[13,0] ORATIO XIII. [13,1] (I) (1) A principio huius belli, patres conscripti, quod cum impiis ciuibus consceleratisque suscepimus, timui, ne condicio insidiosa pacis libertatis reciperandae studia restingueret. Dulce enim etiam nomen est pacis, res uero ipsa cum iucunda, tum salutaris. Nam nec priuatos focos nec publicas leges uidetur nec libertatis iura cara habere, quem discordiae, quem caedes ciuium, quem bellum ciuile delectat, eumque ex numero hominum eiciendum, ex finibus humanae naturae exterminandum puto. Itaque, siue Sulla siue Marius siue uterque siue Octauius siue Cinna siue iterum Sulla siue alter Marius et Carbo siue qui alius ciuile bellum optauit, eum detestabilem ciuem rei publicae natum iudico. (2) Nam quid ego de proximo dicam, cuius acta defendimus, auctorem ipsum iure caesum fatemur? Nihil igitur hoc ciue, nihil hoc homine taetrius, si aut ciuis aut homo habendus est, qui ciuile bellum concupiscit. Sed hoc primum uidendum est, patres conscripti, cum omnibusne pax esse possit, an sit aliquod bellum inexpiabile, in quo pactio pacis lex sit seruitutis. Pacem cum Scipione Sulla siue faciebat siue simulabat, non erat desperandum, si conuenisset, fore aliquem tolerabilem statum ciuitatis. Cinna si concordiam cum Octauio confirmare uoluisset, hominum in re publica sanitas remanere potuisset. Proximo bello si aliquid de summa grauitate Pompeius, multum de cupiditate Caesar remisisset, et pacem stabilem et aliquam rem publicam nobis habere licuisset. [13,2] (II) Hoc uero quid est? cum Antoniis pax potest esse, cum Censorino, Ventidio, Trebellio, Bestia, Nucula, Munatio, Lentone, Saxa? Exempli causa paucos nominaui; genus infinitum inmanitatemque ipsi cernitis reliquorum. (3) Addite illa naufragia Caesaris amicorum, Barbas Cassios, Barbatios, Polliones; addite Antoni conlusores et sodales, Eutrapelum, Melam, Pontium, Coelium, Crassicium, Tironem, Mustelam, Petusium; comitatum relinquo, duces nomino. Huc accedunt Alaudae ceterique ueterani, seminarium iudicum decuriae tertiae, qui suis rebus exhaustis, beneficiis Caesaris deuoratis fortunas nostras concupiuerunt. (4) O fidam dexteram Antoni, qua ille plurimos ciuis trucidauit, o ratum religiosumque foedus, quod cum Antoniis fecerimus! Hoc si Marcus uiolare conabitur, Luci eum sanctitas a scelere reuocabit. Illis locus si in hac urbe fuerit, ipsi urbi locus non erit. Ora uobis eorum ponite ante oculos, et maxime Antoniorum, incessum, aspectum, uultum, spiritum, latera tegentis alios, alios praegredientis amicos. Quem uini anhelitum, quas contumelias fore censetis minasque uerborum! nisi forte eos pax ipsa leniet, maximeque, cum in hunc ordinem uenerint, salutabunt benigne, comiter appellabunt unum quemque nostrum. [13,3] (III) (5) Non recordamini, per deos immortalis, quas in eos sententias dixeritis? Acta M- Antoni rescidistis; leges refixistis, per uim et contra auspicia latas decreuistis, totius Italiae dilectus excitauistis, collegam et scelerum socium omnium hostem iudicauistis. Cum hoc quae pax potest esse? Hostis si esset externus, id ipsum uix talibus factis, sed posset aliquo modo. Maria, montes, regionum magnitudines interessent; odisses eum quem non uideres. Hi in oculis haerebunt et, cum licebit, in faucibus; quibus enim saeptis tam immanis beluas continebimus? At incertus exitus belli. Est omnino fortium uirorum, quales uos esse debetis, uirtutem praestare (tantum enim possunt), fortunae culpam non extimescere. (6) Sed quoniam ab hoc ordine non fortitudo solum, uerum etiam sapientia postulatur (quamquam uix uidentur haec posse seiungi, seiungamus tamen), fortitudo dimicare iubet, iustum odium incendit, ad confligendum impellit, uocat ad periculum; quid sapientia? Cautioribus utitur consiliis, in posterum prouidet, est omni ratione tectior. Quid igitur censet? parendum est enim atque id optimum iudicandum, quod sit sapientissime constitutum. Si hoc praecipit, ne quid uita existimem antiquius, ne decernam capitis periculo, fugiam omne discrimen, quaeram ex ea: 'Etiamne, si erit, cum id fecero, seruiendum?' Si annuerit, ne ego Sapientiam istam, quamuis sit erudita, non audiam. Sin responderit: 'Tuere ita uitam corpusque (seruato), ita fortunas, ita rem familiarem, ut haec libertate posteriora ducas itaque his uti uelis, si libera re publica possis, nec pro his libertatem, sed pro libertate haec proicias tamquam pignora iniuriae': tum Sapientiae uocem audire uidear eique ut deo paream. (7) Itaque, si receptis illis esse possumus liberi, uincamus odium pacemque patiamur; sin otium, incolumibus iis esse nullum potest, laetemur decertandi oblatam esse fortunam. Aut enim interfectis illis fruemur uictrice re publica aut oppressi (quod omen auertat Iuppiter!) si non spiritu, at uirtutis laude uiuemus. [13,4] (IV) At enim nos M- Lepidus, imperator iterum, pontifex maximus, optime proximo ciuili bello de re publica meritus, ad pacem adhortatur. Nullius apud me, patres conscripti, auctoritas maior est quam M- Lepidi uel propter ipsius uirtutem uel propter familiae dignitatem. Accedunt eodem multa priuata magna eius in me merita, mea quaedam officio in illum. Maximum uero eius beneficium numero, quod hoc animo in rem publicam est, quae mihi uita mea semper fuit carior. (8) Nam cum Magnum Pompeium, clarissimum adulescentem, praestantissimi uiri filium, auctoritate adduxit ad pacem remque publicam sine armis maximo ciuilis belli periculo liberauit, tum me eius beneficio plus quam pro uirili parte obligatum puto. Itaque et honores ei decreui, quos potui amplissimos, in quibus mihi uos estis adsensi, nec umquam de illo et sperare optime et loqui destiti. Magnis et multis pignoribus M- Lepidum res publica inligatum tenet. Summa nobilitas est, omnes honores, amplissimum sacerdotium, plurima urbis ornamenta, ipsius, fratris maiorumque monumenta, probatissima uxor, optatissimi liberi, res familiaris cum ampla, tum casta a cruore ciuili; nemo ab eo ciuis uiolatus, multi eius beneficio et misericordia liberati. Talis igitur uir et ciuis opinione labi potest, uoluntate a re publica dissidere nullo pacto potest. (9) Pacem uolt M- Lepidus. Praeclare, si talem potest efficere, qualem nuper effecit; qua pace Cn- Pompei filium res publica aspiciet suoque sinu complexuque recipiet neque solum illum, sed cum illo se ipsam sibi restitutam putabit. Haec causa fuit cur decerneretis statuam in rostris cum inscriptione praeclara, cur absenti triumphum. Quamquam enim magnas res bellicas gesserat et triumpho dignas, non erat tamen ei tribuendum, quod nec L- Aemilio nec Aemiliano Scipioni nec superiori Africano nec Mario nec Pompeio, qui maiora bella gesserunt, sed quod silentio bellum ciuile confecerat, cum primum licuit, honores in eum maximos contulistis. [13,5] (V) (10) Existimasne igitur, M- Lepide, qualem Pompeium res publica habitura sit ciuem, talis futuros in re publica Antonios? In altero pudor, grauitas, moderatio, integritas, in illis (et cum hos compello, praetereo animo ex grege latrocinii neminem) libidines, scelera, ad omne facinus inmanis audacia. Deinde uos obsecro, patres conscripti, quis hoc uestrum non uidet, quod Fortuna ipsa, quae dicitur caeca, uidit? Saluis enim actis Caesaris, quae concordiae causa defendimus, Pompeio sua domus patebit, eamque non minoris, quam emit Antonius, redimet, redimet, inquam, Cn- Pompei domum filius. O rem acerbam! Sed haec satis diu multumque defleta sunt. Decreuistis tantam pecuniam Pompeio, quantam ex bonis patriis in praedae dissipatione inimicus uictor redegisset. (11) Sed hanc mihi dispensationem pro paterna necessitudine et coniunctione deposco. Redimet hortos, aedes, urbana quaedam, quae possidet Antonius. Nam argentum, uestem, supellectilem, uinum amittet aequo animo, quae ille helluo dissipauit. Albanum, Formianum a Dolabella recuperabit, etiam ab Antonio Tusculanum, iique, qui nunc Mutinam oppugnant, D- Brutum obsident, de Falerno Anseres depellantur. Sunt alii plures fortasse, sed de mea memoria dilabuntur. Ego etiam eos dico, qui hostium numero non sunt, Pompeianas possessiones, quanti emerint, filio reddituros. (12) Satis inconsiderati fuit, ne dicam audacis, rem ullam ex illis attingere; retinere uero quis poterit clarissimo domino restituto? An is non reddet, qui domini patrimonium circumplexus quasi (thesaurum) draco, Pompei seruus, libertus Caesaris, agri Lucani possessiones occupauit? Atque illud septiens miliens, quod adulescenti, patres conscripti, spopondistis, ita discribetur, ut uideatur a uobis Cn-Pompei filius in patrimonio suo collocatus. Haec senatus; reliqua populus Romanus in ea familia, quam uidit amplissimam, persequetur, in primis paternum auguratus locum, in quem ego eum, ut, quod a patre accepi, filio reddam, mea nominatione cooptabo. Utrum igitur augurem Iouis optimi maximi, cuius interpretes internuntiique constituti sumus, nos, utrum populus Romanus libentius sanciet, Pompeiumne an Antonium? Mihi quidem numine deorum immortalium uidetur hoc fortuna uoluisse, ut actis Caesaris firmis ac ratis Cn- Pompei filius posset et dignitatem et fortunas patrias recuperare. [13,6] (VI) (13) Ac ne illud quidem silentio, patres conscripti, praetereundum puto quod clarissimi uiri legati, L- Paulus, Q- Thermus, C- Fannius, quorum habetis cognitam uoluntatem in rem publicam eamque perpetuam atque constantem, nuntiant se Pompei conueniundi causa deuertisse Massiliam eumque cognouisse paratissimo animo, ut cum suis copiis iret ad Mutinam, ni uereretur, ne ueteranorum animos offenderet. Est uero eius patris filius, qui sapienter faciebat non minus multa quam fortiter. Itaque intellegitis et animum ei praesto fuisse nec consilium defuisse. Atque etiam hoc M- Lepido prouidendum est, ne quid arrogantius, quam eius mores ferunt, facere uideatur. (14) Si enim nos exercitu terret, non meminit illum exercitum senatus populique Romani atque uniuersae rei publicae esse, non suum. At uti potest pro suo. Quid tum? omniane bonis uiris, quae facere possunt, facienda sunt, etiamne, si turpia, si perniciosa erunt, si facere omnino non licebit? Quid autem turpius aut foedius aut quod minus deceat quam contra senatum, contra ciues, contra patriam exercitum ducere? quid uero magis uituperandum quam id facere, quod non liceat? Licet autem nemini contra patriam ducere exercitum, siquidem licere id dicimus, quod legibus, quod more maiorum institutisque conceditur. Neque enim, quod quisque potest, id ei licet, nec, si non obstatur, propterea etiam permittitur. Tibi enim exercitum, Lepide, tam quam maioribus tuis patria pro se dedit. Hoc tu arcebis hostem, fines imperii propagabis; senatui populoque Romano parebis, si quam ad aliam rem te forte traduxerit. [13,7] (VII) (15) Haec si cogitas, es M- Lepidus, pontifex maximus, M- Lepidi, pontificis maximi, pronepos; sin hominibus tantum licere iudicas, quantum possunt, uide, ne alienis exemplis, iisque recentibus, uti quam et antiquis et domesticis malle uideare. Quodsi auctoritatem interponis sine armis, magis equidem laudo, sed uide, ne hoc ipsum non sit necesse. Quamquam enim est tanta in te auctoritas, quanta debet in homine nobilissimo, tamen senatus se ipse non contemnit nec uero fuit umquam grauior, constantior, fortior. Incensi omnes rapimur ad libertatem recuperandam; non potest ullius auctoritate tantus senatus populique Romani ardor extingui; odimus, irati pugnamus, extorqueri e manibus arma non possunt, receptui signum aut reuocationem a bello audire non possumus; speramus optima, pati uel difficillima malumus quam seruire. (16) Caesar confecit inuictum exercitum; duo fortissimi consules adsunt cum copiis; L- Planci, consulis designati, uaria et magna auxilia non desunt; in D- Bruti salute certatur; unus furiosus gladiator cum taeterrimorum latronum manu contra patriam, contra deos penates, contra aras et focos, contra quattuor consules gerit bellum. Huic cedamus, huius condiciones audiamus, cum hoc pacem fieri posse credamus? [13,8] (VIII) At periculum est, ne opprimamur. Non metuo, ne is, qui suis amplissimis fortunis nisi bonis saluis frui non potest, prodat salutem suam. Bonos ciuis primum natura efficit, adiuuat deinde fortuna. Omnibus enim bonis expedit saluam esse rem publicam. Sed in iis, qui fortunati sunt, magis id apparet. (17) Quis fortunatior Lepido, ut ante dixi, quis eodem sanior? Vidit eius maestitiam atque lacrimas populus Romanus Lupercalibus, uidit, quam abiectus, quam confectus esset, cum Caesari diadema imponens Antonius seruum se illius quam collegam esse malebat. Qui si reliquis flagitiis et sceleribus se abstinere potuisset, tamen unum ob hoc factum dignum illum omni poena putarem. Nam, si ipse seruire poterat, nobis dominum cur inponebat? et, si eius pueritia pertulerat libidines eorum, qui erant in eum tyranni, etiamne in nostros liberos dominum et tyrannum comparabat? Itaque illo interfecto, qualem in nos eum esse uoluit, talis ipse in ceteros extitit. (18) Qua enim in barbaria quisquam tam taeter, tam crudelis tyrannus quam in hac urbe armis barbarorum stipatus Antonius? Caesare dominante ueniebamus in senatum, si non libere, at tamen tuto; hoc archipirata (quid enim dicam tyranno?) haec subsellia ab Ityraeis occupabantur. Prorupit subito Brundisium, ut inde agmine quadrato ad urbem accederet, lautissimum oppidum nunc municipum honestissimorum, quondam colonorum, Suessam, fortissimorum militum sanguine impleuit, Brundisi in sinu non modo auarissimae, sed etiam crudelissimae uxoris delectos Martiae legionis centuriones trucidauit. Inde se quo furore, quo ardore ad urbem, id est ad caedem optimi cuiusque, rapiebat! Quo tempore di ipsi immortales praesidium inprouisum nec opinantibus nobis obtulerunt. [13,9] (IX) (19) Caesaris enim incredibilis ac diuina uirtus latronis impetus crudelis ac furibundos retardauit; quem tum ille demens laedere se putabat edictis ignorans, quaecumque falso (in eum) diceret in sanctissimum adulescentem, ea uere recidere in memoriam pueritiae suae. Ingressus urbem est quo comitatu uel potius agmine, cum dextra, sinistra gemente populo Romano minaretur dominis, notaret domos, diuisurum se urbem palam suis polliceretur! Rediit ad milites; ibi pestifera illa Tiburi contio. Inde ad urbem cursus, senatus in Capitolium, parata de circumscribendo adulescente sententia consularis, cum repente (nam Martiam legionem Albae consedisse sciebat) adfertur ei de quarta nuntius. Quo perculsus abiecit consilium referendi ad senatum de Caesare; egressus est non uiis, sed tramitibus paludatus eoque ipso die innumerabilia senatus consulta fecit, quae quidem omnia citius delata quam scripta sunt. (20) Ex eo non iter, sed cursus et fuga in Galliam. Caesarem sequi arbitrabatur cum legione Martia, cum quarta, cum ueteranis, quorum ille nomen prae metu ferre non poterat, eique in Galliam penetranti D- se Brutus obiecit, qui se totius belli fluctibus circumiri quam illum aut regredi aut progredi maluit Mutinamque illi exultanti tamquam frenos furoris iniecit. Quam cum operibus munitionibusque saepsisset nec eum coloniae florentissimae dignitas neque consulis designati maiestas a parricidio deterreret, tum me (testor et uos et populum Romanum et omnis deos, qui huic urbi praesident) inuito et repugnante legati missi tres consulares ad latronum gladiatorem ducem. (21) Quis tam barbarus umquam, tam immanis, tam ferus? Non audiuit, non respondit, neque eos solum praesentes, sed multo magis nos, a quibus illi erant missi, spreuit et pro nihilo putauit. Postea quod scelus, quod facinus parricida non edidit? Circumsedet colonos nostros, exercitum populi Romani, imperatorem consulem designatum, agros diuexat ciuium optimorum, hostis taeterrimus omnibus bonis cruces ac tormenta minitatur. [13,10] (X) Cum hoc, M- Lepide, pax esse quae potest? cuius ne supplicio quidem ullo satiari uidetur posse populus Romanus. (22) Quodsi quis dubitare adhuc potuit, quin nulla societas huic ordini populoque Romano cum illa inportunissima belua posset esse, desinet profecto dubitare his cognitis litteris, quas mihi missas ab Hirtio consule modo accepi. Eas dum recito dumque de singulis sententiis breuiter disputo, uelim, patres conscripti, ut adhuc fecistis, me attente audiatis. 'Antonius Hirtio et Caesari.' Neque se imperatorem neque Hirtium consulem nec pro praetore Caesarem. Satis hoc quidem scite; deponere alienum nomen ipse maluit quam illis suum reddere. 'Cognita morte C- Treboni non plus gauisus sum, quam dolui.' Videte, quid se gauisus, quid doluisse dicat; facilius de pace deliberabitis. 'Dedisse poenas sceleratum cineri atque ossibus clarissimi uiri et apparuisse numen deorum intra finem anni uertentis at iam soluto supplicio parricidii aut impendente laetandum est.' O Spartace! quem enim te potius appellem, cuius propter nefanda scelera tolerabilis uidetur fuisse Catilina? laetandum esse ausus es scribere Trebonium dedisse poenas? sceleratum Trebonium? quo scelere, nisi quod te Idibus Martiis a debita tibi peste seduxit? (23) Age, hoc laetaris; uideamus, quid moleste feras. 'A senatu iudicatum hostem populi Romani Dolabellam eo, quod sicarium occiderit, et uideri cariorem populo Romano filium scurrae quam C- Caesarem, patriae parentem, ingemiscendum est.' Quid ingemiscis hostem iudicatum Dolabellam? quid? te non intellegis dilectu tota Italia habito, consulibus missis, Caesare ornato, sagis denique sumptis hostem iudicatum? Quid est autem, scelerate, quod gemas hostem Dolabellam iudicatum a senatu? quem tu ordinem omnino esse nullum putas, sed eam tibi causam belli gerendi proponis, ut senatum funditus deleas, reliqui boni et locupletes omnes summum ordinem subsequantur. At scurrae filium appellat. Quasi uero ignotus nobis fuerit splendidus eques Romanus Treboni pater. Is autem humilitatem despicere audet cuiusquam, qui ex Fadia sustulerit liberos? [13,11] (XI) (24) 'Acerbissimum uero est te, A- Hirti, ornatum beneficiis Caesaris et talem ab eo relictum, qualem ipse miraris,'- Equidem negare non possum a Caesare Hirtium ornatum, sed illa ornamenta in uirtute et industria posita lucent. Tu uero, qui te ab eodem Caesare ornatum negare non potes, quid esses, si tibi ille non tam multa tribuisset? ecquo te tua uirtus prouexisset, ecquo genus uitae? In lustris, popinis, alea, uino tempus aetatis omne consumpsisses, ut faciebas, cum in gremiis mimarum mentum mentemque deponeres. 'et te, o puer,' - Puerum appellat, quem non modo uirum, sed etiam fortissimum uirum sensit et sentiet. Est istuc quidem nomen aetatis, sed ab eo minime usurpandum, qui suam amentiam puero huic praebet ad gloriam. (25) 'qui omnia nomini debes,' - Debet uero soluitque praeclare. Si enim ille patriae parens, ut tu appellas (ego quid sentiam, uidero), cur non hic parens uerior, a quo certe uitam habemus e tuis facinerosissimis manibus ereptam? 'id agere ut iure damnatus sit Dolabella,' - Turpem uero actionem, qua defenditur amplissimi auctoritas ordinis contra crudelissimi gladiatoris amentiam! 'et ut uenefica haec liberetur obsidione,' - Veneficam audes appellare eum uirum, qui tuis ueneficiis remedia inuenit? quem ita obsides, noue Hannibal, aut si quis acutior imperator fuit, ut te ipse obsideas neque te istinc, si cupias, possis explicare. Recesseris, undique omnes insequentur; manseris, haerebis. Nimirum recte ueneficam appellas, a quo tibi praesentem pestem uides comparatam. 'ut quam potentissimus sit Cassius atque Brutus.' (26) Putes Censorinum dicere aut Ventidium aut etiam ipsos Antonios. Cur autem nolint potentes esse non modo optimos et nobilissimos uiros, sed secum etiam in rei publicae defensione coniunctos? 'Nimirum eodem modo haec adspicitis, ut priora.' Quae tandem? 'Castra Pompei senatum appellabatis.' [13,12] (XII) An uero tua castra potius senatum appellaremus? in quibus tu es uidelicet consularis, cuius totus consulatus est ex omni monimentorum memoria euulsus, duo praetores sine causa diffisi se aliquid habituros (nos enim Caesaris beneficia defendimus), praetorii Philadelphus Annius et innocens Gallius, aedilicii corycus laterum et uocis meae, Bestia, et fidei patronus, fraudator creditorum, Trebellius, et homo diruptos dirutusque Q- Coelius, columenque amicorum Antoni, Cotyla Varius, quem Antonius deliciarum causa loris in conuiuio caedi iubebat a seruis publicis, septemuirales Lento, Nucula, tum deliciae atque amores populi Romani, L- Antonius, tribuni primum duo designati, Tullus Hostilius, qui suo iure in porta nomen inscripsit, qua, cum prodere imperatorem suum non potuisset, reliquit; alter est designatus Insteius nescio qui, fortis, ut aiunt, latro, quem tamen temperantem fuisse ferunt Pisauri balneatorem. (27) Secuntur alii tribunicii, T- Plancus in primis, qui si senatum dilexisset, numquam curiam incendisset. Quo scelere damnatus in eam urbem rediit armis, ex qua excesserat legibus. Sed hoc ei commune cum pluribus sui simillimis; illud tamen mirum, quod in hoc Planco prouerbii loco dici solet, perire eum non posse, nisi ei crura fracta essent. Fracta sunt, et uiuit. Hoc tamen, ut alia multa, Aquilae referatur acceptum. [13,13] (XIII) Est etiam ibi Decius ab illis, ut opinor, Muribus (Deciis), itaque Caesaris munera rosit; Deciorum quidem multo interuallo per hunc praeclarum uirum memoria renouata est. Saxam uero Decidium praeterire qui possum, hominem deductum ex ultimis gentibus, ut eum tribunum pl- uideremus, quem ciuem numquam uideramus? (28) Est quidem alter Saserna; sed omnes tamen tantam habent similitudinem inter se, ut in eorum praenominibus errem. Nec uero Extitius, Philadelphi frater, quaestor, praetermittendus est, ne, si de clarissimo adulescente siluero, inuidisse uidear Antonio. Est etiam Asinius quidam, senator uoluntarius lectus ipse a se. Apertam Curiam uidit post Caesaris mortem, mutauit calceos, pater conscriptus repente factus est. Non noui Sex.Albesium, sed tamen neminem tam maledicum offendi, qui illum negaret dignum Antoni senatu. Arbitror me aliquos praeterisse; de iis tamen, qui occurrebant, tacere non potui. Hoc igitur fretus senatu Pompeianum senatum despicit, in quo decem fuimus consulares; qui si omnes uiuerent, bellum omnino hoc non fuisset; auctoritati cessisset audacia. (29) Sed quantum praesidii fuerit in ceteris, hinc intellegi potest, quod ego unus relictus ex multis contudi et fregi adiuuantibus uobis exultantis praedonis audaciam. [13,14] (XIV) Quodsi non Fortuna nobis modo eripuisset Ser- Sulpicium eiusque collegam ante, M- Marcellum, (quos ciuis, quos uiros!) si duos consules amicissimos patriae simul ex Italia eiectos, si L- Afranium, summum ducem, si P- Lentulum, ciuem cum in ceteris rebus, tum in salute mea singularem, si M- Bibulum, cuius est in rem publicam semper merito laudata constantia, si L- Domitium, praestantissimum ciuem, si Appium Claudium pari nobilitate et uoluntate praeditum, si P- Scipionem, clarissimum uirum maiorumque suorum simillimum, res publica tenere potuisset, certe iis consularibus non esset Pompeianus despiciendus senatus. (30) Utrum igitur aequius, utrum melius rei publicae fuit Cn- Pompeium an sectorem Cn- Pompei uiuere, Antonium? Qui uero praetorii! quorum princeps M- Cato idemque omnium gentium uirtute princeps. Quid reliquos clarissimos uiros commemorem? Nostis omnes. Magis uereor, ne longum me in enumerando quam ne ingratum in praetereundo putetis. Qui aedilicii, qui tribunicii, qui quaestorii! Quid multa? talis senatorum et dignitas et multitudo fuit, ut magna excusatione opus iis sit, qui in illa castra non uenerunt. [13,15] (XV) Nunc reliqua attendite. 'Victum Ciceronem ducem habuistis.' Eo libentius 'ducem' audio, quod certe ille dicit inuitus; nam de 'uicto' nihil laboro. Fatum enim meum est sine re publica nec uinci posse nec uincere. 'Macedoniam munitis exercitibus.' Et quidem fratri tuo, qui a uobis nihil degenerat, extorsimus. 'Africam commisistis Varo bis capto.' Hic cum Gaio fratre putat se litigare. 'In Syriam Cassium misistis.' Non igitur sentis huic causae orbem terrae patere, te extra munitiones tuas, uestigium ubi imprimas, non habere? (31) 'Cascam tribunatum gerere passi estis.' Quid ergo? ut Marullum, ut Caesetium a re publica remoueremus eum, per quem, ut neque hoc idem posthac neque multa eius modi accidere possent, consecuti sumus? 'Vectigalia Iuliana Lupercis ademistis.' Lupercorum mentionem facere audet neque illius diei memoriam perhorrescit, quo ausus est obrutus uino, unguentis oblitus, nudus gementem populum Romanum ad seruitutem cohortari? 'Veteranorum colonias deductas lege senatus consulto sustulistis.' Nos sustulimus an contra legem comitiis centuriatis latam sanximus? Vide, ne tu ueteranos tamen eos, qui erant perditi, perdideris in eumque locum deduxeris, ex quo ipsi iam sentiunt se numquam exituros. (32) 'Massiliensibus iure belli adempta reddituros uos pollicemini.' Nihil disputo de iure belli (magis facilis disputatio est quam necessaria); illud tamen animaduertite, patres conscripti, quam sit huic rei publicae natus hostis Antonius, qui tanto opere eam ciuitatem oderit, quam scit huic rei publicae semper fuisse amicissimam. [13,16] (XVI) 'Neminem Pompeianum, qui uiuat, teneri lege Hirtia dictitatis.' Quis, quaeso, iam legis Hirtiae mentionem facit? cuius non minus arbitror latorem ipsum quam eos, de quibus lata est, paenitere. Omnino mea quidem sententia legem illam appellare fas non est, et, ut sit lex, non debemus illam Hirti legem putare. 'Apuleiana pecunia Brutum subornastis.' Quid? si omnibus suis copiis excellentem uirum res publica armasset, quem tandem bonum paeniteret? Nec enim sine pecunia exercitum alere nec sine exercitu fratrem tuum capere potuisset. (33) 'Securi percussos Petraeum et Menedenum, ciuitate donatos et hospites Caesaris, laudastis.' Non laudauimus, quod ne audiuimus quidem. Valde enim nobis in tanta perturbatione rei publicae de duobus nequissimis Graeculis cogitandum fuit. 'Theopompum nudum expulsum a Trebonio confugere Alexandriam neglexistis.' Magnum crimen senatus! De Theopompo, summo homine, negleximus; qui ubi terrarum sit, quid agat, uiuat denique an mortuus sit, quis aut scit aut curat? 'Ser- Galbam eodem pugione succinctum in castris uidetis.' Nihil tibi de Galba respondeo, fortissimo et constantissimo ciui; coram aderit, praesens tibi et ipse et ille, quem insimulas, pugio respondebit. 'Milites aut meos aut ueteranos contraxistis tamquam ad exitium eorum, qui Caesarem occiderant, et eosdem nec opinantis ad quaestoris sui aut imperatoris aut commilitonum suorum pericula impulistis.' Scilicet uerba dedimus, decepimus: ignorabat legio Martia, quarta, nesciebant ueterani, quid ageretur; non illi senatus auctoritatem, non libertatem populi sequebantur; Caesaris mortem ulcisci uolebant, quam omnes fatalem fuisse arbitrabantur; te uidelicet saluum, beatum, florentem esse cupiebant! [13,17] (XVII) (34) O miser cum re, tum hoc ipso, quod non sentis, quam miser sis! Sed maximum crimen audite. 'Denique quid non aut probastis aut fecistis, quod faciat, si reuiuiscat,' - Quis? credo enim, adferet aliquod scelerati hominis exemplum. 'Cn- Pompeius ipse' - O nos turpes, siquidem Cn- Pompeium imitati sumus! 'aut filius eius, si domi esse possit?' Poterit, mihi crede; nam paucis diebus et in domum et in hortos paternos immigrabit. 'Postremo negatis pacem fieri posse, nisi aut emisero Brutum aut frumento iuuero.' Alii istuc negant; ego uero, ne si ista quidem feceris, umquam tecum pacem huic ciuitati futuram puto. 'Quid? hoc placetne ueteranis istis, quibus adhuc omnia integra sunt?' Nihil uidi tam integrum, quam ut oppugnare imperatorem incipiant, quem tanto studio consensuque ostenderint quam oderint. (35) 'quamquam uos eos adsentationibus et uenenatis muneribus uenistis deprauatum.' Itane corrupti sunt, quibus persuasum sit foedissimum hostem iustissimo bello persequi? 'At militibus inclusis opem fertis. Nihil moror eos saluos esse et ire quo lubet, si tantum modo patiuntur perire eum, qui meruit.' Quam benigne! denique usi liberalitate Antoni milites imperatorem reliquerunt et se ad hostem metu perterriti contulerunt; per quos si non stetisset, non Dolabella prius imperatori suo quam Antonius etiam collegae parentasset. (36) 'Concordiae factam esse mentionem scribitis in senatu et legatos esse consularis quinque. Difficile est (credere) eos, qui me praecipitem egerint aequissimas condiciones ferentem et tamen ex iis aliquid remittere cogitantem, putare aliquid moderate aut humane esse facturos. Vix etiam ueri simile est, qui iudicauerint hostem Dolabellam ob rectissimum facinus, eosdem nobis parcere posse idem sentientibus.' Parumne uidetur omnium facinorum sibi cum Dolabella societatem initam confiteri? Nonne cernitis ex uno fonte omnia scelera manare? Ipse denique fatetur, hoc quidem satis acute, non posse eos, qui hostem Dolabellam iudicauerint 'ob rectissimum facinus' (ita enim uidetur Antonio), sibi parcere idem sentienti. [13,18] (XVIII) (37) Quid huic facias, qui hoc litteris memoriaeque mandarit, ita sibi conuenisse cum Dolabella, ut ille Trebonium et, si posset, etiam Brutum, Cassium discruciatos necaret -- eademque inhibiret supplicia nobis? O conseruandus ciuis cum tam pio iustoque foedere! Is etiam queritur condiciones suas repudiatas, aequas quidem et uerecundas, ut haberet Galliam ultimam aptissimam ad bellum renouandum instruendumque prouinciam, ut Alaudae in tertia decuria iudicarent, id est ut perfugium scelerum esset tutum turpissimis rei publicae sordibus, ut acta sua rata essent, cuius nullum remanet consulatus uestigium. Cauebat etiam L- Antonio, qui fuerat aequissimus agri priuati et publici decempedator Nucula et Lentone collega. (38) 'Quam ob rem uos potius animaduertite, utrum sit elegantius et partibus utilius, Treboni mortem persequi an Caesaris, et utrum sit aequius, concurrere nos, quo facilius reuiuiscat Pompeianorum causa totiens iugulata, an consentire, ne ludibrio simus inimicis,' - Si esset iugulata, numquam exurgeret; quod tibi tuisque contingat. 'Utrum', inquit, 'elegantius.' Atqui hoc bello de elegantia quaeritur! 'partibusque utilius'. (39) Partes, furiose, dicuntur in foro, in curia. Bellum contra patriam nefarium suscepisti, oppugnas Mutinam, circumsedes consulem designatum, bellum contra te duo consules gerunt cumque iis pro praetore Caesar, cuncta contra te Italia armata est. Istas tu partes potius quam a populo Romano defectionem uocas? 'Treboni mortem an Caesaris persequi.' Treboni satis persecuti sumus hoste iudicato Dolabella, Caesaris mors facillime defenditur obliuione et silentio. Sed uidete, quid moliatur. Cum mortem Caesaris ulciscendam putat, mortem proponit non iis solum, qui illam rem gesserunt, sed iis etiam, si qui non moleste tulerunt. [13,19] (XIX) (40) 'quibus, utri nostrum ceciderint, lucro futurum est, quod spectaculum adhuc ipsa Fortuna uitauit, ne uideret unius corporis duas acies lanista Cicerone dimicantis, qui usque eo felix est, ut isdem ornamentis deceperit uos, quibus deceptum Caesarem gloriatus est.' Pergit in me maledicta, quasi uero ei pulcherrime priora processerint; quem ego inustum uerissimis maledictorum notis tradam hominum memoriae sempiternae. Ego lanista? Et quidem non insipiens; deteriores enim iugulari cupio, meliores uincere. 'Utri ceciderint', scribit, 'lucro nobis futurum.' (41) O praeclarum lucrum, quo te uictore (quod di omen auertant!) beata mors eorum futura sit, qui e uita excesserint sine tormentis. A me 'deceptos' ait 'isdem ornamentis' Hirtium et Caesarem. Quod, quaeso, adhuc a me est tributum Hirtio ornamentum? Nam Caesari plura et maiora debentur. Deceptum autem a me Caesarem dicere audes? Tu, tu, inquam, illum occidisti Lupercalibus; cuius, homo ingratissime, flaminium cur reliquisti? Sed iam uidete magni et clari uiri admirabilem grauitatem atque constantiam. (42) 'Mihi quidem constat nec meam contumeliam nec meorum ferre nec deserere partis, quas Pompeius odiuit, nec ueteranos sedibus suis moueri pati nec singulos ad cruciatum trahi nec fallere fidem, quam dedi Dolabellae,' - Omitto alia; 'fidem Dolabellae', sanctissimi uiri, deserere homo pius non potest. Quam fidem? an optimi cuiusque caedis, urbis et Italiae partitionis, uastandarum diripiendarumque prouinciarum? Nam quid erat aliud, quod inter Antonium et Dolabellam, impurissimos parricidas, foedere et fide sanciretur? (43) 'nec Lepidi societatem uiolare, piissimi hominis,' - Tibi cum Lepido societas aut cum ullo non dicam bono ciui, sicut ille est, sed homine sano? Id agis, ut Lepidum aut impium aut insanum existimari uelis. Nihil agis (quamquam adfirmare de altero difficile est), de Lepido praesertim, quem ego metuam numquam, bene sperabo, dum licebit. Reuocare te a furore Lepidus uoluit, non adiutor esse dementiae. Tu porro ne pios quidem, sed 'piissimos' quaeris et, quod uerbum omnino nullum in lingua Latina est, id propter tuam diuinam pietatem nouum inducis. (44) 'nec Plancum prodere, participem consiliorum.' Plancum participem? cuius memorabilis ac diuina uirtus lucem adfert rei publicae (nisi forte eum subsidio tibi uenire arbitraris cum fortissimis legionibus, maximo equitatu (peditatu) Gallorum), quique, nisi ante eius aduentum rei publicae poenas dederis, ille huius belli feret principatum. Quamquam enim prima praesidia utiliora rei publicae sunt, tamen extrema sunt gratiora. [13,20] (XX) (45) Sed iam se colligit et ad extremum incipit philosophari. 'Si me rectis sensibus euntem di immortales, ut spero, adiuuerint, uiuam libenter. Sin autem me aliud fatum manet, praecipio gaudia suppliciorum uestrorum. Namque, si uicti Pompeiani tam insolentes sunt, uictores quales futuri sint, uos potius experiemini.' Praecipias licet gaudia; non enim tibi cum Pompeianis, sed cum uniuersa re publica bellum est. Omnes te di, homines, summi, medii, infimi, ciues, peregrini, uiri, mulieres, liberi, serui oderunt. Sensimus hoc nuper falso nuntio, uero propediem sentiemus. Quae si tecum ipse recolueris, aequiore animo et maiore consolatione moriere. (46) 'Denique summa iudicii mei spectat huc, ut meorum iniurias ferre possim, si aut obliuisci uelint ipsi fecisse aut ulcisci parati sint una nobiscum Caesaris mortem.' Hac Antoni sententia cognita dubitaturumne A.Hirtium aut C-Pansam consules putatis, quin ad Antonium transeant, Brutum obsideant, Mutinam expugnare cupiant? Quid de Pansa et Hirtio loquor? Caesar, singulari pietate adulescens, poteritne se tenere, quin D- Bruti sanguine poenas patrias persequatur? Itaque fecerunt, ut his litteris lectis ad munitiones propius accederent. Quo maior adulescens Caesar maioreque deorum immortalium beneficio rei publicae natus est, qui nulla specie paterni nominis nec pietate abductus umquam est et intellegit maximam pietatem conseruatione patriae contineri. (47) Quodsi partium certamen esset, quarum omnino nomen extinctum est, Antoniusne potius et Ventidius partes Caesaris defenderent quam primum Caesar, adulescens summa pietate et memoria parentis sui, deinde Pansa et Hirtius, qui quasi cornua duo tenuerunt Caesaris tum, cum illae uere partes uocabantur? Hae uero quae sunt partes, cum alteris senatus auctoritas, populi Romani libertas, rei publicae salus proposita sit, alteris caedes bonorum, urbis Italiaeque partitio? [13,21] (XXI) Veniamus aliquando ad clausulam. 'Legatos uenire non credo.' Bene me nouit -- quod uenias, proposito praesertim exemplo Dolabellae. Sanctiore erunt, credo, iure legati quam duo consules, contra quos arma fert, quam Caesar, cuius patris flamen est, quam consul designatus, quem oppugnat, quam Mutina, quam obsidet, quam patria, cui igni ferroque minitatur. (48) 'Cum uenerint, quae postulant cognoscam.' Quin tu abis in malam pestem malumque cruciatum! Ad te quisquam ueniat nisi Ventidi similis? Oriens incendium qui restinguerent, summos uiros misimus; repudiasti; nunc in tantam flammam tamque inueteratam mittamus, cum locum tibi reliquum non modo ad pacem, sed ne ad deditionem quidem feceris? Hanc ego epistulam, patres conscripti, non quo illum dignum putarem, recitaui, sed ut confessionibus ipsius omnia patefacta eius parricidia uideretis. (49) Cum hoc pacem M- Lepidus, uir ornatissimus omnibus et uirtutis et fortunae bonis, si haec legeret, suaderet, denique aut uellet aut fieri posse arbitraretur? 'Prius undis flamma', ut ait poeta nescio quis, prius denique omnia, quam aut cum Antoniis res publica aut cum re publica Antonii redeant in gratiam. Monstra quaedam ista et portenta sunt (prodigia) rei publicae. Moueri sedibus huic urbi melius est atque in alias, si fieri possit, terras demigrare, unde Antoniorum 'nec facta nec nomen audiat', quam illos Caesaris uirtute eiectos, Bruti retentos intra haec moenia uidere. Optatissimum est uincere; secundum est nullum casum pro dignitate et libertate patriae non ferendum putare. Quod reliquum est, non est tertium, sed postremum omnium, maximam turpitudinem suscipere uitae cupiditate. (50) Quae cum ita sint, de mandatis litterisque M- Lepidi, uiri clarissimi, Seruilio adsentior et hoc amplius censeo, 'Magnum Pompeium, Gnaei filium, pro patris maiorumque suorum animo studioque in rem publicam suaque pristina uirtute, industria, uoluntate fecisse, quod suam eorumque, quos secum haberet, operam senatui populoque Romano pollicitus esset, eamque rem senatui populoque Romano gratam acceptamque esse, eique honori dignitatique eam rem fore.' Hoc uel coniungi cum hoc senatus consulto licet uel seiungi potest separatimque perscribi, ut proprio senatus consulto Pompeius collaudatus esse uideatur.