[0] PRO A- CAECINA ORATIO. [1] I. (1) Si, quantum in agro locisque desertis audacia potest, tantum in foro atque in iudiciis impudentia ualeret, non minus nunc in causa cederet A- Caecina Sex- Aebuti impudentiae, quam tum in ui facienda cessit audaciae. Verum et illud considerati hominis esse putauit, qua de re iure disceptari oporteret, armis non contendere, et hoc constantis, quicum ui et armis certare noluisset, eum iure iudicioque superare. (2) Ac mihi quidem cum audax praecipue fuisse uidetur Aebutius in conuocandis hominibus et armandis, tum impudens in iudicio, non solum quod in iudicium uenire ausus est - nam id quidem tametsi improbe fit in aperta re, tamen malitia est iam usitatum - sed quod non dubitauit id ipsum quod arguitur confiteri; nisi forte hoc rationis habuit, quoniam, si facta uis esset moribus, superior in possessione retinenda non fuisset, quia contra ius moremque facta sit, A- Caecinam cum amicis metu perterritum profugisse; nunc quoque in iudicio si causa more institutoque omnium defendatur, nos inferiores in agendo non futuros; sin a consuetudine recedatur, se, quo impudentius egerit, hoc superiorem discessurum. Quasi uero aut idem possit in iudicio improbitas quod in ui confidentia, aut nos non eo libentius tum audaciae cesserimus quo nunc impudentiae facilius obsisteremus. (3) Itaque longe alia ratione, recuperatores, ad agendam causam hac actione uenio atque initio ueneram. Tum enim nostrae causae spes erat posita in defensione mea, nunc in confessione aduersarii, tum in nostris, nunc uero in illorum testibus; de quibus ego antea laborabam ne, si improbi essent, falsi aliquid dicerent, si probi existimarentur, quod dixissent probarent; nunc sum animo aequissimo. Si enim sunt uiri boni, me adiuuant, cum id iurati dicunt quod ego iniuratus insimulo; sin autem minus idonei, me non laedunt, cum eis siue creditur, hoc ipsum quod nos arguimus, siue fides non habetur, de aduersarii testium fide derogatur. [2] II. (4) Verum tamen cum illorum actionem causae considero, non uideo quid impudentius dici possit, cum autem uestram in iudicando dubitationem, uereor ne id quod uidentur impudenter fecisse astute et callide fecerint. Nam, si negassent uim hominibus armatis esse factam, facile honestissimis testibus in re perspicua tenerentur; sin confessi essent et id quod nullo tempore iure fieri potest tum ab se iure factum esse defenderent, sperarunt, id quod adsecuti sunt, se iniecturos uobis causam deliberandi et iudicandi iustam moram ac religionem. Simul illud quod indignissimum est futurum arbitrati sunt, ut in hac causa non de improbitate Sex- Aebuti, sed de iure ciuili iudicium fieri uideretur. (5) Qua in re, si mihi esset unius A- Caecinae causa agenda, profiterer satis idoneum esse me defensorem, propterea quod fidem meam diligentiamque praestarem; quae cum sunt in actore causae, nihil est in re praesertim aperta ac simplici quod excellens ingenium requiratur. Sed cum de eo mihi iure dicendum sit, quod pertineat ad omnis, quodque constitutum sit a maioribus, conseruatum usque ad hoc tempus, quo sublato non solum pars aliqua iuris deminuta, sed etiam uis ea quae iuri maxime est aduersaria iudicio confirmata esse uideatur, uideo summi ingeni causam esse, non ut id demonstretur quod ante oculos est sed ne, si quis uobis error in tanta re sit obiectus, omnes potius me arbitrentur causae quam uos religioni uestrae defuisse. (6) Quamquam ego mihi sic persuadeo, recuperatores, non uos tam propter iuris obscuram dubiamque rationem bis iam de eadem causa dubitasse quam, quod uidetur ad summam illius existimationem hoc iudicium pertinere, moram ad condemnandum quaesisse simul et illi spatium ad sese conligendum dedisse. Quod quoniam iam in consuetudinem uenit et id uiri boni uestri similes in iudicando faciunt, reprehendendum fortasse minus, querendum uero magis etiam uidetur, ideo quod omnia iudicia aut distrahendarum controuersiarum aut puniendorum maleficiorum causa reperta sunt, quorum alterum leuius est, propterea quod et minus laedit et persaepe disceptatore domestico diiudicatur, alterum est uehementissimum, quod et ad grauiores res pertinet et non honorariam operam amici, sed seueritatem iudicis ac uim requirit. (7) Quod est grauius, et cuius rei causa maxime iudicia constituta sunt, id iam mala consuetudine dissolutum est. Nam ut quaeque res est turpissima, sic maxime et maturissime uindicanda est, at eadem, quia existimationis periculum est, tardissime iudicatur. [3] III. Qui igitur conuenit, quae causa fuerit ad constituendum iudicium, eandem moram esse ad iudicandum? Si quis quod spopondit, qua in re uerbo se uno obligauit, id non facit, maturo iudicio sine ulla religione iudicis condemnatur; qui per tutelam aut societatem aut rem mandatam aut fiduciae rationem fraudauit quempiam, in eo quo delictum maius est, eo poena est tardior? (8) 'Est enim turpe iudicium.' Ex facto quidem turpi. Videte igitur quam inique accidat, quia res indigna sit, ideo turpem existimationem sequi; quia turpis existimatio sequatur, ideo rem indignam non uindicari. Ac si qui mihi hoc iudex recuperatorue dicat: 'potuisti enim leuiore actione confligere, potuisti ad tuum ius faciliore et commodiore iudicio peruenire; qua re aut muta actionem aut noli mihi instare ut iudicem tamen,' is aut timidior uideatur quam fortem, aut cupidior quam sapientem iudicem esse aequum est, si aut mihi praescribat quem ad modum meum ius persequar, aut ipse id quod ad se delatum sit non audeat iudicare. Etenim si praetor is qui iudicia dat numquam petitori praestituit qua actione illum uti uelit, uidete quam iniquum sit constituta iam re iudicem quid agi potuerit aut quid possit, non quid actum sit quaerere. (9) Verum tamen nimiae uestrae benignitati pareremus, si alia ratione ius nostrum recuperare possemus. Nunc uero quis est qui aut uim hominibus armatis factam relinqui putet oportere aut eius rei leuiorem actionem nobis aliquam demonstrare possit? Ex quo genere peccati, ut illi clamitant, uel iniuriarum uel capitis iudicia constituta sunt, in eo potestis atrocitatem nostram reprehendere, cum uideatis nihil aliud actum nisi possessionem per interdictum esse repetitam? [4] IV. Verum, siue uos existimationis illius periculum siue iuris dubitatio tardiores fecit adhuc ad iudicandum, alterius rei causam uosmet ipsi iam uobis saepius prolato iudicio sustulistis, alterius ego uobis hodierno die causam profecto auferam, ne diutius de controuersia nostra ac de communi iure dubitetis. (10) Et si forte uidebor altius initium rei demonstrandae petisse quam me ratio iuris eius de quo iudicium est et natura causae coegerit, quaeso ut ignoscatis. Non enim minus laborat A- Caecina ne summo iure egisse quam ne certum ius non obtinuisse uideatur. M- Fulcinius fuit, recuperatores, e municipio Tarquiniensi; qui et domi suae cum primis honestus existimatus est et Romae argentariam non ignobilem fecit. Is habuit in matrimonio Caesenniam, eodem e municipio summo loco natam et probatissimam feminam, sicut et uiuus ipse multis rebus ostendit et in morte sua testamento declarauit. (11) Huic Caesenniae fundum in agro Tarquiniensi uendidit temporibus illis difficillimis solutionis; cum uteretur uxoris dote numerata, quo mulieri res esset cautior, curauit ut in eo fundo dos conlocaretur. Aliquanto post iam argentaria dissoluta Fulcinius huic fundo uxoris continentia quaedam praedia atque adiuncta mercatur. Moritur Fulcinius - multa enim, quae sunt in re, quia remota sunt a causa, praetermittam - testamento facit heredem quem habebat e Caesennia filium; usum et fructum omnium bonorum suorum Caesenniae legat ut frueretur una cum filio. (12) Magnus honos uiri iucundus mulieri fuisset, si diuturnum esse licuisset; frueretur enim bonis cum eo quem suis bonis heredem esse cupiebat et ex quo maximum fructum ipsa capiebat. Sed hunc fructum mature fortuna ademit. Nam breui tempore M- Fulcinius adulescens mortuus est; heredem P- Caesennium fecit; uxori grande pondus argenti matrique partem maiorem bonorum legauit. Itaque in partem mulieres uocatae sunt. [5] V. (13) Cum esset haec auctio hereditaria constituta, Aebutius iste, qui iam diu Caesenniae uiduitate ac solitudine aleretur ac se in eius familiaritatem insinuasset, hac ratione ut cum aliquo suo compendio negotia mulieris, si qua acciderent, controuersiasque susciperet, uersabatur eo quoque tempore in his rationibus auctionis et partitionis atque etiam se ipse inferebat et intro dabat et in eam opinionem Caesenniam adducebat ut mulier imperita nihil putaret agi callide posse, ubi non adesset Aebutius. (14) Quam personam iam ex cotidiana uita cognostis, recuperatores, mulierum adsentatoris, cognitoris uiduarum, defensoris nimium litigiosi, contriti ad Regiam, inepti ac stulti inter uiros, inter mulieres periti iuris et callidi, hanc personam imponite Aebutio. Is enim Caesenniae fuit Aebutius - ne forte quaeratis, num propinquus? - nihil alienius - amicus a patre aut a uiro traditus? - nihil minus - quis igitur? ille, ille quem supra deformaui, uoluntarius amicus mulieris non necessitudine aliqua, sed ficto officio simulataque sedulitate coniunctus magis opportuna opera non numquam quam aliquando fideli. (15) Cum esset, ut dicere institueram, constituta auctio Romae, suadebant amici cognatique Caesenniae, id quod ipsi quoque mulieri ueniebat in mentem, quoniam potestas esset emendi fundum illum Fulcinianum, qui fundo eius antiquo continens esset, nullam esse rationem amittere eius modi occasionem, cum ei praesertim pecunia ex partitione deberetur; nusquam posse eam melius conlocari. Itaque hoc mulier facere constituit; mandat ut fundum sibi emat, - cui tandem? - cui putatis? an non in mentem uobis uenit omnibus illius hoc munus esse ad omnia mulieris negotia parati, sine quo nihil satis caute, nihil satis callide posset agi? (16) Recte attenditis. [6] VI. Aebutio negotium datur. Adest ad tabulam, licetur Aebutius; deterrentur emptores multi partim gratia Caesenniae, partim etiam pretio. Fundus addicitur Aebutio; pecuniam argentario promittit Aebutius; quo testimonio nunc uir optimus utitur sibi emptum esse. Quasi uero aut nos ei negemus addictum aut tum quisquam fuerit qui dubitaret quin emeretur Caesenniae, cum id plerique scirent, omnes fere audissent, is coniectura adsequi posset, cum pecunia Caesenniae ex illa hereditate deberetur, eam porro in praediis conlocari maxime expediret, essent autem praedia quae mulieri maxime conuenirent, ea uenirent, liceretur is quem Caesenniae dare operam nemo miraretur, sibi emere nemo posset suspicari. (17) Hac emptione facta pecunia soluitur a Caesennia; cuius rei putat iste rationem reddi non posse quod ipse tabulas auerterit; se autem habere argentarii tabulas in quibus sibi expensa pecunia lata sit acceptaque relata. Quasi id aliter fieri oportuerit. Cum omnia ita facta essent, quem ad modum nos defendimus, Caesennia fundum possedit locauitque; neque ita multo post A- Caecinae nupsit. Vt in pauca conferam, testamento facto mulier moritur; facit heredem ex deunce et semuncia Caecinam, ex duabus sextulis M- Fulcinium, libertum superioris uiri, Aebutio sextulam aspergit. Hanc sextulam illa mercedem isti esse uoluit adsiduitatis et molestiae si quam ceperat. Iste autem hac sextula se ansam retinere omnium controuersiarum putat. [7] VII. (18) Iam principio ausus est dicere non posse heredem esse Caesenniae Caecinam, quod is deteriore iure esset quam ceteri ciues propter incommodum Volaterranorum calamitatemque ciuilem. Itaque homo timidus imperitusque, qui neque animi neque consili satis haberet, non putauit esse tanti hereditatem ut de ciuitate in dubium ueniret; concessit, credo, Aebutio, quantum uellet de Caesenniae bonis ut haberet. Immo, ut uiro forti ac sapienti dignum fuit, ita calumniam stultitiamque eius obtriuit ac contudit. (19) In possessione bonorum cum esset, et cum iste sextulam suam nimium exaggeraret, nomine heredis arbitrum familiae herciscundae postulauit. Atque illis paucis diebus, postea quam uidet nihil se ab A- Caecina posse litium terrore abradere, homini Romae in foro denuntiat fundum illum de quo ante dixi, cuius istum emptorem demonstraui fuisse mandatu Caesenniae, suum esse seseque sibi emisse. Quid ais? istius ille fundus est quem sine ulla controuersia quadriennium, hoc est ex quo tempore fundus ueniit, quoad uixit, possedit Caesennia? 'Vsus enim,' inquit, 'eius fundi et fructus testamento uiri fuerat Caesenniae.' (20) Cum hoc nouae litis genus tam malitiose intenderet, placuit Caecinae de amicorum sententia constituere, quo die in rem praesentem ueniretur et de fundo Caecina moribus deduceretur. Conloquuntur; dies ex utriusque commodo sumitur. Caecina cum amicis ad diem uenit in castellum Axiam, a quo loco fundus is de quo agitur non longe abest. Ibi certior fit a pluribus homines permultos liberos atque seruos coegisse et armasse Aebutium. Cum id partim mirarentur, partim non crederent, ecce ipse Aebutius in castellum uenit; denuntiat Caecinae se armatos habere; abiturum eum non esse, si accessisset. Caecinae placuit et amicis, quoad uideretur saluo capite fieri posse, experiri tamen. (21) De castello descendunt, in fundum proficiscuntur. Videtur temere commissum, uerum, ut opinor, hoc fuit causae: tam temere istum re commissurum quam uerbis minitabatur nemo putauit. [8] VIII. Atque iste ad omnis introitus qua adiri poterat non modo in eum fundum de quo erat controuersia, sed etiam in illum proximum de quo nihil ambigebatur armatos homines opponit. Itaque primo cum in antiquum fundum ingredi uellet, quod ea proxime accedi poterat, frequentes armati obstiterunt. (22) Quo loco depulsus Caecina tamen qua potuit ad eum fundum profectus in quo ex conuentu uim fieri oportebat; eius autem fundi extremam partem oleae derecto ordine definiunt. Ad eas cum accederetur, iste cum omnibus copiis praesto fuit seruumque suum nomine Antiochum ad se uocauit et uoce clara imperauit ut eum qui illum olearum ordinem intrasset occideret. Homo mea sententia prudentissimus Caecina tamen in hac re plus mihi animi quam consili uidetur habuisse. Nam cum et armatorum multitudinem uideret et eam uocem Aebuti quam commemoraui audisset, tamen accessit propius et iam ingrediens intra finem eius loci quem oleae terminabant impetum armati Antiochi ceterorumque tela atque incursum refugit. Eodem tempore se in fugam conferunt amici aduocatique eius metu perterriti, quem ad modum illorum testem dicere audistis. (23) His rebus ita gestis P- Dolabella praetor interdixit, ut est consuetudo, de ui hominibus armatis sine ulla exceptione, tantum ut unde deiecisset restitueret. Restituisse se dixit. sponsione uobis iudicandum est. [9] IX. Maxime fuit optandum Caecinae, recuperatores, ut controuersiae nihil haberet, secundo loco ut ne cum tam improbo homine, tertio ut cum tam stulto haberet. Etenim non minus nos stultitia illius subleuat quam laedit improbitas. Improbus fuit, quod homines coegit, armauit, coactis armatisque uim fecit. Laesit in eo Caecinam, subleuat ibidem; nam in eas ipsas res quas improbissime fecit testimonia sumpsit et eis in causa testimoniis utitur. (24) Itaque mihi certum est, recuperatores, ante quam ad meam defensionem meosque testis uenio, illius uti confessione et testimoniis; qui confitetur atque ita libenter confitetur ut non solum fateri sed etiam profiteri uideatur, recuperatores: 'conuocaui homines, coegi, armaui, terrore mortis ac periculo capitis ne accederes obstiti; ferro,' inquit, 'ferro' - et hoc dicit in iudicio - 'te reieci atque proterrui.' Quid? testes quid aiunt? P- Vetilius, propinquus Aebuti, se Aebutio cum armatis seruis uenisse aduocatum. Quid praeterea? Fuisse compluris armatos. Quid aliud? Minatum esse Aebutium Caecinae. Quid ego de hoc teste dicam nisi hoc, recuperatores, ut ne idcirco minus ei credatis quod homo minus idoneus habetur, sed ideo credatis quod ex illa parte id dicit quod illi causae maxime sit alienum? (25) A- Terentius, alter testis, non modo Aebutium sed etiam se pessimi facinoris arguit. In Aebutium hoc dicit, armatos homines fuisse, de se autem hoc praedicat, Antiocho, Aebuti seruo, se imperasse ut in Caecinam aduenientem cum ferro inuaderet. Quid loquar amplius de hoc homine? In quem ego hoc dicere, cum rogarer a Caecina, numquam uolui, ne arguere illum rei capitalis uiderer, de eo dubito nunc quo modo aut loquar aut taceam, cum ipse hoc de se iuratus praedicet. (26) Deinde L- Caelius non solum Aebutium cum armatis dixit fuisse compluribus uerum etiam cum aduocatis perpaucis eo uenisse Caecinam. De hoc ego teste detraham? cui aeque ac meo testi ut credatis postulo. [10] X. P- Memmius secutus est qui suum non paruum beneficium commemorauit in amicos Caecinae, quibus sese uiam per fratris sui fundum dedisse dixit qua effugere possent, cum essent omnes metu perterriti. Huic ego testi gratias agam, quod et in re misericordem se praebuerit et in testimonio religiosum. (27) A- Atilius et eius filius L- Atilius et armatos ibi fuisse et se suos seruos adduxisse dixerunt; etiam hoc amplius: cum Aebutius Caecinae malum minaretur, ibi tum Caecinam postulasse ut moribus deductio fieret. Hoc idem P- Rutilius dixit, et eo libentius dixit ut aliquando in iudicio eius testimonio creditum putaretur. Duo praeterea testes nihil de ui, sed de re ipsa atque emptione fundi dixerunt; P- Caesennius, auctor fundi, non tam auctoritate graui quam corpore, et argentarius Sex- Clodius cui cognomen est Phormio, nec minus niger nec minus confidens quam ille Terentianus est Phormio, nihil de ui dixerunt, nihil praeterea quod ad uestrum iudicium pertineret. (28) Decimo uero loco testis exspectatus et ad extremum reseruatus dixit, senator populi Romani, splendor ordinis, decus atque ornamentum iudiciorum, exemplar antiquae religionis, Fidiculanius Falcula; qui cum ita uehemens acerque uenisset ut non modo Caecinam periurio suo laederet sed etiam mihi uideretur irasci, ita eum placidum mollemque reddidi, ut non auderet, sicut meministis, iterum dicere quot milia fundus suus abesset ab urbe. Nam cum dixisset minus abesse LIII, populus cum risu adclamauit ipsa esse. Meminerant enim omnes quantum in Albiano iudicio accepisset. (29) In eum quid dicam nisi id quod negare non possit, uenisse in consilium publicae quaestionis, cum eius consili iudex non esset, et in eo consilio, cum causam non audisset et potestas esset ampliandi, dixisse sibi liquere; cum de incognita re iudicare uoluisset, maluisse condemnare quam absoluere; cum, si uno minus damnarent, condemnari reus non posset, non ad cognoscendam causam sed ad explendam damnationem praesto fuisse? Vtrum grauius aliquid in quempiam dici potest quam ad hominem condemnandum quem numquam uidisset neque audisset adductum esse pretio? an certius quicquam obici potest quam quod is cui obicitur ne nutu quidem infirmare conatur? (30) Verum tamen is testis, - ut facile intellegeretis eum non adfuisse animo, cum causa ab illis ageretur testesque dicerent, sed tantisper de aliquo reo cogitasse - cum omnes ante eum dixissent testes armatos cum Aebutio fuisse compluris, solus dixit non fuisse. Visus est mihi primo ueterator intellegere praeclare quid causae obstaret, et tantum modo errare, quod omnis testis infirmaret qui ante eum dixissent: cum subito, ecce idem qui solet, duos solos seruos armatos fuisse dixit. [11] XI. Quid huic tu homini facias? nonne concedas interdum ut excusatione summae stultitiae summae improbitatis odium deprecetur? (31) Vtrum, recuperatores, his testibus non credidistis, cum quid liqueret non habuistis? at controuersia non erat quin uerum dicerent. An in coacta multitudine, in armis, in telis, in praesenti metu mortis perspicuoque periculo caedis dubium uobis fuit inesse uis aliqua uideretur necne? Quibus igitur in rebus uis intellegi potest, si in his non intellegetur? An uero illa defensio uobis praeclara uisa est: 'Non deieci, sed obstiti; non enim sum passus in fundum ingredi, sed armatos homines opposui, ut intellegeres, si in fundo pedem posuisses, statim tibi esse pereundum?' Quid ais? is qui armis proterritus, fugatus, pulsus est, non uidetur esse deiectus? (32) Posterius de uerbo uidebimus; nunc rem ipsam ponamus quam illi non negant et eius rei ius actionemque quaeramus. Est haec res posita quae ab aduersario non negatur, Caecinam, cum ad constitutam diem tempusque uenisset ut uis ac deductio moribus fieret, pulsum prohibitumque esse ui coactis hominibus et armatis. Cum hoc constet, ego, homo imperitus iuris, ignarus negotiorum ac litium, hanc puto me habere actionem, ut per interdictum meum ius teneam atque iniuriam tuam persequar. Fac in hoc errare me nec ullo modo posse per hoc interdictum id adsequi quod uelim; te uti in hac re magistro uolo. (33) Quaero sitne aliqua huius rei actio an nulla. Conuocari homines propter possessionis controuersiam non oportet, armari multitudinem iuris retinendi causa non conuenit; nec iuri quicquam tam inimicum quam uis nec aequitati quicquam tam infestum est quam conuocati homines et armati. [12] XII. Quod cum ita sit resque eius modi sit ut in primis a magistratibus animaduertenda uideatur, iterum quaero sitne eius rei aliqua actio an nulla. Nullam esse dices? Audire cupio, qui in pace et otio, cum manum fecerit, copias pararit, multitudinem hominum coegerit, armarit, instruxerit, homines inermos qui ad constitutum experiendi iuris gratia uenissent armis, uiris, terrore periculoque mortis reppulerit, fugarit, auerterit, hoc dicat: (34) 'Feci equidem quae dicis omnia, et ea sunt et turbulenta et temeraria et periculosa. Quid ergo est? impune feci; nam quid agas mecum ex iure ciuili ac praetorio non habes.' Itane uero? recuperatores, hoc uos audietis et apud uos dici patiemini saepius? Cum maiores nostri tanta diligentia prudentiaque fuerint ut omnia omnium non modo tantarum rerum sed etiam tenuissimarum iura statuerint persecutique sint, hoc genus unum uel maximum praetermitterent, ut, si qui me exire domo mea coegisset armis, haberem actionem, si qui introire prohibuisset, non haberem? Nondum de Caecinae causa disputo, nondum de iure possessionis nostrae loquor; tantum de tua defensione, C- Piso, quaero. (35) Quoniam ita dicis et ita constituis, si Caecina, cum in fundo esset, inde deiectus esset, tum per hoc interdictum eum restitui oportuisse; nunc uero deiectum nullo modo esse inde ubi non fuerit; hoc interdicto nihil nos adsecutos esse: quaero, si te hodie domum tuam redeuntem coacti homines et armati non modo limine tectoque aedium tuarum sed primo aditu uestibuloque prohibuerint, quid acturus sis. Monet amicus meus te, L- Calpurnius, ut idem dicas quod ipse antea dixit, iniuriarum. Quid ad causam possessionis, quid ad restituendum eum quem oportet restitui, quid denique ad ius ciuile, aut ad praetoris notionem atque animaduersionem? Ages iniuriarum. Plus tibi ego largiar; non solum egeris uerum etiam condemnaris licet; num quid magis possidebis? actio enim iniuriarum non ius possessionis adsequitur sed dolorem imminutae libertatis iudicio poenaque mitigat. [13] XIII. (36) Praetor interea, Piso, tanta de re tacebit? quem ad modum te restituat in aedis tuas non habebit? Qui dies totos aut uim fieri uetat aut restitui factam iubet, qui de fossis, de cloacis, de minimis aquarum itinerumque controuersiis interdicit, is repente obmutescet, in atrocissima re quid faciat non habebit? et C- Pisoni domo tectisque suis prohibito, inquam, per homines coactos et armatos, praetor quem ad modum more et exemplo opitulari possit non habebit? Quid enim dicet, aut quid tu tam insigni accepta iniuria postulabis? 'Vnde ui prohibitus?' Sic nemo umquam interdixit; nouum est, non dico inusitatum, uerum omnino inauditum. 'Vnde deiectus?' Quid proficies, cum illi hoc respondebunt tibi quod tu nunc mihi, armatis se tibi obstitisse ne in aedis accederes; deici porro nullo modo potuisse qui non accesserit? (37) 'Deicior ego,' inquis, 'si quis meorum deicitur omnino.' Iam bene agis; a uerbis enim recedis et aequitate uteris. Nam uerba quidem ipsa si sequi uolumus, quo modo tu deiceris, cum seruus tuus deicitur? Verum ita est uti dicis; te deiectum debeo intellegere, etiam si tactus non fueris. Nonne? Age nunc, si ne tuorum quidem quisquam loco motus erit atque omnes in aedibus adseruati ac retenti, tu solus prohibitus et a tuis aedibus ui atque armis proterritus, utrum hanc actionem habebis qua nos usi sumus, an aliam quampiam, an omnino nullam? Nullam esse actionem dicere in re tam insigni tamque atroci neque prudentiae neque auctoritatis tuae est; alia si quae forte est quae nos fugerit, dic quae sit; cupio discere. (38) Haec si est qua nos usi sumus te iudice uincamus necesse est. Non enim uereor ne hoc dicas, in eadem causa eodem interdicto te oportere restitui, Caecinam non oportere. Etenim cui non perspicuum est ad incertum reuocari bona, fortunas, possessiones omnium, si ulla ex parte sententia huius interdicti deminuta aut infirmata sit, si auctoritate uirorum talium uis armatorum hominum iudicio approbata uideatur, in quo iudicio non de armis dubitatum sed de uerbis quaesitum esse dicatur? Isne apud uos obtinebit causam suam qui se ita defenderit: 'reieci ego te armatis hominibus, non deieci,' ut tantum facinus non in aequitate defensionis, sed in una littera latuisse uideatur? (39) Huiusce rei uos statuetis nullam esse actionem, nullum experiendi ius constitutum, qui obstiterit armatis hominibus, qui multitudine coacta non introitu, sed omnino aditu quempiam prohibuerit? [14] XIV. Quid ergo? hoc quam habet uim, ut distare aliquid aut ex aliqua parte differre uideatur, utrum, pedem cum intulero atque in possessione uestigium fecero, tum expellar ac deiciar, an eadem ui et isdem armis mihi ante occurratur, ne non modo intrare uerum aspicere aut aspirare possim? Quid hoc ab illo differt, ut ille cogatur restituere qui ingressum expulerit, ille qui ingredientem reppulerit non cogatur? (40) Videte, per deos immortalis! quod ius nobis, quam condicionem uobismet ipsis, quam denique ciuitati legem constituere uelitis. Huiusce generis una est actio per hoc interdictum quo nos usi sumus constituta; ea si nihil ualet aut si ad hanc rem non pertinet, quid neglegentius aut quid stultius maioribus nostris dici potest, qui aut tantae rei praetermiserint actionem aut eam constituerint quae nequaquam satis uerbis causam et rationem iuris amplecteretur? Hoc est periculosum, dissolui hoc interdictum, est captiosum omnibus rem ullam constitui eius modi quae, cum armis gesta sit, rescindi iure non possit; uerum tamen illud est turpissimum, tantae stultitiae prudentissimos homines condemnari, ut uos iudicetis huius rei ius atque actionem in mentem maioribus nostris non uenisse. (41) 'Queramur,' inquit, 'licet; tamen hoc interdicto Aebutius non tenetur.' Quid ita? 'Quod uis Caecinae facta non est.' Dici in hac causa potest, ubi arma fuerint, ubi coacta hominum multitudo, ubi instructi et certis locis cum ferro homines conlocati, ubi minae, pericula terroresque mortis, ibi uim non fuisse? 'Nemo,' inquit, 'occisus est neque saucius .' Quid ais? cum de possessionis controuersia et de priuatorum hominum contentione iuris loquamur, tu uim negabis factam, si caedes et occisio facta non erit? At exercitus maximos saepe pulsos et fugatos esse dico terrore ipso impetuque hostium sine cuiusquam non modo morte uerum etiam uolnere. [15] XV. (42) Etenim, recuperatores, non ea sola uis est quae ad corpus nostrum uitamque peruenit, sed etiam multo maior ea quae periculo mortis iniecto formidine animum perterritum loco saepe et certo de statu demouet. Itaque saucii saepe homines cum corpore debilitantur, animo tamen non cedunt neque eum relinquunt locum quem statuerunt defendere; at alii pelluntur integri; ut non dubium sit quin maior adhibita uis ei sit cuius animus sit perterritus quam illi cuius corpus uolneratum sit. (43) Quod si ui pulsos dicimus exercitus esse eos qui metu ac tenui saepe suspicione periculi fugerunt, et si non solum impulsu scutorum neque conflictu corporum neque ictu comminus neque coniectione telorum, sed saepe clamore ipso militum aut instructione aspectuque signorum magnas copias pulsas esse et uidimus et audiuimus, quae uis in bello appellatur, ea in otio non appellabitur? et, quod uehemens in re militari putatur, id leue in iure ciuili iudicabitur? et, quod exercitus armatos mouet, id aduocationem togatorum non uidebitur mouisse? et uolnus corporis magis istam uim quam terror animi declarabit? et sauciatio quaeretur, cum fugam factam esse constabit? (44) Tuus enim testis hoc dixit, metu perterritis nostris aduocatis locum se qua effugerent demonstrasse. Qui non modo ut fugerent sed etiam ipsius fugae tutam uiam quaesiuerunt, his uis adhibita non uidebitur? Quid igitur fugiebant? Propter metum. Quid metuebant? Vim uidelicet. Potestis igitur principia negare, cum extrema conceditis? Fugisse perterritos confitemini; causam fugae dicitis eandem quam omnes intellegimus, arma, multitudinem hominum, incursionem atque impetum armatorum; haec ubi conceduntur esse facta, ibi uis facta negabitur? [16] XVI. (45) At uero hoc quidem iam uetus est et maiorum exemplo multis in rebus usitatum, cum ad uim faciendam ueniretur, si quos armatos quamuis procul conspexissent, ut statim testificati discederent, optime sponsionem facere possent, ni aduersus edictum praetoris uis facta esset. Itane uero? scire esse armatos satis est ut uim factam probes; in manus eorum incidere non est satis? aspectus armatorum ad uim probandam ualebit; incursus et impetus non ualebit? qui abierit, facilius sibi uim factam probabit quam qui effugerit? (46) At ego hoc dico, si, ut primum in castello Caecinae dixit Aebutius se homines coegisse et armasse neque eum, si illo accessisset, abiturum, statim Caecina discessisset, dubitare uos non debuisse quin Caecinae facta uis esset; si uero simul ac procul conspexit armatos recessisset eo minus dubitaretis. Omnis enim uis est quae periculo aut decedere nos alicunde cogit aut prohibet accedere. Quod si aliter statuetis, uidete ne hoc uos statuatis, qui uiuus discesserit, ei uim non esse factam, ne hoc omnibus in possessionum controuersiis praescribatis, ut confligendum sibi et armis decertandum putent, ne, quem ad modum in bello poena ignauis ab imperatoribus constituitur, sic in iudiciis deterior causa sit eorum qui fugerint quam qui ad extremum usque contenderint. (47) Cum de iure et legitimis hominum controuersiis loquimur et in his rebus uim nominamus, pertenuis uis intellegi debet. Vidi armatos quamuis paucos; magna uis est. Decessi unius hominis telo proterritus; deiectus detrususque sum. Hoc si ita statuetis, non modo non erit cur depugnare quisquam posthac possessionis causa uelit, sed ne illud quidem cur repugnare. Sin autem uim sine caede, sine uolneratione, sine sanguine nullam intellegetis, statuetis homines possessionis cupidiores quam uitae esse oportere. [17] XVII. (48) Age uero, de ui te ipsum habebo iudicem, Aebuti. Responde, si tibi uidetur. In fundum Caecina utrum tandem noluit, an non potuit accedere? Cum te obstitisse et reppulisse dicis, certe hunc uoluisse concedis. Potes igitur dicere non ei uim fuisse impedimento cui, cum cuperet eoque consilio uenisset, per homines coactos licitum non sit accedere? Si enim id quod maxime uoluit nullo modo potuit, uis profecto quaedam obstiterit necesse est; aut tu dic quam ob rem, cum uellet accedere, non accesserit. (49) Iam uim factam negare non potes; deiectus quem ad modum sit, qui non accesserit, id quaeritur. Demoueri enim et depelli de loco necesse est eum qui deiciatur. Id autem accidere ei qui potest qui omnino in eo loco unde se deiectum esse dicit numquam fuit? Quid? si fuisset et ex eo loco metu permotus fugisset, cum armatos uidisset, diceresne esse deiectum? Opinor. Ain tu? qui tam diligenter et tam callide uerbis controuersias non aequitate diiudicas, et iura non utilitate communi sed litteris exprimis, poterisne dicere deiectum esse eum qui tactus non erit? Quid? detrusum dicesne? nam eo uerbo antea praetores in hoc interdicto uti solebant. Quid ais? potestne detrudi quisquam qui non attingitur? nonne, si uerbum sequi uolumus, hoc intellegamus necesse est, eum detrudi cui manus adferantur? Necesse est, inquam, si ad uerbum rem uolumus adiungere, neminem statui detrusum qui non adhibita ui manu demotus et actus praeceps intellegatur. (50) Deiectus uero qui potest esse quisquam nisi in inferiorem locum de superiore motus? Potest pulsus, fugatus, eiectus denique; illud uero nullo modo potest, non modo qui tactus non sit sed ne in aequo quidem et plano loco. Quid ergo? hoc interdictum putamus eorum esse causa compositum qui se praecipitatos ex locis superioribus dicerent ? eos enim uere possumus dicere esse deiectos. [18] XVIII. An non, cum uoluntas et consilium et sententia interdicti intellegatur, impudentiam summam aut stultitiam singularem putabimus in uerborum errore uersari, rem et causam et utilitatem communem non relinquere solum sed etiam prodere? (51) An hoc dubium est quin neque uerborum tanta copia sit non modo in nostra lingua, quae dicitur esse inops, sed ne in alia quidem ulla, res ut omnes suis certis ac propriis uocabulis nominentur, neque uero quicquam opus sit uerbis, cum ea res cuius causa uerba quaesita sint intellegatur? Quae lex, quod senatus consultum, quod magistratus edictum, quod foedus aut pactio, quod, ut ad priuatas res redeam, testamentum, quae iudicia aut stipulationes aut pacti et conuenti formula non infirmari ac conuelli potest, si ad uerba rem deflectere uelimus, consilium autem eorum qui scripserunt et rationem et auctoritatem relinquamus? (52) Sermo hercule familiaris et cotidianus non cohaerebit, si uerba inter nos aucupabimur; denique imperium domesticum nullum erit, si seruolis hoc nostris concesserimus ut ad uerba nobis oboediant, non ad id quod ex uerbis intellegi possit obtemperent. Exemplis nunc uti uidelicet mihi necesse est harum rerum omnium; non occurrit uni cuique uestrum aliud alii in omni genere exemplum quod testimonio sit non ex uerbis aptum pendere ius; sed uerba seruire hominum consiliis et auctoritatibus. (53) Ornate et copiose L- Crassus, homo longe eloquentissimus, paulo ante quam nos in forum uenimus, iudicio cuirali hanc sententiam defendit et facile, cum contra eum prudentissimus homo, Q- Mucius, diceret, probauit omnibus, M- Curium, qui heres institutus esset ita: 'mortuo postumo filio,' cum filius non modo non mortuus sed ne natus quidem esset, heredem esse oportere. Quid? uerbis hoc satis erat cautum? Minime. Quae res igitur ualuit? Voluntas, quae si tacitis nobis intellegi posset, uerbis omnino non uteremur; quia non potest, uerba reperta sunt, non quae impedirent sed quae indicarent uoluntatem. [19] XIX. (54) Lex usum et auctoritatem fundi iubet esse biennium; at utimur eodem iure in aedibus, quae in lege non appellantur. Si uia sit immunita, iubet qua uelit agere iumentum; potest hoc ex ipsis uerbis intellegi, licere, si uia sit in Bruttiis immunita, agere si uelit iumentum per M- Scauri Tusculanum. Actio est in auctorem praesentem his uerbis: 'quandoque te in iure conspicio.' Hac actione Appius ille Caecus uti non posset, si ita in iure homines uerba consectarentur ut rem cuius causa uerba sunt non considerarent. Testamento si recitatus heres esset pupillus Cornelius isque iam annos xx haberet, uobis interpretibus amitteret hereditatem. (55) Veniunt in mentem mihi permulta, uobis plura, certo scio. Verum ne nimium multa complectamur atque ab eo quod propositum est longius aberret oratio, hoc ipsum interdictum quo de agitur consideremus; intellegetis enim in eo ipso, si in uerbis ius constituamus, omnem utilitatem nos huius interdicti, dum uersuti et callidi uelimus esse, amissuros. 'Vnde tu aut familia aut procurator tuus.' Si me uilicus tuus solus deiecisset, non familia deiecisset, ut opinor, sed aliquis de familia. Recte igitur diceres te restituisse? Quippe; quid enim facilius est quam probare eis qui modo Latine sciant, in uno seruolo familiae nomen non ualere? Si uero ne habeas quidem seruum praeter eum qui me deiecerit, clames uidelicet: 'Si habeo familiam, a familia mea fateor te esse deiectum.' Neque enim dubium est quin, si ad rem iudicandam uerbo ducimur, non re, familiam intellegamus quae constet ex seruis pluribus; quin unus homo familia non sit; uerbum certe hoc non modo postulat, sed etiam cogit, (56) at uero ratio iuris interdictique uis et praetorum uoluntas et hominum prudentium consilium et auctoritas respuit hanc defensionem et pro nihilo putat. [20] XX. Quid ergo? isti homines Latine non loquuntur? Immo uero tantum loquuntur quantum est satis ad intellegendam uoluntatem, cum sibi hoc proposuerint ut, siue me tu deieceris siue tuorum quispiam siue seruorum siue amicorum, seruos non numero distinguant sed appellent uno familiae nomine; (57) de liberis autem quisquis est, procuratoris nomine appelletur; non quo omnes sint aut appellentur procuratores qui negoti nostri aliquid gerant, sed in hac re cognita sententia interdicti uerba subtiliter exquiri omnia noluerunt. Non enim alia causa est aequitatis in uno seruo et in pluribus, non alia ratio iuris in hoc genere dumtaxat, utrum me tuus procurator deiecerit, is qui legitime procurator dicitur, omnium rerum eius qui in Italia non sit absitue rei publicae causa quasi quidam paene dominus, hoc est alieni iuris uicarius, an tuus colonus aut uicinus aut cliens aut libertus aut quiuis qui illam uim deiectionemque tuo rogatu aut tuo nomine fecerit. (58) Qua re, si ad eum restituendum qui ui deiectus est eandem uim habet aequitatis ratio, ea intellecta certe nihil ad rem pertinet quae uerborum uis sit ac nominum. Tam restitues si tuus me libertus deiecerit nulli tuo praepositus negotio, quam si procurator deiecerit; non quo omnes sint procuratores qui aliquid nostri negoti gerunt, sed quod in hac re quaeri nihil attinet. Tam restitues si unus seruolus, quam si familia fecerit uniuersa; non quo idem sit seruolus unus quod familia, uerum quia non quibus uerbis quidque dicatur quaeritur, sed quae res agatur. Etiam, ut longius a uerbo recedamus, ab aequitate ne tantulum quidem, si tuus seruus nullus fuerit et omnes alieni ac mercennarii, tamen ei ipsi tuae familiae genere et nomine continebuntur. (59) [21] XXI. Perge porro hoc idem interdictum sequi. 'hominibus coactis.' Neminem coegeris, ipsi conuenerint sua sponte; certe cogit is qui congregat homines et conuocat; coacti sunt ei qui ab aliquo sunt unum in locum congregati. Si non modo conuocati non sunt, sed ne conuenerunt quidem, sed ei modo fuerunt qui etiam antea non uis ut fieret, uerum colendi aut pascendi causa esse in agro consuerant, defendes homines coactos non fuisse, et uerbo quidem superabis me ipso iudice, re autem ne consistes quidem ullo iudice. Vim enim multitudinis restitui uoluerunt, non solum conuocatae multitudinis; sed, quia plerumque ubi multitudine opus est homines cogi solent, ideo de coactis compositum interdictum est; quod etiam si uerbo differre uidebitur, re tamen erit unum et omnibus in causis idem ualebit, in quibus perspicitur una atque eadem causa aequitatis. 'armatisue.' (60) Quid dicemus? armatos, si Latine loqui uolumus, quos appellare uere possumus? Opinor eos qui scutis telisque parati ornatique sunt. Quid igitur? si glebis aut saxis aut fustibus aliquem de fundo praecipitem egeris iussusque sis, quem hominibus armatis deieceris, restituere, restituisse te dices? Verba si ualent, si causae non ratione sed uocibus ponderantur, me auctore dicito. Vinces profecto non fuisse armatos eos qui saxa iacerent quae de terra ipsi tollerent, non esse arma caespites neque glebas; non fuisse armatos eos qui praetereuntes ramum defringerent arboris; arma esse suis nominibus alia ad tegendum, alia ad nocendum; quae qui non habuerint, eos inermos fuisse uinces. (61) Verum si quod erit armorum iudicium, tum ista dicito; iuris iudicium cum erit et aequitatis, caue in ista tam frigida, tam ieiuna calumnia delitiscas. Non enim reperies quemquam iudicem aut recuperatorem qui, tamquam si arma militis inspicienda sint, ita probet armatum; sed perinde ualebit quasi armatissimi fuerint, si reperientur ita parati fuisse ut uim uitae aut corpori potuerint adferre. [22] XXII. (62) Atque ut magis intellegas quam uerba nihil ualeant, si tu solus aut quiuis unus cum scuto et gladio impetum in me fecisset atque ego ita deiectus essem, auderesne dicere interdictum esse de hominibus armatis, hic autem hominem armatum unum fuisse? Non, opinor, tam impudens esses. Atqui uide ne multo nunc sis impudentior. Nam tum quidem omnis mortalis implorare posses, quod homines in tuo negotio Latine obliuiscerentur, quod inermi armati iudicarentur, quod, cum interdictum esset de pluribus, commissa res esset ab uno, unus homo plures esse homines iudicaretur. (63) Verum in his causis non uerba ueniunt in iudicium, sed ea res cuius causa uerba haec in interdictum coniecta sunt. Vim quae ad caput ac uitam pertineret restitui sine ulla exceptione uoluerunt. Ea fit plerumque per homines coactos armatosque; si alio consilio, eodem periculo facta sit, eodem iure esse uoluerunt. Non enim maior est iniuria si tua familia quam si tuus uilicus, non si tui serui quam si alieni ac mercennarii, non si tuus procurator quam si uicinus aut libertus tuus, non si coactis hominibus quam si uoluntariis aut etiam adsiduis ac domesticis, non si armatis quam si inermibus qui uim armatorum haberent ad nocendum, non si pluribus quam si uno armato. Quibus enim rebus plerumque uis fit eius modi, eae res appellantur in interdicto. Si per alias res eadem facta uis est, ea tametsi uerbis interdicti non concluditur, sententia tamen iuris atque auctoritate retinetur. [23] XXIII. (64) Venio nunc ad illud tuum: 'non deieci; non enim siui accedere.' Puto te ipsum, Piso, perspicere quanto ista sit angustior iniquiorque defensio quam si illa uterere: 'non fuerunt armati, cum fustibus et cum saxis fuerunt.' Si me hercule mihi, non copioso homini ad dicendum, optio detur, utrum malim defendere non esse deiectum eum cui ui et armis ingredienti sit occursum, an armatos non fuisse eos qui sine scutis sineque ferro fuerint, omnino ad probandum utramque rem uideam infirmam nugatoriamque esse, ad dicendum autem in altera uidear mihi aliquid reperire posse, non fuisse armatos eos qui neque ferri quicquam neque scutum ullum habuerint; hic uero haeream, si mihi defendendum sit eum qui pulsus fugatusque sit non esse deiectum. (65) Atque illud in tota defensione tua mihi maxime mirum uidebatur, te dicere iuris consultorum auctoritati obtemperari non oportere. Quod ego tametsi non nunc primum neque in hac causa solum audio, tamen admodum mirabar abs te quam ob rem diceretur. Nam ceteri tum ad istam orationem decurrunt cum se in causa putant habere aequum et bonum quod defendant; si contra uerbis et litteris et, ut dici solet, summo iure contenditur, solent eius modi iniquitati aequi et boni nomen dignitatemque opponere. Tum illud quod dicitur, 'siue niue,' inrident, tum aucupia uerborum et litterarum tendiculas in inuidiam uocant, tum uociferantur ex aequo et bono, non ex callido uersutoque iure rem iudicari oportere; scriptum sequi calumniatoris esse bonique iudicis uoluntatem scriptoris auctoritatemque defendere. (66) In ista uero causa cum tu sis is qui te uerbo litteraque defendas, cum tuae sint hae partes: 'unde deiectus es? an inde quo prohibitus es accedere? reiectus es, non deiectus,' cum tua sit haec oratio: 'fateor me homines coegisse, fateor armasse, fateor tibi mortem esse minitatum, fateor hoc interdicto praetoris uindicari, si uoluntas et aequitas ualeat; sed ego inuenio in interdicto uerbum unum ubi delitiscam: non deieci te ex eo loco quem in locum prohibui ne uenires' - in ista defensione accusas eos qui consuluntur, quod aequitatis censeant rationem, non uerbi haberi oportere? [24] XXIV. (67) Et hoc loco Scaeuolam dixisti causam apud cuiros non tenuisse; quem ego antea commemoraui, cum idem faceret quod tu nunc - tametsi ille in aliqua causa faciebat, tu in nulla facis - tamen probasse nemini quod defendebat, quia uerbis oppugnare aequitatem uidebatur. Cum id miror, te hoc in hac re alieno tempore et contra quam ista causa postulasset defendisse, tum illud uolgo in iudiciis et non numquam ab ingeniosis hominibus defendi mihi mirum uideri solet, nec iuris consultis concedi nec ius ciuile in causis semper ualere oportere. (68) Nam hoc qui disputant, si id dicunt non recte aliquid statuere eos qui consulantur, non hoc debent dicere iuris consultis, sed hominibus stultis obtemperari non oportere; sin illos recte respondere concedunt et aliter iudicari dicunt oportere, male iudicari oportere dicunt; neque enim fieri potest ut aliud iudicari de iure, aliud responderi oporteat, nec ut quisquam iuris numeretur peritus qui id statuat esse ius quod non oporteat iudicari. 'At est aliquando contra iudicatum.' (69) Primum utrum recte, an perperam? Si recte, id fuit ius quod iudicatum est; sin aliter, non dubium est utrum iudices an iuris consulti uituperandi sint. Deinde, si de iure uario quippiam iudicatum est, potius contra iuris consultos statuunt, si aliter pronuntiatum est ac Mucio placuit, quam ex eorum auctoritate, si, ut Manilius statuebat, sic est iudicatum. Etenim ipse Crassus non ita causam apud cuiros egit ut contra iuris consultos diceret, sed ut hoc doceret, illud quod Scaeuola defendebat, non esse iuris, et in eam rem non solum rationes adferret, sed etiam Q- Mucio, socero suo, multisque peritissimis hominibus auctoribus uteretur. [25] XXV. (70) Nam qui ius ciuile contemnendum putat, is uincula reuellit non modo iudiciorum sed etiam utilitatis uitaeque communis; qui autem interpretes iuris uituperat, si imperitos iuris esse dicit, de hominibus, non de iure ciuili detrahit; sin peritis non putat esse obtemperandum, non homines laedit, sed leges ac iura labefactat; quod uobis uenire in mentem profecto necesse est, nihil esse in ciuitate tam diligenter quam ius ciuile retinendum. Etenim hoc sublato nihil est qua re exploratum cuiquam possit esse quid suum aut quid alienum sit, nihil est quod aequabile inter omnis atque unum omnibus esse possit. (71) Itaque in ceteris controuersiis atque iudiciis cum quaeritur aliquid factum necne sit, uerum an falsum proferatur, et fictus testis subornari solet et interponi falsae tabulae, non numquam honesto ac probabili nomine bono uiro iudici error obici, improbo facultas dari ut, cum sciens perperam iudicarit, testem tamen aut tabulas secutus esse uideatur; in iure nihil est eius modi, recuperatores, non tabulae falsae, non testis improbus, denique nimia ista quae dominatur in ciuitate potentia in hoc solo genere quiescit; quid agat, quo modo adgrediatur iudicem, qua denique digitum proferat, non habet. (72) Illud enim potest dici iudici ab aliquo non tam uerecundo homine quam gratioso: 'iudica hoc factum esse aut numquam esse factum; crede huic testi, has comproba tabulas'; hoc non potest: 'statue cui filius agnatus sit, eius testamentum non esse ruptum; iudica quod mulier sine tutore auctore promiserit, deberi.' Non est aditus ad huiusce modi res neque potentiae cuiusquam neque gratiae; denique, quo maius hoc sanctiusque uideatur, ne pretio quidem corrumpi iudex in eius modi causa potest. (73) Iste uester testis qui ausus est dicere fecisse uideri eum de quo ne cuius rei argueretur quidem scire potuit, is ipse numquam auderet iudicare deberi uiro dotem quam mulier nullo auctore dixisset. O rem praeclaram uobisque ob hoc retinendam, recuperatores! [26] XXVI. Quod enim est ius ciuile? Quod neque inflecti gratia neque perfringi potentia neque adulterari pecunia possit; quod si non modo oppressum sed etiam desertum aut neglegentius adseruatum erit, nihil est quod quisquam sese habere certum aut a patre accepturum aut relicturum liberis arbitretur. (74) Quid enim refert aedis aut fundum relictum a patre aut aliqua ratione habere bene partum, si incertum est, quae nunc tua iure mancipi sint, ea possisne retinere, si parum est communitum ius ciuile ac publica lege contra alicuius gratiam teneri non potest? quid, inquam, prodest fundum habere, si, quae diligentissime descripta a maioribus iura finium, possessionum, aquarum itinerumque sunt, haec perturbari aliqua ratione commutarique possunt? Mihi credite, maior hereditas uni cuique nostrum uenit in isdem bonis a iure et a legibus quam ab eis a quibus illa ipsa nobis relicta sunt. Nam ut perueniat ad me fundus testamento alicuius fieri potest; ut retineam quod meum factum sit sine iure ciuili fieri non potest. Fundus a patre relinqui potest, at usucapio fundi, hoc est finis sollicitudinis ac periculi litium, non a patre relinquitur, sed a legibus; aquae ductus, haustus, iter, actus a patre, sed rata auctoritas harum rerum omnium ab iure ciuili sumitur. (75) Quapropter non minus diligenter ea quae a maioribus accepistis, publica patrimonia iuris quam priuatae rei uestrae retinere debetis, non solum quod haec iure ciuili saepta sunt uerum etiam quod patrimonium unius incommodo dimittetur, ius amitti non potest sine magno incommodo ciuitatis. [27] XXVII. In hac ipsa causa, recuperatores, si hoc nos non obtinemus, ui armatis hominibus deiectum esse eum quem ui armatis hominibus pulsum fugatumque esse constat, Caecina rem non amittet, quam ipsam animo forti, si tempus ita ferret, amitteret, in possessionem in praesentia non restituetur, nihil amplius; (76) populi Romani causa, ciuitatis ius, bona, fortunae possessionesque omnium in dubium incertumque reuocantur. Vestra auctoritate hoc constituetur, hoc praescribetur: quicum tu posthac de possessione contendes, eum si ingressum modo in praedium deieceris, restituas oportebit; sin autem ingredienti cum armata multitudine obuius fueris et ita uenientem reppuleris, fugaris, auerteris, non restitues. Iuris si haec uox est, esse uim non in caede solum sed etiam in animo, libidinis, nisi cruor appareat, uim non esse factam; iuris, deiectum esse qui prohibitus sit, libidinis, nisi ex eo loco ubi uestigium impresserit deici neminem posse; (77) iuris, rem et sententiam et aequitatem plurimum ualere oportere, libidinis, uerbo ac littera ius omne intorqueri: uos statuite, recuperatores, utrae uoces uobis honestiores et utiliores esse uideantur. Hoc loco percommode accidit quod non adest is qui paulo ante adfuit et adesse nobis frequenter in hac causa solet, uir ornatissimus, C- Aquilius; nam ipso praesente de uirtute eius et prudentia timidius dicerem, quod et ipse pudore quodam adficeretur ex sua laude et me similis ratio pudoris a praesentis laude tardaret; cuius auctoritati dictum est ab illa causa concedi nimium non oportere. uereor de tali uiro ne plus dicam quam uos aut sentiatis aut apud uos commemorari uelitis. (78) Quapropter hoc dicam, numquam eius auctoritatem nimium ualere cuius prudentiam populus Romanus in cauendo, non in decipiendo perspexerit, qui iuris ciuilis rationem numquam ab aequitate seiunxerit, qui tot annos ingenium, laborem, fidem suam populo Romano promptam eitamque praebuerit; qui ita iustus est et bonus uir ut natura, non disciplina, consultus esse uideatur, ita peritus ac prudens ut ex iure ciuili non scientia solum quaedam uerum etiam bonitas nata uideatur, cuius tantum est ingenium, ita probata fides ut quicquid inde haurias purum te liquidumque haurire sentias. (79) Qua re permagnam initis a nobis gratiam, cum eum auctorem defensionis nostrae esse dicitis. Illud autem miror, quem uos aliquid contra me sentire dicatis, cur eum auctorem uos pro me appelletis, nostrum nominetis. Verum tamen quid ait uester iste auctor? 'Quibus quidque uerbis actum pronuntiatumque sit,' conuenit. [28] XXVIII. Ego ex isto genere consultorum non neminem, ut opinor, istum ipsum quo uos auctore rem istam agere et defensionem causae constituere uos dicitis. Qui cum istam disputationem mecum ingressus esset, non posse probari quemquam esse deiectum nisi ex eo loco in quo fuisset, rem et sententiam interdicti mecum facere fatebatur, uerbo me excludi dicebat, a uerbo autem posse recedi non arbitrabatur. (80) Cum exemplis uterer multis ex omni memoria antiquitatis a uerbo et ab scripto plurimis saepe in rebus ius et aequi bonique rationem esse seiunctam, semperque id ualuisse plurimum quod in se auctoritatis habuisset aequitatisque plurimum, consolatus est me et ostendit in hac ipsa causa nihil esse quod laborarem; nam uerba ipsa sponsionis facere mecum, si uellem diligenter attendere. 'Quonam,' inquam, 'modo?' 'Quia certe,' inquit, 'deiectus est Caecina ui hominibus armatis aliquo ex loco; si non ex eo loco quem in locum uenire uoluit, at ex eo certe unde fugit.' 'Quid tum?' 'Praetor,' inquit, 'interdixit ut, unde deiectus esset, eo restitueretur, hoc est, quicumque is locus esset unde deiectus esset. Aebutius autem qui fatetur aliquo ex loco deiectum esse Caecinam, is quoniam se restituisse dixit, necesse est male fecerit sponsionem.' (81) Quid est, Piso? placet tibi nos pugnare uerbis? placet causam iuris et aequitatis et non nostrae possessionis, sed omnino possessionum omnium constituere in uerbo? Ego quid mihi uideretur, quid a maioribus factitatum, quid horum auctoritate quibus iudicandum est dignum esset, ostendi; id uerum, id aequum, id utile omnibus esse spectari, quo consilio et qua sententia, non quibus quidque uerbis esset actum. Tu me ad uerbum uocas; non ante ueniam quam recusaro. Nego oportere, nego obtineri posse, nego ullam rem esse quae aut comprehendi satis aut caueri aut excipi possit, si aut praeterito aliquo uerbo aut ambigue posito re et sententia cognita non id quod intellegitur, sed id quod dicitur ualebit. [29] XXIX. (82) Quoniam satis recusaui, uenio iam quo uocas. Quaero abs te simne deiectus, non de Fulciniano fundo; neque enim praetor, 'si ex eo fundo essem deiectus,' ita me restitui iussit, sed 'eo unde deiectus essem.' Sum ex proximo uicini fundo deiectus, qua adibam ad istum fundum, sum de uia, sum certe alicunde, siue de priuato siue de publico; eo restitui sum iussus. Restituisse te dixti; nego me ex decreto praetoris restitutum esse. Quid ad haec dicimus? Aut tuo, quem ad modum dicitur, gladio aut nostro defensio tua conficiatur necesse est. (83) Si ad interdicti sententiam confugis et, de quo fundo actum sit tum cum Aebutius restituere iubebatur, id quaerendum esse dicis neque aequitatem rei uerbi laqueo capi putas oportere, in meis castris praesidiisque uersaris; mea, mea est ista defensio, ego hoc uociferor, ego omnis homines deosque testor, cum maiores uim armatam nulla iuris defensione texerint, non uestigium eius qui deiectus sit, sed factum illius qui deiecerit, in iudicium uenire; deiectum esse qui fugatus sit, uim esse factam cui periculum mortis sit iniectum. (84) Sin hunc locum fugis et reformidas et me ex hoc, ut ita dicam, campo aequitatis ad istas uerborum angustias et ad omnis litterarum angulos reuocas, in eis ipsis intercludere insidiis quas mihi conaris opponere. 'Non deieci, sed reieci.' Peracutum hoc tibi uidetur, hic est mucro defensionis tuae; in eum ipsum causa tua incurrat necesse est. Ego enim tibi refero: si non sum ex eo loco deiectus quo prohibitus sum accedere, at ex eo sum deiectus quo accessi, unde fugi. Si praetor non distinxit locum quo me restitui iuberet, et restitui iussit, non sum ex decreto restitutus. (85) Velim, recuperatores, hoc totum si uobis uersutius quam mea consuetudo defendendi fert uidebitur, sic existimetis; primum alium, non me excogitasse, deinde huius rationis non modo non inuentorem, sed ne probatorem quidem esse me, idque me non ad meam defensionem attulisse, sed illorum defensioni rettulisse; me posse pro meo iure dicere neque in hac re quam ego protuli quaeri oportere quibus uerbis praetor interdixerit, sed de quo loco sit actum cum interdixit, neque in ui armatorum spectari oportere in quo loco sit facta uis, uerum sitne facta; te uero nullo modo posse defendere in qua re tu uelis uerba spectari oportere, in qua re nolis non oportere. [30] XXX. (86) Verum tamen ecquid mihi respondetur ad illud quod ego iam antea dixi, non solum re et sententia sed uerbis quoque hoc interdictum ita esse compositum ut nihil commutandum uideretur? Attendite, quaeso, diligenter, recuperatores; est enim uestri ingeni non meam, sed maiorum prudentiam cognoscere; non enim id sum dicturus quod ego inuenerim, sed quod illos non fugerit. Cum de ui interdicitur, duo genera causarum esse intellegebant ad quae interdictum pertineret, unum, si qui ex eo loco ubi fuisset se deiectum diceret, alterum, si qui ab eo loco quo ueniret; et horum utrumque neque praeterea quicquam potest accidere, recuperatores. (87) Id adeo sic considerate. Si qui meam familiam de meo fundo deiecerit, ; si qui mihi praesto fuerit cum armatis hominibus extra meum fundum et me introire prohibuerit, non ex eo, sed ab eo loco me deiecerit. Ad haec duo genera rerum unum uerbum quod satis declararet utrasque res inuenerunt, ut, siue ex fundo siue a fundo deiectus essem, uno atque eodem interdicto restituerer 'unde tu.' Hoc uerbum 'unde' utrumque declarat, et ex quo loco et a quo loco. Vnde deiectus est Cinna? Ex urbe. Vnde Telesinus? Ab urbe. Vnde deiecti Galli? A Capitolio. Vnde qui cum Graccho fuerunt? Ex Capitolio. (88) Videtis igitur hoc uno uerbo 'unde' significari res duas, et ex quo et a quo. Cum autem eo restitui iubet, ita iubet ut, si Galli a maioribus nostris postularent ut eo restituerentur unde deiecti essent, et aliqua ui hoc adsequi possent, non, opinor, eos in cuniculum qua adgressi erant sed in Capitolium restitui oporteret. Hoc enim intellegitur: unde deiecisti, siue ex quo loco siue a quo loco, eo restituas. Hoc iam simplex est, in eum locum restituas: siue ex hoc loco deiecisti, restitue in hunc locum, siue ab hoc loco, restitue in eum locum, non ex quo, sed a quo deiectus est. Vt si qui ex alto cum ad patriam accessisset, tempestate subito reiectus optaret ut, cum a patria deiectus esset, eo restitueretur, hoc, opinor, optaret ut a quo loco depulsus esset, in eum se fortuna restitueret, non in salum, sed in ipsam urbem quam petebat, sic quoniam uerborum uim necessario similitudine rerum aucupamur, qui postulat ut a quo loco deiectus est, hoc est unde deiectus est, eo restituatur, hoc postulat ut in eum ipsum locum restituatur. [31] XXXI. (89) Cum uerba nos eo ducunt, tum res ipsa hoc sentire atque intellegere cogit. Etenim, Piso, - redeo nunc ad illa principia defensionis meae - si quis te ex aedibus tuis ui hominibus armatis deiecerit, quid ages? Opinor, hoc interdicto quo nos usi sumus persequere. Quid? si qui iam de foro redeuntem armatis hominibus domum tuam te introire prohibuerit, quid ages? Vtere eodem interdicto. Cum igitur praetor interdixerit, unde deiectus es, ut eo restituaris, tu hoc idem quod ego dico et quod perspicuum est interpretabere, cum illud uerbum 'unde' in utramque rem ualeat, eoque tu restitui sis iussus, tam te in aedis tuas restitui oportere, si e uestibulo, quam si ex interiore aedium parte deiectus sis. (90) Vt uero iam, recuperatores, nulla dubitatio sit, siue rem siue uerba spectare uoltis, quin secundum nos iudicetis, exoritur hic iam obrutis rebus omnibus et perditis illa defensio, eum deici posse qui tum possideat; qui non possideat, nullo modo posse; itaque, si ego sim a tuis aedibus deiectus, restitui non oportere, si ipse sis, oportere. Numera quam multa in ista defensione falsa sint, Piso. Ac primum illud attende, te iam ex illa ratione esse depulsum, quod negabas quemquam deici posse nisi inde ubi tum esset; iam posse concedis; eum qui non possideat negas deici posse. (91) Cur ergo aut in illud cotidianum interdictum 'unde ille me ui deiecit' additur 'cum ego possiderem,' si deici nemo potest qui non possidet, aut in hoc interdictum de hominibus armatis non additur, si oportet quaeri possederit necne? Negas deici, nisi qui possideat. Ostendo, si sine armatis coactisue hominibus deiectus quispiam sit, eum qui fateatur se deiecisse uincere sponsionem, si ostendat eum non possedisse. Negas deici, nisi qui possideat. Ostendo ex hoc interdicto de armatis hominibus, qui possit ostendere non possedisse eum qui deiectus sit, condemnari tamen sponsionis necesse esse, si fateatur esse deiectum. (92) [32] XXXII. Dupliciter homines deiciuntur, aut sine coactis armatisue hominibus aut per eius modi rationem atque uim. Ad duas dissimilis res duo diiuncta interdicta sunt. In illa ui cotidiana non satis est posse docere se deiectum, nisi ostendere potest, cum possideret, tum deiectum. Ne id quidem satis est, nisi docet ita se possedisse nec ui nec clam nec precario possederit. Itaque is qui se restituisse dixit magna uoce saepe confiteri solet se ui deiecisse, uerum illud addit: 'non possidebat' uel etiam, cum hoc ipsum concessit, uincit tamen sponsionem, si planum facit ab se illum aut ui aut clam aut precario possedisse. (93) Videtisne quot defensionibus eum qui sine armis ac multitudine uim fecerit uti posse maiores uoluerint? Hunc uero qui ab iure, officio, bonis moribus ad ferrum, ad arma, ad caedem confugerit, nudum in causa destitutum uidetis, ut, qui armatus de possessione contendisset, inermis plane de sponsione certaret. Ecquid igitur interest, Piso, inter haec interdicta? ecquid interest utrum in hoc sit additum 'cum A- Caecina possideret' necne? Ecquid te ratio iuris, ecquid interdictorum dissimilitudo, ecquid auctoritas maiorum commouet? Si esset additum, de eo quaeri oporteret; additum non est, tamen oportebit? (94) Atque ego in hoc Caecinam non defendo; possedit enim Caecina, recuperatores; et id, tametsi extra causam est, percurram tamen breui ut non minus hominem ipsum quam ius commune defensum uelitis. Caesenniam possedisse propter usum fructum non negas. Qui colonus habuit conductum de Caesennia fundum, cum idem ex eadem conductione fuerit in fundo, dubium est quin, si Caesennia tum possidebat, cum erat colonus in fundo, post eius mortem heres eodem iure possederit? Deinde ipse Caecina cum circuiret praedia, uenit in istum fundum, rationes a colono accepit. (95) Sunt in eam rem testimonia. Postea cur tu, Aebuti, de isto potius fundo quam de alio, si quem habes, Caecinae denuntiabas, si Caecina non possidebat? Ipse porro Caecina cur se moribus deduci uolebat idque tibi de amicorum et de Aquili sententia responderat. [33] XXXIII. At enim Sulla legem tulit. Vt nihil de illo tempore, nihil de calamitate rei publicae querar, hoc tibi respondeo, ascripsisse eundem Sullam in eadem lege: 'si quid ius non esset rogarier, eius ea lege nihilum rogatum.' Quid est quod ius non sit, quod populus iubere aut uetare non possit? Vt ne longius abeam, declarat ista ascriptio esse aliquid; nam, nisi esset, hoc in omnibus legibus non ascriberetur. (96) Sed quaero te, putesne, si populus iusserit me tuum aut te meum seruum esse, id iussum ratum atque firmum futurum. Perspicis hoc nihil esse et fateris; qua in re primum illud concedis, non quicquid populus iusserit, ratum esse oportere; deinde nihil rationis adfers quam ob rem, si libertas adimi nullo modo possit, ciuitas possit. Nam et eodem modo de utraque re traditum nobis est, et, si semel ciuitas adimi potest, retineri libertas non potest. Qui enim potest iure Quiritium liber esse is qui in numero Quiritium non est? (97) Atque ego hanc adulescentulus causam cum agerem contra hominem disertissimum nostrae ciuitatis, Cottam, probaui. Cum Arretinae mulieris libertatem defenderem et Cotta xuiris religionem iniecisset non posse nostrum sacramentum iustum iudicari, quod Arretinis adempta ciuitas esset, et ego uehementius contendissem ciuitatem adimi non posse, xuiri prima actione non iudicauerunt; postea re quaesita et deliberata sacramentum nostrum iustum iudicauerunt. Atque hoc et contra dicente Cotta et Sulla uiuo iudicatum est. Iam uero in ceteris rebus ut omnes qui in eadem causa sunt et lege agant et suum ius persequantur, et omni iure ciuili sine cuiusquam aut magistratus aut iudicis aut periti hominis aut imperiti dubitatione utantur, quid ego commemorem? Dubium esse nemini uestrum certo . (98) Quaeri hoc solere me non praeterit - ut ex me ea quae tibi in mentem non ueniunt audias - quem ad modum, si ciuitas adimi non possit, in colonias Latinas saepe nostri ciues profecti sint. Aut sua uoluntate aut legis multa profecti sunt; quam multam si sufferre uoluissent, manere in ciuitate potuissent. [34] XXXIV. Quid? quem pater patratus dedidit aut suus pater populusue uendidit, quo is iure amittit ciuitatem? Vt religione ciuitas soluatur ciuis Romanus deditur; qui cum est acceptus, est eorum quibus est deditus; si non accipiunt, Mancinum Numantini, retinet integram causam et ius ciuitatis. Si pater uendidit eum quem in suam potestatem susceperat, ex potestate dimittit. (99) Iam populus cum eum uendit qui miles factus non est, non adimit ei libertatem, sed iudicat non esse eum liberum qui, ut liber sit, adire periculum noluit; cum autem incensum uendit, hoc iudicat, cum ei qui in seruitute iusta fuerunt censu liberentur, eum qui, cum liber esset, censeri noluerit, ipsum sibi libertatem abiudicauisse. Quod si maxime hisce rebus adimi libertas aut ciuitas potest, non intellegunt qui haec commemorant, si per has rationes maiores adimi posse uoluerunt, alio modo noluisse? (100) Nam ut haec ex iure ciuili proferunt, sic adferant uelim quibus lege aut rogatione ciuitas aut libertas erepta sit. Nam quod ad exsilium attinet, perspicue intellegi potest quale sit. Exsilium enim non supplicium est, sed perfugium portusque supplici. Nam quia uolunt poenam aliquam subterfugere aut calamitatem, eo solum uertunt, hoc est sedem ac locum mutant. Itaque nulla in lege nostra reperietur, apud ceteras ciuitates, maleficium ullum exsilio esse multatum; sed cum homines uincula, neces ignominiasque uitant, quae sunt legibus constitutae, confugiunt quasi ad aram in exsilium. Qui si in ciuitate legis uim subire uellent, non prius ciuitatem quam uitam amitterent; quia nolunt, non adimitur eis ciuitas, sed ab eis relinquitur atque deponitur. Nam, cum ex nostro iure duarum ciuitatum nemo esse possit, tum amittitur haec ciuitas denique, cum is qui profugit receptus est in exsilium, hoc est in aliam ciuitatem. [35] XXXV. (101) Non me praeterit, recuperatores, tametsi de hoc iure permulta praetereo, tamen me longius esse prolapsum quam ratio uestri iudici postularit. Verum id feci, non quo uos hanc in hac causa defensionem desiderare arbitrarer, sed ut omnes intellegerent nec ademptam cuiquam ciuitatem esse neque adimi posse. Hoc cum eos scire uolui quibus Sulla uoluit iniuriam facere, tum omnis ceteros nouos ueteresque ciuis. Neque enim ratio adferri potest cur, si cuiquam nouo ciui potuerit adimi ciuitas, non omnibus patriciis, omnibus antiquissimis ciuibus possit. (102) Nam ad hanc quidem causam nihil hoc pertinuisse primum ex eo intellegi potest quod uos de re iudicare non debetis; deinde quod Sulla ipse ita tulit de ciuitate ut non sustulerit horum nexa atque hereditates. Iubet enim eodem iure esse quo fuerint Ariminenses; quos quis ignorat duodecim coloniarum fuisse et a ciuibus Romanis hereditates capere potuisse? Quod si adimi ciuitas A- Caecinae lege potuisset, magis illam rationem tamen omnes boni quaereremus, quem ad modum spectatissimum pudentissimumque hominem, summo consilio, summa uirtute, summa auctoritate domestica praeditum, leuatum iniuria ciuem retinere possemus, quam uti nunc, cum de iure ciuitatis nihil potuerit deperdere, quisquam exsistat nisi tui, Sexte, similis et stultitia et impudentia qui huic ciuitatem ademptam esse dicat. (103) Qui quoniam, recuperatores, suum ius non deseruit neque quicquam illius audaciae petulantiaeque concessit, de reliquo iam communem causam populique Romani ius in uestra fide ac religione depono. [36] XXXVI. Is homo est, ita se probatum uobis uestrique similibus semper uoluit ut id non minus in hac causa laborarit ne inique contendere aliquid quam ne dissolute relinquere uideretur, nec minus uereretur ne contemnere Aebutium quam ne ab eo contemptus esse existimaretur. (104) Quapropter, si quid extra iudicium est quod homini tribuendum sit, habetis hominem singulari pudore, uirtute cognita et spectata fide, amplissimo totius Etruriae nomine, in utraque fortuna cognitum multis signis et uirtutis et humanitatis. Si quid in contraria parte in homine offendendum est, habetis eum, ut nihil dicam amplius, qui se homines coegisse fateatur. Sin hominibus remotis de causa quaeritis, cum iudicium de ui sit, is qui arguitur uim se hominibus armatis fecisse fateatur, uerbo se, non aequitate, defendere conetur, id quoque ei uerbum ipsum ereptum esse uideatis, auctoritatem sapientissimorum hominum facere nobiscum, in iudicium non uenire utrum A- Caecina possederit necne, tamen doceri possedisse; multo etiam minus quaeri A- Caecinae fundus sit necne, me tamen id ipsum docuisse, fundum esse Caecinae: cum haec ita sint, statuite quid uos tempora rei publicae de armatis hominibus, quid illius confessio de ui, quid nostra decisio de aequitate, quid ratio interdicti de iure admoneant ut iudicetis.