XXIII. Ex eadem urbe humilem homunculum a puluere et radio excitabo, qui multis annis post fuit, Archimedem. Cuius ego quaestor ignoratum ab Syracusanis, cum esse omnino negarent, septum undique et uestitum uepribus et dumetis indagaui sepulcrum. Tenebam enim quosdam senariolos, quos in eius monumento esse inscriptos acceperam: qui declarabant in summo sepulcro sphaerum esse positam cum cylindro. Ego autem, cum omnoa collustrarem oculis (est enim ad portas Achradinas magna frequentia sepulcrorum) animaduerti collumellam non multum e dumis eminentem: in qua inerat sphaerae figura et cylindri. Atque ego statim Syracusanis (erant autem principes mecum) dixi, me illud ipsum arbitrari esse quod quaererem. Immissi cum falcibus multi purgarunt, et aperuerunt locum. Quo cum patefactus esset aditus, ad aduersam basim accessimus. Apparebat epigramma exesis posterioribus partibus versiculorum, quondam uero etiam doctissima, sui ciuis unius acutissimi monumentum ignorasset, nisi ab homine Arpinate didicisset. Sed redeat unde aberrauit oratio. Quis est omnium, qui modo cum Musis, id est cum humanitate, et cum doctrina habeat aliquod commercium, qui se non hunc mathematicum malit, quam illum tyrannum? Si uitae modum, actionemque quaerimus: alterius mens rationibus agitandis exquirendisque alebatur, cum oblectatione solertiae: qui est unus suauissimus passus animorum: alterius in caede et iniuriis cum et diurno et nocturno metu. Age, confer Democritum, Pythagoram, Anaxagoram: quae regna, quas opes studiis eorum et delectationibus antepones? Etenim quae pars optima est in homine, in ea situm esse necesse est illud, quod quaeris, optimum. Quid est autem in homine, sagaci ac bona mente melius? Eius bono fruendum est igitur, si beati esse uolumus. Bonum autem mentis est uirtus: ergo hac beatam uitam contineri necesse est. Hinc omnia, quae pulchra, honesta, praeclara sunt (ut supra dixi; sed dicendum idem illud paulo uberius uidetur) plena gaudiorum sunt. Ex perpetuis autem plenisque gaudiis cum perspicuum sit uitam beatam exsistere, sequitur ut ea exsistat ex honestate.