsi mater audire institisset, quid matri ipse simulasset, sicuti fuerat, enarrat. Senatus fidem atque ingenium pueri exosculatur, consultumque facit uti posthac pueri cum patribus in curiam ne introeant praeter illum unum Papirium. Eique puero postea cognomentum honoris gratia decreto inditum Praetextatus, ob tacendi loquendique in praetextata aetate prudentiam. Hoc cognomentum postea familiae nostrae in nomen haesit. Non aliter dicti Scipiones, nisi quod Cornelius qui cognominem patrem luminibus carentem pro baculo regebat Scipio cognominatus nomen ex cognomine posteris dedit: sic Messala tuus, Auiene, dictus a cognomento Valerii Maximi qui, postquam Messanam urbem Siciliae nobilissimam cepit, Messala cognominatus est. Nec mirum si ex cognominibus nata sunt nomina, cum contra et cognomina ex propriis sint tracta nominibus, ut ab Aemilio Aemilianus, a Seruilio Seruilianus. Hic subiecit Eusebius: Messala et Scipio, alter de pietate, de uirtute alter, ut refers, cognomina reppererunt. Sed Scropha et Asina, quae uiris non mediocribus cognomenta sunt, uolo dicas unde contigerint, cum contumeliae quam honori propiora uideantur. Tum ille: Nec honor nec iniuria sed casus fecit haec nomina. Nam Asinae cognomentum Corneliis datum est, quoniam princeps Corneliae gentis empto fundo seu filia data marito, cum sponsores ab eo sollemniter poscerentur, asinam cum pecuniae onere produxit in forum, quasi pro sponsoribus praesens pignus. Tremellius uero Scropha cognominatus est euentu tali. Is Tremellius cum familia atque liberis in uilla erat. Serui eius, cum de uicino scropha erraret, subreptam conficiunt: uicinus aduocatis custodibus omnia circumuenit, ne qua ecferri possit: isque ad dominum appellat restitui sibi pecudem. Tremellius, qui ex uilico rem conperisset, scrophae cadauer sub centonibus conlocat super quos uxor cubabat: quaestionem uicino permittit. Cum uentum est ad cubiculum, uerba iurationis concipit: nullam esse in uilla sua scropham nisi istam, inquit, quae in centonibus iacet: lectulum monstrat. Ea facetissima iuratio Tremellio Scrophae cognomentum dedit. [1,7] VII. De Saturnaliorum origine ac uetustate : ubi et alia quaedam obiter perstringuntur. Dum ista narrantur, unus e famulitio, cui prouincia erat admittere uolentes dominum conuenire, Euangelum adesse nuntiat cum Disario, qui tunc Romae praestare uidebatur ceteris medendi artem professis. Conrugato indicauere uultu plerique de considentibus Euangeli interuentum otio suo inamoenum minusque placido conuentui congruentem. Erat enim amarulenta dicacitate et lingua proterue mordaci, procax ac securus offensarum quas sine delectu cari uel non amici in se passim uerbis odia serentibus prouocabat. Sed Praetextatus, ut erat in omnes aeque placidus ac mitis, ut admitterentur missis obuiis imperauit. Quos Horus ingredientes commodum consecutus comitabatur, uir corpore atque animo iuxta ualidus, qui post inter pugiles palmas ad philosophiae studia migrauit, sectamque Antisthenis et Cratetis atque ipsius Diogenis secutus inter Cynicos non incelebris habebatur. Sed Euangelus, postquam tantum coetum adsurgentem sibi ingressus offendit: Casusne, inquit, hos omnes ad te, Praetextate, contraxit, an altius quiddam cui remotis arbitris opus sit cogitaturi ex disposito conuenistis? Quod si ita est, ut aestimo, abibo potius quam me uestris miscebo secretis, a quibus me amouebit uoluntas, licet fortuna fecisset inruere. Tunc Vettius, quamuis ad omnem patientiam constanter animi tranquillitate firmus, nonnihil tamen consultatione tam proterua motus: Si aut me, inquit, Euangele, aut haec innocentiae lumina cogitasses, nullum inter nos tale secretum opinarere, quod non uel tibi uel etiam uulgo fieri dilucidum posset, quia neque ego sum inmemor nec horum quemquam inscium credo sancti illius praecepti philosophiae, sic loquendum esse cum hominibus, tamquam dii audiant; sic loquendum cum diis, tamquam homines audiant: cuius secunda pars sancit ne quid a dis petamus quod uelle nos indecorum sit hominibus confiteri. Nos uero, ut et honorem sacris feriis haberemus et uitaremus tamen torporem feriandi atque otium in negotium utile uerteremus, conuenimus diem totum doctis fabulis uelut ex symbola conferendis daturi. Nam si per sacra sollemnia riuos deducere religio nulla prohibet, si salubri fluuio mersare oues fas et iura permittunt: cur non religionis honor putetur dicare sacris diebus sacrum studium litterarum? Sed quia uos quoque deorum aliquis nobis additos uoluit, facite, si uolentibus uobis erit, diem communibus et fabulis et epulis exigamus, quibus ut omnes hodie qui praesentes sunt acquiescant impetratum teneo. Tunc ille: Superuenire fabulis non euocatos haud equidem turpe existimatur: uerum sponte inruere in conuiuium aliis praeparatum nec Homero sine nota uel in fratre memoratum est, et uide ne nimium arroganter tres tibi uelis Menelaos contigisse, cum illi tanto regi unus euenerit. Tum omnes Praetextatum iuuantes orare blandeque ad commune inuitare consortium, Euangelum quidem saepius et maxime, sed nonnumquam et cum eo pariter ingressos. Inter haec Euangelus petitu omnium temperatus: M- Varronis, inquit, librum uobis arbitror non ignotum ex saturis Menippeis qui inscribitur: Nescis quid uesper uehat, in quo conuiuarum numerum hac lege definit, ut neque minor quam Gratiarum sit, neque quam Musarum numerosior. Hic uideo excepto rege conuiuii tot uos esse quot Musae sunt: quid ergo perfecto numero quaeritis adiciendos? Et Vettius: Hoc, inquit, nobis praesentia uestra praestabit, ut et Musas inpleamus et Gratias, quas ad festum deorum omnium principis aequum est conuenire. Cum igitur consedissent, Horus Auienum intuens, quem familiarius frequentare solitus erat: In hoc, inquit, Saturni cultu, quem deorum principem dicitis, ritus uester ab Aegyptiorum religiosissima gente dissentit. Nam illi neque Saturnum nec ipsum Sarapim receperant in archana templorum usque ad Alexandri Macedonis occasum: post quem tyrannide Ptolemaeorum pressi hos quoque deos in cultum recipere Alexandrinorum more, apud quos praecipue colebantur, coacti sunt. Ita tamen imperio paruerunt, ut non omnino religionis suae obseruata confunderent. Nam quia numquam fas fuit Aegyptiis pecudibus aut sanguine sed precibus et ture solo placare deos, his autem duobus aduenis hostiae erant ex more mactandae: fana eorum extra pomerium locauerunt, ut et illi sacrificii sollemnis sibi cruore colerentur nec tamen urbana templa morte pecudum polluerentur: nullum itaque Aegypti oppidum intra muros suos aut Saturni aut Sarapis fanum recepit. Horum alterum uix aegreque a uobis admissum audio: Saturnum uero uel maximo inter ceteros honore celebratis. Si ergo nihil est quod me hoc scire prohibeat, uolo in medium proferatur. Hic Auienus in Praetextatum expectationem consulentis remittens: Licet omnes, ait, qui adsunt pari doctrina polleant, sacrorum tamen Vettius unice conscius potest tibi et originem cultus qui huic deo penditur et causam festi sollemnis aperire. Quod cum Praetextatus in alios refundere temptasset, omnes ab eo impetrauerunt ut ipse dissereret. Tunc silentio facto ita exorsus est. Saturnaliorum originem illam mihi in medium proferre fas est, non quae ad archanam diuinitatis naturam refertur, sed quae aut fabulosis admixta disseritur aut a physicis in uulgus aperitur. Nam occultas et manantes ex meri ueri fonte rationes ne in ipsis quidem sacris enarrari permittitur: sed si quis illas adsequitur, continere intra conscientiam tectas iubetur. Unde quae sciri fas est Horus noster licebit mecum recognoscat. Regionem istam, quae nunc uocatur Italia, regno Ianus optinuit, qui, ut Hyginus Protarchum Trallianum secutus tradit, cum Camese aeque indigena terram hanc ita participata potentia possidebant, ut regio Camesene, oppidum Ianiculum uocitaretur. Post ad Ianum solum regnum redactum est, qui creditur geminam faciem praetulisse, ut quae ante quaeque post tergum essent intueretur: quod procul dubio ad prudentiam regis sollertiamque referendum est, qui et praeterita nosset et futura prospiceret, sicut Anteuorta et Postuorta, diuinitatis scilicet aptissimae comites, apud Romanos coluntur. Hic igitur Ianus, cum Saturnum classe peruectum excepisset hospitio et ab eo edoctus peritiam ruris ferum illum et rudem ante fruges cognitas uictum in melius redegisset, regni eum societate munerauit. Cum primus quoque aera signaret, seruauit et in hoc Saturni reuerentiam, ut, quoniam ille naui fuerat aduectus, ex una quidem parte sui capitis effigies, ex altera uero nauis exprimeretur, quo Saturni memoriam in posteros propagaret. Aes ita fuisse signatum hodieque intellegitur in aleae lusum, cum pueri denarios in sublime iactantes capita aut nauia lusu teste uetustatis exclamant. Hos una concordesque regnasse uicinaque oppida communi opera condidisse praeter Maronem, qui refert: Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen, etiam illud in promptu est, quod posteri quoque duos eis continuos menses dicarunt, ut December sacrum Saturni, Ianuarius alterius uocabulum possideret. Cum inter haec subito Saturnus non conparuisset, excogitauit Ianus honorum eius augmenta. Ac primum terram omnem ditioni suae parentem Saturniam nominauit: aram deinde cum sacris tamquam deo condidit, quae Saturnalia nominauit. Tot seculis Saturnalia praecedunt Romanae urbis aetatem. Obseruari igitur eum iussit maiestate religionis quasi uitae melioris auctorem: simulacrum eius indicio est, cui falcem, insigne messis, adiecit. Huic deo insertiones surculorum pomorumque educationes et omnium huiuscemodi fertilium tribuunt disciplinas. Cyrenenses etiam, cum rem diuinam ei faciunt, ficis recentibus coronantur placentasque mutuo missitant, mellis et fructuum repertorem Saturnum aestimantes. Hunc Romani etiam Stercutum uocant, quod primus stercore fecunditatem agris conparauerit. Regni eius tempora felicissima feruntur, cum propter rerum copiam tum quod nondum quisquam seruitio uel libertate discriminabatur: quae res intellegi potest, quod Saturnalibus tota seruis licentia permittitur. Alia Saturnaliorum causa sic traditur. Qui erant ab Hercule in Italia relicti, ut quidam ferunt, irato, quod incustoditum fuisset armentum, ut nonnulli aestimant, consulto eos reliquente, ut aram suam atque aedem ab incursionibus tuerentur: hi ergo cum a latronibus infestarentur, occupato edito colle Saturnios se nominauerunt, quo ante nomine etiam idem collis uocabatur: et quia se huius dei senserunt nomine ac religione tutos, instituisse Saturnalia feruntur, ut agrestes uicinorum animos ad maiorem sacri reuerentiam ipsa indicti festi obseruatio uocaret. Nec illam causam quae Saturnalibus adsignatur ignoro, quod Pelasgi, sicut Varro memorat, cum sedibus suis pulsi diuersas terras petissent, confluxerunt plerique Dodonam et incerti, quibus haererent locis, eiusmodi accepere responsum: g-Steichete g-maiomenoi g-Sikelohn g-Satournian g-aian g-ehd' g-Aborigenohn g-Kotulehn g-ou g-nasos g-ocheitai, g-Ais g-anamichtentes g-dekatehn g-ekpempsate g-Phoiboh, g-kai g-kephalas g-Adeh, g-kai g-toh g-patri g-pempete g-phohta. acceptaque sorte, cum Latium post errores plurimos adpulissent, in lacu Cutiliensi enatam insulam deprehenderunt. Amplissimus enim cespes, siue ille continens limus seu paludis fuit coacta compage uirgultis et arboribus in siluae licentiam comptus, iactantibus per omnem fluctibus uagabatur, ut fides ex hoc etiam Delo facta sit, quae celsa montibus, uasta campis, tamen per maria migrabat. Hoc igitur miraculo deprehenso has sibi sedes praedictas esse didicerunt, uastatisque Siciliensibus incolis occupauere regionem decima praedae secundum responsum Apollini consecrata erectisque Diti sacello et Saturni ara, cuius festum Saturnalia nominarunt. Cumque diu humanis capitibus Ditem et uirorum uictimis Saturnum placare se crederent propter oraculum in quo erat: g-Kai g-kephalas g-Adeh, g-kai g-toh g-patri g-pempete g-phohta Herculem ferunt postea cum Geryonis pecore per Italiam reuertentem suasisse illorum posteris, ut faustis sacrificiis infausta mutarent inferentes Diti non hominum capita sed oscilla ad humanam effigiem arte simulata, et aras Saturnias non mactando uiro sed accensis luminibus excolentes, quia non solum uirum sed et lumina fw=ta significat. Inde mos per Saturnalia missitandis cereis coepit. Alii cereos non ob aliud mitti putant quam quod hoc principe ab incomi et tenebrosa uita quasi ad lucem et bonarum artium scientiam editi sumus. Illud quoque in litteris inuenio, quod, cum multi occasione Saturnaliorum per auaritiam a clientibus ambitiose munera exigerent idque onus tenuiores grauaret, Publicius tribunus plebi tulit, non nisi cerei ditioribus missitarentur. Hic Albinus Caecina subiecit: Qualem nunc permutationem sacrificii, Praetextate, memorasti, inuenio postea Compitalibus celebratam, cum ludi per urbem in compitis agitabantur, restituti scilicet a Tarquinio Superbo Laribus ac Maniae ex responso Apollinis, quo praeceptum est ut pro capitibus supplicaretur. Idque aliquamdiu obseruatum, ut pro familiarium sospitate pueri mactarentur Maniae deae, matri Larum. Quod sacrificii genus Iunius Brutus consul pulso Tarquinio aliter constituit celebrandum. Nam capitibus alii et papaueris supplicari iussit, ut responso Apollinis satisfieret de nomine capitum, remoto scilicet scelere infaustae sacrificationis: factumque est ut effigies Maniae suspensae pro singulorum foribus periculum, si quod immineret familiis, expiarent: ludosque ipsos ex uiis compitorum in quibus agitabantur Compitalia appellitauerunt. Sed perge cetera. Et Praetextatus: Bene et oportune similis emendatio sacrificiorum relata est: sed ex his causis, quae de origine huius festi relatae sunt, apparet Saturnalia uetustiora esse urbe Romana, adeo ut ante Romam in Graecia hoc sollemne coepisse L- Accius in Annalibus suis referat his uersibus: Maxima pars Graium Saturno et maxime Athenae Conficiunt sacra, quae Cronia esse iterantur ab illis, Eumque diem celebrant: per agros urbesque fere omnes Exercent epulis laeti: famulosque procurant Quisque suos, nostrique itidem: et mos traditus illinc Iste, ut cum dominis famuli epulentur ibidem. [1,8] VIII. De templo Saturni; deque his quae in huius aede aut imagine uisuntur : et quomodo intelligenda sint ea quae de hoc deo fabulose dici consueuerunt. Nunc de ipso dei templo pauca referenda sunt. Tullum Hostilium, cum bis de Albanis, de Sabinis tertio triumphasset, inuenio fanum Saturno ex uoto consecrauisse et Saturnalia tunc primum Romae instituta: quamuis Varro libro sexto, qui est de sacris aedibus, scribat aedem Saturni ad forum faciendam locasse L- Tarquinium regem, Titum uero Larcium dictatorem Saturnalibus eam dedicasse. Nec me fugit Gellium scribere senatum decresse ut aedes Saturni fieret, eique rei L- Furium tribunum militum praefuisse. Habet aram et ante Senaculum. Illic Graeco ritu capite aperto res diuina fit, quia primum a Pelasgis post ab Hercule ita eam a principio factitatam putant. Aedem uero Saturni aerarium Romani esse uoluerunt, quod tempore quo incoluit Italiam fertur nullum in eius finibus furtum esse commissum, aut quia sub illo nihil erat cuiusquam priuatum: Nec signare solum aut partiri limite campum Fas erat: in medium quaerebant: ideo apud eum locaretur populi pecunia communis, sub quo fuissent cunctis uniuersa communia. Illud non omiserim, Tritonas cum bucinis fastigio Saturni aedis superpositos, quoniam ab eius commemoratione ad nostram aetatem historia clara et quasi uocalis est, ante uero muta et obscura et incognita: quod testantur caudae Tritonum humi mersae et absconditae. Cur autem Saturnus ipse in compedibus uisatur, Verrius Flaccus causam se ignorare dicit: uerum mihi Apollodori lectio sic suggerit. Saturnum Apollodorus alligari ait per annum laneo uinculo, et solui ad diem sibi festum, id est mense hoc Decembri: atque inde prouerbium ductum, deos laneos pedes habere: significari uero decimo mense semen in utero animatum in uitam grandescere, quod, donec erumpat in lucem, mollibus naturae uinculis detinetur. Est porro idem g-Kronos g-kai g-Chronos. Saturnum enim in quantum mythici fictionibus distrahunt, in tantum physici ad quandam uerisimilitudinem reuocant. Hunc aiunt abscidisse Caeli patris pudenda: quibus in mare deiectis Venerem procreatam, quae a spuma unde coaluit g-Aphroditeh nomen accepit. Ex quo intellegi uolunt, cum chaos esset, tempora non fuisse: siquidem tempus est certa dimensio quae ex caeli conuersione colligitur. Tempus coepit inde: ab ipso natus putatur g-Kronos qui, ut diximus, g-chronos est. Cumque semina rerum omnium post caelum gignendarum de caelo fluerent, et elementa uniuersa quae mundo plenitudinem facerent ex illis seminibus fundarentur: ubi mundus omnibus suis partibus membrisque perfectus est, certo iam tempore finis factus est procedendi de caelo semina ad elementorum conceptionem, quippe iam plena fuerant procreata. Animalium uero aeternam propagationem ad Venerem generandi facultas ex humore translata est: ut per coitum maris feminaeque cuncta deinceps gignerentur. Propter abscisorum pudendorum fabulam etiam nostri eum Saturnum uocitauerunt, g-para g-tehn g-sathehn, quae membrum uirile declarat, ueluti Sathunnum: inde etiam Satyros ueluti Sathunos, quod sint in libidinem proni, appellatos opinantur. Falcem ei quidam aestimant attributam, quod tempus omnia metat exsecet et incidat. Hunc aiunt filios suos solitum deuorare, eosdemque rursus euomere: per quod similiter significatur eum tempus esse a quo uicibus cuncta gignantur absumanturque et ex eo denuo renascantur. Eundem a filio pulsum quid aliud est quam tempora senescentia ab his quae post sunt nata depelli? Vinctum autem, quod certa lege naturae conexa sint tempora, uel quod omnes fruges quibusdam uinculis nodisque alternentur. Nam et falcem uolunt fabulae in Siciliam decidisse, quod sit terra ista uel maxime fertilis. [1,9] IX. Qui deus Ianus deque uariis eius dei nominibus et potestate. Et quia Ianum cum Saturno regnasse memorauimus, de Saturno autem quid mythici, quid physici aestiment, iam relatum est: de Iano quoque quid ab utrisque iactetur in medium proferemus. Mythici referunt regnante Iano omnium domos religione ac sanctitate fuisse munitas: idcircoque ei diuinos honores esse decretos, et ob merita introitus et exitus aedium eidem consecratos. Xenon quoque primo Italicon tradit Ianum in Italia primum dis templa fecisse et ritus instituisse sacrorum: ideo eum in sacrificiis praefationem meruisse perpetuam. Quidam ideo eum dici bifrontem putant, quod et praeterita sciuerit et futura prouiderit. Sed physici eum magnis consecrant argumentis diuinitatis. Nam sunt qui Ianum eundem esse atque Apollinem et Dianam dicant, et in hoc uno utrumque exprimi numen affirment. Etenim, sicut Nigidius quoque refert, apud Graecos Apollo colitur qui g-Thuraios uocatur, eiusque aras ante fores suas celebrant, ipsum exitus et introitus demonstrantes potentem: idem Apollo apud illos et g-Aguieus nuncupatur, quasi uiis praepositus urbanis: illi enim uias quae intra pomeria sunt g-aguias appellant: Dianae uero ut Triuiae uiarum omnium tribuunt potestatem. Sed apud nos Ianum omnibus praeesse ianuis nomen ostendit, quod est simile g-Thuraioh. Nam et cum claui ac uirga figuratur, quasi omnium et portarum custos et rector uiarum. Pronuntiauit Nigidius Apollinem Ianum esse Dianamque Ianam, adposita d littera quae saepe i litterae causa decoris adponitur, reditur redhibetur redintegratur et similia. Ianum quidam solem demonstrari uolunt, et ideo geminum, quasi utriusque ianuae caelestis potentem, qui exoriens aperiat diem, occidens claudat: inuocarique primum, cum alicui deo res diuina celebratur, ut per eum pateat ad illum cui immolatur accessus, quasi preces supplicum per portas suas ad deos ipse transmittat. Inde et simulachrum eius plerumque fingitur manu dextera trecentorum et sinistra sexaginta et quinque numerum tenens ad demonstrandum anni dimensionem, quae praecipua est solis potestas. Alii mundum, id est caelum, esse uoluerunt; Ianumque ab eundo dictum, quod mundus semper eat, dum in orbem uoluitur et ex se initium faciens in se refertur: unde et Cornificius Etymorum libro tertio: Cicero, inquit, non Ianum sed Eanum nominat, ab eundo. Hinc et Phoenices in sacris imaginem eius exprimentes draconem finxerunt in orbem redactum caudamque suam deuorantem, ut appareat mundum et ex se ipso ali et in se reuolui. Ideo et apud nos in quattuor partes spectat, ut demonstrat simulachrum eius Faleris aduectum. Gauius Bassus in eo libro quem de dis conposuit Ianum bifrontem fingi ait, quasi superum atque inferum ianitorem: eundem quadriformem, quasi uniuersa climata maiestate conplexum. Saliorum quoque antiquissimis carminibus deorum deus canitur. Marcus etiam Messala, Cn. Domitii in consulatu collega idemque per annos quinquaginta et quinque augur, de Iano ita incipit: Qui cuncta fingit eademque regit, aquae terraeque uim ac naturam grauem atque pronam in profundum dilabentem, ignis atque animae leuem, in inmensum in sublime fugientem, copulauit circumdato caelo: quae uis caeli maxima duas uis dispares conligauit. In sacris quoque inuocamus Ianum Geminum, Ianum Patrem, Ianum Iunonium, Ianum Consiuium, Ianum Quirinum, Ianum Patultium et Clusiuium. Cur Geminum inuocemus, supra iam diximus: Patrem, quasi deorum deum: Iunonium, quasi non solum mensis Ianurarii sed mensium omnium ingressus tenentem; in ditione autem Iunonis sunt omnes Kalendae, unde et Varro libro quinto Rerum diuinarum scribit Iano duodecim aras pro totidem mensibus dedicatas: Consiuium a conserendo, id est a propagine generis humani quae Iano auctore conseritur: Quirinum, quasi bellorum potentem, ab hasta quam Sabini curin uocant: Patultium et Clusiuium, quia bello caulae eius patent, pace clauduntur. Huius autem rei haec causa narratur. Cum bello Sabino quod uirginum raptarum gratia commissum est Romani portam quae sub radicibus collis Viminalis erat, quae postea ex euentu Ianualis uocata est, claudere festinarent, quia in ipsam hostes ruebant: postquam est clausa, mox sponte patefacta est: cumque iterum ac tertio idem contigisset, armati plurimi pro limine, quia claudere nequibant, custodes steterunt: cumque ex alia parte accerimo praelio certaretur, subito fama pertulit fusos a Tatio nostros. Quam ob causam Romani qui aditum tuebantur territi profugerunt: cumque Sabini per portam patentem irrupturi essent, fertur ex aede Iani per hanc portam magnam uim torrentium undis scatentibus erupisse, multasque perduellium cateruas aut exustas feruenti aqua aut deuoratas rapida uoragine deperisse. Ea re placitum, ut belli tempore, uelut ad urbis auxilium profecto deo, fores reserarentur. Haec de Iano. [1,10] X. Quo die Saturnalia celebrari consueuerint, et quod primo uno tantum, deinde pluribus diebus sunt celebrata. Sed, ut ad Saturnalia reuertamur, bellum Saturnalibus sumere nefas habitum, poenas a nocente isdem diebus exigere piaculare est. Apud maiores nostros Saturnalia die uno finiebantur, qui erat a- d- quartum decimum Kalendas Ianuarias: sed postquam C- Caesar huic mensi duos addixit dies, sexto decimo coepta celebrari. Ea re factum est ut, cum uulgus ignoraret certum Saturnaliorum diem, nonnullique a C- Caesare inserto die et alii uetere more celebrarent, plures dies Saturnalia numerarentur: licet et apud ueteres opinio fuerit septem diebus peragi Saturnalia, si opinio uocanda est quae idoneis firmatur auctoribus. Nouius enim, Atellanarum probatissimus scriptor, ait: Olim expectata ueniunt septem Saturnalia. Mummius quoque, qui post Nouium et Pomponium diu iacentem artem Atellaniam suscitauit: Nostri, inquit, maiores, uelut bene multa instituere, hoc optime. A frigore fecere summo dies septem Saturnalia. Sed Mallius ait eos qui se, ut supra diximus, Saturni nomine et religione defenderant per triduum festos instituisse dies et Saturnalia uocauisse: unde et Augustus huius, inquit, rei opinionem secutus in legibus iudiciariis triduo seruari ferias iussit. Masurius et alii uno die, id est quarto decimo Kalendas Ianuarias fuisse Saturnalia crediderunt: quorum sententiam Fenestella confirmat, dicens Aemiliam uirginem XV- Kal- Ianuar- esse damnatam. Quo die si Saturnalia gererentur, nec causam omnino dixisset. Deinde adicit: Sequebantur eum diem Saturnalia. Mox ait: Postero autem die, qui fuit tertius decimus Kalendarum Ianuariarum, Liciniam uirginem ut causam diceret iussam: ex quo ostendit XIII- Kal- Ianuar- profestum esse. Duodecimo uero feriae sunt diuae Angeroniae, cui pontifices in sacello Volupiae sacrum faciunt: quam Verrius Flaccus Angeroniam dici ait, quod angores ac sollicitudines animorum propitiata depellat. Masurius adicit simulachrum huius deae ore obligato atque signato in ara Volupiae propterea collocatum, quod qui suos dolores anxietatesque dissimulant perueniant patientiae beneficio ad maximam uoluptatem. Iulius Modestus ideo sacrificari huic deae dicit, quod populus Romanus morbo qui angina dicitur praemisso uoto sit liberatus. Undecimo autem Kalendas feriae sunt Laribus dedicatae, quibus aedem bello Antiochi Aemilius Regillus praetor in campo Martio curandam uouit. Decimo Kalendas feriae sunt Iouis quae appellantur Larentinalia: de quibus, quia fabulari libet, hae fere opiniones sunt. Ferunt enim regnante Anco aedituum Herculis per ferias otiantem deum tesseris prouocasse ipso utriusque manum tuente, adiecta conditione, ut uictus coena scortoque multaretur. Victore itaque Hercule illam Accam Larentiam, nobilissimum id temporis scortum, intra aedem inclusisse cum coena, eamque postero die distulisse rumorem, quod post concubitum dei accepisset munus, ne commodum primae occasionis, cum se domum reciperet, offerendae aspernaretur. Euenisse itaque, ut egressa templo mox a Carutio capto eius pulchritudine conpellaretur: cuius uoluntatem secuta adsumptaque nuptiis post obitum uiri omnium bonorum eius facta compos, cum decederet, populum Romanum nuncupauit heredem. Et ideo ab Anco in Velabro loco celeberrimo urbis sepulta est, ac sollemne sacrificium eidem constitutum, quo dis Manibus eius per flaminem sacrificaretur, Iouique feriae consecratae, quod aestimauerunt antiqui animas a Ioue dari et rursus post mortem eidem reddi. Cato ait Larentiam meretricio quaestu locupletatam post excessum suum populo Romano agros Turacem Semurium Lintirium et Solinium reliquisse, et ideo sepulchri magnificentia et annuae parentationis honore dignatam. Macer Historiarum libro primo Faustuli coniugem Accam Larentiam Romuli et Remi nutricem fuisse confirmat. Hanc regnante Romulo Carutio cuidam Tusco diuiti denuptam auctamque hereditate uiri: quam post Romulo, quem educasset, reliquit: et ab eo parentalia diemque festum causa pietatis statutum. Ex his ergo omnibus colligi potest et uno die Saturnalia fuisse et non nisi quarto decimo Kalendarum Ianuariarum celebrata: quo solo die apud aedem Saturni conuiuio dissoluto Saturnalia clamitabantur: qui dies nunc Opalibus inter Saturnalia deputatur, cum primum Saturno pariter et Opi fuerit ascriptus. Hanc autem deam Opem Saturni coniugem crediderunt, et ideo hoc mense Saturnalia itemque Opalia celebrari, quod Saturnus eiusque uxor tam frugum quam fructuum repertores esse credantur: itaque omni iam fetu agrorum coacto ab hominibus hos deos coli quasi uitae cultioris auctores: quos etiam nonnullis caelum ac terram esse persuasum est, Saturnumque a satu dictum, cuius causa de caelo est, et terram Opem, cuius ope humanae uitae alimenta quaeruntur, uel ab opere per quod fructus frugesque nascuntur. Huic deae sedentes uota concipiunt, terramque de industria tangunt, demonstrantes ipsam matrem terram esse mortalibus adpetendam. Philochorus Saturno et Opi primum in Attica statuisse aram Cecropem dicit, eosque deos pro Ioue terraque coluisse, instituisseque ut patres familiarum et frugibus et fructibus iam coactis passim cum seruis uescerentur cum quibus patientiam laboris in colendo rure tolerauerant: delectari enim deum honore seruorum contemplatu laboris. Hinc est quod ex instituto peregrino huic deo sacrum aperto capite facimus. Abunde iam probasse nos aestimo Saturnalia uno tantum die, id est quarto decimo Kalendas, solita celebrari: sed post in triduum propagata, primum ex adiectis a Caesare huic mensi diebus, deinde ex edicto Augusti quo trium dierum ferias Saturnalibus addixit: a sexto decimo igitur coepta in quartum decimum desinunt, quo solo fieri ante consueuerant. Sed Sigillariorum adiecta celebritas in septem dies discursum publicum et laetitiam religionis extendit. [1,11] XI. Non esse contemnendam sortem seruorum, cum et dii horum curam gerunt et multos ex his fidels, prouidos, fortes et philosophos quoque fuisse constet: tum Sigillariorum origo quae fuerit. Tunc Euangelus: Hoc quidem, inquit, iam ferre non possum, quod Praetextatus noster in ingenii sui pompam et ostentationem loquendi uel paulo ante honori alicuius dei adsignari uoluit quod serui cum dominis uescerentur, quasi uero curent diuina de seruis aut sapiens quisquam domi suae contumeliam tam foedae societatis admittat, uel nunc Sigillaria, quae lusum reptanti adhuc infantiae oscillis fictilibus praebent, temptat officio religionis ascribere, et quia princeps religiosorum putatur, nonnulla iam et superstitionis admiscet, quasi uero nobis fas non sit Praetextato aliquando non credere. Hic cum omnes exhorruissent, Praetextatus renidens: Superstitiosum me, Euangele, nec dignum cui credatur existimes uolo, nisi utriusque tibi rei fidem ratio adserta monstrauerit. Et, ut primum de seruis loquamur, iocone an serio putas esse hominum genus quod di inmortales nec cura sua nec prouidentia dignentur? An forte seruos in hominum numero esse non pateris? Audi igitur, quanta indignatio de serui supplicio caelum penetrauerit. Anno enim post Romam conditam quadringentesimo septuagesimo quarto Autronius quidam Maximus seruum suum uerberatum patibuloque constrictum ante spectaculi commissionem per circum egit: ob quam causam indignatus Iuppiter Annio cuidam per quietem imperauit, ut senatui nuntiaret non sibi placuisse plenum crudelitatis admissum. Quo dissimulante filium ipsius mors repentina consumpsit, ac post secundam denuntiationem ob eandem negligentiam ipse quoque in subitam corporis debilitatem solutus est. Sic demum ex consilio amicorum lectica delatus senatui retulit, et uix consummato sermone sine mora recuperata bona ualitudine curia pedibus egressus est. Ex senatus itaque consulto et Maeuia lege ad propitiandum Iouem additus est illis Circensibus dies, isque instauratitius dictus est, non a patibulo, ut quidam putant, Graeco nomine g-apo g-tou g-staurou, sed a redintegratione, ut Varroni placet, qui instaurare ait esse instar nouare. Vides, quanta de seruo ad deorum summum cura peruenerit. Tibi autem unde in seruos tantum et tam inane fastidium, quasi non ex isdem tibi et constent et alantur elementis eundemque spiritum ab eodem principio carpant? Vis tu cogitare eos quos ius tuum uocas isdem seminibus ortos eodem frui caelo, aeque uiuere aeque mori? Serui sunt? immo homines. Serui sunt? immo conserui, si cogitaueris tantundem in utrosque licere fortunae. Tam tu illum uidere liberum potes, quam ille te seruum. Nescis, qua aetate Hecuba seruire coeperit, qua Croesus, qua Darei mater, qua Diogenes, qua Plato ipse? Postremo quid ita nomen seruitutis horremus? Seruus est quidem: sed necessitate, sed fortasse libero animo seruus est. Hoc illi nocebit, si ostenderis quis non sit. Alius libidini seruit, alius auaritiae, alius ambitioni, omnes spei, omnes timori. Et certe nulla seruitus turpior quam uoluntaria. At nos iugo a fortuna inposito subiacentem tamquam miserum uilemque calcamus: quod uero nos nostris ceruicibus inserimus non patimur reprehendi. Inuenies inter seruos aliquem pecunia fortiorem: inuenies dominum spe lucri oscula alienorum seruorum manibus infigentem: non ergo fortuna homines aestimabo sed moribus. Sibi quisque dat mores: conditionem casus adsignat. Quemadmodum stultus est qui empturus equum non inpsum inspicit sed stratum eius ac frenos, sic stultissimus est qui hominem aut ex ueste aut ex conditione, quae nobis uestis modo circumdata est, aestimandum putat. Non est, mi Euangele, quod amicum tantum in foro et in curia quaeras. Si diligenter adtenderis, inuenies et domi. Tu modo uiue cum seruo clementer: comiter quoque et in sermonem illum et nonnumquam in necessarium admitte consilium. Nam et maiores nostri omnem dominis inuidiam, omnem seruis contumeliam detrahentes, dominum patremfamilias, seruos familiares appellauerunt. Colant ergo te potius serui tui, mihi crede, quam timeant. Dicet aliquis nunc me dominos de fastigio suo deicere, et quodammodo ad pileum seruos uocare, quos debere dixi magis colere quam timere. Hoc qui senserit obliuiscetur id dominis parum non esse quod dis satis est. Deinde qui colitur etiam amatur: non potest amor cum timore misceri. Unde putas adrogantissimum illud manasse prouerbium quo iactatur totidem hostes nobis esse quot seruos? Non habemus illos hostes sed facimus, cum in illos superbissimi contumeliosissimi crudelissimi sumus, et ad rabiem nos cogunt peruenire deliciae, ut quicquid non ex uoluntate respondit iram furoremque euocet. Domi enim nobis animos induimus tyrannorum, et non quantum decet, sed quantum licet, exercere uolumus in seruos. Nam, ut cetera crudelitatis genera praeteream, sunt qui, dum se mensae copiis et auiditate distendunt, circumstantibus seruis mouere labra nec in hoc quidem, ut loquantur, licere permittunt: uirga murmur omne conpescitur, et ne fortuita quidem uerberibus excepta sunt: tussis sternutamentum singultus magno malo luitur. Sic fit ut isti de domino loquantur quibus coram domino loqui non licet. At illi quibus non tantum praesentibus dominis sed cum ipsis erat sermo, quorum os non consuebatur, parati erant pro domino porrigere ceruicem et periculum inminens in caput suum uertere: in conuiuiis loquebantur, sed in tormentis tacebant. Vis exercitas in seruili pectore uirtutes recenseamus? Primus tibi Urbinus occurrat: qui cum iussus occidi in Reatino lateret, latebris proditis unus ex seruis anulo eius et ueste insignitus in cubiculo ad quod inruebant qui persequebantur pro domino iacuit, militibusque ingredientibus ceruicem praebuit et ictum tamquam Urbinus excepit. Urbinus postea restitutus monumentum ei fecit titulo scriptionis qui tantum meritum loqueretur adiecto. Aesopus libertus Demosthenis conscius adulterii quod cum Iulia patronus admiserat tortus diutissime perseuerauit non prodere patronum, donec aliis coarguentibus consciis Demosthenes ipse fateretur. Et ne aestimes ab uno facile celari posse secretum, Labienum ope libertorum latentem ut indicarent liberti nullo tormentorum genere conpulsi sunt. Ac, ne quis libertos dicat hanc fidem beneficio potius libertatis acceptae quam ingenio debuisse, accipe serui in dominum benignitatem, cum ipse a domino puniretur. Antium enim Restionem proscriptum solumque nocte fugientem diripientibus bona eius aliis seruus conpeditus inscripta fronte, cum post damnationem domini aliena esset misericordia solutus, fugientem persecutus est, hortatusque ne se timeret scientem contumeliam suam fortunae inputandam esse non domino, abditumque ministerio suo aluit. Cum deinde persequentes adesse sensisset, senem quem casus obtulit iugulauit et in constructam pyram coniecit: qua accensa occurrit eis qui Restionem quaerebant dicens damnatum sibi poenas luisse multo acrius a se uexatum quam ipse uexarat: et fide habita Restio liberatus est. Caepionem quoque qui in Augusti necem fuerat animatus, postquam detecto scelere damnatus est, seruus ad Tiberim in cista detulit, peruectumque Hostiam inde in agrum Laurentem ad patris uillam nocturno itinere perduxit. Cumis deinde nauigationis naufragio una expulsum dominum Neapoli dissimulanter occuluit: exceptusque a centurione nec pretio nec minis ut dominum proderet potuit adduci. Asinio enim Pollione acerbe cogente Patauinos ut pecuniam et arma conferrent, dominisque ob hoc latentibus, praemio seruis cum libertate proposito qui dominos suos proderent, constat seruorum nullum uictum praemio dominum prodidisse. Audi in seruis non fidem tantum sed et facundum bonae inuentionis ingenium. Cum premeret obsidio Grumentum, serui relicta domina ad hostes transfugerunt. Capto deinde oppido impetum in domum habita conspiratione fecerunt et extraxerunt dominam uultu poenam minante ac uoce obuiis adserente, quod tandem sibi data esset copia crudelem dominam puniendi: raptamque quasi ad supplicium obsequiis plenis pietate tutati sunt. Vide in hac fortuna etiam magnanimitatem exitum mortis ludibrio praeferentem. C- Vettium Pelignum Italicensem conprehensum a cohortibus suis, ut Pompeio traderetur, seruus eius occidit, ac se, ne domino superstes fieret, interemit. C- Gracchum ex Auentino fugientem Euporus seruus uel, ut quidam tradunt, Philocrates, dum aliqua spes salutis erat indiuulsus comes, qua potuit ratione tutatus est: super occisum deinde animam scissis proprio uulnere uisceribus effudit. Ipsum P- Scipionem Africani patrem, postquam cum Hannibale conflixerat, saucium in equum seruus inposuit et ceteris deserentibus solus in castra perduxit. Parum fuerit dominis praestitisse uiuentibus: quid, quod in his quoque exigendae uindictae repperitur animositas? Nam Seleuci regis seruus, cum seruiret amico eius a quo dominus fuerat interemptus, coenantem in ultionem domini confodit. Quid, quod duas uirtutes quae inter nobiles quoque unice clarae sunt in uno uideo fuisse mancipio, imperium regendi peritiam et imperium contempnendi magnanimitatem? Anaxilaus enim Messenius, qui Messanam in Sicilia condidit, fuit Rheginorum tyrannus. Is cum paruos relinqueret liberos, Micytho seruo suo commendasse contentus est. Is tutelam sancte gessit, imperiumque tam clementer optinuit, ut Rhegini a seruo regi non dedignarentur. Perductis deinde in aetatem pueris et bona et imperium tradidit: ipse paruo uiatico sumpto profectus est et Olympiae cum summa tranquillitate consenuit. Quid etiam in commune seruilis fortuna profuerit, non paucis docetur. Bello Punico cum deessent qui scriberentur, serui pro dominis pugnaturos se polliciti in ciuitatem recepti sunt, et Volones, qui sponte hoc uoluerunt, appellati. Ad Cannas quoque uictis Romanis octo milia seruorum empta militauerunt: cumque minoris captiui redimi possent, maluit se res publica seruis in tanta tempestate committere: sed et post calamitatem apud Thrasimenum notae cladis acceptam libertini quoque in sacramentum uocati sunt. Bello sociali cohortium duodecim ex libertinis conscriptarum opera memorabilis uirtutis apparuit. Caesarem, cum milites in amissorum locum substitueret, seruos quoque ab amicis accepisse et eorum forti opera usum esse conperimus. Caesar Augustus in Germania et Illyrico cohortes libertinorum conplures legit, quas uoluntarias appellauit. Ac, ne putes haec in nostra tantum contigisse re publica, Borysthenitae obpugnante Zopyrione seruis liberatis dataque ciuitate peregrinis et factis tabulis nouis hostem sustinere potuerunt. Cleomenes Lacedaemonius, cum mille et quingenti soli Lacedaemonii qui arma ferre possent superfuissent, ex seruis manu missis bellatorum nouem milia conscripsit. Athenienses quoque consumptis publicis opibus seruis libertatem dederunt. Ac, ne in solo uirili sexu aestimes inter seruos extitisse uirtutes, accipe ancillarum factum non minus memorabile, nec quo utilius rei publicae in ulla nobilitate repperias. Nonis Iuliis diem festum esse ancillarum tam uulgo notum est, ut nec origo et causa celebritatis ignota sit. Iunoni enim Caprotinae die illo libero pariter ancillaeque sacrificant sub arbore caprifico in memoriam benignae uirtutis quae in ancillarum animis pro conseruatione publicae dignitatis apparuit. Nam post urbem captam cum sedatus esset Gallicus motus, res publica uero esset ad tenue deducta, finitimi oportunitatem inuadendi Romani nominis aucupati praefecerunt sibi Postumium Liuium Fidenatium dictatorem, qui mandatis ad senatum missis postulauit ut, si uellent reliquias suae ciuitatis manere, matres familiae sibi et uirgines dederentur. Cumque patres essent in ancipiti deliberatione suspensi, ancilla nomine Tutela seu Philotis pollicita est se cum ceteris ancillis sub nomine dominarum ad hostes ituram: habituque matrumfamilias et uirginum sumpto hostibus cum prosequentium lacrimis ad fidem doloris ingestae sunt. Quae cum a Liuio in castris distributae fuissent, uiros plurimo uino prouocauerunt diem festum apud se esse simulantes: quibus soporatis ex arbore caprifico quae castris erat proxima signum Romanis dederunt. Qui cum repentina incursione superassent, memor beneficii senatus omnes ancillas manu iussit emitti dotemque his ex publico fecit et ornatum quo tunc erant usae gestare concessit, diemque ipsum Nonas Caprotinas nuncupauit ab illa caprifico ex qua signum uictoriae ceperunt, sacrificiumque statuit annua sollemnitate celebrandum, cui lac quod ex caprifico manat propter memoriam facti procedentis adhibetur. Sed nec ad philosophandum ineptum uel inpar seruile ingenium fuit. Phaedon ex cohorte Socratica Socratique et Platoni perfamiliaris adeo, ut Plato eius nomini librum illum diuinum de inmortalitate animae dicaret, seruus fuit forma atque ingenio liberali. Hunc Cebes Socraticus hortante Socrate emisse dicitur habuisseque in philosophiae disciplinis: atque is postea philosophus inlustris emersit: sermonesque eius de Socrate admodum elegantes leguntur. Alii quoque non pauci serui fuerunt qui post philosophi clari extiterunt: ex quibus ille Menippus fuit, cuius libros M- Varro in saturis aemulatus est, quas alii Cynicas, ipse appellat Menippeas. Sed et Philostrati Peripatetici seruus Pompylus et Zenonis Stoici seruus qui Perseus uocatus est et Epicuri cui Mys nomen fuit philosophi non incelebres illa aetate uixerunt: Diogenes etiam Cynicus, licet ex libertate in seruitutem uenum ierat. Quem cum emere uellet Xeniades Corinthius et, quid artificii nouisset, percontatus esset: Noui, inquit Diogenes, hominibus liberis imperare. Tunc Xeniades responsum eius demiratus emisit manu, filiosque suos ei tradens: Accipe, inquit, liberos meos quibus imperes. De Epicteto autem philosopho nobili, quod is quoque seruus fuit, recentior est memoria quam ut possit inter oblitterata nesciri. Cuius etiam de se scripti duo uersus feruntur, ex quibus aliud latenter intellegas, non omni modo dis exosos esse qui in hac uita cum aerumnarum uarietate luctantur, sed esse archanas causas ad quas paucorum potuit peruenire curiositas: g-Doulos g-Epiktehtos g-genomehn, g-kai g-sohmati g-pehros, g-Kai g-peniehn g-Iros, g-kai g-philos g-athanatois. Habes, ut opinor, adsertum non esse fastidio despiciendum seruile nomen, cum et Iouem tetigerit cura de seruo et multos ex his fideles prouidos fortes, philosophos etiam, extitisse constiterit: nunc de Sigillaribus, ne ridenda me potius aestimes quam sancta dixisse, paucis recensendum est. Epicadus refert Herculem occiso Geryone, cum uictor per Italiam armenta duxisset, ponte qui nunc sublicius dicitur ad tempus instructo hominum simulachra pro numero sociorum quos casu peregrinationis amiserat in fluuium demisisse, ut aqua secunda in mare aduecta pro corporibus defunctorum ueluti patriis sedibus redderentur, et inde usum talia simulachra fingendi inter sacra mansisse. Sed mihi huius rei illa origo uerior aestimatur quam paulo ante memini retulisse: Pelasgos, postquam felicior interpretatio capita non uiuentium sed fictilia, et g-phohtos aestimationem non solum hominem sed etiam lumen significare docuisset, coepisse Saturno cereos potius accendere et in sacellum Ditis arae Saturni cohaerens oscilla quaedam pro suis capitibus ferre. Ex illo traditum ut cerei Saturnalibus missitarentur, et sigilla arte fictili fingerentur ac uenalia pararentur quae homines pro se atque suis piaculum pro Dite Saturno facerent. Ideo Saturnalibus talium commerciorum coepta celebritas septem occupat dies, quos tantum feriatos facit esse, non festos omnes: nam medio, id est tertio decimo Kalendas, fastum probauimus: et aliis hoc adsertionibus ab his probatum est qui rationem anni mensium dierumque et ordinationem a Caesare digestam plenius retulerunt. [1,12] XII. Quomodo annum ordinauerit Romulus. Cumque hic facere uellet finem loquendi, subiecit Aurelius Symmachus: Pergin, Praetextate, eloquio tam dulci de anno quoque edissertare, antequam experiaris molestiam consulentis, si quis forte de praesentibus ignorat quo ordine uel apud priscos fuerit uel certioribus postea regulis innouatus sit? Ad quod discendum ipse mihi uideris audientium animos incitasse de dierbus mensi additis disserendo. Tum ille eodem ductu orandi reliqua contexuit. Anni certus modus apud solos semper Aegyptios fuit. Aliarum gentium dispari numero pari errore nutabat: et, ut contentus sim referendo paucarum morem regionum, Arcades annum suum tribus mensibus explicabant, Acarnanes sex, Graeci reliqui trecentis quinquaginta quattuor diebus annum proprium conputabant. Non igitur mirum in hac uarietate Romanos quoque olim auctore Romulo annum suum decem habuisse mensibus ordinatum, qui annus incipiebat a Martio et conficiebatur diebus trecentis quattuor, ut sex quidem menses, id est Aprilis Iunius Sextilis September Nouember December, tricenum essent dierum, quattuor uero, Martius Maius Quintilis October, tricenis et singulis expedirentur: qui hodieque septimanas habent Nonas, ceteri quintanas. Septimanas autem habentibus ab Idibus reuertebantur Kalendae ad diem septimum decimum, uerum habentibus quintanas ad octauum decimum remeabat initium Kalendarum. Haec fuit Romuli ordinatio, qui primum anni mensem genitori suo Marti dicauit: quem mensem anni primum fuisse uel ex hoc maxime probatur, quod ab ipso Quintilis quintus est, et deinceps pro numero nominabantur. Huius etiam prima die ignem nouum Vestae aris accendebant, ut incipiente anno cura denuo seruandi nouati ignis inciperet: eodem quoque ingrediente mense tam in regia curiisque atque flaminum domibus laureae ueteres nouis laureis mutabantur: eodem quoque mense et publice et priuatim ad Annam Perennam sacrificatum itur, ut annare perennareque commode liceat. Hoc mense mercedes exoluebant magistris quas conpletus annus deberi fecit, comitia auspicabantur, uectigalia locabant, et seruis coenas adponebant matronae, ut domini Saturnalibus: illae, ut principio anni ad promptum obsequium honore seruos inuitarent, hi, quia gratiam perfecti operis exoluerent. Secundum mensem nominauit Aprilem, ut quidam putant, cum aspiratione quasi Aphrilem, a spuma quam Graeci g-aphron uocant, unde orta Venus creditur. Et hanc Romuli adserunt fuisse rationem, ut primum quidem mensem a patre suo Marte, secundum ab Aeneae matre Venere nominaret, et hi potissimum anni principia seruarent a quibus esset Romani nominis origo, cum hodieque in sacris Martem patrem Venerem genetricem uocemus. Alii putant Romulum uel altiore prudentia uel certi numinis prouidentia ita primos ordinasse menses, ut, cum praecedens Marti esset dicatus, deo plerumque hominum necatori, ut Homerus naturae conscius ait: g-Ares g-Ares g-brotoloige g-miaiphone g-teichesiplehta: secundus Veneri dicaretur, quae uim eius quasi benefica leniret. Nam et in duodecim zodiaci signis, quorum certa certorum numinum domicilia creduntur, cum primum signum Aries Marti adsignatus sit, sequens mox Venerem, id est Taurus, accepit. Et rursus e regione Scorpius ita diuisus est, ut deo esset utrique communis. Nec aestimatur ratione caelesti carere ipsa diuisio: siquidem aculeo uelut potentissimo telo pars armata posterior domicilium Martis est, priorem uero partem, cui g-zugos apud Graecos nomen est, nos Libram uocamus, Venus accepit, quae uelut iugo concordi iungit matrimonia amicitiasque conponit. Sed Cingius in eo libro quem de fastis reliquit ait inperite quosdam opinari Aprilem mensem antiquos a Venere dixisse, cum nullus dies festus nullumque sacrificium insigne Veneri per hunc mensem a maioribus institutum sit, sed ne in carminibus quidem Saliorum Veneris ulla, ut ceterorum caelestium, laus celebretur. Cingio etiam Varro consentit adfirmans nomen Veneris ne sub regibus quidem apud Romanos uel Latinum uel Graecum fuisse, et ideo non potuisse mensem a Venere nominari. Sed cum fere ante aequinoctium uernum triste sit caelum et nubibus obductum, sed et mare nauigantibus clausum, terrae etiam ipsae aut aqua aut pruina aut niuibus contegantur, eaque omnia uerno id est hoc mense aperiantur, arbores quoque nec minus cetera quae continet terra aperire se in germen incipiant: ab his omnibus mensem Aprilem dici merito credendum est, quasi Aperilem, sicut apud Athenienses g-anthestehriohn idem mensis uocatur ab eo quod hoc tempore cuncta florescant. Non tamen negat Verrius Flaccus hoc die postea constitutum ut matronae Veneri sacrum facerent: cuius rei causam, qui huic loco non conuenit, praetereundum est. Maium Romulus tertium posuit, de cuius nomine inter auctores lata dissensio est. Nam Fuluius Nobilior in fastis quos in aede Herculis Musarum posuit Romulum dicit, postquam populum in maiores iunioresque diuisit, ut altera pars consilio altera armis rempublicam tueretur, in honorem utriusque partis hunc Maium sequentem Iunium mensem uocasse. Sunt qui hunc mensem ad nostros fastos a Tusculanis transisse commemorent, apud quos nunc quoque uocatur deus Maius qui est Iuppiter, a magnitudine scilicet ac maiestate dictus. Cingius mensem nominatum putat a Maia, quam Vulcani dicit uxorem, argumentoque utitur, quod flamen Vulcanalis Kalendis Maiis huic deae rem diuinam facit: sed Piso uxorem Vulcani Maiestam, non Maiam, dicit uocari. Contendunt alii Maiam Mercurii matrem mensi nomen dedisse, hinc maxime probantes, quod hoc mense mercatores omnes Maiae pariter Mercurioque sacrificant. Adfirmant quidem, quibus Cornelius Labeo consentit, hanc Maiam cui mense Maio res diuina celebratur terram esse hoc adeptam nomen a magnitudine, sicut et Mater Magna in sacris uocatur: adsertionemque aestimationis suae etiam hinc colligunt quod sus praegnans ei mactatur, quae hostia propria est terrae: et Mercurium ideo illi in sacris adiungi dicunt, quia uox nascenti homini terrae contactu datur, scimus autem Mercurium uocis et sermonis potentem. Auctor est Cornelius Labeo huic Maiae, id est terrae, aedem Kalendis Maiis dedicatam sub nomine Bonae Deae: et eandem esse Bonam Deam et terram ex ipso ritu occultiore sacrorum doceri posse confirmat: hanc eandem Bonam Faunamque et Opem et Fatuam pontificum libris indigitari: Bonam, quod omnium nobis ad uictum bonorum causa est; Faunam, quod omni usui animantium fauet; Opem, quod ipsius auxilio uita constat; Fatuam a fando, quod, ut supra diximus, infantes partu editi non prius uocem edunt quam attigerint terram. Sunt qui dicant hanc deam potentiam habere Iunonis, ideoque regale sceptrum in sinistra manu ei additum. Eandem alii Proserpinam credunt, porcaque ei rem diuinam fieri, qui segetem quam Ceres mortalibus tribuit porca depasta est: alii g-chthonian g-Ekatehn, Boeoti Semelam credunt. Nec non eandem Fauni filiam dicunt, obsititisseque uoluntati patris in amorem suum lapsi, ut et uirga myrtea ab eo uerberaretur, cum desiderio patris nec uino ab eodem pressa cessisset: transfigurasse se tamen in serpentem pater creditur et coisse cum filia. Horum omnium haec proferuntur indicia, quod uirgam myrteam in templo haberi nefas sit, quod super caput eius extendatur uitis qua maxime eam pater decipere temptauit, quod uinum in templum eius non suo nomine soleat inferri, sed uas in quo uinum inditum est mellarium nominetur et uinum lac nuncupetur, serpentesque in templo eius nec terrentes nec timentes indifferenter appareant. Quidam Medeam putant, quod in aedem eius omne genus herbarum sit ex quibus antistites dant plerumque medicinas, et quod templum eius uirum introire non liceat propter iniuriam quam ab ingrato uiro Iasone perpessa est. Haec apud Graecos g-heh g-Theos g-gunaikeia dicitur, quam Varro Fauni filiam tradit adeo pudicam, ut extra g-gunaikohnitin numquam sit egressa nec nomen eius in publico fuerit auditum nec uirum umquam uiderit uel a uiro uisa sit, propter quod nec uir templum eius ingreditur. Unde et mulieres in Italia sacro Herculis non licet interesse, quod Herculi, cum boues Geryonis per agros Italiae duceret, sitienti respondit mulier aquam se non posse praestare, quod feminarum deae celebraretur dies nec ex eo apparatu uiris gustare fas esset: propter quod Hercules facturus sacrum detestatus est praesentiam feminarum, et Potitio ac Pinario sacrorum custodibus iussit ne mulierem interesse permitterent. Ecce occasio nominis, quoniam Maiam eandem esse et terram et Bonam Deam diximus, coegit nos de Bona Dea quaecumque conperimus protulisse. Iunius Maium sequitur, aut ex parte populi, ut supra diximus, nominatus, aut, ut Cingius arbitratur, quod Iunonius apud Latinos ante uocitatus diuque apud Aricinos Praenestinosque hac appellatione in fastos relatus sit, adeo ut, sicut Nisus in Commentariis fastorum dicit, apud maiores quoque nostros haec appellatio mensis diu manserit, sed post detritis quibusdam litteris ex Iunonio Iunius dictus sit. Nam et aedes Iunoni Monetae Kalend. Iuniis dedicata est. Nonnulli putauerunt Iunium mensem a Iunio Bruto qui primus Romae consul factus est nominatum, quod hoc mense, id est Kalendis Iuniis, pulso Tarquinio sacrum Carnae deae in Caelio monte uoti reus fecerit. Hanc deam uitalibus humanis praeesse credunt. Ab ea denique petitur ut iecinora et corda quaeque sunt intrinsecus uiscera salua conseruet: et quia cordis beneficio, cuius dissimulatione brutus habebatur, idoneus emendationi publici status extitit, hanc deam quae uitalibus praeest templo sacrauit. Cui pulte fabacia et larido sacrificatur, quod his maxime rebus uires corporis roborentur. Nam et Kalendae Iuniae fabariae uulgo uocantur, quia hoc mense adultae fabae diuinis rebus adhibentur. Sequitur Iulius qui, cum secundum Romuli ordinationem Martio anni tenente principium Quintilis a numero uocaretur, nihilominus tamen etiam post praepositos a Numa Ianuarium ac Februarium retinuit nomen, cum non uideretur iam quintus esse, sed septimus: sed postea in honorem Iulii Caesaris Dictatoris legem ferente M- Antonio M- filio consule Iulius appellatus est, quod hoc mense a.d. quartum Idus Quintiles Iulius procreatus sit. Augustus deinde est qui Sextilis antea uocabatur, donec honori Augusti daretur ex senatusconsulto cuius uerba subieci: CUM IMPERATOR CAESAR AUGUSTUS MENSE SEXTILI ET PRIMUM CONSULATUM INIERIT ET TRIUMPHOS TRES IN URBEM INTULERIT ET EX IANICULO LEGIONES DEDUCTAE SECUTAEQUE SINT EIUS AUSPICIA AC FIDEM SED ET AEGYPTUS HOC MENSE IN POTESTATEM POPULI ROMANI REDACTA SIT FINISQUE HOC MENSE BELLIS CIVILIBUS INPOSITUS SIT ATQUE OB HAS CAUSAS HIC MENSIS HUIC IMPERIO FELICISSIMUS SIT AC FUERIT. PLACERE SENATUI UT HIC MENSIS AUGUSTUS APPELLETUR. Item plebiscitum factum ob eandem rem Sexto Pacubio tribuno plebem rogante. Mensis September principalem sui retinet appellationem: quem Germanici appellatione, Octobrem uero suo nomine Domitianus inuaserat. Sed ubi infaustum uocabulum ex omni aere uel saxo placuit eradi, menses quoque usurpatione tyrannicae appellationis exuti sunt: cautio postea principum ceterorum diri ominis infausta uitantium mensibus a Septembri usque ad Decembrem prisca nomina reseruauit. Haec fuit a Romulo annua ordinata dimensio, qui, sicut supra iam diximus, annum decem mensium dierum uero quattuor et trecentorum habendum esse constituit, mensesque ita disposuit, ut quattuor ex his tricenos singulos, sex uero tricenos haberent dies. Sed cum is numerus neque solis cursui neque lunae rationibus conueniret, nonnumquam usu ueniebat ut frigus anni aestiuis mensibus et contra calor hiemalibus proueniret: quod ubi contigisset, tantum dierum sine ullo mensis nomine patiebantur absumi quantum ad id anni tempus adduceret quo caeli habitus instanti mensi aptus inueniretur. [1,13] XIII. De ordinatione anni per Numam, et quae causa fuerit intercalandi, quoque tempore primum intercalatum sit. Sed secutus Numa, quantum sub caelo rudi et seculo adhuc inpolito solo ingenio magistro conprehendere potuit, uel quia Graecorum obseruatione forsan instructus est, quinquaginta dies addidit, ut in trecentos quinquaginta quattuor dies, quibus duodecim lunae cursus confici credidit, annus extenderetur. Atque his quinquaginta a se additis adiecit alios sex retractos illis sex mensibus qui triginta habebant dies, id est de singulis singulos, factosque quinquaginta et sex dies in duos nouos menses pari ratione diuisit: ac de duobus priorem Ianuarium nuncupauit primumque anni esse uoluit, tamquam bicipitis dei mensem respicientem dicauit Februo deo, qui lustrationum potens creditur: lustrari autem eo mense ciuitatem necesse erat, quo statuit ut iusta dis Manibus soluerentur. Numae ordinationem finitimi mox secuti totidem diebus totidemque mensibus, ut Pompilio placuit, annum suum conputare coeperunt: sed hoc solo discrepabant, quod menses undetricenum tricenumque numero alternauerunt. Paulo post Numa in honorem inparis numeri, secretum hoc et ante Pythagoram parturiente natura, unum adiecit diem quem Ianuario dedit, ut tam in anno quam in mensibus singulis praeter unum Februarium inpar numerus seruaretur. Nam quia duodecim menses, si singuli aut pari aut inpari numero putarentur, consummationem parem facerent, unus pari numero institutus uniuersam putationem inparem fecit. Ianuarius igitur Aprilis Iunius Sextilis September Nouember December undetricenis censebantur diebus et quintanas Nonas habebant, ac post Idus in omnibus a. d. septimum decimum Kalendas conputabatur. Martius uero Maius Quintilis et October dies tricenos singulos possidebant. Nonae in his septimanae erant: similiterque post Idus decem et septem dies in singulis usque ad sequentes Kalendas putabantur: sed solus Februarius uiginti et octo retinuit dies, quasi inferis et deminutio et par numerus conueniret. Cum ergo Romani ex hac distributione Pompilii ad lunae cursum sicut Graeci annum proprium conputarent, necessario et intercalarem mensem instituerunt more Graecorum. Nam et Graeci, cum animaduerterent temere se trecentis quinquaginta quattuor diebus ordinasse annum (quoniam appareret de solis cursu, qui trecentis sexaginta quinque diebus et quadrante zodiacum conficit, deesse anno suo undecim dies et quadrantem), intercalares stata ratione commenti sunt, ita ut octauo quoque anno nonaginta dies, ex quibus tres menses tricenum dierum conposuerunt, intercalarent. Id Graeci fecerunt, quoniam erat operosum atque difficile omnibus annis undecim dies et quadrantem intercalare. Itaque maluerunt hunc numerum octies multiplicare, et nonaginta dies, qui nascuntur si quadrans cum diebus undecim octies conponatur, inserere in tres menses, ut diximus, distribuendos: hos dies g-huperbainontes, menses uero g-embolismous appellitabant. Hunc ergo ordinem Romanis quoque imitari placuit: sed frustra, quippe fugit eos diem unum, sicut supra ammonuimus, additum a se ad Graecum numerum in honorem inparis numeri. Ea re per octennium conuenire numeri atque ordo non poterat. Sed nondum hoc errore conperto per octo annos nonaginta quasi superfundendos Graecorum exemplo, conputabant dies, alternisque annis binos et uicenos, alternis ternos uicenosque intercalantes expensabant intercalationibus quattuor. Sed octauo quoque anno intercalares octo affluebant dies ex singulis quibus uertentis anni numerum apud Romanos super Graecum abundasse iam diximus. Hoc quoque errore iam cognito haec species emendationis inducta est. Tertio quoque octennio ita intercalandos dispensabant dies, ut non nonaginta sed sexaginta sex intercalarent, conpensatis uiginti et quattuor diebus pro illis qui per totidem annos supra Graecorum numerum creuerant. Omni autem intercalationi mensis Februarius deputatus est, quoniam is ultimus anni erat: quod etiam ipsum de Graecorum imitatione faciebant. Nam et illi ultimo anni sui mensi superfluos interserebant dies, ut refert Glaucippus qui de sacris Atheniensium scripsit. Verum una re a Graecis differebant. Nam illi confecto ultimo mense, Romani non confecto Februario sed post uicesimum et tertium diem eius intercalabant, Terminalibus scilicet iam peractis: deinde reliquos Februarii mensis dies, qui erant quinque, post intercalationem subiungebant: credo uetere religionis suae more, ut Februarium omni modo Martius consequeretur. Sed cum saepe eueniret ut nundinae modo in anni principem diem modo in Nonas caderent (utrumque autem perniciosum rei publicae putabatur), remedium quo hoc auerteretur excogitatum est: quod aperiemus, si prius ostenderimus cur nundinae uel primis Kalendis uel Nonis omnibus cauebantur. Nam quotiens incipiente anno dies coepit qui addictus est nundinis, omnis ille annus infaustus casibus luctuosus fuit: maximeque Lepidiano tumultu opinio ista firmata est. Nonis autem conuentus uniuersae multitudinis uitandus existimabatur, quoniam populus Romanus exactis etiam regibus diem hunc Nonarum maxime celebrabat, quem natalem Seruii Tullii existimabat: quia, cum incertum esset quo mense Seruius Tullius natus fuisset, Nonis tamen natum esse constaret, omnes Nonas celebri notitia frequentabant: ueritos . . . qui diebus praeerant, ne quid nundinis collecta uniuersitas ob desiderium regis nouaret, cauisse ut Nonae a nundinis segregarentur. Unde dies ille, quo abundare annum diximus, eorum est permissus arbitrio qui fastis praeerant, uti, cum uellent, intercalaretur, dummodo eum in medio Terminaliorum uel mensis intercalaris ita locarent, ut a suspecto die celebritatem auerteret nundinarum. Atque hoc est quod quidam ueterum retulerunt non solum mensem apud Romanos uerum etiam diem intercalarem fuisse. Quando autem primum intercalatum sit, uarie refertur, et Macer quidem Licinius eius rei originem Romulo adsignat. Antias libro secundo Numam Pompilium sacrorum causa id inuenisse contendit. Iunius Seruium Tullium regem primum intercalasse commemorat, a quo et nundinas institutas Varroni placet. Tuditanus refert libro tertio Magistratuum Decemuiros, qui decem tabulis duas addiderunt, de intercalando populum rogasse: Cassius easdem scribit auctores: Fuluius autem id egisse M- Acilium consulem dicit ab urbe condita anno quingentesimo sexagesimo secundo, inito mox bello Aetolico. Sed hoc arguit Varro scribendo antiquissimam legem fuisse incisam in columna aerea a L- Pinario et Furio consulibus, cui mentio intercalaris ascribitur. Haec de intercalandi principio satis relata sunt. [1,14] XIV. Quem in modum primum Iulius, deinde Augustus Caesares annum correxerint. Verum fuit tempus cum propter superstitionem intercalatio omnis omissa est: nonnumquam uero per gratiam sacerdotum, qui publicanis proferri uel inminui consulto anni dies uolebant, modo auctio modo retractio dierum proueniebat: et sub specie obseruationis emergebat maior confusionis occasio. Sed postea C- Caesar omnem hanc inconstantiam temporum uagam adhuc et incertam in ordinem state definitionis coegit adnitente sibi M- Flauio scriba, qui scriptos dies singulos ita ad dictatorem retulit, ut et ordo eorum inueniri facillime posset et inuento certus status perseueraret. Ergo C- Caesar exordium nouae ordinationis initurus dies omnes qui adhuc confusionem poterant facere consumpsit: eaque re factum est ut annus confusionis ultimus in quadringentos quadraginta tres dies protenderetur. Post hoc imitatus Aegyptios solos diuinarum rerum omnium conscios ad numerum solis, qui diebus tricenis sexaginta quinque et quadrante cursum conficit, annum dirigere contendit. Nam sicut lunaris annus mensis est, quia luna paulo minus quam mensem in zodiaci circumitione consumit, ita solis annus hoc dierum numero colligendus est quem peragit dum ad id signum se denuo uertit ex quo digressus est: unde annus uertens uocatur, et habetur magnus, cum lunae annus breuis putetur. Horum Virgilius utrumque conplexus est: Interea magnum sol circumuoluitur annum. Hinc et Ateius Capito annum a circuitu temporis putat dictum, quia ueteres an pro circum ponere consuerunt, ut Cato in Originibus: Arator an terminum, id est circum terminum, et ambire dicitur pro circumire. Iulius ergo Caesar decem dies obseruationi ueteri superadiecit, ut annum trecenti sexaginta quinque dies, quibus sol lustrat zodiacum, efficerent: et, ne quadrans esset, statuit ut quarto quoque anno sacerdotes, qui curabant mensibus ac diebus, unum intercalarent diem, eo scilicet mense ac loco quo etiam apud ueteres mensis intercalabatur, id est ante quinque ultimos Februarii mensis dies, idque bissextum censuit nominandum. Dies autem decem, quos ab eo additos diximus, hac ordinatione distribuit: in Ianuarium et Sextilem et Decembrem binos dies inseruit, in Aprilem autem Iunium Septembrem Nouembrem singulos: sed neque mensi Februario addidit diem, ne deum inferum religio inmutaretur, et Martio Maio Quintili Octobri seruauit pristinum statum, quod satis pleno erant numero, id est dierum singulorum tricenorumque. Ideo et septimanas habent Nonas, sicut Numa constituit, quia nihil in his Iulius mutauit: sed Ianuarius Sextilis December, quibus Caesar binos dies addidit, licet tricenos singulos habere post Caesarem coeperint, quintanas tamen habent Nonas, et ab Idibus illis sequentes Kalendae in undeuicesimum reuertuntur, quia Caesar quos addidit dies neque ante Nonas neque ante Idus inserere uoluit, ne Nonarum aut Iduum religionem, quae stato erat die, nouella conperendinatione corrumperet. Sed nec post Idus mox uoluit inserere, ne feriarum quarumque uiolaretur indictio: sed peractis cuiusque mensis feriis locum diebus aduenis fecit: et Ianuario quidem dies quos dicimus quartum et tertium Kalendas Februarias dedit, Aprili sextum Kalendas Maias, Iunio tertium Kalendas Iulias, Augusto quartum et tertium Kalendas Septembres, Septembri tertium Kalendas Octobres, Nouembri tertium Kalendas Decembres, Decembri uero quartum et tertium Kalendas Ianuarias. Ita factum est ut, cum omnes hi menses quibus dies addidit ante hanc ordinationem habuissent mensis sequentis Kalendas ad septimum decimum reuertentes, postea ex augmento additorum dierum hi qui duos acceperunt ad nonum decimum, qui uero unum, ad octauum decimum haberent reditum Kalendarum. Feriarum tamen cuiusque mensis ordo seruatus est. Nam si cui fere tertius ab Idibus dies festus aut feriatus fuit et tunc a. d. sextum decimum dicebatur, etiam post augmentum dierum eadem religio seruata est, ut tertio ab Idibus die celebraretur, licet ab incremento non iam a- d- sextum decimum Kalendas sed a- d- septimum decimum, si unus, a- d- octauum decimum, si duo sunt additi, diceretur. Nam ideo nouos dies circa finem cuiusque mensis inseruit, ubi finem omnium quae in mense erant repperit feriarum, adiectosque omnes a se dies fastos notauit, ut maiorem daret actionibus libertatem: et non solum nullum nefastum sed nec comitialem quemquam de adiectis diebus instituit, ne ambitionem magistratuum augeret adiectio. Sic annum ciuilem Caesar habitis ad lunam dimensionibus constitutum edicto palam posito publicauit. Et error hucusque stare potuisset, ni sacerdotes sibi errorem nouum ex ipsa emendatione fecissent. Nam cum oporteret diem qui ex quadrantibus confit quarto quoque anno confecto, antequam quintus inciperet, intercalare: illi quarto non peracto sed incipiente intercalabant. Hic error sex et triginta annis permansit: quibus annis intercalati sunt dies duodecim, cum debuerint intercalari nouem. Sed hunc quoque errorem sero deprehensum correxit Augustus, qui annos duodecim sine intercalari die transigi iussit, ut illi tres dies qui per annos triginta et sex uitio sacerdotalis festinationis excreuerant sequentibus annis duodecim nullo die intercalato deuorarentur. Post hoc unum diem secundum ordinationem Caesaris quinto quoque incipiente anno intercalari iussit, et omnem hunc ordinem aereae tabulae ad aeternam custodiam incisione mandauit. [1,15] XV. De Kalendis, Idibus ac Nonis. Tunc Horus: Die quidem hic, inquit, intercalaris, antequam quintus annus incipiat, inserendus cum Aegypti matris artium ratione consentit: sed nihil in illorum mensibus explicandis uidetur operosum, quos tricenum dierum omnes habent: eoque explicitis duodecim mensibus, id est trecentis sexaginta diebus exactis, tunc inter Augustum atque Septembrem reliquos quinque dies anno suo reddunt, annectentes quarto quoque anno exacto intercalarem, qui ex quadrantibus confit. At hic non a primo in ultimum mensis diem ad incrementum continuum numerus accedit, sed post Kalendas dirigitur in Nonas: inde ad quasdam Idus deflecti audio: post rursus, ni fallor, immo ut nunc quoque retulisti, in sequentes Kalendas. Quae omnia quid sibi uelint, scire equidem uellem. Nam illud nec consequi posse me spero, ut uocabula conprehendam quae singulis apud uos diebus adduntur, dum alios fastos uariisque alios nominibus nuncupatis. Nundinas quoque uestras nescire me fateor: de quibus obseruatio tam diligens tam cauta narratur. Haec nec mihi erubescendum est ignorare peregrino: a te uero, Praetextate, discere nec ciuem puderet. Tunc Praetextatus: Non solum tibi, inquit, Hore, cum sis Aegypto oriundus, sed ne nobis quidem, quibus origo Romana est, erubescendum puto quaerere quod quaesitu dignum omnes ueteres putauerunt. Nam de Kalendis Nonis et Idibus deque feriarum uariis obseruationibus innumeros auctores cura quaestionis exercuit: et ideo nos quae de his ab omnibus dicta sunt in unum breuiter colligimus. Romulus, cum ingenio acri quidem sed agresti statum proprii ordinaret imperii, initium cuiusque mensis ex illo sumebat die quo nouam lunam contigisset uideri. Quia non continuo euenit ut eodem die semper appareat, sed modo tardius modo celerius ex certis causis uideri solet, contigit ut, cum tardius apparuit, praecedenti mensi plures dies, aut cum celerius, pauciores darentur: et singulis quibusque mensibus perpetuam numeri legem primus casus addixit. Sic factum est ut alii triginta et unum alii undetriginta sortirentur dies. Omnibus tamen mensibus ex die Nonarum Idus nono die repraesentari placuit: et inter Idus ac sequentes Kalendas constitutum est sedecim dies esse numerandos. Ideo mensis uberior duos illos quibus augebatur dies inter Kalendas suas et Nonas habebat. Hinc aliis quintus a Kalendis dies aliis septimus Nonas facit. Caesar tamen, ut supra diximus, stata sacra custodiens, nec in illis mensibus quibus binos adiecit dies ordinem uoluit mutare Nonarum, quia peractis totius mensis feriis dies suos rei diuinae cautus inseruit. Priscis ergo temporibus, antequam fasti a Cn- Flauio scriba inuitis Patribus in omnium notitiam proderentur, pontifici minori haec prouincia delegabatur, ut nouae lunae primum obseruaret aspectum uisamque regi sacrificulo nuntiaret. Itaque sacrificio a rege et minore pontifice celebrato idem pontifex calata, id est uocata, in Capitolium plebe iuxta curiam Calabram, quae casae Romuli proxima est, quot numero dies a Kalendis ad Nonas superessent pronuntiabat: et quintanas quidem dicto quinquies uerbo g-kaloh, septimanas repetito septies praedicabat. Verbum autem g-kaloh Graecum est, id est uoco: et hunc diem, qui ex his diebus qui calarentur primus esset, placuit Kalendas uocari. Hinc et ipsi curiae ad quam uocabantur Calabrae nomen datum est, et classi, quod omnis in eam populus uocaretur. Ideo autem minor pontifex numerum dierum qui ad Nonas superessent calando prodebat, quod post nouam lunam oportebat Nonarum die populares qui in agris essent confluere in urbem accepturos causas feriarum a rege sacrorum sciturosque, quid esset eo mense faciendum. Unde quidam hinc Nonas aestimant dictas, quasi nouae initium obseruationis, uel quod ab eo die semper ad Idus nouem dies putantur: sicut apud Tuscos Nonae plures habebantur, quod hi nono quoque die regem suum salutabant et de propriis negotiis consulebant. Iduum porro nomen a Tuscis, apud quos is dies Itis uocatur, sumptum est. Item autem illi interpretantur Iouis fiduciam. Nam cum Iouem accipiamus lucis auctorem, unde et Lucetium Salii in carminibus canunt et Cretenses g-Dia g-tehn g-hehmeran uocant, ipsi quoque Romani Diespitrem appellant, ut diei patrem. Iure hic dies Iouis fiducia uocatur, cuius lux non finitur cum solis occasu, sed splendorem diei et noctem continuat inlustrante luna: quod semper in plenilunio, id est medio mense, fieri solet: diem igitur, qui uel nocturnis caret tenebris, Iouis fiduciam Tusco nomine uocauerunt: unde et omnes Idus Iouis ferias obseruandas sanxit antiquitas. Alii putant Idus, quod ea die plena luna uideatur, a uidendo uidus appellatas, mox litteram u detractam: sicut contra, quod Graeci g-idein dicunt, nos u littera addita uidere dicimus. Nonnullis placet Idus dictas uocabulo Graeco, g-hoion g-apo g-tou g-eidous, quod eo die plenam speciem luna demonstret. Sunt qui aestimant Idus ab oue Iduli dictas, quam hoc nomine uocant Tusci, et omnibus Idibus Ioui immolatur a flamine. Nobis illa ratio nominis uero propior aestimatur, ut Idus uocemus diem qui diuidit mensem. Iduare enim Etrusca lingua diuidere est: unde uidua, quasi ualde idua, id est ualde diuisa: aut uidua, id est a uiro diuisa. Ut autem Idus omnes Ioui ita omnes Kalendas Iunoni tributas et Varronis et pontificalis adfirmat auctoritas. Quod etiam Laurentes patriis religionibus seruant, qui et cognomen deae ex cerimoniis addiderunt, Kalendarem Iunonem uocantes, sed et omnibus Kalendis a mense Martio ad Decembrem huic deae Kalendarum die supplicant. Romae quoque Kalendis omnibus, praeter quod pontifex minor in curia Calabra rem diuinam Iunoni facit, etiam regina sacrorum, id est regis uxor, porcam uel agnam in regia Iunoni immolat: a qua etiam Ianum Iunonium cognominatum diximus, quod illi deo omnis ingressus, huic deae cuncti Kalendarum dies uidentur adscripti. Cum enim initia mensium maiores nostri ab exortu lunae seruauerint, iure Iunoni addixerunt Kalendas, lunam ac Iunonem eandem putantes: uel quia luna per aerem meat, unde et Graeci lunam g-artemin nuncuparunt, id est g-aerotomehn, quod aera secat, Iuno autem aeris arbitra est, merito initia mensium, id est Kalendas, huic deae consecrauerunt. Nec hoc praetermiserim, quod nuptiis copulandis Kalendas Nonas et Idus religiosas, id est deuitandas, censuerunt. Hi enim dies praeter Nonas feriati sunt: feriis autem uim cuiquam fieri piaculare est: ideo tunc uitantur nuptiae, in quibus uis fieri uirgini uidetur. Sed Verrium Flaccum iuris pontificii peritissimum dicere solitum refert Varro, quia feriis tergere ueteres fossas liceret, nouas facere ius non esset, ideo magis uiduis quam uirginibus idoneas esse ferias ad nubendum. Subiciet aliquis: Cur ergo Nonis, si feriatus dies non est, prohibetur celebritas nuptiarum? Huius quoque rei in aperto causa est. Nam quia primus nuptiarum dies uerecundiae datur, postridie autem nuptam in domo uiri dominium incipere oportet adipisci et rem facere diuinam, omnes autem postriduani dies seu post Kalendas siue post Nonas Idusue ex aequo atri sunt, ideo et Nonas inhabiles nuptiis esse dixerunt, ne nupta aut postero die libertatem auspicaretur uxoriam aut atro immolaret quo nefas est sacra celebrari. [1,16] XVI. Quae discrimina diuersitatesque fuerint dierum apud Romanos. Sed quia nos ad commemorationem dierum ordo deduxit, de hoc quoque quod Hori nostri consultatio continet pauca dicenda sunt. Numa ut in menses annum, ita in dies mensem quemque distribuit, diesque omnes aut festos aut profestos aut intercisos uocauit. Festi dis dicati sunt: profesti hominibus ob administrandam rem priuatam publicamque concessi: intercisi deorum hominumque communes sunt. Festis insunt sacrificia epulae ludi feriae: profestis fasti comitiales conperendini stati praeliares: intercisi in se non in alia diuiduntur: illorum enim dierum quibusdam horis fas est, quibusdam fas non est ius dicere. Nam, cum hostia caeditur, fari nefas est: inter caesa et porrecta fari licet: rursus, cum adoletur, non licet. Ergo de diuisione festorum et profestorum dierum latius disserendum est. Sacra celebritas est uel cum sacrificia dis offeruntur uel cum dies diuinis epulationibus celebratur uel cum ludi in honorem aguntur deorum uel cum feriae obseruantur. Feriarum autem publicarum genera sunt quattuor. Aut enim statiuae sunt aut conceptiuae aut imperatiuae aut nundinae. Et sunt statiuae uniuersi populi communes certis et constitutis diebus ac mensibus et in fastis statis obseruationibus annotatae, in quibus praecipue seruantur Agonalia Carmentalia Lupercalia: conceptiuae sunt quae quotannis a magistratibus uel sacerdotibus concipiuntur in dies uel certos uel etiam incertos, ut sunt Latinae Sementiuae Paganalia Compitalia: imperatiuae sunt quas consules uel praetores pro arbitrio potestatis indicunt: nundinae sunt paganorum itemque rusticorum, quibus conueniunt negotiis propriis uel mercibus prouisuri. Sunt praeterea feriae propriae familiarum, ut familiae Claudiae uel Aemiliae seu Iuliae siue Corneliae, et si quas ferias proprias quaeque familia ex usu domesticae celebritatis obseruat. Sunt singulorum, uti natalium fulgurumque susceptiones, item funerum atque expiationum: apud ueteres quoque qui nominasset Salutem Semoniam Seiam Segetiam Tutilinam ferias obseruabat: item flaminica quotiens tonitrua audisset feriata erat, donec placasset deos. Adfirmabat autem sacerdotes pollui ferias, si indictis conceptisque opus aliquod fieret. Praeterea regem sacrorum flaminesque non licebat uidere feriis opus fieri: et ideo per praeconem denuntiabant, ne quid tale ageretur, et praecepti neglegens multabatur. Praeter multam uero addfirmabatur eum qui talibus diebus inprudens aliquid egisset porco piaculum dare debere: prudentem expiare non posse Scaeuola pontifex adseuerabat: sed Umbro negat eum pollui qui opus uel ad deos pertinens sacrorumue causa fecisset uel aliquid urgentem uitae utilitatem respiciens actitasset. Scaeuola denique consultus, quid feriis agi liceret, respondit: quod praetermissum noceret. Quapropter si bos in specum decidisset eumque paterfamilias adhibitis operis liberasset, non est uisus ferias polluisse: nec ille qui trabem tecti fractam fulciendo ab inminenti uindicauit ruina. Unde et Maro omnium disciplinarum peritus, sciens lauari ouem aut lanae purgandae aut scabiei curandae gratia, pronuntiauit tunc ouem per ferias licere mersari, si hoc remedii causa fieret: Balantumque gregem fluuio mersare salubri. Adiciendo enim salubri ostendit auertendi morbi gratia tantummodo, non etiam ob lucrum purgandae lanae causa, fieri concessum. Haec de festis et qui inde nascuntur, qui etiam nefasti uocantur. Nunc de profestis et qui ex his procedunt loquamur, id est fastis comitialibus conperendinis statis praeliaribus. Fasti sunt quibus licet fari praetori tria uerba sollemnia, do dico addico; his contrarii sunt nefasti: comitiales sunt quibus cum populo agi licet; et fastis quidem lege agi potest, cum populo non potest, comitialibus utrumque potest: conperendini quibus uadimonium licet dicere: stati qui iudicii causa cum peregrino instituuntur, ut Plautus in Gurgulione: "Status condictus cum hoste intercessit dies". Hostem nunc more uetere significat peregrinum. Praeliares ab iustis non segregauerim, siquidem iusti sunt continui triginta dies quibus exercitui imperato uexillum russi coloris in arce positum est, praeliares autem omnes quibus fas est res repetere uel hostem lacessere. Nam cum Latiar, hoc est Latinarum sollemne, concipitur, item diebus Saturnaliorum, sed et cum Mundus patet, nefas est praelium sumere: quia nec Latinarum tempore, quo publice quondam induciae inter populum Romanum Latinosque firmatae sunt, inchoari bellum decebat, nec Saturni festo, qui sine ullo tumultu bellico creditur imperasse, nec patente Mundo, quod sacrum Diti patri et Proserpinae dicatum est: meliusque occlusa Plutonis fauce eundum ad praelium putauerunt. Unde et Varro ita scribit: Mundus cum patet, deorum tristium atque inferum quasi ianua patet: propterea non modo praelium committi, uerum etiam dilectum rei militaris causa habere, ac militem proficisci, nauem soluere, uxorem liberum quaerendorum causa ducere, religiosum est. Vitabant ueteres ad uiros uocandos etiam dies qui essent notati rebus aduersis: uitabant etiam feriis, sicut Varro in Augurum libris scribit in haec uerba: Viros uocare feriis non oportet: si uocauit, piaculum esto. Sciendum est tamen eligendi ad pugnandum diem Romanis tunc fuisse licentiam, si ipsi inferrent bellum: at cum exciperent, nullum obstitisse diem, quo minus uel salutem suam uel publicam defenderent dignitatem. Quis enim obseruationi locus, cum eligendi facultas non supersit? Dies autem postriduanos ad omnia maiores nostri cauendos putarunt, quos etiam atros uelut infausta appellatione damnarunt: eosdem tamen nonnulli communes uelut ad emendationem nominis uocitauerunt. Horum causam Gellius Annalium libro quinto decimo et Cassius Hemina Historiarum libro secundo referunt. Anno ab urbe condita trecentesimo sexagesimo tertio a tribunis militum Virgilio Mallio Aemilio Postumio collegisque eorum in senatu tractatum, quid esset propter quod toties intra paucos annos male esset afflicta res publica; et ex praecepto Patrum L- Aquinium haruspicem in senatum uenire iussum religionum requirendarum gratia dixisse: Q- Sulpicium tribunum militum ad Alliam aduersus Gallos pugnaturum rem diuinam dimicandi gratia fecisse postridie Idus Quintiles, item apud Cremeram multisque aliis temporibus et locis post sacrificium die postero celebratum male cessisse conflictum. Tunc Patres iussisse ut ad collegium pontificum de his religionibus referretur, pontificesque statuisse postridie omnes Kalendas Nonas Idus atros dies habendos, ut hi dies neque praeliares neque puri neque comitiales essent. Sed et Fabius Maximus Seruilianus pontifex in libro XII- negat oportere atro die parentare; quia tunc quoque Ianum Iouemque praefari necesse est, quos nominari atro die non oportet. Ante diem quoque quartum Kalendas uel Nonas uel Idus tamquam inominalem diem plerique uitant. Eius obseruationis an religio ulla sit tradita quaeri solet: sed nos nihil super ea re scriptum inuenimus, nisi quod Q- Claudius Annalium quinto cladem illam uastissimam pugnae Cannensis factam refert ante diem quartum Nonas Sextiles. Ad rem sane militarem nihil attinere notat Varro, utrum fastus uel nefastus dies sit, sed ad solas hoc actiones respicere priuatas. Quod autem nundinas ferias dixi potest argui, quia Titus de feriis scribens nundinarum dies non inter ferias retulit sed tantum sollemnes uocauit: et quod Iulius Modestus adfirmat Messala augure consulente pontifices, an nundinarum Romanarum Nonarumque dies feriis tenerentur, respondisse eos nundinas sibi ferias non uideri: et quod Trebatius in libro primo Religionum ait nundinis magistratum posse manu mittere iudiciaque addicere. Sed contra Iulius Caesar sexto decimo Auspiciorum libro negat nundinis concionem aduocari posse, id est cum populo agi: ideoque nundinis Romanorum haberi comitia non posse. Cornelius etiam Labeo primo Fastorum libro nundinis ferias esse pronuntiat. Causam uero huius uarietatis apud Granium Licinianum libro secundo diligens lector inueniet. Ait enim nundinas Iouis ferias esse, siquidem flaminica omnibus nundinis in regia Ioui arietem soleat immolare: sed lege Hortensia effectum ut fastae essent, uti rustici, qui nundinandi causa in urbem ueniebant, lites conponerent: nefasto enim die praetori fari non licebat. Ergo qui ferias dicunt a mendacio uindicantur patrocinio uetustatis: qui contra sentiunt aestimatu aetatis quae legem secuta est uera depromunt. Harum originem quidam Romulo adsignant, quem communicato regno cum T- Tatio sacrificiis et sodalitatibus institutis nundinas quoque adiecisse commemorant, sicut Tuditanus adfirmat. Sed Cassius Seruium Tullium fecisse nundinas dicit, ut in urbem ex agris conuenirent urbanas rusticasque res ordinaturi. Geminus ait diem nundinarum exactis iam regibus coepisse celebrari, quia plerique de plebe repetita Seruii Tullii memoria parentarent ei nundinis: cui rei etiam Varro consentit. Rutilius scribit Romanos instituisse nundinas, ut octo quidem diebus in agris rustici opus facerent, nono autem die intermisso rure ad mercatum legesque accipiendas Romam uenirent, et ut scita atque consulta frequentiore populo referrentur, quae trinundino die proposita a singulis atque uniuersis facile noscebantur. Unde etiam mos tractus ut leges trinundino die promulgarentur. Ea re etiam candidatis usus fuit in comitium nundinis uenire et in colle consistere unde coram possent ab uniuersis uideri: sed haec omnia neglegentius haberi coepta et post abolita, postquam internundino etiam ob multitudinem plebis frequentes adesse coeperunt. Est etiam Nundina Romanorum dea a nono die nascentium nuncupata, qui lustricus dicitur. Est autem dies lustricus quo infantes lustrantur et nomen accipiunt: sed is maribus nonus, octauus est feminis. Plene, ut arbitror, anni ac mensium constitutione digesta habet Horus quoque noster quod de dierum uocabulis et obseruatione consuluit. Et scire equidem uelim, numquid sit quod argutus Niligena et gentis accola numerorum potentis ex hoc ordine Romanae dispensationis inrideat, an Tuscum quoque Tiberim aliquid ex disciplinis suis hausisse consentiat. Subiecit Eustathius: Non solum Horus noster, grauis uir et ornatus, sed nec quisquam alius, ut aestimo, tam futilis posset esse iudicii, qui Romani anni sic ad unguem, ut aiunt, emendatum ordinem non probaret, cui maiorem gratiam et tenax memoria et luculenta oratio referentis adiecit. Nec mirum, si haec digeries morsum reprehensionis euasit, cui accersita est ab Aegypto postremae correctionis auctoritas. Nam Iulius Caesar ut siderum motus, de quibus non indoctos libros reliquit, ab Aegyptiis disciplinis hausit, ita hoc quoque ex eadem institutione mutuatus est, ut ad solis cursum finiendi anni tempus extenderet. Latii uero ueteres incolae, quia nihil iam tum discere ab Aegypto licebat, ad quam nullus illis commeatus patebat, morem Graeciae in numerandis diebus secuti sunt, ut retrouersum cedente numero ab augmento in diminutionem conputatio resoluta desineret. Ita enim nos decimum diem deinde nonum et postea octauum dicimus, ut Athenienses g-dekatehn g-kai g-ennatehn g-phthinontos soliti sunt dicere. Homerus quoque, cum ait: g-Tou g-men g-phthinontos g-mehnos g-tou g-d' g-istamenoio, quid aliud nisi illum fqi/nonta dicit cuius paulatim deficientis supputatio in nomen desinit secuturi, et g-histamenon illum qui praecedit numerum successurus priori in defectum meanti? Quod et Homerus uester Mantuanus intellegens, illud stare dici ad quod acceditur, ait: Stat sua cuique dies, extremum diem stare dicens, quasi ad quem per omnes eatur. Idem poeta doctrina ac uerecundia iuxta nobilis, sciens Romanos ueteres ad lunae cursum et sequentes ad solis anni tempora digessisse, utriusque seculi opinioni reuerentiam seruans: Vos, o clarissima mundi Lumina, labentem caelo quae ducitis annum Liber et alma Ceres: tam lunam quam solem duces anni hac inuocatione designans. [1,17] XVII. Omnes Deos referri ad Solem. Et quod ex uariis Apollinis ostendatur nominibus, ipsum eundem esse Deum, quem Solem dicimus. Hic Auienus: Hoc equidem mecum multum ac frequenter agitaui, quid sit quod solem modo Apollinem modo Liberum modo sub aliarum appellationum uarietate ueneremur. Et quia sacrorum omnium praesulem esse te, Vetti Praetextate, diuina uoluerunt, perge, quaeso, rationem mihi tantae sub uno nomine in nominibus diuersitatis aperire. Tum Vettius: Caue aestimes, mi Auiene, poetarum gregem, cum de dis fabulantur, non ab adytis plerumque philosophiae semina mutuari. Nam quod omnes paene deos, dumtaxat qui sub caelo sunt, ad solem referunt, non uana superstitio sed ratio diuina commendat. Si enim sol, ut ueteribus placuit, dux et moderator est luminum reliquorum, et solus stellis errantibus praestat, ipsarum uero stellarum cursus ordinem rerum humanarum, ut quibusdam uidetur, pro potestate disponunt, ut Plotino constat placuisse, significant: necesse est ut solem, qui moderatur nostra moderantes, omnium quae circa nos geruntur fateamur auctorem. Et sicut Maro, cum de una Iunone diceret: Quo numine laeso, ostendit unius dei effectus uarios pro uariis censendos esse numinibus, ita diuersae uirtutes solis nomina dis dederunt: unde g-en g-to g-pan sapientum principes prodiderunt. Virtutem igitur solis quae diuinationi curationique praeest Apollinem uocauerunt: quae sermonis auctor est Mercurii nomen accepit. Nam quia sermo interpretatur cogitationes latentes, g-Hermehs g-apo g-tou g-hermehneuein propria appellatione uocitatus est. Virtus solis est quae fructibus, effectus eiusdem est qui frugibus praeest. Et hinc natae sunt appellationes deorum sicut ceterorum qui ad solem certa et archana ratione referuntur: et, ne tanto secreto nuda praestetur adsertio, auctoritates ueterum de singulis consulamus. Apollinis nomen multiplici interpretatione ad solem refertur, cuius rei ordinem pergam. Plato solem g-Apollohna cognominatum scribit g-apo g-tou g-aei g-pallein g-tas g-aktinas, id est a iactu radiorum: Chrysippus Apollinem, g-hohs g-ouchi g-tohn g-pollohn g-kai g-phaulohn g-ousiohn g-tou g-puros g-onta, primam enim nominis litteram retinere significationem negandi: h-eh g-hoti g-monos g-esti, g-kai g-ouchi g-polloi. Nam et Latinitas eum, quia tantam claritudinem solus optinuit, solem uocauit: Speusippus, quod ex multis ignibus constet uis eius, g-hohs g-apo g-pollohn g-ousiohn g-puros g-autou g-sunestohtos : Cleanthes, g-hohs g-ap' g-allohn g-kai g-allohn g-tas g-anatolas g-poioumenou, quod ab aliis atque aliis locorum declinationibus faciat ortus: Cornificius arbitratur Apollinem nominatum g-apo g-tou g-anapollein, id est quia intra circuitum mundi quem Graeci g-polon appellant impetu latus ad ortus refertur: alii cognominatum Apollinem putant g-hohs g-apollunta g-ta g-zoha: exanimat enim et perimit animantes, cum pestem intemperie caloris inmittit, ut Euripides in Phaethonte: g-Oh g-chrusophegges g-hehli', g-hohs g-m' g-apohlesas, g-hothen g-s' g-Apollohn, g-emphanohs g-klehsei g-brotos. item Archilochus: g-Anax g-Apollohn, g-kai g-su, g-tous g-men g-aitious g-Pehmaine, g-kai g-sphas g-hollu' g-hohsper g-hollueis. Denique inustos morbo g-Apollohnoblehtous g-kai g-Hehlioblehtous appellant: et quia similes sunt solis effectibus effectus lunae in iuuando nocendoque, ideo feminas certis adflictas morbis g-Selenehblehtous g-kai g-Artemidoblehtous uocant. Hinc est quod arcu et sagittis Apollinis simulachra decorantur, ut per sagittas intellegatur uis emissa radiorum: Unde Homerus : g-Autar g-epeit' g-autoisi g-belos g-echepeukes g-ephieis, g-Ball'. Idem auctor est et publicae sospitatis, quam creditur sol animantibus praestare temperie: sed quia perpetuam praestat salubritatem et pestilens ab ipso casus rarior est, ideo Apollinis simulachra manu dextra Gratias gestant, arcum cum sagittis sinistra: quod ad noxam sit pigrior, et salutem manus promptior largiatur. Hinc est quod eidem attribuitur medendi potestas, quia temperatus solis calor morborum omnium fuga est. Nam g-hohs g-apelaunonta g-tas g-nosous g-Apollohna tamquam g-Apellohna cognominatum putant. Quae sententia Latinae quoque nominis enuntiationi congruens fecit, ne huius dei nomen uerteremus, ut Apollinem apellentem mala intellegas, quem Athenienses g-Alexikakon appellant. Sed et Lindii colunt Apollinem g-Loiumion, hoc cognomine finita pestilentia nuncupatum. Eadem opinio sospitalis et medici dei in nostris quoque sacris fouetur. Namque uirgines Vestales ita indigitant: Apollo Medice, Apollo Paean. Cum ergo sint huiusce sideris, id est solis, duo maximi effectus, alter quo calore temperato iuuat mortalium uitam, alter quo iactu radiorum nonnumquam pestiferum uirus inmittit, duo eademque cognomina circa singulos effectus propriis enuntiationibus signant, appellantes deum g-iehion atque g-paiana: quae cognomina utrique effectui apta sunt, ut sit g-iehios g-apo g-tou g-iasthai, id est a sanando, et g-paian g-apo g-tou g-pauuein g-tas g-anias, et rursus g-iehios g-apo g-tou g-ienai, ab inmittendo, g-belos g-echepeukes g-ephieis, et g-paian g-apo g-tou g-paiein paiuein, a feriendo. Optinuit tamen ut, cum sanitatem dari sibi precantur, g-ieh g-paian per g-eh litteram enuntient, id est medere Paean: cum autem g-ie g-paian per g-e litteram dicunt cum aspiratione prioris litterae, significant hoc dici in aliquem aduersa precatione, g-balle g-paian, id est inmitte feriendo: qua uoce ferunt Latonam usam, cum Apollinem hortaretur impetum Pythonis incessere sagittis, cuius rei naturalem rationem suo loco reddam. Hanc uocem, id est g-ie g-paian, confirmasse fertur oraculum Delphicum Atheniensibus petentibus opem dei aduersus Amazonas Theseo regnante. Namque inituros bellum iussit his ipsis uerbis semet ipsum auxiliatorem inuocare hortarique. Apollodorus in libro quarto decimo g-peri g-theohn, g-iehion solem scribit ita appellari Apollinem g-apo g-tou g-kata g-ton g-kosmon g-iesthai g-kai g-ienai, quod sol per orbem impetu fertur. Sed Timotheus ita: g-Su g-t' g-oh g-ton g-aei g-polon g-ouranion g-lamprais g-aktisin g-hehlie g-ballohn g-pempson g-ekabolon g-echtrois g-belosas g-apo g-neuras g-paian. Eundem deum praestantem salubribus causis g-Oulion appellant, id est sanitatis auctorem, ut ait Homerus: g-Oule g-te g-kai g-mala g-chaire. Meandrius scribit Milesios g-Apollohni g-oulioh pro salute sua immolare. Pherecydes refert Thesea, cum in Cretam ad Minotaurum duceretur, uouisse pro salute atque reditu suo g-Apollohni g-oulioh g-kai g-Artemidi g-oulia. Nec mirum, si gemini effectus uariis nominibus celebrantur, cum alios quoque deos ex contrario in eadem re duplici censeri et potestate accipiamus et nomine, ut Neptunum quem alias g-enosichthona, id est terram mouentem, alias g-asphaliohna, id est stabilientem, uocant: item Mercurius hominum mentes uel oculos et excitat et sopit, ut ait poeta: g-Eileto g-de g-rabdon, g-teh g-t' d-androhn g-ommata g-thelgei. Unde et Apollinem, id est solem, modo sospitalem modo pestem significantibus cognominibus adoramus, cum tamen pestis quae ab eo noxiis inmittitur aperte hunc deum bonis propugnare significet. Hinc est quod apud Pachynum Siciliae promuntorium Apollo Libystinus eximia religione celebratur. Nam cum Libyes inuasuri Siciliam classem adpulissent ad id promuntorium, Apollo, qui ibi colitur, inuocatus ab incolis inmissa hostibus peste et paene cunctis subita morte interceptis Libystinus cognominatus est. Nostris quoque continetur annalibus similis eiusdem dei praesentiae maiestas. Nam cum ludi Romae Apollini celebrarentur ex uaticinio Marcii uatis carmineque Sibyllino, repentino hostis aduentu plebs ad arma excitata occurrit hosti, eoque tempore nubes sagittarum in aduersos uisa ferri et hostem fugauit et uictores Romanos ad spectacula dei sospitalis reduxit: hinc intellegitur praelii causa, non pestilentiae, sicut quidam aestimant, ludos institutos. Haec est autem huius aestimationis ratio, quod tunc sol super ipsum nostrae habitationis uerticem fulget. Nam Cancer in aestiuo tropico est, in quo meante sole radii temperatam nostram non eminus sed superne demissi rectis fulgoribus lustrant: unde aestimatum est a nonnullis ad propitiandum tunc maxime deum caloris Apollinaribus litari. Sed inuenio in litteris hos ludos uictoriae, non ualitudinis causa, ut quidam annalium scriptores memorant, institutos. Bello enim Punico hi ludi ex libris Sibyllinis primum sunt instituti, suadente Cornelio Rufo decemuiro, qui propterea Sibylla cognominatus est, et postea corrupto nomine primus coepit Sylla uocitari. Fertur autem in carminibus Marcii uatis, cuius duo uolumina inlata sunt in senatum, inuentum esse ita scriptum: Hostem, Romani, si ex agro expellere uultis, uomicam quae gentium uenit longe, Apollini censeo uouendos ludos qui quotannis comiter Apollini fiant. His ludis faciendis praesit is praetor qui ius populo plebique dabit summum: decemuiri Graeco ritu hostiis sacra faciant. Hoc si recte facietis, gaudebitis semper fietque res publica melior: nam is diuus extinguet perduelles uestros qui uestros campos pascunt placide. Ex hoc carmine cum procurandi gratia dies unus rebus diuinis impensus esset, postea senatus consultum factum: uti decemuiri, quo magis instruerentur de ludis Apollini agundis reque diuina recte facienda, libros Sibyllinos adirent. In quibus cum eadem reperta nuntiatum esset, censuerunt Patres: Apollini ludos uouendos faciendosque, inque eam rem duodecim milia aeris praetori et duas hostias maiores dari, decemuirisque praeceptum: ut Graeco ritu hisce hostiis sacrum facerent, Apollini boue aurato et capris duabus albis auratis, Latonae boue femina aurata. Ludos in circo populus coronatus spectare iussus. Haec praecipue traditur origo ludorum Apollinarium. Nunc ex aliis quoque huius dei nominibus eundem esse Apollinem et solem probemus. g-Loxias cognominatur, ut ait Oenopides: g-hoti g-ekporeuetai g-ton g-loxon g-kuklov g-apo g-dusmohn g-eis g-anatolas g-kinoumenos, id est quod obliquum circulum ab occasu ad orientem pergit: aut, ut Cleanthes scribit: g-epeideh g-kath' g-helikas g-kineitai. g-Loxai g-gar g-eisin g-kai g-autai, quod flexuosum iter pergit: g-eh g-hoti g-tas g-loxas g-aktinas g-hiehsin g-eph' g-hehmas g-boreiuous g-ontas g-notios g-ohn, uel quod transuersos in nos a meridie inmittit radios, cum simus ad ipsum septentrionales. Delius cognominatur g-apo g-tou g-dehla g-kai g-phanera g-panta g-poiein g-toh g-phohti, quod inluminando omnia clara demonstret. g-Phoibos appellatur, ut ait Cornificius, g-apo g-tou g-phoitan g-bia, quod ui fertur: plerique autem a specie et nitore Foi'bon, id est g-katharon g-kai g-lampron, dictum putant. Item g-Phaneta appellant g-apo g-tou g-phainein: et g-phanaion, g-epeideh g-phainetai g-neos, quia sol cotidie renouat sese: unde Virgilius: Mane nouum. Camerienses, qui sacram Soli incolunt insulam, g-Aeigennehteh Apollini immolant, g-toh g-ton g-auton g-aei g-gignesthai g-kai g-aei g-gennan, id est quod semper exoriens gignitur, quodque ipse generat uniuersa inseminando fouendo producendo alendo augendoque. Apollinis Lycii plures accipimus cognominis causas. Antipater Stoicus Lycium Apollinem nuncupatum scribit g-apo g-tou lg-leukainesthai g-pavta g-phohtizontos g-hehliou. Cleanthes Lycium Apollinem appellatum notat, quod, ueluti lupi pecora rapiunt, ita ipse quoque humorem eripit radiis. Prisci Graecorum primam lucem, quae praecedit solis exortus, g-lukehn appellauerunt g-apo g-tou g-leukou. Id temporis hodieque g-leukophos cognominant. De quo tempore ita poeta scribit: g-hehmos g-d' g-out' g-arpoh g-hehohs, g-eti g-amphilukeh g-nux; idem Homerus: g-Eucheo g-d' g-Apollohni g-lukehgenei g-klutotoxoh, quod significat g-toh g-gennohti g-tehn g-lukehn, id est qui generat exortu suo lucem: radiorum enim splendor propinquantem solem longe lateque praecedens, atque caliginem paulatim extenuans tenebrarum, parit lucem. Neque minus Romani, ut pleraque alia ex Graeco, ita et lucem uidentur a luukh/ figurasse. Annum quoque uetustissimi Graecorum g-lukabanta appellabant, g-ton g-apo g-tou g-lukou, id est sole, g-bainomenon g-kai g-metrouumenon. g-Lukon autem solem uocari etiam Lycopolitana Thebaidos ciuitas testimonio est: quae pari religione Apollinem itemque lupum, hoc est g-lukon, colit, in utroque solem uenerans, quod hoc animal rapit et consumit omnia in modum solis ac plurimum oculorum acie cernens tenebras noctis euincit. Ipsos quoque g-lukous g-apo g-tehs g-lukehs, id est a prima luce, appellatos quidem putant, quia hae ferae maxime id tempus aptum rapiendo pecori obseruant, quod antelucanum post nocturnam famem ad pastum stabulis expellitur. Apollinem g-patrohon cognominauerunt, non propria gentis unius aut ciuitatis religione, sed ut auctorem progenerandarum omnium rerum, quod sol humoribus exiccatis ad progenerandum omnibus praebuit causam, ut ait Orpheus: g-Patros g-echonta g-noon g-kai g-epiphrona g-boulehn, unde nos quoque Ianum patrem uocamus, solem sub hac appellatione uenerantes. g-Nomion g-Apollohna cognominauerunt, non ex officio pastorali et fabula per quam fingitur Admeti regis pecora pauisse, sed quia sol pascit omnia quae terra progenerat. Unde non unius generis sed omnium pecorum pastor canitur, ut apud Homerum Neptuno dicente: g-Phoibe, g-su g-d' g-eilipodas g-helikas g-bous g-boukoleeskes. Atque idem apud eundem poetam equarum pastor significatur, ut ait: g-Tas g-en g-Hierieh g-threps' g-argurotoxos g-Apollohn, g-Amphoh g-thehleias g-phobon g-Arehos g-phoreousas. Praeterea aedes, ut ouium pastoris, sunt apud Camirenses g-epimehliou, apud Naxios g-poimniou: itemque deus g-arnokomehs colitur, et apud Lesbios g-napaios: et multa sunt cognomina per diuersas ciuitates ad dei pastoris officium tendentia. Quapropter uniuersi pecoris antistes et uere pastor agnoscitur. Apollo g-Eleleus appellatur g-apo g-tou g-elittesthai g-peri g-tehn g-gehn, quod aeterno circa terram meatu ueluti uolui uidetur, ut ait Euripides: g-Hehlie g-thoais g-hippoisin g-elissohn g-phloga, g-eh g-hoti g-sunalisthentos g-pollou g-puros g-peripolei, ut ait Empedocles: g-Ounek' g-analistheis g-megan g-ouranon g-amphipoleuei. Platon: g-hupo g-t' g-allohn g-apo g-tou g-sunaliskein g-kai g-sunathroizein g-tous g-anthrohpous, g-hotan g-anateileh, quod exoriens homines conducit in coetum. Apollo g-chrusokomehs cognominatur a fulgore radiorum, quas uocant comas aureas solis: unde et g-Akersekomehs, quod numquam radii possunt a fonte lucis auelli: item g-Argurotoxus, quod enascens per summum orbis ambitum uelut arcus quidam figuratur alba et argentea specie, ex quo arcu radii in modum emicant sagittarum. g-Smuntheus cognominatur, g-hoti g-zeohn g-thei, quia feruens currit: g-Karneios, g-hoti g-kaiomenos g-oratai g-neos: uel quod, cum omnia ardentia consumantur, hic suo calore candens semper nouus constat: item g-Apollohn g-skiallios, g-hoti g-tas g-kinehseis g-alloias g-poiei, semper nobis ab austro currens. g-Thumbraios g-Apollohn g-ho g-tous g-ombrous g-theis, quod est deus imbricitor. g-Apollohn g-philehsios, quod lumen eius exoriens amabile amicissima ueneratione consalutamus. g-Apollohn g-Puthios g-ouk g-tehs g-peuseohs, id est non a consultatione oraculorum, dictus a physicis aestimatur, sed g-apo g-tou g-puthein, id est g-sehpein, quod numquam sine ui caloris efficitur. Hinc ergo g-Puthion dictum aestimant: licet hoc nomen ex nece draconis inditum deo Graeci fabulentur, quae tamen fabula non abhorret ab intellectu naturalis archani: quod apparebit, si percurratur ordo qui de Apolline nascente narratur, sicut paulo superius enarraturum me esse promisi. Latonae Apollinem Dianamque pariturae Iuno dicitur obstitisse, sed, ubi quandoque partus effusus est, draconem ferunt, qui g-Puthohn uocitabatur, inuasisse cunas deorum, Apollinemque in prima infantia sagittis beluam confecisse. Quod ita intellegendum naturalis ratio demonstrat. Namque post chaos, ubi primum coepit confusa deformitas in rerum formas et in elementa enitescere, terraque adhuc humida substantia in molli atque instabili sede nutaret, conualescente paulatim aetherio calore atque inde seminibus in eam igneis defluentibus haec sidera edita esse creduntur: et solem quidem maxima ui caloris in superna raptum, lunam uero humidiore et uelut femineo sexu naturali quodam pressam tepore inferiora tenuisse, tamquam ille magis substantia patris constet, haec matris: siquidem Latonam physici uolunt terram uideri, cui diu interuenit Iuno, ne numina quae diximus ederentur: hoc est aer, qui tunc humidus adhuc grauisque obstabat aetheri ne fulgor luminum per humoris aerii densitatem tamquam e cuiusdam partus progressione fulgeret. Sed diuinae prouidentiae uicit instantia, quae creditur iuuisse partum: ideo in insula Delo ad confirmandam fidem fabulae aedes Prouidentiae, quam g-naon g-pronoias g-Athehnas appellant, apta religione celebratur. Propterea in insula dicuntur nati, quod ex mari nobis oriri uidentur. Haec insula ideo Delos uocatur, quia ortus et quasi partus luminum omnia facit g-dehla, id est aperta clarescere. Haec est autem de nece draconis ratio naturalis, ut scribit Antipater Stoicus. Nam terrae adhuc humidae exhalatio meando in supera uolubili impetu atque inde sese, postquam calefacta est, instar serpentis mortiferi in infera reuoluendo corrumpebat omnia ui putredinis, quae non nisi ex calore et humore generatur, ipsumque solem densitate caliginis obtegendo uidebatur quodammodo lumen eius eximere: sed diuino feruore radiorum tandem uelut sagittis incidentibus extenuata exiccata enecta interempti draconis ab Apolline fabulam fecit. Est et alia ratio draconis perempti. Nam solis meatus, licet ab ecliptica linea numquam recedat, sursum tamen ac deorsum uentorum uices certa deflexione uariando iter suum uelut flexum draconis inuoluit. Unde Euripides: g-Purigenehs g-de g-drakohn g-holon g-hehgeitai g-tais g-tetramorphois g-Ohrais g-zeugnus g-harmonia g-polukarpon g-ochehma. Sub hac ergo appellatione caelestis itineris sol, cum confecisset suum cursum, draconem confecisse dicebatur: inde fabula exorta est de serpentis nece. Sagittarum autem nomine non nisi radiorum iactus ostenditur, qui tunc longissimi intelleguntur, quo tempore altissimus sol diebus longissimis solstitio aestiuo conficit annuum cursum, inde g-hekehbolos et g-hekatehbolos dictus, g-ekathen g-tas g-aktinas g-ballohn, e longissimo altissimoque radios in terram usque demittens. De Pythii cognomine sufficere ista potuissent, ni haec quoque ratio eiusdem appellationis ingereret. Cum enim sol in signo Cancri aestiuum solstitium facit, in quo est longissimi diei terminus, et inde retrogressum agit ad diminutionem dierum, Pythius eo tempore appellatur, g-hohs g-pumaton g-theohn g-ho g-esti g-ton g-teleutaion g-dromon g-trechohn. Idem ei nomen conuenit et cum Capricornum rursus ingrediens ultimum breuissimi diei cursum intellegitur peregisse, et ideo in alterutro signorum peracto annuo spatio draconem Apollo, id est flexuosum iter suum, ibi confecisse memoratur. Hanc opinionem Cornificius in Etymis retulit. Ideo autem his duobus signis quae portae solis uocantur, Cancro et Capricorno, haec nomina contigerunt, quod Cancer animal retro atque oblique cedit, eademque ratione sol in eo signo obliquum, ut solet, incipit agere retrogressum: caprae uero consuetudo haec in pastu uidetur, ut semper altum pascendo petat, sed et sol in Capricorno incipit ab imis in alta remeare. g-Apollohna g-didumaion uocant, quod geminam speciem sui numinis praefert ipse inluminando formandoque lunam: etenim ex uno fonte lucis gemino sidere spatia diei et noctis inlustrat: unde et Romani solem sub nomine et specie Iani Didymaei Apollinis appellatione uenerantur. g-Apollohna g-delphion uocant, quod quae obscura sunt claritudine lucis ostendit, g-apo g-tou g-dehloun g-aphaneh, aut, ut Numenio placet, quasi unum et solum. Ait enim prisca Graecorum lingua g-delphon unum uocari: unde et frater, inquit, g-adelphos dicitur, quasi iam non unus. Hieropolitani praeterea, qui sunt gentis Assyriorum, omnes solis effectus atque uirtutes ad unius simulachri barbati speciem redigunt, eumque Apollinem appellant. Huius facies prolixa in acutum barba figurata est, eminente super caput calatho: simulachrum thorace munitum est, dextera erectam tenet hastam superstante Victoriae paruulo signo, sinistra floris porrigit speciem, summisque ab humeris Gorgoneum uelamentum redimitum anguibus tegit scapulas. Aquilae propter exprimunt instar uolatus: ante pedes imago feminea est, cuius dextera laeuaque sunt signa feminarum: ea cingit flexuoso uolumine draco. Radios in terram superne iaci barba demissa significat: calathus aureus surgens in altum monstrat aetheris summam, unde solis creditur esse substantia: hastae atque loricae argumento imago adiungitur Martis, quem eundem ac solem esse procedens sermo patefaciet: Victoria testatur cuncta submitti huius sideris potestati: floris species florem rerum protestatur quas hic deus inseminat progenerat fouet nutrit maturatque. Species feminea terrae imago est, quam sol desuper inlustrat: signa duo aeque feminea quibus ambitur hylen naturamque significant confamulantes: et draconis effigies flexuosum iter sideris monstrat: aquilae propter altissimam uelocitatem uolatus altitudinem solis ostendunt. Addita est Gorgonea uestis, quod Minerua, quam huius praesidem accepimus, solis uirtus sit: sicut et Porphyrius testatur Mineruam esse uirtutem solis quae humanis mentibus prudentiam subministrat. Nam ideam haec dea Iouis capite prognata memoratur, id est de summa aetheris parte edita, unde origo solis est. [1,18] XVIII. Liberum quoque patrem eum ipsum esse Deum quem solem. Haec quae de Apolline diximus possunt etiam de Libero dicta existimari. Nam Aristoteles, qui Theologumena scripsit, Apollinem et Liberum patrem unum eundemque deum esse cum multis aliis argumentis adserat, etiam apud Ligyreos ait in Thracia esse adytum Libero consecratum ex quo redduntur oracula: sed in hoc adyto uaticinaturi plurimo mero sumpto, uti apud Clarium aqua pota, effantur oracula. Apud Lacedaemonios etiam in sacris quae Apollini celebrant, Hyacinthia uocantes, hedera coronantur Bacchico ritu. Item Boeotii Parnasum montem Apollini sacratum esse memorantes simul tamen in eodem et oraculum Delphicum et speluncas Bacchicas uni deo consecratas colunt: et Apollini et Libero patri in eodem monte res diuina celebratur. Quod cum et Varro et Granius Flaccus adfirment, etiam Euripides his docet: g-Dionusos g-hos g-thursoisi g-kai g-nebrohn g-dorais g-Kathaptos g-en g-peukaisi g-parnasson g-katapehda g-choreuohn. In hoc monte Parnaso Bacchanalia alternis annis aguntur: ubi et Satyrorum, ut adfirmant, frequens cernitur coetus et plerumque uoces propriae exaudiuntur, itemque cymbalorum crepitus ad aures hominum saepe perueniunt. Et, ne quis opinetur diuersis dis Parnasum montem dicatum, idem Euripides in Licymnio Apollinem Liberumque unum eundemque deum esse significans scribit: g-Despota g-Philodaphne, g-Bakche, g-Paian, g-Apollon g-eulure. Ad eandem sententiam Aeschylus: g-Ho g-kisseus g-Apollohn, g-kabaios, g-ho g-mantis. Sed licet illo prius adserto, eundem esse Apollinem ac solem, edoctoque postea ipsum esse Liberum patrem qui Apollo est, nulla ex his dubitatio sit Solem ac Liberum patrem eiusdem numinis habendum: absolute tamen hoc argumentis liquidioribus astruetur. In sacris enim haec religiosi archani obseruatio tenetur, ut sol, cum in supero, id est in diurno, hemisphaerio est, Apollo uocitetur: cum in infero, id est nocturno, Dionysus, qui est Liber pater, habeatur. Item Liberi patris simulachra partim puerili aetate partim iuuenis fingunt: praeterea barbata specie, senili quoque, uti Graeci eius quem g-Bassarea, item quem g-Brisea appellant, et ut in Campania Neapolitani celebrant g-Hebona cognominantes. Hae autem aetatum diuersitates ad solem referuntur, ut paruulus uideatur hiemali solstitio, qualem Aegyptii proferunt ex adyto die certa, quod tunc breuissimo die ueluti paruus et infans uideatur: exinde autem procedentibus augmentis aequinoctio uernali similiter atque adolescentis adipiscitur uires, figuraque iuuenis ornatur: postea statuitur eius aetas plenissima effigie barbae solstitio aestiuo, quo tempore summum sui consequitur augmentum: exinde per diminutiones ueluti senescenti quarta forma deus figuratur. Item in Thracia eundem haberi solem atque Liberum accipimus, quem illi Sebadium nuncupantes magnifica religione celebrant, ut Alexander scribit: eique deo in colle Zilmisso aedes dicata est specie rotunda, cuius medium interpatet tectum. Rotunditas aedis monstrat huiusce sideris speciem: summoque tecto lumen admittitur, ut appareat solem cuncta uertice summo lustrare lucis inmissu, et quia oriente eo uniuersa patefiunt. Orpheus quoque solem uolens intellegi ait inter cetera: g-Tehkohn g-aithera, g-dion, g-akinehton g-prin g-eonta, g-Exanephehne g-theois g-hohran g-kalliston g-idesthai, g-Hon g-deh g-nun g-kaleousi g-phanehta g-te g-kai g-Dionuson, g-Eubouleha g-t' g-anakta, g-kai g-antaugehn g-aridehlon: g-Alloi g-d' g-allo g-kalousin g-epichthoniohn g-anthrohpohn. g-Prohtos g-d' g-es g-phaos g-ehlthe, g-Dionusos g-d' g-epeklehtheh, g-Houneka g-dineitai g-kat' g-apeirona g-makron g-Olumpon: g-Allachtheis g-d' g-onom' g-esche, g-prosohnumias g-te g-hekaston g-Pantodapas g-kata g-kairon g-ameibomenoio g-chronoio. g-Phanehta dixit solem g-apo g-tou g-phohtos g-kai g-phanerou, id est a lumine atque inluminatione, quia cunctis uisitur cuncta conspiciens: Diounuson, ut ipse uates ait, g-apo g-tou g-dineisthai g-kai g-peripheresthai, id est quod circumferatur in ambitum. Unde Cleanthes ita cognominatum scribit g-apo g-tou g-dianusai, quia cotidiano impetu ab oriente ad occasum diem noctemque faciendo caeli conficit cursum. Physici g-Dionuson, g-Dios g-noun, qui solem mundi mentem esse dixerunt: mundus autem uocatur caelum, quod appellant Iouem: unde Aratus de caelo dicturus ait: g-Ek g-Dios g-archohmetha. Liber a Romanis appeallatur, quod liber et uagus est, ut ait Naeuius: Hac qua sol uagus igneas habenas Inmittit propius iugatque terrae. Idem uersus Orpheici g-eubouleha uocantes boni consilii hunc deum praestitem monstrant. Nam si conceptu mentis consilia nascuntur, mundi autem mentem solem esse opinantur auctores, a quo in homines manat intellegendi principium: merito boni consilii solem antistitem crediderunt. Solem Liberum esse manifeste pronuntiat Orpheus hoc uersu: g-Hehlios g-hon g-Dionuson g-epiklehsin g-kaleousin. Et is quidem uersus absolutior: ille uero eiusdem uatis operosior: g-Eis g-Zeus, g-eis g-Adehs, eis g-Hehlios, g-eis g-Dionusos. Huius uersus auctoritas fundatur oraculo Apollinis Clarii, in quo aliud quoque nomen soli adicitur, qui in isdem sacris uersibus inter cetera uocatur jIawu: nam consultus Apollo Clarius, quis deorum habendus sit qui uocatur g-iaoh, ita effatus est: g-Orgia g-men g-dedaohtas g-echrehn g-nehpeuthea g-keuthein, g-En g-d' g-apateh g-paureh g-sunesis g-kai g-nous g-alapadnos, g-Phrazeo g-ton g-pantohn g-hupaton g-theon g-emmen g-iaoh, g-Cheimati g-men g-t' g-Aidehn, g-Dia g-d' g-eiaros g-archomenoio, g-helion g-de g-thereus, g-metopohrou g-d' g-abron g-iaoh. Huius oraculi uim, numeris nominisque interpretationem, qua Liber pater et sol g-iaoh significatur, executus est Cornelius Labeo in libro cui titulus est: De oraculo Apollinis Clarii. Item Orpheus Liberum atque Solem unum esse deum eundemque demonstrans de ornatu uestituque eius in sacris Liberalibus ita scribit: g-Tauta g-ge g-panta g-telein g-hiera g-skeueh g-pukasanta, g-Sohma g-theou g-plattein g-eriaugous g-ehelioio. g-Prohta g-men g-argupheais g-enaligkion g-aktinessin g-Peplon g-phoinikeon g-puri g-eikelon g-amphibalesthai: g-Autar g-huperthe g-nebroio g-panaiolou g-euru g-katapsai g-Derma g-plustikon g-thehros g-kata g-dexion g-ohmon, g-Astrohn g-daidaleohn g-mimehn' g-hierou g-te g-poloio. g-Eita g-d' g-huperthe g-nebrehs g-chruseon g-zohstehra g-balesthai, g-Pamphanoohnta, g-perix g-sternohn g-phoreein, g-mega g-sehma g-Euthus g-hot' g-ek g-peratohn g-gaiehs g-phaethohn g-anorousohn g-Chruseiais g-aktisi g-baleh g-roon g-ohkeavoio, g-Augeh g-d' g-aspetos g-eh, g-ana g-de g-drosoh g-amphimigeisa g-Marmaireh g-dinehsin g-elissomeneh g-kata g-kuklon, g-Prosthe g-theou g-zohneh g-d' g-ar' g-hupo g- sternohn g-ametrehtohn g-Phainet' g-ar' g-ohkeanou g-kuklos, g-mega g-thaum' g-esidesthai. Hinc et Virgilius, sciens Liberum patrem solem esse et Cererem lunam, qui pariter fertilitatibus glebae et maturandis frugibus uel nocturno temperamento uel diurno calore moderantur: Vestro, ait, si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutauit arista. Solem uero terrenae esse fecunditatis auctorem idem poeta profano mox docuit exemplo, cum ait: Saepe etiam steriles incendere profuit agros, et reliqua. Si enim hominum commento ignis adhibitus multiplex praestat auxilium, quid ascribendum est aetherio solis calori? [1,19] XIX. Ne Martis quidem aut Mercurii aliud esse numen quam solem. Quae de Libero patre dicta sunt, haec Martem eundem ac solem esse demonstrant: siquidem plerique Liberum cum Marte coniungunt, unum deum esse monstrantes: unde Bacchus g-Enualios cognominatur, quod est inter propria Martis nomina. Colitur etiam apud Lacedaemonios simulachrum Liberi patris hasta insigne, non thyrso: sed cum thyrsum tenet, quid aliud quam latens telum gerit, cuius mucro hedera lambente protegitur? Quod ostendit uinculo quodam patientiae obligandos impetus belli. Habet enim hedera uinciendi obligandi naturam: nec non et calor uini, cuius Liber pater auctor est, saepe homines ad furorem bellicum usque propellit. Igitur propter cognatum utriusque effectus calorem Martem ac Liberum unum eundemque deum esse uoluerunt: certe Romani utrumque patris appellatione uenerantur, alterum Liberum patrem, alterum Marspitrem, id est Martem patrem, cognominantes. Hinc etiam Liber pater bellorum potens probatur, quod eum primum ediderunt auctorem triumphi. Cum igitur Liber pater idem ac sol sit, Mars uero idem ac Liber pater: Martem solem esse quis dubitet? Accitani etiam, Hispana gens, simulachrum Martis radiis ornatum maxima religione celebrant, Neton uocantes. Et certe ratio naturalis exigit ut di caloris caelestis parentes magis nominibus quam re substantiaque diuisi sint: feruorem autem quo animus excandescit excitaturque alias ad iram alias ad uirtutes nonnumquam ad temporalis furoris excessum, per quas res etiam bella nascuntur, Martem cognominauerunt, cuius uim poeta exprimendo et similitudini ignis adplicando ait: g-Maineto g-d' g-hohs g-hot' g-Arehs g-egchespalos g-eh g-oloon g-pur. In summa pronuntiandum est effectum solis, de quo feruor animorum, de quo calor sanguinis excitatur, Martem uocari. Ut uero Mercurius sol probetur, superius edocta suffragio sunt. Eundem enim esse Apollinem atque Mercurium uel hinc apparet quod apud multas gentes stella Mercurii ad Apollinis nomen refertur, et quod Apollo Musis praesidet, Mercurius sermonem, quod est Musarum munus, inpertit. Praeter hoc quoque simulachra Mercurii pennatis alis adornantur, quae res monstrat solis uelocitatem. Nam quia mentis potentem Mercurium credimus, appellatumque ita intellegimus g-apo g-tou g-hermehneuein, et sol mundi mens est, summa autem est uelocitas mentis, ut ait Homerus: g-Hohsei g-pteron g-ehe g-noehm. Ideo pennis Mercurius quasi ipsa natura solis ornatur. Hoc argumentum Aegyptii lucidius absoluunt ipsius solis simulachra pennata fingentes, quibus color apud illos non unus est. Alterum enim caerulea specie alterum clara fingunt. Ex his clarum superum et caeruleum inferum uocant: inferi autem nomen soli datur, cum in inferiore hemisphaerio, id est hiemalibus signis, cursum suum peragit: superi, cum partem zodiaci ambit aestiuam. Eadem circa Mercurium sub alia fabula fictio est, cum inter superos et inferos deos administer ac nuntius aestimatur. Argiphontes praeterea cognominatur, non quod Argum peremerit, quem ferunt per ambitum capitis multorum oculorum luminibus ornatum, custodisse Iunonis imperio Inachi filiam, eius deae pellicem, conuersam in bouis formam: sed sub huiusmodi fabula Argus est caelum stellarum luce distinctum, quibus inesse quaedam species caelestium uidetur oculorum. Caelum autem Argum uocari placuit a candore et uelocitate, g-para g-to g-leukon g-kai g-tachu. Et uidetur terram desuper obseruare: quam Aegyptii hieroglyphicis litteris cum significare uolunt, ponunt bouis figuram. Is ergo ambitus caeli stellarum luminibus ornatus tunc aestimatur enectus a Mercurio, cum sol diurno tempore obscurando sidera ueluti enecat, ui luminis sui conspectum eorum auferendo mortalibus. Pleraque etiam simulachra Mercurii quadrato statu figurantur solo capite insignita et uirilibus erectis: quae figura significat solem mundi esse caput et rerum satorem, omnemque uim eius non in quodam diuisorum ministerio membrorum, sed in sola mente consistere, cuius sedes in capite est. Quattuor latera eadem ratione finguntur qua et tetrachordum Mercurio creditur attributum. Quippe significat hic numerus uel totidem plagas mundi uel quattuor uices temporum quibus annus includitur, uel quod duobus aequinoctiis duobusque solstitiis zodiaci ratio distincta est: ut lyra Apollini chordarum septem tot caelestium sphaerarum motus praestat intellegi, quibus solem moderatorem natura constituit. In Mercurio solem coli etiam ex caduceo claret, quod Aegyptii in specie draconum maris et feminae coniunctorum figurauerunt Mercurio consecrandum. Hi dracones parte media uoluminis sui inuicem nodo quem uocant Herculis obligantur, primaeque partes eorum reflexae in circulum pressis osculis ambitum circuli iungunt: et post nodum caudae reuocantur ad capulum caducei ornanturque alis ex eadem capuli parte nascentibus. Argumentum caducei ad genituram quoque hominum, quae genesis appellatur, Aegyptii protendunt, deos praestites homini nascenti quattuor adesse memorantes, g-Daimona, g-Tuchehn, g-Erohta, g-Anagkehn: et duos priores solem ac lunam intellegi uolunt, quod sol auctor spiritus caloris ac luminis humanae uitae genitor et custos est, et ideo nascentis g-daimohn, id est deus, creditur: luna g-tucheh, quia corporum praesul est quae fortuitorum uarietate iactantur: amor osculo significatur: necessitas nodo. Cur pennae adiciantur, iam superius absolutum est. Ad huiusmodi argumenta draconum praecipue uolumen electum est propter iter utriusque sideris flexuosum. [1,20] XX. Quin Aesculapium quoque, et Salutem, et Herculem, et cum Iside ipsum etiam Serapin, alios quam Solem Deos non esse; Hinc est quod simulachris et Aesculapii et Salutis draco subiungitur, quod hi ad solis naturam lunaeque referuntur. Et est Aesculapius uis salubris de substantia solis subueniens animis corporibusque mortalium: Salus autem naturae lunaris effectus est quo corpora animantium iuuantur salutifero firmata temperamento. Ideo ergo simulachris eorum iunguntur figurae draconum, quia praestant ut humana corpora uelut infirmitatis pelle deposita ad pristinum reuirescant uigorem, ut reuirescunt dracones per annos singulos pelle senectutis exuta: propterea et ad ipsum solem species draconis refertur, quia sol semper uelut a quadam imae depressionis senecta in altitudinem suam ut in robur reuertitur iuuentutis. Esse autem draconem inter praecipua solis argumenta etiam nominis fictione monstratur, quod sit nuncupatus g-apo g-tou g-derkein, id est uidere. Nam ferunt hunc serpentem acie acutissima et peruigili naturam sideris huius imitari, atque ideo aedium adytorum oraculorum thesaurorum custodiam draconibus adsignari. Aesculapium uero eundem esse atque Apollinem non solum hinc probatur, quod ex illo natus creditur, sed quod ei et uis diuinationis adiungitur. Nam Apollodorus in libris quibus titulus est g-peri g-theohn scribit quod Aesculapius diuinationibus et auguriis praesit. Nec mirum: siquidem medicinae atque diuinationum consociatae sunt disciplinae. Nam medicus uel commoda uel incommoda in corpore futura praenoscit, sicut ait Hippocrates oportere medicum dicere de aegroto g-ta g-te g-pareonta g-kai g-ta g-progegonota g-kai g-ta g-mellonta g-esesthai, id est : Quae sint, quae fuerint, quae mox uentura sequentur, quod congruit diuinationibus quae sciunt g-ta g-de g-onta, g-ta g-t' g-essomena, g-pro g-t' g-eonta. Sed nec Hercules a substantia solis alienus est: quippe Hercules ea est solis potestas quae humano generi uirtutem ad similitudinem praestat deorum. Nec aestimes Alcmena apud Thebas Boeotias natum solum uel primum Herculem nuncupatum: immo post multos atque postremus ille hac appellatione dignatus est honoratusque hoc nomine, quia nimia fortitudine meruit nomen dei uirtutem regentis. Ceterum deus Hercules religiose quidem et apud Tyron colitur: uerum sacratissima et augustissima Aegyptii cum religione uenerantur, ultraque memoriam, quae apud illos retro longissima est, ut carentem initio colunt. Ipse creditur et Gigantas interemisse, cum caelo propugnaret quasi uirtus deorum. Gigantas autem quid aliud fuisse credendum est quam hominum quandam inpiam gentem deos negantem et ideo aestimatam deos pellere de caelesti sede uoluisse? Horum pedes in draconum uolumina desinebant: quod significat nihil eos rectum nihil superum cogitasse totius uitae eorum gressu atque processu in inferna mergente. Ab hac gente sol poenas debitas ui pestiferi caloris exegit. Et reuera Herculem solem esse uel ex nomine claret. g-Heraklehs enim quid aliud est nisi g-ehras, id est aeris, g-kleos? Quae porro alia aeris gloria est nisi solis inluminatio, cuius recessu profunditate occulitur tenebrarum? Praeterea sacrorum administrationes apud Aegyptios multiplici actu multiplicem dei adserunt potestatem, significantes Herculem hunc esse g-ton g-en g-pasi g-kai g-dia g-pantohn g-ehlion. Ex re quoque alibi terrarum gesta argumentum non uile colligitur. Nam Theron rex Hispaniae citerioris cum ad expugnandum Herculis templum ageretur furore instructus exercitu nauium, Gaditani ex aduerso uenerunt prouecti nauibus longis, commissoque praelio adhuc aequo Marte consistente pugna subito in fugam uersae sunt regiae naues, simulque inprouiso igne correptae conflagrauerunt. Paucissimi qui superfuerant hostium capti indicauerunt apparuisse sibi leones proris Gaditanae classis superstantes ac subito suas naues inmissis radiis, quales in Solis capite pinguntur, exustas. Eidem Aegypto adiacens ciuitas, quae conditorem Alexandrum Macedonem gloriatur, Sarapin atque Isin cultu paene attonitae uenerationis obseruat. Omnem tamen illam uenerationem soli se sub illius nomine testatur inpendere, uel dum calathum capiti eius infigunt, uel dum simulachro signum tricipitis animantis adiungunt quod exprimit medio eodemque maximo capite leonis effigiem: dextra parte caput canis exoritur, mansueta specie blandientis: pars uero laeua ceruicis rapacis lupi capite finitur, easque formas animalium draco conectit uolumine suo, capite redeunte ad dei dexteram qua conpescitur monstrum. Ergo leonis capite monstratur praesens tempus, quia conditio eius inter praeteritum futurumque actu praesenti ualida feruensque est: sed et praeteritum tempus lupi capite signatur, quod memoria rerum transactarum rapitur et aufertur: item canis blandientis effigies futuri temporis designat euentum, de quo nobis spes, licet incerta, blanditur: tempora autem cui nisi proprio famularentur auctori? cuius uertex insignitus calatho et altitudinem sideris monstrat et potentiam capacitatis ostendit, quia in eum omnia terrena redeunt, dun inmisso calore rapiuntur. Accipe nunc quod de sole uel Sarapi pronuntietur oraculo. Nam Sarapis, quem Aegyptii deum maximum prodiderunt, oratus a Nicocreonte Cypriorum rege, quis deorum haberetur, his uersibus sollicitam religionem regis instruxit: g-Eimi g-theos g-toios g-de g-mathein, g-hoion g-kagoh g-eipoh: g-Ouranios g-kosmos g-kephaleh g-gastehr g-de g-thalassa, g-Gaia g-de g-moi g-podes g-eisi, g-ta g-d' g-ouat' g-en g-aitheri g-keitai, h-Omma g-te g-tehlauges, g-lampron g-phaos g-ehelioio. Ex his apparet Sarapis et solis unam et indiuiduam esse naturam. Isis iuncta religione celebratur, quae est uel terra uel natura rerum subiacens soli. Hinc est quod continuatis uberibus corpus deae omne densetur, quia uel terrae uel rerum naturae altu nutritur uniuersitas. [1,21] XXI. Adonin, Attinem, Osirin et Horum aliud non esse quam Solem. Praeterea et duodecim signa Zodiaci ad naturam Solis referri. Adonin quoque solem esse non dubitabitur inspecta religione Assyriorum, apud quos Veneris Architidis et Adonis maxima olim ueneratio uiguit, quam nunc Phoenices tenent. Nam physici terrae superius hemisphaerium, cuius partem incolimus, Veneris appellatione coluerunt: inferius uero hemisphaerium terrae Proserpinam uocauerunt. Ergo apud Assyrios siue Phoenicas lugens inducitur dea, quod sol annuo gressu per duodecim signorum ordinem pergens partem quoque hemisphaerii inferioris ingreditur, quia de duodecim signis zodiaci sex superiora sex inferiora censentur. Et cum est in inferioribus et ideo dies breuiores facit, lugere creditur dea, tamquam sole raptu mortis temporalis amisso et a Proserpina retento, quam numen terrae inferioris circuli et antipodum diximus: rursumque Adonin redditum Veneri credi uolunt, cum sol euictis sex signis inferioris ordinis incipit nostri circuli lustrare hemisphaerium cum incremento luminis et dierum. Ab apro autem tradunt interemptum Adonin, hiemis imaginem in hoc animali fingentes, quod aper hispidus et asper gaudet locis humidis lutosis pruinaque contectis, proprieque hiemali fructu pascitur, glande: ergo hiems ueluti uulnus est solis, quae et lucem eius nobis minuit et calorem: quod utrumque animantibus accidit morte. Simulachrum huius deae in monte Libano fingitur capite obnupto, specie tristi, faciem manu laeua intra amictum sustinens, lacrimae uisione conspicientium manare creduntur: quae imago, praeter quod lugentis est, ut diximus, deae, terrae quoque hiemalis est, quo tempore obnupta nubibus sole uiduata stupet, fontesque ueluti terrae oculi uberius manant, agrique interim suo cultu uidui maestam faciem sui monstrant. Sed cum sol emersit ab inferioribus partibus terrae, uernalisque aequinoctii transgreditur fines augendo diem: tunc est Venus laeta, et pulchra uirent arua segetibus, prata herbis, arbores foliis. Ideo maiores nostri Aprilem mensem Veneri dicauerunt. Similiter Phryges fabulis et sacrorum administrationibus inmutatis circa Matrem Deum et Attinem eadem intellegi praestant. Quis enim ambigat Matrem Deum terram haberi? Haec dea leonibus uehitur, ualidis impetu atque feruore animalibus, quae natura caeli est cuius ambitu aer continetur qui uehit terram. Solem uero sub nomine Attinis ornant fistula et uirga. Fistula ordinem spiritus inaequalis ostendit, quia uenti, in quibus nulla aequalitas est, propriam sumunt de sole substantiam: uirga potestatem solis adserit qui cuncta moderatur. Praecipuam autem solis in his cerimoniis uerti rationem hinc etiam potest colligi, quod ritu eorum catabasi finita simulationeque luctus peracta celebratur laetitiae exordium a. d. octauum Kalendas Aprilis: quem diem Hilaria appellant, quo primum tempore sol diem longiorem nocte protendit. Idem sub diuersis nominibus religionis effectus est apud Aegyptios, cum Isis Osirin luget. Nec in occulto est neque aliud esse Osirin quam solem, nec Isin aliud esse quam terram, ut diximus, naturamue rerum: eademque ratio, quae circa Adonin et Attinem uertitur, in Aegyptia quoque religione luctum et laetitiam uicibus annuae administrationis alternat. Hunc Osirin Aegyptii ut solem esse adserant, quotiens hieroglyphicis litteris suis exprimere uolunt, insculpunt sceptrum inque eo speciem oculi exprimunt, et hoc signo Osirin monstrant, significantes hunc deum solem esse regalique potestate sublimem cuncta despicere, quia solem Iouis oculum appellat antiquitas. Apud eosdem Apollo, qui est sol, Horus uocatur: ex quo et horae uiginti quattuor quibus dies noxque conficitur nomen acceperunt, et quattuor tempora quibus annuus orbis impletur horae uocantur. Idem Aegyptii uolentes ipsius solis nomine dicare simulachrum figurauere raso capite, sed dextra parte crine remanente. Seruatus crinis docet solem naturae rerum numquam esse in operto: dempti autem capilli residenti radice monstrant hoc sidus etiam tempore quo non uisitur a nobis rursum emergendi, uti capillos, habere substantiam. Eodem argumento significatur et tempus quo angusta lux est, cum uelut abrasis incrementis angustaque manente extantia ad minimum diei sol peruenit spatium, quod ueteres appellauere brumale solstitium, brumam a breuitate dierum cognominantes, id est g-brachu g-hehmar: ex quibus latebris uel angustiis rursus emergens ad aestiuum hemisphaerium, tamquam enascens, in augmenta porrigitur, et tunc ad regnum suum peruenisse iam creditur. Propterea Aegyptii animal in zodiaco consecrauere ea caeli parte qua maxime annuo cursu sol ualido efferuet calore, Leonisque inibi signum domicilium solis appellant, quia id animal uidetur ex natura solis substantiam ducere: primum quia impetu et calore praestat animalia, uti praestat sol sidera: ualidusque est leo pectore et priore corporis parte ac degenerat posterioribus membris, aeque solis uis prima parte diei ad meridiem increscit, uel prima parte anni a uere in aestatem, mox elanguescens deducitur uel ad occasum qui diei, uel ad hiemem quae anni pars uidetur esse posterior: idemque oculis patentibus atque igneis cernitur semper, ut sol patenti igneoque oculo terram conspectu perpetuo atque infatigabili cernit. Nec solus Leo sed signa quoque uniuersa zodiaci ad naturam solis iure referuntur: et, ut ab Ariete incipiam, magna illi concordia est. Nam is per menses sex hibernos sinistro incubat lateri, ab aequinoctio uerno supra dextrum latus: sicut et sol ab eodem tempore dextrum hemisphaerium, reliquo ambit sinistrum. Ideo et Ammonem, quem deum solem occidentem Libyes existimant, arietinis cornibus fingunt, quibus maxime id animal ualet, sicut sol radiis. Nam et apud Graecos g-apo g-tou g-kerohs g-krios appellatur. Taurum uero ad solem referri multiplici ratione Aegyptius cultus ostendit: uel quia apud Heliopolim taurum soli consecratum, quem Neuton cognominant, maxime colunt, uel quia bos Apis in ciuitate Memphi solis instar excipitur, uel quia in oppido Hermunthi magnifico Apollinis templo consecratum soli colunt taurum, Bacin cognominantes, insignem miraculis conuenientibus naturae solis. Nam et per singulas horas mutare colores adfirmatur et hirsutus setis dicitur in aduersum nascentibus contra naturam omnium animalium: unde habetur uelut imago solis in aduersam mundi partem nitentis. Gemini autem, qui alternis mortibus uiuere creduntur, quid aliud nisi solem unum eundemque significant modo descendentem in ima mundi modo mundi in summam altitudinem resurgentem? Cancer obliquo gressu quid aliud nisi iter solis ostendit, qui uiam numquam rectam sed per illam semper meare sortitus est Obliquus qua se signorum uerteret ordo: maximeque in illo signo sol in cursu supero incipit obliquus inferiora iam petere. De Leone iam supra dictum est. Virgo autem, quae manu aristam refert, quid aliud quam g-dunamis g-hehliakeh quae fructibus curat? Et ideo Iustitia creditur, quae sola facit nascentes fructus ad usus hominum peruenire. Scorpius totus, in quo Libra est, naturam solis imaginatur, qui hieme torpescit et transacta hac aculeum rursus erigit ui sua, nullum natura damnum ex hiberno torpore perpessa. Sagittarius, qui omnium zodiaci domiciliorum imus atque postremus est, ideo ex homine in feram per membra posteriora degenerat, quasi postremis partibus suis a superis in inferna detrusus: sagitta tamen iacit, quod indicat tunc quoque uniuersorum constare uitam radio solis uel ab ima parte uenientis. Capricornus ab infernis partibus ad supera solem reducens caprae naturam uidetur imitari; quae, dum pascitur ab imis partibus, semper prominentium scopulorum alta deposcit. Aquarius nonne ipsam uim solis ostendit? Unde enim imber caderet in terras, nisi solis calor ad supera traheret humorem cuius refusio pluuialis est copia? In ultimo ordine zodiaci Pisces locati sunt: quos consecrauit soli non aliqua naturae suae imaginatio, ut cetera, sed ostentatio potentiae sideris, a quo uita non solum aeriis terrenisque animalibus datur, sed illis quoque quorum conuersatio aquis mersa uelut a conspectu solis exulat: tanta est uis solis, ut abstrusa quoque penetrando uiuificet. [1,22] XXII. Quod Nemesis, Pan (quem uocant Inuum) et Saturnus aliud non sint quam Sol. Et, ut ad solis multiplicem potestatem reuoluatur oratio, Nemesis quae contra superbiam colitur quid aliud est quam solis potestas, cuius ista natura est ut fulgentia obscuret et conspectui auferat quaeque sunt in obscuro inluminet offerat conspectui? Pan ipse, quem uocant Inuum, sub hoc habitu quo cernitur solem se esse prudentioribus permittit intellegi. Hunc deum Arcades colunt appellantes g-ton g-tehs g-hulehs g-kurion, non siluarum dominum sed uniuersae substantiae materialis dominatorem significari uolentes, cuius materiae uis uniuersorum corporum, seu illa diuina siue terrena sint, conponit essentiam. Ergo Inui cornua barbaeque prolixa demissio naturam lucis ostendunt, qua sol et ambitum caeli superioris inluminat et inferiora conlustrat: unde Homerus de eo ait: g-Ohrnuth g-hin' g-athanatoisi g-phoohs g-pheroi g-ehde g-brotoisin. Quid fistula uel uirga significent superius in habitu Attinis expressimus. Quod in caprae pedes desinit, haec argumenti ratio est, quia materia, quae in omnem substantiam sole dispensante porrigitur, diuinis de se corporibus effectis in terrae finitur elementum. Ad huius igitur extremitatis signum pedes huius animalis electi sunt, quod et terrenum esset et tamen semper peteret alta pascendo, sicut sol, uel cum radios superne demittit in terras uel cum se recolligit, in montibus uisitur. Huius Inui amor et deliciae jHcw` creditur nullius oculis obnoxia: quod significat harmoniam caeli, quae soli amica est quasi sphaerarum omnium de quibus nascitur moderatori, nec tamen potest nostris umquam sensibus deprehendi. Saturnus ipse, qui auctor est temporum et ideo a Graecis inmutata littera g-kronos quasi g-chronos uocatur, quid aliud nisi sol intellegendus est, cum tradatur ordo elementorum temporum numerositate distinctus, luce patefactus, nexus aeternitate conductus, uisione discretus, quae omnia actum solis ostendunt? [1,23] XXIII. g-Iouem quoque, et Assyriorum Adad, eundem esse, quem Solem. Tum et theologorum et Orphei auctoritate ostendi posse, omnes Deos referri ad Solem. Nec ipse Iuppiter, rex deorum, naturam solis uidetur excedere: sed eundem esse Iouem ac solem claris docetur indiciis. Nam cum ait Homerus: g-Zeus g-gar g-ohkeanon g-met g-amumonas g-Aithiopehas g-chthizos g-ebeh g-meta g-daita g-g-theoi g-hama g-pantes g-eponto, g-Dohdekateh g-de g-toi g-authis g-eleusetai g-oulumponde. Iouis appellatione solem intellegi Cornificius scribit, cui unda oceani uelut dapes ministrat. Ideo enim, sicut et Posidonius et Cleanthes adfirmant, solis meatus a plaga quae usta dicitur non recedit, quia sub ipsa currit oceanus qui terram et ambit et diuidit, omnium autem physicorum adsertione constat calorem humore nutriri. Nam quod ait: g-Theoi g-d' g-hama g-pantes g-eponto, sidera intelleguntur, quae cum eo ad occasus ortusque cotidiano impetu caeli feruntur eodemque aluntur humore. g-Theous enim dicunt sidera et stellas, g-apo g-tou g-theein, id est g-trechein, quod semper in cursu sint, g-eh g-apo g-tou g-theohreisthai. Addit poeta: g-Dohdekateh g-de g-toi g-authis, non dierum sed horarum significans numerum, quibus referuntur ad hemisphaerii superioris exortum. Intellectum nostrum in eandem sententiam ducunt, etiam de etymo, Platonis haec uerba: g-Ho g-men g-de g-megas g-hehgemohn g-en g-ouranoh g-Zeus, g-elaunohn g-ptehnon g-arma g-prohtos g-poreuetai g-diakosmohn g-panta, g-kapimeloumenos g-toh g-de g-epetai g-stratia g-theohn g-kai g-daimonohn g-kata g-dohdeka g-mereh g-kekosmehmeneh, g-menei g-de g-estia g-en g-theohn g-oikoh g-moneh. His enim uerbis magnum in caelo ducem solem uult sub appellatione Iouis intellegi, alato curru uelocitatem sideris monstrans. Nam quia, in quocunque signo fuerit, praestat omnia signa et sidera signorumque praestites deos, uidetur cunctos deos ducatu praeire ordinando cuncta ornandoque, atque ideo uelut exercitum eius ceteros deos haberi per XI signorum partes distributos, quia ipse duodecimi signi, in quocunque signo fuerit, locum occupat. Nomen autem daemonum cum deorum appellatione coniungit, aut quia dii sunt g-daehmones, id est scientes futuri, aut, ut Posidonius scribit in libris quibus titulus est g-Peri g-hehrohohn g-kai g-daimonohn, quia ex aetheria substantia parta atque diuisa qualitas illis est, siue g-apo g-tou g-deomenou, id est g-kaiomenou, seu g-apo g-tou g-daiomenou, hoc est g-merizomenou. Quod autem addit: g-menei g-d' g-estia g-en g-theohn g-oikoh g-moneh, significat quia haec sola, quam terram esse accipimus, manet inmobilis intra domum deorum, id est intra mundum, ut ait Euripides: g-Kai g-Gaia g-mehter g-estian g-de g-s' g-hoi g-sophoi g-Brotohn g-kalousin, g-ehmenehn g-en g-aitheri. Hinc quoque ostenditur quid de sole et Ioue sit sentiendum, cum alibi dicatur: G-Panta g-idohn g-Dios g-ophthalmos g-kai g-panta g-noehsas et alibi: g-Helios g-th' g-hos g-pant' g-ephoras g-kai g-pant' g-epakoueis., unde utrumque constat una potestate censendum. Assyrii quoque solem sub nomine Iouis, quem Diua g-Hieropolitehn cognominant, maximis cerimoniis celebrant in ciuitate quae Heliopolis nuncupatur. Eius dei simulachrum sumptum est de oppido Aegypti quod et ipsum Heliopolis appellatur, regnante apud Aegyptios Senemure, seu idem Senepos nomine fuit: perlatumque est primum in eam per Opiam legatum Deleboris regis Assyriorum sacerdotesque Aegyptios quorum princeps fuit Partemetis, diuque habitum apud Assyrios postea Heliopolim commigrauit. Cur ita factum quaque ratione Aegypto profectum in haec loca ubi nunc est postea uenerit, rituque Assyrio magis quam Aegyptio colatur, dicere supersedi, quia ad praesentem non attinet causam. Hunc uero eundem Iouem solemque esse cum ex ipso sacrorum ritu tum ex habitu dinoscitur: simulachrum enim aureum specie inberbi instat dextera eleuata cum flagro in aurigae modum, laeua tenet fulmen et spicas, quae cuncta Iouis solisque consociatam potentiam monstrant. Huius templi religio etiam diuinatione praepollet, quae ad Apollinis potestatem refertur, qui idem atque sol est. Vehitur enim simulachrum dei Heliopolitani ferculo, uti uehuntur in pompa ludorum Circensium deorum simulachra: et subeunt plerumque prouinciae proceres, raso capite, longi temporis castimonia puri, ferunturque diuino spiritu, non suo arbitrio sed quo deus propellit uehentes: ut uidemus apud Antium promoueri simulachra Fortunarum ad danda responsa. Consulunt hunc deum et absentes missis diplomatibus consignatis: rescribitque ordine ad ea quae consultatione addita continentur. Sic et imperator Traianus initurus ex ea prouincia Parthiam cum exercitu constantissimae religionis hortantibus amicis, qui maxima huiusce numinis ceperant experimenta, ut de euentu consuleret rei coeptae, egit Romano consilio prius explorando fidem religionis, ne forte fraus subesset humana: et primum misit signatos codicillos ad quos sibi rescribi uellet. Deus iussit afferri chartam eamque signari puram et mitti, stupentibus sacerdotibus ad eiusmodi factum: ignorabant quippe conditionem codicillorum. Hos cum maxima admiratione Traianus excepit, quod ipse quoque puris tabellis cum deo egisset. Tunc aliis codicillis conscriptis signatisque consuluit, an Romam perpetuo bello rediturus esset? Vitem centurialem deus ex muneribus in aede dedicatis deferri iussit, diuisamque in partes sudario condi ac proinde ferri. Exitus rei obitu Traiana apparuit ossibus Romam relatis. Nam fragmentis species reliquiarum, uitis argumento casus futuri tempus ostensum est. Et, ne sermo per singulorum nomina deorum uagetur, accipe, quid Assyrii de potentia solis opinentur. Deo enim, quem summum maximumque uenerantur, Adad nomen dederunt. Eius nominis interpretatio significat unus unus. Hunc ergo ut potentissimum adorant deum: sed subiungunt eidem deam nomine Adargatin, omnemque potestatem cunctarum rerum his duobus attirbuunt solem terramque intellegentes, nec multitudine nominum enuntiantes diuisam eorum per omnes species potestatem, sed argumentis quibus ornantur significantes multiplicem praestantiam duplicis numinis. Ipsa autem argumenta solis rationem locuntur. Namque simulachrum Adad insigne cernitur radiis inclinatis, quibus monstratur uim caeli in radiis esse solis qui demittuntur in terram. Adargatidis simulachrum sursum uersum reclinatis radiis insigne est monstrando radiorum ui superne missorum enasci quaecunque terra progenerat. Sub eodem simulachro species leonum sunt, eadem ratione terram esse monstrantes qua Phryges finxere Matrem Deum, id est terram, leonibus uehi. Postremo potentiam solis ad omnium potestatum summitatem referri indicant theologi, qui in sacris hoc breuissima precatione demonstrant dicentes: g-Hehlie g-pantokrator g-kosmou g-pneuma g-kosmou g-dunamis g-kosmou g-phohs. Solem esse omnia et Orpheus testatur his uersibus: g-Kekluthi g-tehleporou g-dinehs g-elikaugea g-kuklon g-Ouraniais g-strophaligxi g-peridromon g-aien g-helissohn, g-Aglae g-Zeu g-Dionuse g-pater g-pontou g-pater g-aiehs, g-Hehlie g-paggenetor, g-panaiole, g-chruseophegges. [1,24] XXIV. De laudibus uariaque eruditione Vergilii. Tum de iis, quae sequentibus libris per ordinem sunt explicanda. Hic cum Praetextatus fecisset loquendi finem, omnes in eum adfixis uultibus ammirationem stupore prodebant: dein laudare hic memoriam, ille doctrinam, cuncti religionem, adfirmantes, hunc esse unum archanae deorum naturae conscium, qui solus diuina et adsequi animo et eloqui posset ingenio. Inter haec Euangelus: Equidem, inquit, miror potuisse tantorum potestatem numinum conprehendi: uerum, quod Mantuanum nostrum ad singula, cum de diuinis sermo est, testem citatis, gratiosius est quam ut iudicio fieri putetur. An ego credam, quod ille, cum diceret: Liber et alma Ceres pro sole ac luna, non hoc in alterius poetae imitationem posuit, ita dici audiens, cur tamen diceretur ignorans? Nisi forte, ut Graeci omnia sua in inmensum tollunt, nos quoque etiam poetas nostros uolumus philosophari: cum ipse Tullius, qui non minus professus est philosophandi studium quam loquendi, quotiens aut de natura deorum aut de fato aut de diuinatione disputat, gloriam quam oratione conflauit incondita rerum relatione minuat. Tum Symmachus: De Cicerone, Euangele, qui conuiciis inpenetrabilis est, post uidebimus: nunc, quia cum Marone nobis negotium est, respondeas uolo, utrum poetae huius opera instituendis tantum pueris idonea iudices an alia illis altiora inesse fatearis? Videris enim mihi ita adhuc Virgilianos habere uersus qualiter eos pueri magistris praelegentibus canebamus. Immo pueri cum essemus, Symmache, sine iudicio mirabamur, inspicere autem uitia nec per magistros nec per aetatem licebat: quae tamen non pudenter quisquam negabit, cum ipse confessus sit. Qui enim moriens poema suum legauit igni quid nisi famae suae posteritati subtrahendo curauit? Nec inmerito: eruuit quippe de se futura iudicia, si legeretur petitio deae precantis filio arma a marito cui soli nupserat nec ex eo prolem suscepisse se nouerat, uel si mille alia multum pudenda seu in uerbis modo Graecis modo barbaris seu in ipsa dispositione operis deprehenderentur. Cumque adhuc dicentem omnes exhorruissent, subtexuit Symmachus: Haec est quidem, Euangele, Maronis gloria, ut nullius laudibus crescat, nullius uituperatione minuatur: uerum ista quae proscindis defendere quilibet potest ex plebeia grammaticorum cohorte, ne Seruio nostro, qui priscos, ut mea fert opinio, praeceptores doctrina praestat, in excusandis talibus quaeratur iniuria: sed quaero, utrum, cum poetica tibi in tanto poeta displicuerit, nerui tamen oratorii, qui in eodem ualidissimi sunt, placere uideantur? Haec uerba primum Euangeli risus excepit. Deinde subiecit: Id hercle restat denique, ut et oratorem Virgilium renuntietis: nec mirum, cum et ad philosophos ambitus uester paulo ante prouexerit. Si in hac opinione es, inquit Symmachus, ut Maro tibi nihil nisi poeticum sensisse aestimetur, licet hoc quoque eidem nomen inuideris: audi, quid de operis sui multiplici doctrina ipse pronuntiet. Ipsius enim Maronis epistola, qua conpellat Augustum, ita incipit: Ego uero frequentes a te litteras accipio, et infra: De Aenea quidem meo, si mehercle iam dignum auribus haberem tuis, libenter mitterem: sed tanta inchoata res est, ut paene uitio mentis tantum opus ingressus mihi uidear, cum praesertim, ut scis, alia quoque studia ad id opus multoque potiora inpertiar. Nec his Virgilii uerbis copia rerum dissonat, quam plerique omnes litteratores pedibus inlotis praetereunt, tamquam nihil ultra uerborum explanationem liceat nosse grammatico. Ita sibi belli isti homines certos scientiae fines et uelut quaedam pomeria et effata posuerunt, ultra quae si quis egredi audeat, introspexisse in aedem deae a qua mares absterrentur existimandus sit. Sed nos, quos crassa Minerua dedecet, non patiamur abstrusa esse adyta sacri poematis, sed archanorum sensuum inuestigato aditu doctorum cultu celebranda praebeamus reclusa penetralia. Et ne uidear uelle omnia unus amplecti, spondeo uiolentissima inuenta uel sensa rhetoricae in Virgiliano me opere demonstraturum: Eusebio autem, oratorum eloquentissimo, non praeripio de oratoria apud Maronem arte tractatum, quem et doctrina et docendi usu melius exequetur: reliquos omnes qui adestis impense precatus sim, ut quid uestrum quisque praecipuum sibi annotauerit de Maronis ingenio uelut ex symbola conferamus. Mirum in modum alacritatem omnibus qui aderant haec uerba pepererunt, et adsurgens quisque in desiderium alios audiendi non uidit et se in idem munus uocandum. Itaque hortatu mutuo concitati in adsensum facile ac libenter animati sunt, intuentesque omnes Praetextatum orabant ut iudicium suum primus aperiret, ceteris per ordinem quem casus sedendi fecerat secuturis. Et Vettius: Equidem inter omnia quibus eminet laus Maronis hoc assiduus lector ammiror, quia doctissime ius pontificium, tamquam hoc professus, in multa et uaria operis sui parte seruauit: et, si tantae dissertationi sermo non cesserit, promitto fore ut Virgilius noster pontifex maximus adseratur. Post hunc Flauianus: Apud poetam nostrum, inquit, tantam scientiam iuris auguralis inuenio, ut, si aliarum disciplinarum doctrina destitueretur, haec illum uel sola professio sublimaret. Eustathius deinde: Maxime, inquit, praedicarem, quanta de Graecis cautus et tamquam aliud agens modo artifici dissimulatione modo professa imitatione transtulerit, ni me maior ammiratio de astrologia totaque philosophia teneret, quam parcus et sobrius operi suo nusquam reprehendendus aspersit. Furius Albinus alterum fouens Praetextati latus, iuxtaque eum Caecina Albinus, ambo uetustatis adfectationem in Virgilio praedicabant, alter in uersibus, Caecina in uerbis. Auienus: Non adsumam mihi, ait, ut unam aliquam de Virgilianis uirtutibus audeam praedicare, sed audiendo quaecunque dicetis, si quid uel de his mihi uidebitur uel iamdudum legenti annotandum uisum est, oportunius proferam: modo memineritis a Seruio nostro exigendum ut quicquid obscurum uidebitur quasi litteratorum omnium longe maximus palam faciat. His dictis et uniuerso coetui conplacitis Praetextatus, cum in se conuersa omnium ora uidisset: Philosophia, inquit, quod unicum est munus deorum et disciplina disciplinarum, honoranda est anteloquio: unde meminerit Eustathius primum sibi locum ad disserendum omni alia professione cedente concessum. Huic tu, mi Flauiane, succedes, ut et auditu uestro recreer et aliquanto silentio instaurem uires loquendi. Inter haec seruilis moderator obsequii, cui cura uel adolendi Penates uel struendi penum et domesticorum actuum ministros regendi, ammonet dominum familiam pro sollemnitate annui moris epulatam. Hoc enim festo religiosae domus prius famulos instructis tamquam ad usum domini dapibus honorant: et ita demum patribus familias mensae apparatus nouatur. Insinuat igitur praesul famulitii coenae tempus et dominos iam uocare. Tum Praetextatus: Reseruandus igitur est Virgilius noster ad meliorem partem diei, ut mane nouum inspiciendo per ordinem carmini destinemus. Nunc hora nos ammonet ut honore uestro haec mensa dignetur. Sed et Eustathius et post hunc Nicomachus meminerint crastina dissertatione seruari sibi anteloquii functionem. Et Flauianus: Ex placita iam uos lege conuenio, ut sequenti die Penates mei beari se tanti coetus hospitio glorientur. His cum omnes assensi esent, ad coenam, alio aliud de his quae inter se contulerant reminiscente adprobanteque, cum magna alacritate animi concesserunt.