[6,0] ORATIO PHILIPPICA SEXTA. [6,1] (1) (I) Audita uobis esse arbitror, Quirites, quae sint acta in senatu, quae fuerit cuiusque sententia. Res enim ex Kalendis Ianuariis agitata paulo ante confecta est minus quidem illa seuere, quam decuit, non tamen omnino dissolute. Mora est adlata bello, non causa sublata. Quam ob rem, quod quaesiuit ex me P- Apuleius, homo et multis officiis mihi et summa familiaritate coniunctus et uobis amicissimus, ita respondebo, ut ea, quibus non interfuistis, nosse possitis. Causa fortissimis optimisque consulibus Kalendis Ianuariis de re publica primum referendi fuit ex eo, quod XIII Kalendas Ian- senatus me auctore decreuit. (2) Eo die primum, Quirites, fundamenta sunt iacta rei publicae; fuit enim longo interuallo ita liber senatus, ut uos aliquando liberi essetis. Quo quidem tempore, etiamsi ille dies uitae finem mihi adlaturus esset, satis magnum ceperam fructum, cum uos uniuersi una mente atque uoce iterum a me conseruatam esse rem publicam conclamastis. Hoc uestro iudicio tanto tamque praeclaro excitatus ita Kalendis Ianuariis ueni in senatum, ut meminissem, quam personam impositam a uobis sustinerem. Itaque bellum nefarium inlatum rei publicae cum uiderem, nullam moram interponendam insequendi M- Antonium putaui hominemque audacissimum, qui multis nefariis rebus ante commissis hoc tempore imperatorem populi Romani oppugnaret, coloniam uestram fidissimam fortissimamque obsideret, bello censui persequendum; tumultum esse decreui; iustitium edici, saga sumi dixi placere, quo omnes acrius grauiusque incumberent ad ulciscendas rei publicae iniurias, si omnia grauissimi belli insignia suscepta a senatu uiderent. (3) Itaque haec sententia, Quirites, sic per triduum ualuit, ut, quamquam discessio facta non esset, tamen praeter paucos omnes mihi adsensuri uiderentur. Hodierno autem die spe nescio qua pacis obiecta remissior senatus fuit. Nam plures eam sententiam secuti sunt ut, quantum senatus auctoritas uesterque consensus apud Antonium ualiturus esset, per legatos experiremur. [6,2] Intellego, Quirites, a uobis hanc sententiam repudiari, neque iniuria. Ad quem enim legatos? ad eumne qui, pecunia publica dissipata atque effusa, per uim et contra auspicia inpositis rei publicae legibus, fugata contione, obsesso senatu ad opprimendam rem publicam Brundisio legiones accersierit, ab iis relictus cum latronum manu in Galliam inruperit, Brutum oppugnet, Mutinam circumsedeat? Quae uobis potest cum hoc gladiatore condicionis, aequitatis, legationis esse communitas? (4) Quamquam, Quirites, non est illa legatio, sed denuntiatio belli, nisi paruerit; ita enim est decretum, ut si legati ad Hannibalem mitterentur. Mittuntur enim, qui nuntient, ne oppugnet consulem designatum, ne Mutinam obsideat, ne prouinciam depopuletur, ne dilectus habeat, sit in senatus populique Romani potestate. Facile uero huic denuntiationi parebit, ut in patrum conscriptorum atque in uestra potestate sit, qui in sua numquam fuerit! Quid enim ille umquam arbitrio suo fecit? Semper eo tractus est, quo libido rapuit, quo leuitas, quo furor, quo uinulentia; semper eum duo dissimilia genera tenuerunt, lenonum et latronum; ita domesticis stupris, forensibus parricidiis delectatur, ut mulieri citius auarissimae paruerit quam senatui populoque Romano. [6,3] (5) Itaque, quod paulo ante feci in senatu, faciam apud uos. Testificor, denuntio, ante praedico nihil M- Antonium eorum quae sunt legatis mandata, facturum, uastaturum agros, Mutinam obsessurum, dilectus, qua possit, habiturum. Is est enim ille, qui semper senatus iudicium et auctoritatem, semper uoluntatem uestram potestatemque contempserit. An ille id faciat, quod paulo ante decretum est, ut exercitum citra flumen Rubiconem, qui finis est Galliae, educeret, dum ne propius urbem Romam ducenta milia admoueret? Huic denuntiationi ille pareat, ille se fluuio Rubicone et ducentis milibus circumscriptum esse patiatur? (6) Non is est Antonius; nam, si esset, non commisisset, ut ei senatus tamquam Hannibali initio belli Punici denuntiaret, ne oppugnaret Saguntum. Quod uero ita auocatur a Mutina, ut ab urbe tamquam pestifera flamma arceatur, quam habet ignominiam, quod iudicium senatus! Quid? quod a senatu dantur mandata legatis, ut D. Brutum militesque eius adeant iisque demonstrent summa in rem publicam merita beneficiaque eorum grata esse senatui populoque Romano iisque eam rem magnae laudi magnoque honori fore, passurumne censetis Antonium introire Mutinam legatos, exire inde tuto? Numquam patietur, mihi credite. Noui uiolentiam, noui inpudentiam, noui audaciam. (7) Nec uero de illo sicut de homine aliquo debemus, sed ut de inportunissima belua cogitare. Quae cum ita sint, non omnino dissolutum est, quod decreuit senatus; habet atrocitatis aliquid legatio; utinam nihil haberet morae! Nam cum plerisque in rebus gerendis tarditas et procrastinatio odiosa est, tum hoc bellum indiget celeritatis. Succurrendum est D- Bruto, omnes undique copiae colligendae; horam eximere (nullam) in tali ciue liberando sine scelere non possumus. (8) An ille non potuit, si Antonium consulem, si Galliam Antoni prouinciam iudicasset, legiones Antonio et prouinciam tradere, domum redire, triumphare, primus in hoc ordine, quoad magistratum iniret, sententiam dicere? quid negoti fuit? (9) Sed cum se Brutum esse meminisset uestraeque libertati natum, non otio suo, quid egit aliud, nisi ut paene corpore suo Gallia prohiberet Antonium? Ad hunc utrum legatos an legiones ire oportebat? Sed praeterita omittamus; properent legati, quod uideo esse facturos; uos saga parate. Est enim ita decretum, ut, si ille auctoritati senatus non paruisset, ad saga iretur. Ibitur; non parebit; nos amissos tot dies rei gerendae queremur. [6,4] Non metuo, Quirites, ne, cum audierit Antonius me hoc et in senatu et in contione confirmasse, numquam illum futurum in senatus potestate, refellendi mei causa, ut ego nihil uidisse uidear, uertat se et senatui pareat. Numquam faciet; non inuidebit huic meae gloriae; malet me sapientem a uobis quam se modestum existimari. (10) Quid? ipse si uelit, num etiam Lucium fratrem passurum arbitramur? Nuper quidem dicitur ad Tibur, ut opinor, cum ei labare M- Antonius uideretur, mortem fratri esse minitatus. Etiamne ab hoc myrmillone Asiatico senatus mandata, legatorum uerba audientur? Nec enim secerni a fratre poterit, tanta praesertim auctoritate. Nam hic inter illos Africanus est; pluris habetur quam L-Trebellius, pluris quam T- Plancus, adulescens nobilis. Plancum quidem, qui omnibus sententiis maximo uestro plausu condemnatus nescio quo modo se coniecit in turbam atque ita maestus rediit, ut retractus, non reuersus uideretur, sic contemnit, tamquam si illi aqua et igni interdictum sit; aliquando negat ei locum esse oportere in curia, qui incenderit curiam. (11) Nam Trebellium ualde iam diligit; oderat tum cum ille tabulis nouis aduersabatur; iam fert in oculis, posteaquam ipsum Trebellium uidit sine tabulis nouis saluum esse non posse. Audisse enim uos arbitror, Quirites, quod etiam uidere potuistis, cotidie sponsores et creditores L- Trebelli conuenire. O Fide! (hoc enim opinor Trebellium sumpsisse cognomen) quae potest esse maior fides quam fraudare creditores, domo profugere, propter aes alienum ire ad arma? Ubi plausus ille in triumpho est, saepe ludis, ubi aedilitas delata summo studio bonorum? Quis est, qui hunc non casu existimet recte fecisse, nequitia sceleste? [6,5] (12) (V) Sed redeo ad amores deliciasque uestras, L- Antonium, qui uos omnis in fidem suam recepit. Negatis? Numquisnam est uestrum qui tribum non habeat? Certe nemo. Atqui illum quinque et triginta tribus patronum adoptarunt. Rursus reclamatis? Aspicite illam a sinistra equestrem statuam inauratam, in qua quid inscriptum est? 'QUINQUE ET TRIGINTA TRIBUS PATRONO'. Populi Romani igitur est patronus L- Antonius. Malam quidem illi pestem! clamori enim uestro adsentior. Non modo hic latro, quem clientem habere nemo uelit, sed quis umquam tantis opibus, tantis rebus gestis fuit, qui se populi Romani uictoris dominique omnium gentium patronum dicere auderet? (13) In foro L- Antoni statuam uidemus, sicut illam Q- Tremuli, qui Hernicos deuicit, ante Castoris. O impudentiam incredibilem! Tantumne sibi sumpsit, quia Mylasis myrmillo Thraecem iugulauit familiarem suum? quonam modo istum ferre possemus, si in hoc foro spectantibus uobis depugnasset? Sed haec una statua; altera ab equitibus Romanis equo publico, qui item ascribunt 'PATRONO'. Quem umquam iste ordo patronum adoptauit? Si quemquam, debuit me. Sed me omitto; quem censorem, quem imperatorem? Agrum iis diuisit. O sordidos, qui acceperunt, improbum, qui dedit. (14) Statuerunt etiam tribuni militares, qui in exercitu Caesaris bis fuerunt. Quis est iste ordo? Multi fuerunt multis in legionibus per tot annos. Iis quoque diuisit Semurium. Campus Martius restabat, nisi prius cum fratre fugisset. Sed haec agrorum adsignatio paulo ante, Quirites, L- Caesaris, clarissimi uiri et praestantissimi senatoris, sententia dissoluta est; huic enim adsensi septemuirum acta sustulimus. Iacent beneficia Nuculae, friget patronus Antonius. Nam possessores animo aequiore discedent; nullam inpensam fecerant, nondum instruxerant, partim quia non confidebant, partim quia non habebant. (15) Sed illa statua palmaris, de qua, si meliora tempora essent, non possem sine risu dicere: 'L- ANTONIO A IANO MEDIO PATRONO'. Itane? Ianus medius in L- Antoni clientela est? Quis umquam in illo Iano inuentus est qui L- Antonio mille nummum ferret expensum? [6,6] (VI) Sed nimis multa de nugis; ad causam bellumque redeamus; quamquam non alienum fuit personas quasdam a uobis recognosci, ut, quibuscum bellum gereretur, possetis taciti cogitare. Ego autem uos hortor, Quirites, ut, etiamsi melius aliud fuit, tamen legatorum reditum expectetis animo aequo. Celeritas detracta de causa est, boni tamen aliquid accessit ad causam. (16) Cum enim legati renuntiarint, quod certe renuntiabunt, non in uestra potestate, non in senatus esse Antonium, quis erit tam inprobus ciuis qui illum ciuem habendum putet? Nunc enim sunt pauci illi quidem, sed tamen plures, quam re publica dignum est, qui ita loquantur: 'Ne legatos quidem expectabimus?' Istam certe uocem simulationemque clementiae extorquebit istis res ipsa (publica). Quo etiam, ut confitear uobis, Quirites, minus hodierno die contendi, minus laboraui, ut mihi senatus adsentiens tumultum decerneret, saga sumi iuberet. Malui uiginti diebus post sententiam meam laudari ab omnibus quam a paucis hodie uituperari. (17) Quapropter, Quirites, exspectate legatorum reditum et paucorum dierum molestiam deuorate. Qui cum redierint, si pacem adferent, cupidum me, si bellum, prouidum iudicatote. An ego non prouideam meis ciuibus, non dies noctesque de uestra libertate, de rei publicae salute cogitem? Quid enim non debeo uobis, Quirites, quem uos a se ortum hominibus nobilissimis omnibus honoribus praetulistis? An ingratus sum? Quis minus? qui partis honoribus eosdem in foro gessi labores quos petendis. Rudis in re publica? Quis exercitatior? qui uiginti iam annos bellum geram cum impiis ciuibus. [6,7] (18) (VII) Quam ob rem, Quirites, consilio, quantum potero, labore plus paene, quam potero, excubabo uigilaboque pro uobis. Etenim quis est ciuis, praesertim hoc gradu, quo me uos esse uoluistis, tam oblitus beneficii uestri, tam immemor patriae, tam inimicus dignitatis suae, quem non excitet, non inflammet tantus uester iste consensus? Multas magnasque habui consul contiones, multis interfui; nullam umquam uidi tantam, quanta nunc uestrum est. Unum sentitis omnes, unum studetis, M- Antoni conatus auertere a re publica, furorem extinguere, opprimere audaciam. Idem uolunt omnes ordines, eodem incumbunt municipia, coloniae, cuncta Italia. Itaque senatum bene sua sponte firmum firmiorem uestra auctoritate fecistis. (19) Venit tempus, Quirites, serius omnino, quam dignum populo Romano fuit, sed tamen ita maturum, ut differri iam hora non possit. Fuit aliquis fatalis casus, ut ita dicam, quem tulimus, quoquo modo ferendum fuit; nunc si quis erit, erit uoluntarius. Populum Romanum seruire fas non est, quem di immortales omnibus gentibus imperare uoluerunt. Res in extremum est adducta discrimen; de libertate decernitur. Aut uincatis oportet, Quirites, quod profecto et pietate uestra et tanta concordia consequemini, aut quiduis potius quam seruiatis. Aliae nationes seruitutem pati possunt, populi Romani est propria libertas.