µ01 MARCI TVLLI CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER PRIOR I 1 Vetus opinio est iam usque ab heroicis ducta temporibus, eaque et populi Romani et omnium gentium firmata consensu, uersari quandam inter homines diuinationem, quam Graeci mantikh/n appellant, id est praesensionem et scientiam rerum futurarum. Magnifica quaedam res et salutaris, si modo est ulla, quaque proxime ad deorum uim natura mortalis possit accedere. Itaque ut alia nos melius multa quam Graeci, sic huic praestantissimae rei nomen nostri a diuis, Graeci, ut Plato interpretatur, a furore duxerunt. 2 Gentem quidem nullam uideo neque tam humanam atque doctam neque tam immanem tamque barbaram, quae non significari futura et a quibusdam intellegi praedicique posse censeat. Principio Assyrii, ut ab ultimis auctoritatem repetam, propter planitiam magnitudinemque regionum quas incolebant, cum caelum ex omni parte patens atque apertum intuerentur, traiectiones motusque stellarum obseruitauerunt, quibus notati, quid cuique significaretur memoriae prodiderunt. Qua in natione Chaldaei, non ex artis sed ex gentis uocabulo nominati, diuturna obseruatione siderum scientiam putantur effecisse, ut praedici posset, quid cuique euenturum et quo quisque fato natus esset. Eandem artem etiam Aegyptii longinquitate temporum innumerabilibus paene saeculis consecuti putantur Cilicum autem et Pisidarum gens et his finituma Pamphylia, quibus nationibus praefuimus ipsi, uolatibus auium cantibus que certissimis signis declarari res futuras putant. 3 Quam uero Graecia coloniam misit in Aeoliam, Ioniam, Asiam, Siciliam, Italiam sine Pythio aut Dodonaeo aut Hammonis oraculo? Aut quod bellum susceptum ab ea sine consilio deorum est? II Nec unum genus est diuinationis publice priuatimque celebratum. Nam, ut omittam ceteros populos, noster quam multa genera complexus est! Principio huius urbis parens Romulus non solum auspicato urbem condidisse, sed ipse etiam optumus augur fuisse traditur. Deinde auguribus et reliqui reges usi, et exactis regibus nihil publice sine auspiciis nec domi nec militiae gerebatur. Cumque magna uis uideretur esse et impetriendis consulendisque rebus et monstris interpretandis ac procurandis in haruspicum disciplina, omnem hanc ex Etruria scientiam adhibebant, ne genus esset ullum diuinationis quod neglectum ab iis uideretur. 4 Et cum duobus modis animi sine ratione et scientia motu ipsi suo soluto et libero incitarentur, uno furente, altero somniante, furoris diuinationem Sibyllinis maxime uersibus contineri arbitrati eorum decem interpretes delectos e ciuitate esse uoluerunt. Ex quo genere saepe hariolorum etiam et uatum furibundas praedictiones, ut Octauiano bello Corneli Culleoli, audiendas putauerunt. Nec uero somnia grauiora, si quae ad rem publicam pertinere uisa sunt, a summo consilio neglecta sunt. Quin etiam memoria nostra templum Iunonis Sospitae L. Iulius, qui cum P. Rutilio consul fuit, de senatus sententia refecit ex Caeciliae, Baliarici filiae, somnio. III 5 Atque haec, ut ego arbitror, ueteres rerum magis euentis moniti quam ratione docti probauerunt. Philosophorum uero exquisita quaedam argumenta, cur esset uera diuinatio, conlecta sunt; e quibus, ut de antiquissumis loquar, Colophonius Xenophanes unus, qui deos esse diceret, diuinationem funditus sustulit; reliqui uero omnes, praeter Epicurum balbutientem de natura deorum, diuinationem probauerunt, sed non uno modo. Nam cum Socrates omnesque Socratici Zenoque et ii qui ab eo essent profecti manerent in antiquorum philosophorum sententia uetere Academia et Peripateticis consentientibus, cumque huic rei magnam auctoritatem Pythagoras iam ante tribuisset, qui etiam ipse augur uellet esse, plurumisque locis grauis auctor Democritus praesensionem rerum futurarum comprobaret, Dicaearchus Peripateticus cetera diuinationis genera sustulit, somniorum et furoris reliquit, Cratippusque, familiaris noster, quem ego parem summis Peripateticis iudico, isdem rebus fidem tribuit, reliqua diuinationis genera reiecit. 6 Sed cum Stoici omnia fere illa defenderent, quod et Zeno in suis commentariis quasi semina quaedam sparsisset et ea Cleanthes paulo uberiora fecisset, accessit acerrumo uir ingenio, Chrysippus, qui totam de diuinatione duobus libris explicauit sententiam uno praeterea de oraclis, uno de somniis; quem subsequens unum librum Babylonius Diogenes edidit, eius auditor, duo Antipater, quinque noster Posidonius. Sed a Stoicis uel princeps eius disciplinae, Posidoni doctor, discipulus Antipatri, degenerauit Panaetius, nec tamen ausus est negare uim esse diuinandi, sed dubitare se dixit. Quod illi in aliqua re inuitissumis Stoicis Stoico facere licuit, nos ut in reliquis rebus faciamus a Stoicis non concedetur? praesertim cum id, de quo Panaetio non liquet, reliquis eiusdem disciplinae solis luce uideatur clarius. 7 Sed haec quidem laus Academiae praestantissumi philosophi iudicio et testimonio comprobata est. IV Etenim nobismet ipsis quaerentibus quid sit de diuinatione iudicandum, quod a Carneade multa acute et copiose contra Stoicos disputata sint, uerentibusque ne temere uel falsae rei uel non satis cognitae adsentiamur, faciendum uidetur ut diligenter etiam atque etiam argumenta cum argumentis comparemus, ut fecimus in iis tribus libris quos de natura deorum scripsimus. Nam cum omnibus in rebus temeritas in adsentiendo errorque turpis est, tum in eo loco maxime, in quo iudicandum est quantum auspiciis rebusque diuinis religionique tribuamus; est enim periculum, ne aut neglectis iis impia fraude aut susceptis anili superstitione obligemur. V 8 Quibus de rebus et alias saepe et paulo accuratius nuper, cum essem cum Q. fratre in Tusculano, disputatum est. Nam cum ambulandi causa in Lyceum uenissemus (id enim superiori gymnasio nomen est), "Perlegi," ille inquit, "tuum paulo ante tertium de natura deorum, in quo disputatio Cottae quamquam labefactauit sententiam meam, non funditus tamen sustulit." "Optime uero," inquam; "etenim ipse Cotta sic disputata ut Stoicorum magis argumenta confutet quam hominum deleat religionem." Tum Quintus: "Dicitur quidem istuc," inquit, "a Cotta, et uero saepius, credo, ne communia iura migrare uideatur; sed studio contra Stoicos disserendi deos mihi uidetur funditus tollere. 9 Eius orationi non sane desidero quid respondeam; satis enim defensa religio est in secundo libro a Lucilio, cuius disputatio tibi ipsi, ut in extremo tertio scribis, ad ueritatem est uisa propensior. Sed, quod praetermissum est in illis libris (credo, quia commodius arbitratus es separatim id quaeri deque eo disseri), id est de diuinatione, quae est earum rerum quae fortuitae putantur praedictio atque praesensio, id, si placet, uideamus quam habeat uim et quale sit. Ego enim sic existimo, si sint ea genera diuinandi uera de quibus accepimus quaeque colimus, esse deos, uicissimque, si di sint, esse qui diuinent." VI 10 "Arcem tu quidem Stoicorum," inquam, "Quinte, defendis, siquidem ista sic reciprocantur, ut et, si diuinatio sit, di sint et, si di sint, sit diuinatio. Quorum neutrum tam facile quam tu arbitraria conceditur. Nam et natura significari futura sine deo possunt et, ut sint di, potest fieri ut nulla ab iis diuinatio generi humano tributa sit." Atque ille: "Mihi uero," inquit, "satis est argomenti et esse deos et eos consulere rebus humanis, quod esse clara et perspicua diuinationis genera iudico. De quibus quid ipse sentiam, si placet, exponam, ita tamen, si uacas animo neque habes aliquid quod huic sermoni praeuertendum putes." 11 "Ego uero," inquam, "philosophiae, Quinte, semper uaco; hoc autem tempore, cum sit nihil aliud quod lubenter agere possim, multo magis aueo audire de diuinatione quid sentias." "Nihil," inquit, "equidem noui, nec quod praeter ceteros ipse sentiam; nam cum antiquissimam sententiam, tum omnium populorum et gentium consensu comprobatam sequor. Duo sunt enim diuinandi genera, quorum alterum artis est, alterum naturae. 12 Quae est autem gens aut quae ciuitas, quae non aut extispicum aut monstra aut fulgora interpretantium aut augurum aut astrologorum aut sortium (ea enim fere artis sunt) aut somniorum aut uatìcinationum (haec enim duo naturale putantur) praedictione moueatur? Quarum quidem rerum euenta magis arbitror quam causas quaeri oportere. Est enim uis et natura quaedam, quae tum obseruatis longo tempore significationibus, tum aliquo instinctu inflatuque diuino futura praenuntiat. VII Quare omittat urguere Carneades, quod faciebat etiam Panaetius, requirens Iuppiterne cornicem a laeua, coruum ab dextera canere iussisset. Obseruata sunt haec tempore immenso et [in significatione euentus] animaduersa et notata. Nihil est autem quod non longinquitas temporum excipiente memoria prodendisque monumentis efficere atque adsequi possit. 13 Mirari licet quae sint animaduersa a medicis herbarum genera, quae radicum ad morsus bestiarum, ad oculorum morbos, ad uulnera, quorum uini atque naturam ratio numquam explicauit, utilitate et ars est et inuentor probatus. Age ea, quae quamquam ex alio genere sunt, tamen diuinationi sunt similiora, uideamus: "Atque etiam uentos praemonstrat saepe futuros inflatum mare, cum subito penitusque tumescit, saxaque cana salis niueo spumata liquore tristificas certant Neptuno reddere uoces, aut densus stridor cum celso e uertice montis ortus adaugescit scopulorum saepe repulsus." VIII Atque his rerum praesensionibus Prognostica tua referta sunt. Quis igitur elicere causas praesensionum potest? Etsi uideo Boëthum Stoicum esse conatum, qui hactenus aliquid egit, ut earum rationem rerum explicaret, quae in mari caeloue fierent. 14 Illa uero cur eueniant, quis probabiliter dixerit? "Cana fulix itidem fugiens e gurgite ponti nuntiat horribilis clamans instare procellas haud modicos tremulo fundens e guttere cantus. Saepe etiam pertriste canit de pectore carmen et matutinis acredula uocibus instat, uocibus instat et adsiduas iacit ore querellas, cum primum gelidos rores aurora remittit; fuscaque non numquam cursans per litora cornix demersit caput et fluctum ceruice recepit." IX 15 Videmus haec signa numquam fere ementientia nec tamen cur ita fiat uidemus. "Vos quoque signa uidetis, aquai dulcis alumnae, cum clamore paratis inanis fundere uoces absurdoque sono fontis et stagna cietis." Quis est, qui ranunculos hoc uidere suspicari possit? Sed inest in ranunculis uis et natura quaedam significans aliquid, per se ipsa satis certa, cognitioni autem hominum obscurior. "Mollipedesque boues, spectantes lumina caeli, naribus umiferum duxere ex aëre sucum." Non quaero cur, quoniam quid eueniat intellego. "lam uero semper uiridis semperque grauata lentiscus, triplici solita grandescere fetu, ter fruges fundens tria tempora monstrat arandi." 16 Ne hoc quidem quaero, cur haec arbor una ter fioreat aut cur arandi maturitatem ad signum floris accommodet; hoc sum contentus, quod, etiamsi cur quidque fiat ignorem, quid fiat intellego. Pro omni igitur diuinatione idem quod pro rebus iis quas commemoraui respondebo. X Quid scammoneae radix ad purgandum, quid aristolochia ad morsus serpentium possit, quae nomen ex inuentore repperit, rem ipsam inuentor ex somnio - posse uideo, quod satis est; cur possit, nescio. Sic uentorum et imbrium signa, quae dixi, rationem quam habeant non satis perspicio; uim et euentum agnosco, scio, adprobo. Similiter, quid fissum in extis, quid fibra ualeat, accipio; quae causa sit, nescio. Atque horum quidem plena uita est; extis enim omnes fere utuntur. Quid? de fulgurum ui dubitare num possumus? Nonne cum multa alia mirabilia, tum illud in primis: cum Summanus in fastigio Iouis optumi maxumi, qui tum erat fictilis, e caelo ictus esset nec usquam eius simulacri caput inueniretur, haruspices in Tiberim id depulsum esse dixerunt, idque inuentum est eo loco, qui est ab haruspicibus demonstratus. XI 17 Sed quo potius utar aut auctore aut teste quam te? Cuius edidici etiam uersus, et lubenter quidem, quos in secundo [de] consulatu Urania Musa pronuntiat: "Principio aetherio flammatus Iuppiter igni uertitur et totum conlustrat lumine mundum menteque diuina caelum terrasque petessit, quae penitus sensus hominum uitasque retentat, aetheris aeterni saepta atque inclusa cauernis. Et, si stellarum motus cursusque uagantis nosse uelis, quae sint signorum in sede locatae, quae uerbo et falsis Graiorum uocibus errant, re uera certo lapsu spatioque feruntur, omnia iam cernes diuina mente notata. 18 Nam primum astrorum uolucris te consule motus concursusque grauis stellarum ardore micantis tu quoque, cum tumulos Albano in monte niualis lustrasti et laeto mactasti laete Latinas, uidisti et claro tremulos ardore cometas, multaque misceri nocturna strage putasti, quod ferme dirum in tempus cecidere Latinae, cum claram speciem concreto lumine luna abdidit et subito stellanti nocte perempta est. Quid uero Phoebi fax, tristis nuntia belli quae magnum ad columen flammato ardore uolabat, praecipitis caeli partis obitusque petessens? aut cum terribili perculsus fulmine ciuis luce serenanti uitalia lumina liquit, aut cum se grauido tremefecit corpore tellus? Iam uero uariae nocturno tempore uisae terribiles formae bellum motusque monebant, multaque per terras uates oracla furenti pectore fundebant tristis minitantia casus, 19 atque ea, quae lapsu tandem cecidere, uetusto, haec fore perpetuis signis clarisque frequentans ipse deum genitor caelo terrisque canebat. XII Nunc ea, Torquato quae quondam et consule Cotta Lydius ediderat Tyrrhenae gentis haruspex, omnia fixa tuus glomerans determinat annus. Nam pater altitonans stellanti nixus Olympo ipse suos quondam tumulos ac templa petiuit et Capitolinis iniecit sedibus ignis. Tum species ex aere uetus uenerataque Nattae concidit, elapsaeque uetusto numine leges, et diuom simulacra peremit fulminis ardor. 20 Hic siluestris erat Romani nominis altrix Martia, quae paruos Mauortis semine natos uberibus grauidis uitali rore rigabat; quae tum cum pueris flammato fulminis ictu concidit atque auolsa pedum uestigia liquit. Tum quis non artis scripta ac monumenta uolutans uoces tristificas chartis promebat Etruscis? Omnes ciuilem generosa stirpe profectam uoluier ingentem cladem pestemque monebant; tum legum exitium constanti uoce ferebant, templa deumque adeo fiammis urbemque iubebant eripere et stragem horribilem caedemque uereri; atque haec fixa graui fato ac fundata teneri, ni prius excelsum ad columen formata decore sancta Iouis species claros spectaret in ortus: tum fore ut occultos populus sanctusque senatus cernere conatus posset, si solis ad ortum conuersa inde patrum sedes populique uideret. 21 Haec tardata diu species multumque morata consule te tandem celsa est in sede locata atque una fixi ac signati temporis hora Iuppiter excelsa clarabat sceptra columna, et clades patriae flamma ferroque parata uocibus Allobrogum patribus populoque patebat. XIII Rite igitur ueteres, quorum monumenta tenetis qui populos urbisque modo ac uirtute regebant, rite etiam uestri, quorum pietasque fidesque praestitit et longe uicit sapientia cunctos, praecipue colucre uigeiiti numine diuos. Haec adeo penitus cura uidere sagaci, otia qui studiis laeti tenuere decoris, 22 inque Academia umbrifera nitidoque Lyceo fuderunt claras fecundi pectoris artis. E quibus ereptum primo iam a flore iuuentae te patria in media uirtutum mole locauit. Tu tamen anxiferas curas requiete relaxans, quod patriae uacat, his studiis nobisque sacrasti." Tu igitur animum poteris inducere contra ea quae a me disputantur de diuinatione, dicere, qui et gesseris ea, quae gessisti, et ea quae pronuntiaui, accuratissume scripseris? 23 Quid quaeris, Carneades, cur haec ita fiant aut qua arte perspici possint? Nescire me fateor, euenire autem ipsum dico uidere. "Casu," inquis. Itane uero? Quicquam potest casu esse factum, quod omnes habet in se numeros ueritatis? Quattuor tali iacti casu Venerium efficiunt; num etiam centum Venerios, si quadringentos talos ieceris, casu futuros putas? Adspersa temere pigmenta in tabula oris liniamenta efficere possunt; num etiam Veneris Coae pulchritudinem effici posse adspersione fortuita putas? Sus rostro si humi A litteram impresserit, num propterea suspicari poteris Andromacham Enni ab ea posse describi? Fingebat Carneades in Chiorum lapicidinis saxo diffisso caput exstitisse Panisci; credo, aliquam non dissimilem figuram, sed certe non talem, ut eam factam a Scopa diceres. Sic enim se profecto res habet, ut numquam perfecte ueritatem casus imitetur. XIV 24 "At non numquam ea, quae praedicta sunt, minus eueniunt." Quae tandem id ars non habet? Earum dico artium, quae coniectura continentur et sunt opinabiles. An medicina ars non putanda est? Quam tamen multa fallunt. Quid? Gubernatores nonne falluntur? An Achiuorum exercitus et tot nauium rectores non ita profecti sunt ab Ilio, ut "profectione laeti piscium lasciuiam intuerentur," ut ait Pacuuius, "nec tuendi satietas capere posset"? "Interea prope iam occidente sole inhorrescit mare, tenebrae conduplicantur noctisque et nimbum occaecat nigror." Num igitur tot clarissimorum ducum regumque naufragium sustulit artem gubernandi? Aut num imperatorum scientia nihil est, quia summus imperator nuper fugit amisso exercitu? Aut num propterea nulla est rei publicae gerendae ratio atque prudente, quia multa Cn. Pompeium, quaedam M. Catonem, non nulla etiam te ipsum fefellerunt? Similis est haruspicum responsio omnisque opinabilis diuinatio; coniectura enim nititur, ultra quam progredi non potest. 25 Ea fallit fortasse non numquam, sed tamen ad ueritatem saepissime dirigit; est enim ab omni aeternitate repetita, in qua, cum paene innumerabiliter res eodem modo euenirent isdem signis antegressis, ars est effecta eadem saepe animaduertendo ac notando. XV Auspicia uero uestra quam constant! Quae quidem nunc a Romanis auguribus ignorantur (bona hoc tua uenia dixerim), a Cilicibus, Pamphyliis, Pisidis, Lyciis tenentur. 26 Nam quid ego hospitem nostrum, clarissumum atque optumum uirum, Deiotarum regem, commemorem? Qui nihil umquam nisi auspicato gerit. Qui cum ex itinere quodam proposito et constituto reuertisset aquilae admonitus uolatu, conclaue illud, ubi erat mansurus, si ire perrexisset, proxima nocte corruit. 27 Itaque, ut ex ipso audiebam, persaepe reuertit ex itinere, cum iam progressus esset multorum dierum uiam. Quoius quidem hoc praeclarissimum est, quod, posteaquam a Caesare tetrarchia et regno pecuniaque multatus est, negat se tamen eorum auspiciorum, quac sibi ad Pompeium proficiscenti secunda euenerint, paenitere; senatus enim auctoritatem et populi Romani libertatem atque imperii dignitatem suis armis esse defensam, sibique eas aues, quibus auctoribus officium et fidem secutus esset, bene consuluisse; antiquiorem enim sibi fuisse possessionibus suis gloriari. Ille mihi uidetur igitur uere augurari. Nam nostri quidem magistratus auspiciis utuntur coactis; necesse est enim offa obiecta cadere frustum ex pulli ore, cum pascitur; 28 quod autem scriptum habetis, [aut] tripudium fieri, si ex ea quid in solidum ceciderit, hoc quoque, quod dixi, coactum tripudium solistimum dicitis. Itaque multa auguria, multa auspicia, quod Cato ille sapiens queritur, neglegentia collegii amissa plane et deserta sunt. XVI Nihil fere quondam maioris rei nisi auspicato ne priuatim quidem gerebatur, quod etiam nunc nuptiarum auspices declarant, qui re omissa nomen tantum tenent. Nam ut nunc extis (quamquam id ipsum aliquanto minus quam olim), sic tum auibus magnae res impetriri solebant. Itaque, sinistra dum non exquirimus, in dira et in uitiosa incurrimus. 29 Ut P. Claudius, Appi Caeci filius, eiusque collega L. Iunius classis maxumas perdiderunt, cum uitio nauigassent. Quod eodem modo euenit Agamemnoni; qui,cum Achiui coepissent "inter sese strepere aperteque artem obterere extispicum soluere imperat secundo rumore aduersaque aui." Sed quid uetera? M. Crasso quid acciderit uidemus, dirarum obnuntiatione neglecta. In quo Appius, collega tuus, bonus augur, ut ex te audire soleo, non satis scienter uirum bonum e ciuem egregium censor C. Ateium notauit, quod ementitu auspicia subscriberet. Esto; fuerit hoc censoris, si iudicabat ementitum; at illud minime auguris, quod adscripsit ob ea causam populum Romanum calamitatem maxumam cepisse. Si enim ea causa calamitatis fuit, non in eo est culpa, qui obnuntiauit, sed in eo, qui non paruit. Veram enim fuisse obnuntiationem, ut ait idem augur et censor, exitus adprobauit; quae si falsa fuisset, nullam adferre potuisset causam calamitatis. Etenim dirae, sicut cetera auspicia, ut omina, ut signa, non causas adferunt, cur quid eueniat, sed nuntiant euentura, nisi prouideris. 30 Non igitur obnuntiatio Atei causam finxit calamitatis, sed signo obiecto monuit Crassum quid euenturum esset, nisi cauisset. Ita aut illa obnuntiatio nihil ualuit aut, si, ut Appius iudicat, ualuit, id ualuit, ut peccatum haereat non in eo qui monuerit, sed in eo qui non obtemperarit. XVII Quid? Lituus iste uester, quod clarissumum est insigne auguratus, unde uobis est traditus? Nempe eo Romulus regiones direxìt tum, cum urbem condidit. Qui quidem Romuli lituus, id est incuruum et leuiter a summo inflexu bacillum, quod ab eius litui, quo canitur, similitudine nomen inuenit, cum situs esset in curia Saliorum, quae est in Palatio eaque defiagrauisset, inuentus est integer. 31 Quid? Multis annis post Romulum, Prisco regnante Tarquinio, quis ueterum scriptorum non loquitur quae sit ab Atto Nauio per lituum regionum facta discriptio? Qui cum propter paupertatem sues puer pasceret, una ex iis amissa, uouisse dicitur, si recuperasset, uuam se deo daturum, quae maxima esset in uinea; itaque, sue inuenta, ad meridiem spectans in uinea media dicitur constitisse, cumque in quattuor partis uineam diuisisset trisque partis aues abdixissent, quarta parte, quae erat reliqua, in regiones distributa, mirabili magnitudine uuam, ut scriptum uidemus, inuenit. Qua re celebrata, cum uicini omnes ad eum de rebus suis referrent, erat in magno nomine et gloria. 32 Ex quo factum est, ut eum ad se rex Priscus arcesseret. Cuius cum temptaret scientiam auguratus, dixit ei cogitare se quiddam; id possetne fieri, consuluit. Ille augurio acto posse respondit. Tarquinius autem dixit se cogitasse cotem nouacula posse praecidi; tum Attum iussisse experiri. Ita cotem in comitium allatam inspectante et rege et populo nouacula esse discissam. Ex eo euenit ut et Tarquinius augure Atto Nauio uteretur et populus de suis rebus ad eum referret. 33 Cotem autem illam et nouaculam defossam in comitio supraque impositum puteal accepimus. Negemus omnia, comburamus annales, fiera haec esse dicamus, quiduis denique potius quam deos res humanas curare fateamur; quid quod scriptum apud te est de Ti. Graccho, nonne et augurum et haruspicum comprobat disciplinam? Qui cum tabernaculum uitio cepisset inprudens, quod inauspicato pomerium transgressus esset, comitia consulibus rogandis habuit. Nota res est et a te ipso mandata monumentis. Sed et ipse augur Ti. Gracchus auspiciorum auctoritatem confessione errati sui comprobauit, et haruspicum disciplinae magna accessit auctoritas, qui recentibus comitiis in senatum introducti negauerunt iustum comitiorum rogatorem fuisse. XVIII 34 Iis igitur adsentior, qui duo genera diuinationum esse dixerunt, unum, quod particeps esset artis, alterum, quod arte careret. Est enim ars in iis, qui nouas res coniectura persequuntur, ueteres obseruatione didicerunt. Carent autem arte ii qui non ratione aut coniectura obseruatis ac notatis signis, sed concitatione quadam animi aut soluto liberoque motu futura praesentiunt, quod et somniantibus saepe contingit et non numquam uaticinantibus per furorem, ut Bacis Boeotius, ut Epimenides Cres, ut Sibylla Erythrea. Cuius generis oracla etiam habenda sunt, non ea quae aequatis sortibus ducuntur, sed illa quae instinctu diuino adflatuque funduntur; etsi ipsa sors contemnenda non est, si et auctoritatem habet uetustatis, ut eae sunt sortes, quas e terra editas accepimus; quae tamen ductae ut in rem apte cadant fieri credo posse diuinitus. Quorum omnium interpretes, ut grammatici poetarum, proxime ad eorum, quos interpretantur, diuinationem uidentur accedere. 35 Quae est igitur ista calliditas, res uetustate robustas calumniando uelle peruertere? "Non reperio causam." Latet fortasse obscuritate inuoluta naturae; non enim me deus ista scire, sed his tantum modo uti uoluit. Utar igitur nec adducar aut in extis totam Etruriam delirare aut eandem gentem in fulgoribus errare aut fallaciter portenta interpretari, cum terrae saepe fremitus, saepe mugitus, saepe motus multa nostrae rei publicae, multa ceteris ciuitatibus grauia et uera praedixerint. 36 Quid? qui inridetur partus hic mulae nonne, quia fetus exstitit in sterilitate naturae, praedictus est ab haruspicibus incredibilis partus malorum? Quid? Ti. Gracchus Publi filius, qui bis consul et censor fuit, idemque et summus augur et uir sapiens ciuisque praestans, nonne, ut C. Gracchus, filius eius, scriptum reliquit, duobus anguibus domi comprehensis haruspices conuocauit? Qui cum respondissent, si marem emisisset, uxori breui tempore esse moriendum, si feminam, ipsi, aequius esse censuit se maturam oppetere mortem quam P. Africani filia adulescentem; feminam emisit, ipse paucis post diebus est mortuus. XIX Inrideamus haruspices, uanos, futtiles esse dicamus quorumque disciplinam et sapientissimus uir et euentus ac re comprobauit contemnamus; [condemnemus] etiam Babylonem et eos qui e Caucaso caeli signa seruantes numeris motibus stellarum cursus persequuntur; condemnemus, in quam, hos aut stultitiae aut uanitatis aut impudentiae, qui quadringenta septuaginta milia annorum, ut ipsi dicunt, monumentis comprehensa continenti et mentiri iudicemus ne saeculorum reliquorum iudicium, quod de ipsis futurum sit pertimescere. 37 Age, barbari uani atque fallaces; num etiam Graiorum historia mentita est? quae Croeso Pythius Apollo, ut de naturali diuinatione dicam, quae Atheniensibu quae Lacedaemoniis, quae Tegeatis, quae Argiuis, quae Corinthiis responderit, quis ignorat? Conlegit innumerabilia oracula Chrysippus nec ullum sine locuplete auctore atque teste; quae, quia nota tibi sunt, relinquo; defendo unum hoc numquam illud oraclum Delphis tam celebre et tam clarum fuisset neque tantis donis refertum omnium populorum atque regum, nisi omnis aetas oraclorum illorum ueritatem esse experta. 38 "Idem iam diu non facit." Ut igitur nunc minore gloria est, quia minus oraculorum ueritas excellit, sic tum, nisi summa ueritate, in tanta gloria non fuisset. Potest autem uis illa terrae, quae mentem Pythiae diuino adflatu concitabat, euanuisse uetustate, ut quosdam euanuisse et exaruisse amnes aut in alium cursum contortos et deflexos uidemus. Sed ut uis acciderit (magna enim quaestio est), modo maneat id quod negari non potest nisi omnem historiam peruerterimus: multis saeclis uerax fuisse id oraculum. XX 39 Sed omittamus oracula, ueniamus ad somnia. De quibus disputans Chrysippus, multis et minutis somniis configendis, facit idem quod Antipater, ea conquirens quae, Antiphontis interpretatione esplicata, declarant illa quidem acumen interpretis, sed exemplis grandioribus decuit uti. Dionysi mater, eius qui Syracosiorum tyrannus fuit, ut scriptum apud Philistum est, et doctum hominem et diligentem et aequalem temporum illorum, cum praegnans hunc ipsum Dionysium aluo contineret, somniauit se peperisse Satyriscum. Huic interpretes portentorum, qui Galeotae tum in Sicilia nominabantur, responderunt, ut ait Philistus, eum, quem illa peperisset, clarissimum Graeciae diuturna cum fortuna fore. 40 Num te ad fabulas reuoco uel nostrorum uel Graecorum poetarum? Narrat enim et apud Ennium Vestalis illa: "Et cita cum tremulis anus attulit artubus lumen, talia tum memorat lacrimans, exterrita somno. Eurydica prognata, pater quam noster amauit, uires uitaque corpus meum nunc deserit omne. Nam me uisus homo pulcher per amoena salicta et ripas raptare locosque nouos. Ita sola postilla, germana soror, errare uidebar tardaque uestigare et quaerere te, neque posse corde capessere: semita nulla pedem stabilitat. 41 Exim compellare pater me uoce uidetur his uerbis: 0 gnata, tibi sunt ante gerendae aerumnae, post ex fluuio fortuna resistet. Haec ecfatus pater, germana, repente recessit nec sese dedit in conspectum corde cupitus, quamquam multa manus ad caeli caerula templa tendebam lacrumans et blanda uoce uocabam. Vix aegro cum corde meo me somnus reliquit." XXI 42 Haec, etiamsi ficta sunt a poeta, non absunt tamen a consuetudine somniorum. Sit sane etiam illud commenticium, quo Priamus est conturbatus, quia "mater grauida parere se ardentem facem uisa est in somnis Hecuba; quo facto pater rex ipse Priamus somnio, mentis metu perculsus, curis sumptus suspirantibus, exsacrificabat hostiis balantibus. Tum coniecturam postulat pacem petens, ut se edoceret obsecrans Apollinem quo sese uertant tantae sortes somnium. Ibi ex oraclo uoce diuina edidit Apollo: puerum, primus Priamo qui foret postilla natus, temperaret tollere: eum esse exitium Troiae, pestem Pergamo." 43 Sint haec, ut dixi, somnia fabularum, hisque adiungatur etiam Aeneae somnium, quod nimirum in Fabi Pictoris Graecis annalibus eius modi est, ut omnia quae ab Aenea gesta sunt quaeque illi acciderunt, ea fuerint quae ei secundum quietem uisa sunt. XXII Sed propiora uideamus. Cuiusnam modi est Superbi Tarquini somnium, de quo in Bruto Acci loquitur ipse? 44 "Quoniam quieti corpus nocturno impetu dedi, sopore placans artus languidos, uisust in somnis pastor ad me appellere pecus lanigerum eximia pulchritudine; duos consanguineos arietes inde eligi praeclarioremque alterum immolare me; deinde eius germanum cornibus conitier, in me arietare, eoque ictu me ad casum dari; exim prostratum terra, grauiter saucium, resupinum in caelo contueri maxumum ac mirificum facinus: dextrorsum orbem flammeum radiatum solis liquier cursu nouo." 45 Eius igitur somnii a coniectoribus quae sit interpretatio facta uideamus: "Rex, quae in uita usurpant homines, cogitant curant uident, quaeque agunt uigilantes agitantque, ea si cui in somno accidunt, minus mirandum est; sed in re tanta haud temere uisa se offerunt. Proin uide ne, quem tu esse hebetem deputes aeque ac pecus, is sapientia munitum pectus egregium gerat teque regno expellat; nam id, quod de sole ostentum est tibi, populo commutationem rerum portendit fore perpropinquam. Haec bene uerruncent populo! Nam quod ad dexteram cepit cursum ab laeua signum praepotens, pulcherrume auguratum est rem Romanam publicam summam fore." XXIV 46 Age nunc ad externa redeamus. Matrem Phalaridis scribit Ponticus Heraclides, doctus uir, auditor et discipulus Platonis, uisam esse uidere in somnis simulacra deorum, quae ipsa domi consecrauisset; ex iis Mercurium e patera, quam dextera manu teneret, sanguinem uisum esse fundere; qui cum terram attigisset, referuescere uideretur sic, ut tota domus sanguine redundaret. Quod matris somnium immanis filii crudelitas comprobauit. Quid ego, quae magi Cyro illi principi interpretati sint, ex Dinonis Persicis fibris proferam? Nam cum dormienti ei sol ad pedes uisus esset, ter eum scribit frustra adpetiuisse manibus, cum se conuoluens sol elaberetur et abiret; ei magos dixisse, quod genus sapientium et doctorum habebatur in Persis, ex triplici adpetitione solis triginta annos Cyrum regnaturum esse portendi. Quod ita contigit; nam ad septuagesimum peruenit, cum quadraginta natus annos regnare coepisset. 47 Est profecto quiddam etiam in barbaris gentibus praesentiens atque diuinans, siquidem ad mortem proficiscens Cafianus Indus, cum inscenderet in rogum ardentem, "O praeclarum discessum," inquit, "e uita, cum, ut Herculi contigit, mortali corpore cremato, in lucem animus excesserit! " Cumque Alexander eum rogaret, si quid uellet, ut diceret, " Optume, " inquit; " propediem te uidebo. " Quod ita contigit; nam Babylone paucis post diebus Alexander est mortuus. Discedo parumper a somniis, ad quae mox reuertar. Qua nocte templum Ephesiae Dianae deflagrauit, eadem, constat ex Olympiade natum esse Alexandrum, atque, ubi lucere coepisset, clamitasse magos pestem ac perniciem Asiae proxuma nocte natam. XXIV 48 Haec de Indis et magis; redeamus ad somnia. Hannibalem Coelius scribit, cum columnam auream, quae esset in fano Iunonis Laciniae, auferre uellet dubitaretque utrum ea solida esset an extrinsecus inaurata, perterebrauisse, cumque solidam inuenisset, statuisse tollere. Ei secundum quietem uisam esse Iunonem praedicere ne id faceret, minarique, si fecisset, se curaturam ut eum quoque oculum, quo bene uideret, amitteret; idque ab homine acuto non esso neglectum; itaque ex eo auro, quod exterebratum esset, buculam curasse faciendam et eam in summa columna conlocauisse. 49 Hoc item in Sileni, quem Coelius sequitur, Graeca historia est (is autem diligentissume res Hannibalis persecutus est): Hannibalem, cum cepisset Saguntum, uisum esse in somnis a Ioue in deorum concilium uocari; quo cum uenisset, Iouem imperauisse, ut Italiae bellum inferret, ducemque ei unum e concilio datum, quo illum utentem cum exercitu progredi coepisse; tum ei ducem illum praecepisse ne respiceret; illum autem id diutius facere non potuisse elatumque cupiditate respexisse; tum uisam beluam uastam et immanem circumplicatam serpentibus, quacumque incederet, omnia arbusta, uirgulta, tecta peruertere, et eum admiratum quaesisse de deo quodnam illud esset tale monstrum, et deum respondisse uastitatem esse Italiae praecepisseque ut pergeret protinus, quid retro atque a tergo fieret ne laboraret. 50 Apud Agathoclem scriptum in historia est Hamilcarem Karthaginiensem, cum oppugnaret Syracusas, uisum esse audire uocem se postridie cenaturum Syracusis; cum autem is dies inluxisset, magnam seditionem in castris eius inter Poenos et Siculos milites esse factam; quod cum sensissent Syracusani, improuiso eos in castra inrupisse Hamilcaremque ab iis uiuum esse sublatum: ita res somnium comprobauit. Plena exemplorum est historia, tum referta uita communis. 51 At uero P. Decius ille Quinti filius, qui primus e Deciis consul fuit, cum esset tribunus militum M. Valerio A. Cornelio, consulibus, a Samnitibusque premeretur noster exercitus, cum pericula proeliorum iniret audacius monereturque, ut cautior esset, dixit, quod exstat in annalibus, sibi in somnis uisum esse, cum in mediis hostibus uersaretur, occidere cum maxuma gloria. Et tum quidem incolumis exercitum obsidione liberauit; post triennium autem, cum consul esset, deuouit se et in aciem Latinorum inrupit armatus. Quo eius facto superati sunt et deleti Latini. Cuius mors ita gloriosa fuit, ut eandem concupisceret filius. XXV 52 Sed, ueniamus nunc, si placet, ad somnia philosophorum. Est apud Platonem Socrates, cum esset in custodia publica, dicens Critoni, suo familiari, sibi post tertium die esse moriendum; uidisse se in somnis pulchritudine eximia feminam, quae se nomine appellans diceret Homericum quendam eius modi uersum: "Tertia te Phthiae tempestas laeta locabit." quod, ut est dictum, sic scribitur contigisse. Xenophon Socraticus (qui uir et quantus!) in ea militia qua cum Cyro minor perfunctus est sua scribit somnia, quorum euentus mirabile exstiterunt. 53 Mentiri Xenophontem an delirare dicemus? Quid, singolari uir ingenio Aristoteles et paene diuino ipsene errat an alios uult errare, cum scribit Eudemum Cyprium familiarem suum, iter in Macedoniam facientem Pheras uenis se, quae erat urbs in Thessalia tum admodum nobilis, ab Alexandro autem tyranno crudeli dominatu tenebatur; in igitur oppido ita grauiter aegrum Eudemum fuisse, ut omne medici diffiderent; ei uisum in quiete egregia facie iuuenem dicere fore ut perbreui conualesceret, paucisque diebus interiturum Alexandrum tyrannum, ipsum autem Eudemum quinquennio post domum esse rediturum. Atque ita quidem prima statim scribit Aristoteles consecuta: et conualuisse Eudemum et ab uxoris fratribus interfectum tyrannum; quinto autem anno exeunte, cum esset spes ex illo somnio in Cyprum illum ex Sicilia esse rediturum, proeliantem eum ad Syracusas occidisse; ex quo ita illud somnium esse interpretatum, ut, cum animus Eudemi e corpore excesserit, tum domum reuertisse uideatur. 54 Adiungamus philosophis doctissimum hominem, poëtam quidem diuinum, Sophoclem; qui, cum aede Herculis patera aurea grauis subrepta esset, in somni uidit ipsum deum dicentem qui id fecisset. Quod semel ille iterumque neglexit. Ubi idem saepius, ascendit in Ariu pagum, detulit rem; Areopagitae comprehendi iubent eum, qui a Sophocle erat nominatus; is quaestione adhibita confessus est pateramque rettulit. Quo facto fanum illud Indicis Herculis nominatum est. XXVI 55 Sed quid ego Graecorum? Nescio quo modo me magis nostra delectant. Omnes hoc historici, Fabii, Gellii, se proxume Coelius: cum bello Latino ludi uotiui maxumi primum fierent, ciuitas ad arma repente est excitata, itaque ludis intermissis instauratiui constituti sunt. Qui ante quam fierent, cumque iam populus consedisset, seruus per circum cum uirgis caederetur, furcam ferens ductus est. Exin cuidam rustico Romano dormienti uisus est uenire qui diceret praesulem sibi non placuisse ludis, idque ab eodem iussum esse eum senatui nuntiare; illum non esse ausum. Iterum esse idem iussum et monitum, ne uim suam experiri uellet; ne tu quidem esse ausum. Exin filium eius esse mortuum, eandem in somnis admonitionem fuisse tertiam. Tum illum etiam debilem factum rem ad amicos detulisse, quorum de sententia lecticula in curiam esse delatum, cumque senatui somnium enarrauisset, pedibus suis saluum domum reuertisse. Itaque somnio comprobato a senatu ludos illos iterum instauratos memoriae proditum est. 56 Gaius uero Gracchus multi dixit, ut scriptum apud eundem Coelium est, sibi in somnis quaesturam petenti Tiberium fratrem uisum esse dicere, quam uellet cunctaretur, tamen eodem sibi leto, quo ipse interesse esse pereundum. Hoc, ante quam tribunus plebi C. Gracchus factus esset, et se audisse scribit Coelius et dixisse multis. Quo somnio quid inueniri potest certius? XXVII Quid? illa duo somnia, quae creberrume commemorantur a Stoicis, quis tandem potest contemnere? Unum de Simonide: qui, cum ignotum quendam proiectum mortuum uidisset eumque humauisset haberetque in animo naue conscendere, moneri uisus est, ne id faceret, ab eo quem sepultura adfecerat; si nauigauisset, eum naufragio esse periturum; itaque Simonidem redisse, perisse ceteros, qui tum nauigassent. 57 Alterum ita traditum clarum admodum somnium: cum duo quidam Arcades familiares iter una facerent et Megaram uenissent, alterum ad cauponem deuertisse, ad hospitem alterum. Qui ut cenati quiescerent, concubia nocte uisum esse in somnis ei qui erat in hospitio illum alterum orare ut subueniret, quod sibi a caupone interitus pararetur; eum primo, perterritum somnio, surrexisse; dein, cum se conlegisset idque uisum pro nihilo habendum esse duxisset, recubuisse; tum ei dormienti eundem illum uisum esse rogare, ut, quoniam sibi uiuo non subuenisset, mortem suam ne inultam esse pateretur; se interfectum in plaustrum a caupone esse coniectum et supra stercus iniectum; petere, ut mane ad portam adesset, prius quam plaustrum ex oppido exiret. Hoc uero eum somnio commotum mane bubulco praesto ad portam fuisse, quaesisse ex eo, quid esset in plaustro; illum perterritum fugisse, mortuum erutum esse, cauponem re patefacta, poenas dedisse. Quid hoc somnio dici potest diuinius? XXVIII 58 Sed quid aut plura aut uetera quaerimus? Saepe tibi meum narraui, saepe ex te audiui tuum somnium: me, cum Asiae pro consule praeessem, uidisse in quiete, cum tu, equo aduectus ad quandam magni fluminis ripam, prouectus subito atque delapsus in flumen nusquam apparuisses, me contremuisse timore perterritum; tum te repente laetum exstitisse eodemque equo aduersam ascendisse ripam, nosque inter nos esse complexos. Facilis coniectura huius somnii, mihique a peritis in Asia praedictum est fore eos euentus rerum qui acciderunt. 59 Venio nunc ad tuum. Audiui equidem ex te ipso, sed mihi saepius noster Sallustius narrauit, cum in illa fuga nobis gloriosa, patriae calamitosa in uilla quadam campi Atinatis maneres magnamque partem noctis uigilasses, ad lucem denique arte [te] et grauiter dormitare coepisse; itaque, quamquam iter instaret, tamen silentium fieri iussisse [se] neque esse passum te excitari; cum autem experrectus esses hora secunda fere, te sibi somnium narrauisse: uisum tibi esse, cum in locis solis maestus errares, C. Marium cum fascibus laureatis quaerere ex te quid tristis esses, cumque te tu patria ui pulsum esse dixisses, prehendisse eum dextram tuam et bono animo te iussisse esse lictorique proxumo tradidisse ut te in monumentum suum deduceret, et dixisse in eo tibi salutem fore. Tum et se exclamasse Sallustius narrat reditum tibi celerem et gloriosum paratum, et te ipsum uisum somnio delectari. Nam illud mihi ipsi celeriter nuntiatum est, ut audiuisses in monumento Mari de tuo reditu magnificentissumum illud senatus consultum esse factum, referente optumo et clarissumo uiro consule, idque frequentissimo theatro incredibili clamore et plausu comprobatum, dixisse te nihil illo Atinati somnio fieri posse diuinius. XXIX 60 "At multa falsa," Immo obscura fortasse nobis. Sed sint falsa quaedam; contra uera quid dicimus? Quae quidem multo plura euenirent, si ad quietem integrì iremus. Nunc onusti cibo et uino perturbata et confusa cernimus. Vide quid Socrates in Platonis Politia loquatur. Dicit enim cum dormientibus ea pars animi quae mentis et rationis sit particeps sopita langueat, illa autem in qua feritas quaedam sit atque agrestis immanitas cum sit immoderato obstupefacta potu atque pastu, exsultare eam in somno immoderateque iactari. "Itaque huic omnia uisa obiciuntur a mente ac ratione uacua, ut aut cum matre corpus miscere uideatur aut cum quouis alio uel nomine uel deo, saepe belua, atque etiam trucidare aliquem et impie cruentari multaque facere impure atque taetre cum temeritate et impudentia. 61 At qui salubri et moderato cultu atque uictu quieti se tradiderit ea parte animi quae mentis et consilii est agitàta et erecta saturataque bonarum cogitationum epulis, eaque parte animi quae uoluptate alitur nec inopia eneeta nec satietate adfluenti (quorum utrumque praestringere aciem mentis solet, siue deest naturae quippiam, siue abundat atque adfluit), illa etiam tertia parte animi, in qua irarum exsistit ardor, sedata atque restincta, tum eueniet, duabus animi temerariis partibus compressis, ut illa tertia pars rationis et mentis eluceat et se uegetam ad somniandum acremque praebeat: tum ei uisa quietis occurrent tranquilla atque ueracia." Haec uerba ipsa Platonis expressi. XXX 62 Epicurum igitur audiemus potius? Namque Carneades concertationis studio modo ait hoc, modo illud; at ille quod sentit: sentit autem nihil umquam elegans, nihil decorum. Hunc ergo antepones Platoni et Socrati? Qui ut rationem non redderent, auctoritate tamen hos minutos philosophos uincerent. Iubet igitur Plato sic ad somnum proficisci corporibus adfectis, ut nihil sit, quod errorem animis perturbationemque adferat. Ex quo etiam Pythagoreis interdictum putatur, ne faba uescerentur, quod habet infiationem magnam is cibus tranquillitati mentis quaerenti uera contrariam. 63 Cum ergo est somno seuocatus animus a societate et a contagione corporis, tum meminit praeteritorum, praesentia cernit, futura prouidet; iacet enim corpus dormientis ut mortui, uiget autem et uiuit animus. Quod multo magis faciet post mortem, cum omnino corpore excesserit. Itaque adpropinquante morte multo est diuinior. Nam et id ipsum uident, qui sunt morbo graui et mortifero adfecti, instare mortem; itaque iis occurrunt plerumque imagines mortuorum, tumque uel maxume laudi student, eosque, qui secus quam decuit uixerunt, peccatorum suorum tum maxume paenitet. 64 Diuinare autem morientes illo etiam exemplo confirmat Posidonius, quod adfert, Rhodium quendam morientem sex aequales nominasse et dixisse, qui primus eorum, qui secundus, qui deinde deinceps moriturus esset. Sed tribus modis censet deorum adpulsu homines somniare: uno, quod prouideat animus ipse per sese, quippe qui deorum cognatione teneatur; altero, quod plenus aer sit immortalium animorum, in quibus tamquam insignitae notae ueritatis appareant; tertio, quod ipsi di cum dormientibus conloquantur. ldque, ut modo dixi, facilius euenit adpropinquante morte, ut animi futura augurentur. 65 Ex quo et illud est Calliani, de quo ante dixi, et Homerici Hectoris, qui moriens propinquam Achilli mortem denuntiat. XXXI Neque enim illud uerbum temere consuetudo adprobauisset, si ea res nulla esset omnino: "praesagibat animus frustra me ire, cum exirem domo." Sagire enim sentire acute est; ex quo sagae anus, quia multa scire uolunt, et sagaces dicti canes. Is igitur qui ante sagit quam oblata res est, dicitur praesagire, id est futura ante sentire. 66Inest igitur in animis praesagatio extrinsecus iniecta atque inclusa diuinitus. Ea si exarsit acrius, furor appellatur, cum a corpore animus abstractus diuino instinctu concitatur: H, "Sed quid oculis rabere uisa es derepente ardentibus? ubi illa paululo ante sapiens uirginalis modestia?" C. "Mater, optumatum multo mulier melior mulierum, missa sum superstitiosis hariolationibus, meque Apollo fatis fandis dementem inuitam ciet. Virgines uereor aequalis; patris mei meum factum pudet, optumi uiri; mea mater, tui me miseret; mei piget. Optumam progeniem Priamo peperisti extra me: hoc dolet: men obesse, illos prodesse, me obstare, illos obsequi!" 0 poema tenerum et moratum atque molle! 67 Sed hoc minus ad rem; illud, quod uolumus, expressum est, ut uaticinari furor uera soleat: "Adest, adest fax obuoluta sanguine atque incendio. multos annos latuit; ciues, ferte opem et restinguite!" Deus inclusus corpore humano iam, non Cassandra loquitur. "lamque mari magno classis cita texitur; exitium examen rapit; adueniet, fera ueliuolantibus nauibus complebit manus litora." XXXII 68 Tragoedias loqui uideor et fabulas. At ex te ipso non commenticiam rem, sed factam eiusdem generis audiui: C. Coponium ad te uenisse Dyrrachium, cum praetorio imperio classi Rhodiae praeesset, cum primo bominem prudentem atque doctum, eumque dixisse remigem quendam e quinqueremi Rhodiorum uaticinatum madefactum iri minus xxx diebus Graeciam sanguine, rapinas Dyrrachii et conscensionem in naues cum fuga fugientibusque miserabilem respectum incendiorum fore; sed Rhodiorum classi propinquum reditum ac domum itionem dari. Tum neque te ipsum non esse commotum Marcumque Varronem et M. Catonem, qui tum ibi erant, doctos homines, uehementer esse perterritos. Paucis sane post diebus ex Pharsalia fuga uenisse Labienum; qui cum interitum exercitus nuntiauisset, reliqua uaticinationis breui esse confecta. 69 Nam et ex horreis direptum effusumque frumentum uias omnis angiportusque constrauerat, et naues subito perterriti metu conscendistis et noctu ad oppidum respicientes flagrantis onerarias, quas incenderant milites quia sequi noluerant, uidebatis; postremo a Rhodia classe deserti uerum uatem fuisse sensistis. 70 Exposui quam breuissime potui somnii et furoris oracla, quae carere arte dixeram. Quorum amborum generum una ratio est, qua Cratippus noster uti solet, animos hominum quadam ex parte extrinsecus esse tractos et haustos (ex quo intellegitur esse extra diuinum animum, humanus unde ducatur), humani autem animi eam partem, quae sensum, quae motum, quae adpetitum habeat, non esse ab actione corporis seiugatam; quae autem pars animi rationis atque intellegentiae sit particeps, eam tum maxume uigere, cum plurimum absit a corpore. 71 Itaque expositis exemplis uerarum uaticinationum et somniorum Cratippus solet rationem concludere hoc modo: "Si sine oculis non potest exstare officium et munus oculorum, possunt autem aliquando oculi non fungi suo munere, qui uel semel ita est usus oculis, ut uera cerneret, is habet sensum oculorum uera cernentium. Item igitur, si sine diuinatione non potest et officium et munus diuinationis exstare, potest autem quis, cum diuinationem habeat, errare aliquando nec uera cernere, satis est ad confirmandam diuinationem semel aliquid esse ita diuinatum, ut nihil fortuito cecidisse uideatur. Sunt autem eius generis innumerabilia; esse igitur diuinationem confitendum est." XXXIII 72 Quae uero aut coniectura explicantur aut euentis animaduersa ac notata sunt, ea genera diuinandi, ut supra dixi, non naturale, sed artificiosa dicuntur; in quo haruspices, augures coniectoresque numerantur. Haec inprobantur a Peripateticis, a Stoicis defenduntur. Quorum alia sunt posata in monumentis et disciplina, quod Etruscorum declarant, et haruspicini et fulgurales et rituales libri, uestri etiam augurales; alia autem subito ex tempore coniectura explicantur, ut apud Homerum Calchas, qui ex passerum numero belli Troiani annos auguratus est, et ut in Sullae scriptum historia uidemus, quod te inspectante factum est, ut, cum ille in agro Nolano immolaret ante praetorium, ab infima ara subito anguis emergeret, cum quidem C. Postumius haruspex oraret illum, ut in expeditionem exercitum educeret; id cum Sulla fecisset, tum ante oppidum Nolam florentissuma Samnitium castra cepit. 73 Facta coniectura etiam in Dionysio est, paulo ante quam regnare coepit; qui cum per agrum Leontinum iter faciens equum ipse demisisset in flumen, submersus equus uoraginibus non exstitit; quem cum maxima contentione non potuisset extrahere, discessit, ut ait Philistus, aegre ferens. Cum autem aliquantum progressus esset, subito exaudiuit hinnitum respexitque et equum alacrem laetus adspexit, cuius in iuba examen apium consederat. Quod ostentum babuit hanc uim, ut Dionysius paucis post diebus regnare coeperit. XXXIV 74 Quid? Lacedaemoniis paulo ante Leuctricam calamitatem quae significatio facta est, cum in Herculis fano arma sonuerunt Herculisque simulacrum multo sudore manauit! At eodem tempore Thebis, ut ait Callisthenes, in templo Herculis ualuae clausae repagulis subito se ipsae aperuerunt, armaque, quae fixa in parietibus fuerant, ea sunt humi inuenta. Cumque eodem tempore apud Lebadiam Trophonio res diuina fieret, gallos gallinaceos in eo loco sic adsidue canere coepisse, ut nihil intermitterent; tum augures dixisse Boeotios Thebanorum esse uictoriam, propterea quod auis illa uicta siliere soleret, canere, si uicisset. 75 Eademque tempestate multis signis Lacedaemoniis Leuctricae pugnae calamitas denuntiabatur. Namque et in Lysandri, qui Lacedaemoniorum clarissumus fuerat, statua, quae Delphis stabat, in capite corona subito exstitit ex asperis herbis et agrestibus, stellaeque aureae quae Delphis erant a Lacedaemoniis positae post naualem illam uictoriam Lysandri qua Athenienses conciderunt, qua in pugna quia Castor et Pollux cum Lacedaemoniorum classe uisi esse dicebantur, - eorum insignia deorum, stellae aureae, quas dixi, Delphis positae, paulo ante Leuctricam pugnam deciderunt neque repertae sunt. 76 Maximum uero illud portentum isdem Spartiatis fuit, quod, cum oraclum ab loue Dodonaeo petiuissent de uictoria sciscitantes legatique [uas] illud in quo inerant sortes collocauissent, simia, quam rex Molossorum in deliciis habebat, et sortes ipsas et cetera quae erant ad sortem parata disturbauit et aliud alio dissupauit, Tum ea, quae praeposita erat oraclo, sacerdos dixisse dicitur de salute Lacedaemoniis esse, non de uictoria cogitandum. XXXV 77 Quid? Bello Punico secundo nonne C. Flaminius, consul iterum, neglexit signa rerum futurarum magna cum clade rei publicae? Qui exercitu lustrato cum Arretium uersus castra mouisset et contra Hannibalem legiones duceret, et ipse et equus eius ante signum louis Statoris sine causa repente concidit nec eam rem habuit religioni, obiecto signo, ut peritis uidebatur, ne committeret proelium. Idem, cum tripudio auspicaretur, pullarius diem proelii committendi differebat. Tum Flaminius ex eo quaesiuit, si ne postea quidem pulli pascerentur, quid faciendum censeret. Cum ille quiescendum respondisset, Flaminius: "Praeclara uero auspicia, si esurientibus pullis res geri poterit, saturis nihil geretur!" Itaque signa conuelli et se sequi iussit. Quo tempore cum signifer primi hastati signum non posset mouere loco, nec quicquam proficeretur plures cum accederent, Flaminius re nuntiata suo more neglexit. Itaque tribus iis horis concisus exercitus atque ipse interfectus est. 78 Magnum illud etiam, quod addidit Coelius, eo tempore ipso, cum hoc calamitosum proelium fìeret, tantos terrae motus in Liguribus, Gallia compluribusque insulis totaque in Italia factos esse, ut multa oppida conruerint, multis locis labes factae sint terraeque desiderint fluminaque in contrarias partes fluxerint atque in amnes mare influxerit. XXXVI Fiunt certae diuinationum coniecturae a peritis. Midae illi Phrygi, cum puer esset, dormienti formicae in os tritici grana congesserunt. Diuitissumum fore praedictum est; quod euenit. At Platoni cum in cunis paruulo dormienti apes in labellis consedissent, responsum est singolari illum suauitate orationis fore: ita futura eloquente prouisa in infante est. 79 Quid? amores ac deliciae tuae, Roscius, num aut ipse aut pro eo Lanuuium totum mentiebatur? Qui cum esset in cunabulis educareturque in Solonio, qui est campus agri Lanuuini, noctu lumine apposito experrecta nutrix animaduertit puerum dormientem circumplicatum serpentis amplexu. Quo aspectu exterrita clamorem sustulit. Pater autem Rosci ad haruspices rettulit, qui responderunt nihil illo pucro clarius, nihil nobilius fore. Atque hanc speciem Pasiteles caelauit argento et noster expressit Archias uersibus. Quid igitur expectamus? An dum in foro nobiscum di immortales, dum in uiis uersentur, dum domi? Qui quidem ipsi se nobis non offerunt, uim autem suam longe lateque diffundunt, quam tum terrae cauernis includunt, tum hominum naturis implicant. Nam terrae uis Pythiam Delphis incitabat, naturae Sibyllam. Quid enim? Non uidemus quam sint uaria terrarum genera? Ex quibus et mortifera quaedam pars est, ut et Ampsancti in Hirpinis et in Asia Plutonia quae uidimus, et sunt partes agrorum aliae pestilentes, aliae salubres, aliae quae acuta ingenia gignant, aliae quae retusa: quac omnia fiunt et ex caeli uarietate et ex disparili adspiratione terrarum. 80 Fit etiam saepe specie quadam, saepe uocum grauitate et cantibus, ut pellantur animi uehementius, saepe etiam cura et timore, qualis est illa "flexanima tamquam lymphata aut Bacchi sacris commota in tumulis Teucrum commemorans suum." XXXVII Atque etiam illa concitatio declarat uini in animis esse diuinam. Negat enim sine furore Democritus quemquam poetam magnum esse posse, quod idem dicit Plato. Quem, si placet, appellet furorem, dum modo is furor ita laudetur ut in Phaedro [Platonis] laudatus est. Quid? Vestra oratio in causis, quid? ipsa actio potest esse uehemens et grauis et copiosa, nisi est animus ipse commotior? Equidem etiam in te saepe uidi et, ut ad leuiora ueniamus, in Aesopo, familiari tuo, tantum ardorem uultuum atque motuum, ut eum uis quaedam abstraxisse a sensu mentis uideretur. 81 Obiciuntur etiam saepe formae, quae reapse nullae sunt; speciem autem offerunt; quod contigisse Brenno dicitur eiusque Gallicis copiis, cum fano Apollinis Delphici nefarium bellum intulisset. Tum enim ferunt ex oraclo ecfatam esse Pythiam: "Ego prouidebo rem istam et albae uirgines." Ex quo factum ut uiderentur uirgines ferre arma contra et niue Gallorum obrueretur exercitus. XXXVIII Aristoteles quidem eos etiam, qui ualetudinis uitio furerent et melancholici dicerentur, censebat habere aliquid in animis praesagiens atque diuinum. Ego autem haud scio an nec cardiacis tribuendum hoc sit nec phreneticis; animi enim integri, non uitiosi est corporis diuinatio. 82 Quam quidem esse re uera hac Stoicorum ratione concluditur: 'Si sunt di neque ante declarant hominibus quae futura sint, aut non diligunt homines, aut quid euenturum sit ignorant, aut existumant nihil interesse hominum scire quid sit futurum, aut non censent esse suae maiestatis praesignificare hominibus quae sunt futura, aut ea ne ipsi quidem di significare possunt. At neque non diligunt nos (sunt enim benefici generique hominum amici), neque ignorant ea quae ab ipsis constituta et designata sunt, neque nostra nihil interest scire ea quae euentura sint (erimus enim cautiores, si sciemus), neque hoc alienum ducunt maiestate sua (nihil est enim beneficentia praestantius), neque non possunt futura praenoscere. 83 Non igitur sunt di nec significant futura. Sunt autem di; significant ergo. Et non, si significant, nullas uias dant nobis ad significationis scientiam (frustra enim significarent); nec, si dant uias, non est diuinatio: est igitur diuinatio." XXXIX 84 Hac ratione et Chrysippus et Diogenes et Antipater utitur. Quid est igitur cur dubitandum sit quin sint ea, quae disputaui, uerissuma, si ratio mecum facit, si euenta, si populi, si nationes, si Graeci, si barbari, si maiores etiam nostri, si denique hoc semper ita putatum est, si summi phdosophi, si poëtae, si sapientissumi uiri, qui res publicas constituerunt, qui urbes condiderunt? An dum bestiae loquantur exspectamus, hominum consentiente auctoritate contenti non sumus? 85 Nec uero quicquam aliud adfertur cur ea quae dico diuinandi genera nulla sint, nisi quod difficile dictu uidetur quae cuiusque diuinationis ratio, quae causa sit. Quid enim habet haruspex, cur pulmo incisus etiam in bonis extis dirimat tempus et proferat diem? Quid augur, cur a dextra coruus, a sinistra cornix faciat ratum? Quid astrologus, cur stella Iouis aut Veneris coniuncta cum luna ad ortus puerorum salutaris sit, Saturni Martisue contraria? Cur autem deus dormientes nos moneat, uigilantes neglegat? Quid deinde causae est, cur Cassandra furens futura prospiciat, Priamus sapiens hoc idem facere non queat? 86 Cur fiat quidque, quaeris. Recte omnino; sed non nunc id agitur; fiat necne fiat, id quaeritur: ut si magnetem lapidem esse dicam qui ferrum ad se adliciat et adtrahat, rationem cur id fiat adferre nequeam, fieri omnino neges. Quod idem facis in diuinatione, quam et cernimus ipsi et audimus et legimus et a patribus accepimus. Neque ante philosophiam patefactam, quae nuper inuenta est, hac de re communis uita dubitauit, et, posteaquam philosophia processit, nemo aliter philosophus sensit, in quo modo esset auctoritas. 87 Dixi de Pythagora, de Democrito, de Socrate, excepi de antiquis praeter Xenophanem neminem, adiunxi ueterem Academiam, Peripateticos, Stoicos; unus dissentit Epicurus. Quid uero hoc turpius, quam quod idem nullam censet gratuitam esse uirtutem? XL Quis est autem, quem non moueat clarissumis monumentis testata consignataque antiquitas? Calchantem augurem scribit Homerus longe optumum, eumque ducem classium fuisse ad Ilium, - auspiciorum, credo, scientia, non locorum. 88 Amphilochus et Mopsus Argiuorum reges fuerunt, sed iidem augures, iique urbis in ora marituma Ciliciae Graecas condiderunt; atque etiam ante hos Amphiaraus et Tiresias non humiles et obscuri neque eorum similes, ut apud Ennium est, "qui sui quaestus causa fictas suscitant sententias" sed clari et praestantes uiri, qui auibus et signis admoniti futura dicebant; quorum de altero etiam apud inferos Homerus ait solum sapere, ceteros umbrarum uagari modo; Amphiaraum autem sic bonorauit fama Graeciae, deus ut haberetur, atque ut ab eius solo, in quo est humatus, oracla peterentur. 89 Quid? Asiae rex Priamus nonne et Helenum filium et Cassandram filiam diuinantes habebat, alterum auguriis, alteram mentis incitatione et permotione diuina? Quo in genere Marcios quosdam fratres, nobili loco natos, apud maiores nostros fuisse scriptum uidemus. Quid? Polyidum Corinthium nonne Homerus et aliis multa et filio ad Troiam proficiscenti mortem praedixisse commemorat? Omnino apud ueteres, qui rerum potiebantur, iidem auguria tenebant; ut enim sapere sic diuinare regale ducebant: [ut] testis est nostra ciuitas, in qua et reges augures et postea priuati eodem sacerdotio praediti rem publicam religionum auctoritate rexerunt. XLI 90 Eaque diuinationum ratio ne in barbaris quidem gentibus neglecta est, siquidem et in Gallia Druidae sunt, e quibus ipse Diuitiacum Haeduum hospitem tuum laudatoremque cognoui, qui et naturae rationem, quam fisiologi/an Graeci appellant, notam esse sibi profitebatur, et partim auguriis, partim coniectura, quae essent futura dicebat, et in Persis augurantur et diuinant magi, qui congregantur in fano commentando causa atque inter se conloquendi, quod etiam idem uos quondam facere Nonis solebatis; 91 nec quisquam rex Persarum potest esse, qui non ante magorum disciplinam scientiamque perceperit. Licet autem uidere et genera quaedam et nationes huic scientiae deditas. Telmessus in Caria est, qua in urbe excellit haruspicum disciplina; itemque Elis in Peloponneso familias duas certas habet, lamidarum unam, alteram Clutidarum, haruspicinae nobilitate praestantes. In Syria Chaldaei cognitione astrorum sollertiaque ingeniorum antecellunt. 92 Etruria autem de caelo tacta scientissume animaduertit, eademque interpretatur quid quibusque ostendatur monstris atque portentis. Quocirca bene apud maiores nostros senatus, tum cum florebat imperium, decreuit ut de principum filiis x ex singulis Etruriae populis in disciplinam traderentur, ne ars tanta propter tenuitatem hominum a religionis auctoritate abduceretur ad mercedem atque quaestum. Phryges autem et Pisidae et Cilices et Arabum natio auium significationibus plurimum obtemperant, quod idem factitatum in Umbria accepimus. XLII 93 Ac mihi quidem uidentur e locis quoque ipsis, qui a quibusque incolebantur, diuinationum opportunitates esse ductae. Etenim Aegyptii et Babylonii in camporum patentium aequoribus habitantes, cum ex terra nihil emineret quod contemplationi caeli officere posset, omnem curam in siderum cognitione posuerunt; Etrusci autem, quod religione imbuti studiosius et crebrius hostias immolabant, extorum cognitioni se maxume dediderunt, quodque propter aeris crassitudinem de caelo apud eos multa fiebant, et quod ob eandem causam multa inuisitata partim e caelo, alia ex terra oriebantur, quaedam etiam ex hominum pecudumue conceptu et satu, ostentorum exercitatissumi interpretes exstiterunt. Quorum quidem uim, ut tu soles dicere, uerba ipsa prudenter a maioribus posita declarant. Quia enim ostendunt, portendunt, monstrant, praedicunt, ostenta, portenta, monstra, prodigia dicuntur. 94 Arabes autem et Phryges et Cilices, quod pastu pecudum maxume utuntur, campos et montes hieme et aestate peragrantes, propterea facilius cantus auium et uolatus notauerunt; eademque et Pisidiae causa fuit et huic nostrae Umbriae. Tum Caria tota praecipueque Telmesses, quos ante dixi, quod agros uberrumos maximeque fertiles incolunt, in quibus multa propter fecundidatem fingi gignique possunt, in ostentis animaduertendis diligentes fuerunt. XLIII 95 Quis uero non uidet in optuma quaque re publica plurimum auspicia et reliqua diuinandi genera ualuisse? Quis rex umquam fuit, quis populus, qui non uteretur praedictione diuina? Neque solum in pace, sed in bello multo etiam magis, quo maius erat certamen et discrimen salutis. Omitto nostros, qui nihil in bello sine extis agunt, nihil sine auspiciis domi [habent auspicia]; externa uideamus. Namque et Athenienses omnibus semper publicis consiliis diuinos quosdam sacerdotes, quos ma/nteij uocant, adhibuerunt, et Lacedaemonii regibus suis augurem adsessorem dederunt, itemque senibus (sic enim consilium publicum appellant) augurem interesse uoluerunt, iidemque de rebus maioribus semper aut Delphis oraclum aut ab Hammone aut a Dodona petebant; 96 Lycurgus quidem, qui Lacedaemoniorum rem publicam temperauit, leges suas auctoritate Apollinis Delphici confirma, uit; quas cum uellet Lysander commutare, eadem est prohibitus religione. Atque etiam qui praeerant Lacedaemoniis, non contenti uigilantibus curis, in Pasiphaae fano, quod est in agro propter urbem, somniandi causa excubabant, quia uera quietis oracla ducebant. 97 Ad nostra iam redeo. Quotiens senatus decemuiros ad libros ire iussit! Quantis in rebus quamque saepe responsis haruspicum paruit! nam et cum duo uisi soles essent, et cum tres lunae, et cum faces, et cum sol nocte uisus esset, et cum e caelo fremitus auditus, et cum caelum discessisse uisum esset atque in eo animaduersi globi. Delata etiam ad senatum labes agri Priuernatis, cum ad infinitam altitudinem terra desidisset Apuliaque maximis terrae motibus conquassata esset. Quibus portentis magna populo Romano bella perniciosaeque seditiones denuntiabantur, inque his omnibus responsa haruspicum cum Sibyllae uersibus congruebant. 98 Quid cum Cumis Apollo sudauit, Capuae Victoria? Quid, ortus androgyni nonne fatale quoddam monstrum fuit? Quid cum fluuius Atratus sanguine fluxit? Quid quod saepe lapidum, sanguinis non numquam, terrae interdum, quondam etiam lactis imber effluxit? Quid cum in Capitolio ictus Centaurus - caelo est, in Auentino portae et homines, Tusculi aedes Castoris et Poflucis Romaeque Pietatis? Nonne et haruspices ea responderunt, quae euenerunt, et in Sibyllae libris eaedem repertae praedictiones sunt? XLIV 99 Caeciliae Q. filiae somnio modo Marsico bello templum est a senatu Iunoni Sospitae restitutum. Quod quidem somnium Sisenna cum disputauisset mirifice ad uerbum cum re conuenisse, tum insolenter, credo ab Epicureo aliquo inductus, disputat somniis credi non oportere. Idem contra ostenta nibil disputat exponitque initio belli Marsici et deorum simulacra sudauisse, et sanguinem fluxisse, et discessisse caelum, et ex occulto auditas esse uoces, quae pericula belli nuntiarent, et Lanuuii clipeos, quod haruspicibus tristissumum uisum esset, a muribus esse derosos. 100 Quid quod in annalibus habemus Veienti bello, cum lacus Albanus praeter modum creuisset, Veientem quendam ad nos hominem nobilem perfugisse, eumque dixisse ex fatis, quae Veientes scripta haberent, Veios capi non posse, dum lacus is redundaret, et, si lacus emissus lapsu et cursu suo ad mare profluxisset, perniciosum populo Romano; sin autem ita esset eductus, ut ad mare peruenire non posset, tum salutare nostris fore? Ex quo illa mirabilis a maioribus Albanae aquae facta deductio est. Cum autem Veientes bello fessi legatos ad senatum misissent, tum ex iis quidam dixisse dicitur non omnia illum transfugam ausum esse senatui dicere: in isdem enim fatis scriptum Veientes habere fore ut breui a Gallis Roma caperetur, quod quidem sexennio post Veios captos factum esse uidemus. XLV 101 Saepe etiam et in proeliis Fauni auditi et in rebus turbidis ueridicae uoces ex occulto missae esse dicuntur; cuius generis duo sint ex multis exempla, sed maxuma. Nam non multo ante urbem captam exaudita uox est a luco Vestae, qui a Palati radice in nouam uiam deuexus est, ut muri et portae reficerentur; futurum esse, nisi prouisum esset, ut Roma caperetur. Quod neglectum cum caueri poterat, post acceptam illam maximam cladem expiatum est; ara enim Aio Loquenti, quam saeptam uidemus, exaduersus eum locum consecrata est. Atque etiam scriptum a multis est, cum terrae motus factus esset ut sue plena procuratio fieret, uocem ab aede Iunonis ex arce exstitisse; quocirca Iunonem iram appellatam Monetam. Haec igitur et a dis significata et a nostris maioribus iudicata contemnimus? 102 Neque solum deorum uoces Pythagorei obseruitauerunt, sed etiam hominum, quae uocant omina. Quae maiores nostri quia ualere censebant, idcirco omnibus rebus agendis "quod bonum, faustum, felix fortunatumque esset" praefabantur, rebusque diuinis, quae publice fierent, ut "fauerent linguis" imperabatur, inque feriis imperandis ut "litibus et iurgiis se abstinerent". Itemque in lustranda colonia ab eo qui eam deduceret, et cum imperator exercitum, censor populum lustraret, bonis nominibus qui hostias ducerent eligebantur. Quod idem in dilectu consules obseruant, ut primus miles fiat bono nomine. 103 Quae quidem a te scis et consule et imperatore summa cum religione esse seruata. Praerogatiuam etiam maiores omen iustorum comitiorum esse uoluerunt. XLVI Atque ego exempla ominum nota proferam. L. Paulus consul iterum, cum ei bellum ut cum rege Perse gereret obtigisset, ut ea ipsa die domum ad uesperum rediit, filiolam suam Tertiam, quae tum erat admodum parua, osculans animaduertit tristiculam. "Quid est," inquit, "mea Tertia? quid tristis es?" "Mi pater," inquit, "Persa periit." Tum ille artius puellam complexus: 'Accipio," inquit, "mea filia, omen. Erat autem mortuus catellus eo nomine, 104 L. Flaccum, flaminem Martialem, ego audiui, cum diceret Caeciliam Metelli, cum uellet sororis suae filiam in matrimonium conlocare, exisse in quoddam sacellum ominis capiendi causa, quod fieri more ueterum solebat. Cum uirgo staret et Caecilia in sella sederet, neque diu ulla uox exstitisset, puellam defatigatam petisse a matertera, ut sibi concederet paulisper ut in eius sella requiesceret; illam autem dixisse: "Vero, mea puella, tibi concedo meas sedes." Quod omen res consecuta est; ipsa enim breui mortua est, uirgo autem nupsit, cui Caecilia nupta fuerat. Haec posse contemni uel etiam rideri praeclare intellego, sed id ipsum est deos non putare, quae ab iis significantur contemnere. XLVII 105 Quid de auguribus loquar? Tuae partes sunt, tuum, inquam, auspiciorum atrocinium debet esse. Tibi App. Claudius augur consuli nuntiauit addubitato salutis augurio bellum domesticum triste ac turbulentum fore; quod paucis post mensibus exortum paucioribus a te est diebus oppressum. Cui quidem auguri uehementer adsentior; solus enim multorum annorum memoria non decantandi augurii, sed diuinandi tenuit disciplinam. Quem inridebant collegae tui eumque tum Pisidam, tum Soranum augurem esse dicebant; quibus nulla uidebatur in auguriis aut praesensio aut scientia ueritatis futurae; sapienter aiebant ad opinione imperitorum esse fictas religiones. Quod longe secus est neque enim in pastoribus illis, quibus Romulus praefuit, ne in ipso Romulo haec calliditas esse potuit, ut ad errorem multitudinis religionis simulacra fingerent. Sed difficultas laborque discendi disertare neglegentiam reddidit; malunt enim disserere nihil esse in auspiciis quam, quid sit, ediscere. 106 Quid est illo auspicio diuinius, quod apud te in Mario est? ut utar potissumum auctore te: "Hic Iouis altisoni subito pinnata satelles arboris e trunco, serpentis saucia morsu, subrigit ipsa, feris transfigens unguibus anguem semianimum et uaria grauiter ceruice micantem. Quem se intorquentem lanians rostroque cruentans iam satiata animos, iam duros ulta dolores abicit ecflantem et laceratum adfligit in unda seque obitu a solis nitidos conuertit ad ortus. Hanc ubi praepetibus pinnis lapsuque uolantem conspexit Marius, diuini numinis augur, faustaque signa suae laudis reditusque notauit, partibus intonuit caeli pater ipse sinistris. Sic aquilae clarum firmauit Iuppiter omen." XLVIII 107 Atque ille Romuli auguratus pastoralis, non urbanus fuit, nec fictus ad opiniones imperitorum, sed a certis acceptus et posteris traditus. Itaque Romulus augur, ut apud Ennium est, cum fratre item augure "Curantes magna cum cura, tum cupientes regni dant operam simul auspicio augurioque. *In monte* Remus auspicio se deuouet atque secundam solus auem seruat; at Romulus pulcher in alto quaerit Auentino, seruat genus altiuolantum. Certabant, urbem Romam Remoramne uocarent; omnibus cura uiris uter esset induperator. Exspectant, ueduti consul cum mittere signum uolt, omnes auidi spectant ad carceris oras, 108 quam mox emittat pictis e faucibus currus: sic exspectabat populus atque ore timebat rebus, utri magni uictoria sit data regni. Interea sol albus recessit in infera noctis. Exin candida se radiis dedit icta foras lux, et simul ex alto longe pulcherruma praepes laeua uolauit auis. Simul aureus exoritur sol, cedunt ce caelo ter quattuor corpora sancta auium, praepetibus sese pulchrisque locis dant. Conspicit inde sibi data Romulus esse priora, auspicio regni stabilita scamna solumque." XLIX 109 Sed ut, unde huc digressa est, eodem redeat oratio: si nihil queam disputare quam ob rem quidque fiat, et tantum modo fieri ea quae commemoraui doceam, parumne Epicuro Carneadiue respondeam? Quid si etiam ratio exstat artificiosae praesensionis facilis, diuinae autem paulo obscurior? Quae enim extis, quae fulgoribus, quae portentis, quae astris praesentiuntur, haec notata sunt obseruatione diuturna; adfert autem uetustas omnibus in rebus longinqua obseruatione incredibilem scientiam; quae potest esse etiam sine motu atque impulsu deorum, cum quid ex quoque eueniat et quid quamque rem significet crebra animaduersione perspectum est. 110 Altera diuinatio est naturalis, ut ante dixi; quae physica disputandi subtditate reuerenda est ad naturam deorum, a qua, ut doctissimis sapientissimisque placuit, haustos animos et libatos habemus; cumque omnia completa et referta sint aeterno sensu et mente diuina, necesse est cognatione diuinorum animorum animos humanos commoueri. Sed uigìlantes animi uitae necessitatibus seruiunt diiunguntque se a societate diuina uinclis corporis impediti. 111 (Rarum est quoddam genus eorum qui se a corpore àuocent et ad diuinarum rerum cognitionem cura omni studioque rapiantur). Horum sunt auguria non diuini impetus, sed rationis humanae; nam et natura futura praesentiunt, ut aquarum eluuiones et deflagrationem futuram aliquando caeli atque terrarum; alii autem in re publica esercitati, ut de Atheniensi Solone accepimus, orientem tyrannidem multo ante prospiciunt. Quos prudentes possumus dicere, id est prouidentes, diuinos nullo modo possumus, non plus quam Milesium Thalem, qui, ut obiurgatores suos conuinceret ostenderetque etiam philosophum, si ei commodum esset, pecuniam facere posse, omnem oleam, ante quam florere coepisset, in agro Milesio coemisse dicitur. 112Animaduerterat fortasse quadam scientia olearum ubertatem fore. Et quidem idem primus defectionem solis, quae Astyage regnante facta est, praedixisse fertur. L Multa medici multa gubernatores, agricolae etiam multa praesentiunt, sed nullam eorum diuinationem uoco, ne illam quidem, qua ab Anaximandro physico moniti Lacedaemonii sunt, ut urbem et tecta linquerent armatique in agro excubarent, quod terrae motus instaret, tum cum et urbs tota corruit et e monte Taygeto extrema [montis] quasi puppis auolsa est. Ne Pherecydes quidem, ille Pythagorae magister, potius diuinus habebitur quam physicus, quod, cum uidisset haustam aquam de iugi puteo, terrae motus dixit instare. 113 Nec uero umquam animus hominis naturaliter diuinat, nisi cum ita solutus est et uacuus, ut ei plane nihil sit cum corpore; quod aut uatibus contingit aut dormientibus. Itaque ea duo genera a Dicaearcho probantur et, ut dixi, a Cratippo nostro; si propterea quod ea proficiscuntur a natura, sint summa sane, modo ne sola; sin autem nihil esse in obseruatione putant, multa tollunt quibus uitae ratio continetur. Sed quoniam dant aliquid, idque non paruum [uaticinationes cum somniisl, nihil est quod cum his magnopere pugnemus, praesertim cum sint, qui omnino nullam diuinationem probent. 114 Ergo et ii, quorum animi spretis corporibus euolant atque excurrunt foras, ardore aliquo infiammati atque incitati cernunt illa profecto quae uaticinantes pronuntiant, multisque rebus inflammantur tales animi, qui corporibus non inhaerent, ut ii qui sono quodam uocum et Phrygiis cantibus incitantur. Multos nemora siluaeque, multos amnes aut maria commouent, quorum furibunda mens uidet ante muto quae sint futura. Quo de genere illa sunt: "eheu uidete! iudicauit inclitum iudicium inter deas tris aliquis, quo iudicio Lacedaemonia mulier, Furiarum una, adueniet." Eodem enim modo multa a uaticinantibus saepe praedicta sunt neque solum uerbis, sed etiam "uersibus quos olim Fauni uatesque canebant." 115 Similiter Marcius et Publicius uates cecinisse dicuntur; quo de genere Apollinis operta prolata sunt. Credo etiam anhelitus quosdam fuisse terrarum, quibus inflatae mentes oracla funderent. LI Atque haec quidem uatium ratio est, nec dissimilis sane somniorum. Nam quae uigilantibus accidunt uatibus, eadem nobis dormientibus. Viget enim animus in somnis liber ab sensibus omnique impeditone curarum, iacente et mortuo paene corpore. Qui quia uixit ab omni aeternitate uersatusque est cum innumerabilibus animis, omnia quae in natura rerum sunt uidet, si modo temperatis escis modicisque potionibus ita est adfectus, ut sopito corpore ipse uigilet. Haec somniantis est diuinatio. 116 Hic magna quaedam exoritur, neque ea naturalis, sed artificiosa somniorum [Antiphonis] interpretatio eodemque modo et oraculorum et uaticinationum: sunt enim explanatores, ut grammatici poëtarum. Nam ut aurum et argentum, aes, ferrum frustra natura diuina genuisset, nisi eadem docuisset quem ad modum ad eorum uenas perueniretur, nec fruges terrae bacasue arborum cum utilitate ulla generi bumano dedisset, nisi hearum cultus et conditiones tradidisset, materiaue quicquam iuuaret, nisi confectionis eius fabricam haberemus, sic cum omni utilitate quam di hominibus dederunt ars aliqua coniuncta est per quam illa utilitas percipi possit. Item igitur somniis, uaticinationibus, oraclis, quod erant multa obscura, multa ambigua, explanationes adhibitae sunt interpretum. 117 Quo modo autem aut uates aut somniantes ea uideant, quae nusquam etiam tunc sint, magna quaestio est. Sed esplorata si sint ea quae ante quaeri debeant, sint haec quae quaerimus faciliora. Continet enim totam hanc quaestionem ea ratio, quae est de natura deorum, quae a te secundo libro est esplicata dilucide. Quam si obtinemus, stabit illud quod hunc locum continet de quo agimus: esse deos, et eorum prouidentia mundum administrari, eosdemque consulere rebus humanis, nec solum uniuersis, uerum etiam singulis. Haec si tenemus, quae mihi quidem non uidentur posse conuelli, profecto hominibus a dis futura significari necesse est. LII 118 Sed distinguendum uidetur quonam modo. Nam non placet Stoicis singulis iecorum fissis aut auium cantibus interesse deum (neque enim decorum est nec dis dignum nec fieri ullo pacto potest), sed ita a principio incohatum esse mundum, ut certis rebus certa signa praecurrerent, alia in extis, alia in auibus, alia in fulgoribus, alia in ostentis, alia in stellis, alia in somniantium uisis, alia in furentium uocibus. Ea quibus bene percepta sunt, ii non saepe falluntur; male coniecta maleque interpretata falsa sunt non rerum uitio, sed interpretum inscientia. Hoc autem posito atque concesso, esse quandam uim diuinam hominum uitam continentem, non difficile est, quae fieri certe uidemus, ea qua ratione fiant suspicari. Nam et ad hostiam deligendam potest dux esse uis quaedam sentiens, quae est toto confusa mundo, et tum ipsum, cum immolare uelis, extorum fieri mutatio potest, ut aut absit aliquid aut supersit; paruis enim momentis multa natura aut adfingit aut mutat aut detrahit. 119 Quod ne dubitare possimus, maximo est argumento quod paulo ante interitum Caesaris contigit. Qui cum immolaret illo die quo primum in sella aurea sedit et cum purpurea ueste processit, in extis bouis opimi cor non fuit. Num igitur censes ullum animal, quod sanguinem habeat, sine corde esse posse? Qua ille rei [non est] nouitate perculsus, cum Spurinna diceret timendum esse ne et consilium et uita deficeret: earum enim rerum utramque a corde proficisci. Postero die caput in iecore non fuit. Quae quidem illi portendebantur a dis irnmortalibus ut uideret interitum, non ut caueret. Cum igitur eae partes in extis non reperiuntur, sine quibus uictuma illa uiuere nequisset, intellegendum est in ipso immolationis tempore eas partes, quae absint, interisse. LIII 120 Eademque efficit in auibus diuina mens, ut tum huc, tum illuc uolent alites, tum in hac, tum in illa parte se occultent, tum a dextra, tum a sinistra parte canant oscines. Nam si animal omne, ut uult, ita utitur motu sui corporis, prono, obliquo, supino, membraque quocumque uult flectit, contorquet, porrigit, contrabit eaque ante efficit paene quam cogitat, quanto id deo est facilius, cuius numini parent omnia! 121 Idemque mittit et signa nobis eius generis qualia permulta historia tradidit, quale scriptum illud uidemus: si luna paulo ante solis ortum defecisset in signo Leonis, fore ut armis Dareus et Persae ab Alexandro et Macedonibus [proelio] uincerentur Dareusque moreretur; et si puella nata biceps esset, seditionem in populo fore, corruptelam et adulterium domi; et si mulier leonem peperisse uisa esset, fore, ut ab exteris gentibus uinceretur ea res publica, in qua id contigisset. Eiusdem generis etiam illud est quod scribit Herodotus, Croesi filium, cum esset infans, locutum; quo ostento regnum patris et domum funditus concidisse. Caput arsisse Seruio Tullio dormienti quae historia non prodidit? Ut igitur qui se tradidit quieti praeparato animo cum bonis, cogitationibus, tum rebus ad tranquillitatem adcommodatis, certa et uera cernit in somnis, sic castus animus purusque uigilantis et ad astrorum et ad auium reliquorumque signorum et ad extorum ueritatem est paratior. LIV 122 Hoc nimirum est ffiud, quod de Socrate accepimus, quodque ab ipso in libris Socraticorum saepe dicitur: esse diuinum quiddam, quod daimo/nion appellat, cui semper ipse paruerit numquam impellenti, saepe reuocanti. Et Socrates quidem (quo quem auctorem meliorem quaerimus?) Xenophonti consulenti sequereturne Cyrum, posteaquam exposuit quae ipsi uidebantur, "Et nostrum quidem," inquit, "humanum est consilium; sed de rebus et obscuris et incertis ad Apollinem censeo referundum, ad quem etiam Athenienses publice de maioribus rebus semper rettulerunt. 123 Scriptum est item, cum Critonis, sui familiaris, oculum adligatum uidisset, quaesiuisse quid esset; cum autem ille respondisset in agro ambulanti ramulum adductum, ut remissus esset, in oculum suum recidisse, tum Socrates: 'Non enim paruisti mihi reuocanti, cum uterer, qua soleo, praesagatione diuina." Idem etiam Socrates, cum apud Delium male pugnatum esset Lachete praetore fugeretque cum ipso Lachete, ut uentum est in triuium, eadem, qua ceteri, fugere noluit. Quibus quaerentibus cur non eadem uia pergeret, deterreri se a deo dixit; cum quidem ii, qui alia uia fugerant, in hostium equitatum inciderunt. Permulta conlecta sunt ab Antipatro, quae mirabiliter a Socrate diuinata sunt; quac praetermittam; tibi enim nota sunt, mihi ad commemorandum non necessaria. 124 Illud tamen eius philosophi magnificum ac paene diuinum, quod, cum impiis sententiis damnatus esset, aequissimo animo se dixit mori; neque enim domo egredienti neque illud suggestum, in quo causam dixerat, ascendenti signum sibi ullum, quod consuesset, a deo quasi mali alicuius impendentis datum. LV Equidem sic arbitror, etiamsi multa fallant eos, qui aut arte aut coniectura diuinare uideantur, esse tamen diuinationem; homines autem, ut in ceteris artibus, sic in hac posse falli. Potest accidere ut aliquod signum dubie datum pro certo sit acceptum, potest aliquod latuisse aut ipsum aut quod esset illi contrarium. Mihi autem ad hoc, de quo disputo, probandum satis est non modo plura, sed etiam pauciora diuine praesensa et praedicta reperiri. 125 Quin etiam hoc non dubitans dixerim, si unum aliquid ita sit praedictum praesensumque, ut, cum euenerit, ita cadat, ut praedictum sit, neque in eo quicquam casu et fortuito factum esse appareat, esse certe diuinationem, idque esse omnibus confitendum. Quocirca primum mihi uidetur, ut Posidonius facit, a deo, de quo satis dictum est, deinde a fato, deinde a natura uis omnis diuinandi ratioque repetenda. Fieri igitur omnia fato ratio cogit fateri. Fatum autem id appello, quod Graeci e)imarme)nhn , id est ordinem seriemque causarum, cum causae causa nexa rem ex se gignat. Ea est ex omni aeternitate fluens ueritas sempiterna. Quod cum ita sit, nihil est factum quod non futurum fuerit, eodemque modo nihil est futurum cuius non causas id ipsum efficientes natura contineat. 126 Ex quo intellegitur ut fatum sit non id quod superstitiose, sed id quod physice dicitur, causa aeterna rerum, cur et ea, quae praeterierunt, facta sint et, quae instant, fiant et, quae sequuntur, futura sint. Ita fit ut et obseruatione notari possit quae res quamque causam plerumque consequatur, etiamsi non semper (nam id quidem adfirmare difficile est), easdemque causas ueri simile est rerum futurarum cerni ab iis qui aut per furorem eas aut in quiete uideant. LVI 127 Praeterea, cum fato omnia fiant, id quod alio loco ostendetur, si quis mortalis possit esse, qui conligationem causarum omnium perspiciat animo, nihil eum profecto fallat. Qui enim teneat causas rerum futurarum, idem necesse est omnia teneat quae futura sint. Quod cum nemo facere nisi deus possit, relinquendum est homini, ut signis quibusdam consequentia declarantibus futura praesentiat. Non enim illa quae futura sunt subito exsistunt, sed est quasi rudentis explicatio sic traductio temporis nihil noui efficientis et primum quidque replicantis. Quod et ii uident, quibus naturalis diuinatio data est, et ii, quibus cursus rerum obseruando notatus est. Qui etsi causas ipsas non cernunt, signa tamen causarum et notas cernunt; ad quas adhibita memoria et diligentia et monumentis superiorum efficitur ea diuinatio, quae artificiosa dicitur, extorum, fulgorum, ostentorum signorumque caelestium. 128 Non est igitur ut mirandum sit ea praesentiri a diuinantibus quac nusquam sint; sunt enim omnia, sed tempore absunt. Atque ut in seminibus uis inest earum rerum, quae ex iis progignuntur, sic in causis conditae sunt res futurae, quas esse futuras aut concitata mens aut soluta somno cernit aut ratio aut coniectura praesentit. Atque ut ii qui solis et lunae reliquorumque siderum ortus, obitus motusque cognorunt, quo quidque tempore eorum futurum sit multo ante praedicunt, sic, qui cursum rerum euentorumque consequentiam diuturnitate pertractata notauerunt, aut semper aut, si id difficile est, plerumque, quodsi ne id quidem conceditur, non numquam certe quid futurum sit intellegunt. Atque haec quidem et quaedam eiusdem modi argumenta, cur sit diuinatio, ducuntur a fato. LVII 129 A natura autem alia quaedam ratio est, quae docet, quanta sit animi uis seiuncta a corporis sensibus, quod maxime contingit aut dormientibus aut mente permotis. Ut enim deorum animi sine oculis, sine auribus, sine lingua sentiunt inter se quid quisque sentiat (ex quo fit ut homines, etiam cum taciti optent quid aut uoueant, non dubitent quin di illud exaudiant), sic animi hominum, cum aut somno soluti uacant corpore aut mente permoti per se ipsi liberi incitati mouentur, cernunt ea quae permixti cum corpore [animi] uidere non possunt. 130 Atque hanc quidem rationem naturae difficile est fortasse traducere ad id genus diuinationis, quod ex arte profectum dicimus; sed tamen id quoque rimatur, quantum potest, Posidonius. Esse censet in natura signa quaedam rerum futurarum. Etenim Ceos accepirnus ortum Caniculae diligenter quotannis solere seruare coniecturamque capere, ut scribit Ponticus Heraclides, salubrisne an pestilens annus futurus sit: nam si obscurior quasi caligit nosa stella exstiterit, pingue et concretum esse caelum, ut eius adspiratio grauis et pestilens futura sit; sin inlustris et perlucida stella apparuerit, significari caelum esse tenue purumque et propterea salubre. 131 Democritus autem censet sapienter instituisse ueteres ut hostiarum immolatarum inspicerentur exta; quorum ex habitu atque ex colore tum salubritatis, tum pestilentiae signa percipi, non numquam etiam quae sit uel sterilitas agrorum uel fertilitas futura. Quae si a natura profecta obseruatio atque usus agnouit, multa adferre potuit dies, quae animaduertendo notarentur, ut ille Pacuuianus, qui in Chryse physicus inducitur, minime naturam rerum cognosse uideatur: "nam isti qui linguam auium intellegunt plusque ex alieno iecore sapiunt quam ex suo magis audiendum quam auscultandum censeo. Cur, quaeso, cum ipse paucis interpositis uersibus dicas satis luculente: "Quidquid est hoc, omnia animat, format, alit, auget creat, sepelit recipitque in sese omnia omniumque idemst pater, indidemque eadem aeque oriuntur de integro atque eodem occidunt." Quid est igitur cur, cum domus sit omnium una, eaque communis, cumque animi hominum semper fuerint futurique sint, cur ii, quid ex quoque eueniat, et quid quamque rem significet, perspicere non possint? Haec babui," inquit, "de diuinatione quae dicerem. LVIII 132 Nunc illa testabor, non me sortilegos neque eos, qui quaestus causa hariolentur, ne psychomantia quidem, quibus Appius, amicus tuus, uti solebat, agnoscere; non habeo denique nauci Marsum augurem, non uicanos haruspices, non de circo astrologos, non Isiacos coniectores, non interpretes somniorum; non enim sunt ii aut scientia aut arte diuini, sed "superstitiosi uates impudentesque harioli aut inertes aut insani aut quibus egestas imperat, qui sibi semitam non sapiunt, alteri monstrant uiam; quibus diuitias pollicentur, ab iis dracumam ipsi petunt. De his diuitiis sibi deducant dracumam, reddant cetera." Atque haec quidem Ennius, qui paucis ante uersibus esse deos censet, sed eos non curare opinatur quid agat humanum genus. Ego autem, qui et curare arbitror et monere etiam ac multa praedicere, leuitate, uanitate, malitia exclusa diuinationem probo". Quae cum dixisset Quintus, "Praeclare tu quidem," inquam," paratus**** µ02 MARCI TVLLI CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER ALTER I 1 Quaerenti mihi multumque et diu cogitanti quanam re possem prodesse quam plurimis, ne quando intermitterem consulere rei publicae, nulla maior occurrebat, quam si optimarum artium uias traderem meis ciuibus; quod compluribus iam libris me arbitror consecutum. Nam et cohortati sumus ut maxime potuimus ad philosophiae studium eo libro qui est inscriptus Hortensius, et, quod genus philosophandi minime adrogans maximeque et constans et elegans arbitraremur, quattuor Academicis libris ostendimus. 2 Cumque fundamentum esset philosophiae positum in finibus bonorum et malorum, perpurgatus est is locus a nobis quinque libris, ut quid a quoque et quid contra quemque philosophum diceretur intellegi posset. Totidem, subsecuti libri Tusculanarum disputationum res ad beate uiuendum maxime necessarias aperuerunt. Primus enim est de contemnenda morte, secundus de tolerando dolore, de aegritudine lenienda tertius, quartus de reliquis animi perturbationibus, quintus eum locum complexus est, qui totam philosophiam maxime inlustrat: docet enim ad beate uiuendum uirtutem se ipsa esse contentam. 3 Quibus rebus editis tres libri perfecti sunt de natura deorum, in quibus omnis eius loci quaestio continetur. Quae ut plane esset cumulateque perfecta, de diuinatione ingressi sumus his libris scribere; quibus, ut est in animo, de fato si adiunxerimus, erit abunde satisfactum toti huic quaestioni. Atque his libris adnumerandi sunt sex de re publica, quos tum scripsimus, cum gubernacula rei publicae tenebamus: magnus locus philosophiaeque proprius a Platone, Aristotele, Theophrasto totaque Peripateticorum familia tractatus uberrime. Nam quid ego de Consolatione dicam? quae mihi idem ipsi sane aliquantum medetur, ceteris item multum illam profuturam Puto. Interiectus est etiam nuper liber is, quem ad nostrum Atticum de senectute misimus; in primisque quoniam philosophia uir bonus efficitur et fortis, Cato noster in horum librorum numero ponendus est. 4 Cumque Aristoteles itemque Theophrastus, excellentes uiri cum subtilitate tum copia, cum philosophia dicendi etiam praecepta coniunxerint, nostri quoque oratorii libri in eundem librorum numerum reuerendi uidentur: ita tres erunt de oratore, quartus Brutus, quintus Orator. II Adhuc haec erant; ad reliqua alacri tendebamus animo sic parati, ut, nisi quae causa grauior obstitisset, nullum philosophiae locum esse pateremur, qui non Latinis litteris inlustratus pateret. Quod enim munus rei publicae adferre maius meliusue possumus, quam si docemus atque erudimus iuuentutem, his praesertim moribus atque temporibus, quibus ita prolapsa est, ut omnium opibus refrenanda ac coërcenda sit? 5 Nec uero id effici posse confido, quod ne postulandum quidem est, ut omnes adulescentes se ad haec studia conuertant. Pauci utinam! quorum tamen in re publica late patere poterit industria. Equidem ex iis etiam fructum capio laboris mei, qui iam aetate prouecti in nostris libris adquiescunt; quorum studio legendi meum scribendi studium uehementius in dies incitatur; quos quidem plures quam rebar esse cognoui. Magnificum illud etiam Romanisque hominibus gloriosum, ut Graecis de philosophia litteris non egeant; 6 quod adsequar profecto, si instituta perfecero. Ac mihi quidem explicandae philosophiae causam attulit casus grauis ciuitatis, cum in armis ciuilibus nec tueri meo more rem publicam nec nihil agere poteram, nec quid potius, quod quidem me dignum esset, agerem reperiebam. Dabunt igitur mihi ueniam mei ciues, uel gratiam potius habebunt, quod, cum esset in unius potestate res publica, neque ego me abdidi neque deserui neque adflixi neque ita gessi quasi homini aut temporibus iratus, neque porro ita aut adulatus aut admiratus fortunam sum alterius, ut me meae paeniteret. Id enim ipsum a Platone philosophiaque didiceram, naturales esse quasdam conuersiones rerum publicarum, ut eae tum a principibus tenerentur, tum a populis, aliquando a singulis. 7 Quod cum accidisset nostrae rei publicae, tum pristinis orbati muneribus haec studia renouare coepimus, ut et animus molestiis hac potissimum re leuaretur et prodessemus ciuibus nostris qua re cumque possemus. In libris enim sententiam dicebamus, contionabamur, philosophiam nobis pro rei publicae procuratione substitutam putabamus. Nunc quoniam de re publica consuli coepti sumus, tribuenda est opera rei publicae, uel omnis potius in ea cogitatio et cura ponenda; tantum huic studio relinquendum, quantum uacabit a publico officio et munere. Sed haec alias pluribus; nunc ad institutam disputationem reuertamur. III 8 Nam cum de diuinatione Quintus frater ea disseruisset quae superiore libro scripta sunt, satisque ambulatum uideretur, tum in bibliotheca quae in Lycio est adsedimus. Atque ego: "Adcurate tu quidem", inquam, "Quinte, et stoice Stoicorum sententiam defendisti, quodque me maxime delectat, plurimis nostris exemplis usus es, et iis quidem claris et inlustribus. Dicendum est mihi igitur ad ea quae sunt a te dicta, sed ita nihil ut adfirmem, quaeram omnia, dubitans plerumque et mihi ipse diffidens. Si enim aliquid certi haberem quod dicerem, ego ipse diuinarem, qui esse diuinationem nego. 9 Etenim me mouet illud quod in primis Carneades quaerere solebat, quarumnam rerum diuinatio esset. Earumne, quae sensibus perciperentur? At eas quidem cernimus, audimus, gustamus, olfacimus, tangimus. Num quid ergo in his rebus est, quod preuisione aut permotione mentis magis quam natura ipsa sentiamus? Aut num nescio qui ille diuinus, si oculis captus sit, ut Tiresias fuit, possit, quae alba sint, quae nigra dicere, aut, si surdus sit, uarietates uocum aut modos noscere? Ad nullam igitur earum rerum quae sensu accipiuntur diuinatio adhibetur. Atqui ne in iis quidem rebus quae arte tractantur diuinatione opus est. Etenim ad aegros non uates aut hariolos, sed medicos solemus adducere; nec uero qui fidibus aut tibiis uti uolunt ab haruspicibus accipiunt earum tractationem, sed a musicis. 10 Eadem in litteris ratio est reliquisque rebus, quarum est disciplina. Num censes eos, qui diuinare dicuntur, posse rispondere, sol maiorne quam terra sit an tantus quantus uideatur, lunaque suo lumine an solis utatur? sol, luna quem motum habeat? quem quinque stellae, quae errare dicuntur? Nec haec qui diuini habentur profitentur se esse dicturos, nec eorum, quae in geometria describuntur, quae uera, quae falsa sint: sunt enim ea mathematicorum, non hariolorum. IV De illis uero rebus quae in philosophia uersantur, num quid est quod quisquam diuinorum aut rispondere soleat aut consuli quid bonum sit, quid malum, quid neutrum? Sunt enim haec propria philosophorum. 11 Quid? de officio num quis haruspicem consulit quem ad modum sit cum parentibus, cum fratribus, cum amicis uiuendum, quem ad modum utendum pecunia, quem ad modum honorè, quem ad modum imperio? Ad sapientes haec, non ad diuinos referri solent. Quid? quae a dialecticis aut physicis tractantur, num quid eorum diuinari potest, unusne mundus sit an plures, quae sint initia rerum, ex quibus nascuntur omnia? Physicorum est ista prudente. Quomodo autem "mentientem", quem yeudo/menon uocant, dissoluas aut quem ad modum soriti resistas (quem, si necesse sit, Latino uerbo liceat "acerualem" appellare; sed nihil opus est: ut enim ipsa "philosophia" et multa uerba Graecorum, sic "sorites, satis Latino sermone tritus est), ergo haec quoque dialectici dicent, non diuini. Quid? cum quaeritur qui sit optimus rei publicae status, quae leges, qui mores aut utiles aut inutiles, haruspicesne ex Etruria arcessentur an principes statuent et delecti uiri periti rerum ciuilium? 12 Quodsi nec earum rerum, quae subiectae sensibus sunt, una diuinatio est nec earum quae artibus continentur, nec earum, quae in philosophia disseruntur, nec earum, quae in re publica uersantur, quarum rerum sit nihil prorsus intellego. Nam aut omnium debet esse, aut aliqua ei materia danda est in qua uersari possit. Sed nec omnium diuinatio est, ut ratio docuit, nec locus nec materia inuenitur, cui diuinationem praeficere possimus. V Vide igitur, ne nulla sit diuinatio. Est quidam Graecus uulgaris in hanc sententiam uersus: "Bene qui coniciet, uatem bunc perhibebo optumum." Num igitur aut, quae tempestas impendeat, uates melius coniciet quam gubernator, aut morbi naturam acutius quam medicus, aut belli administrationem prudentius quam imperator coniectura adsequetur? 13 Sed animaduerti, Quinte, te caute et ab iis coniecturis quae haberent artem atque prudentiam, et ab iis rebus quae sensibus aut artificiis perciperentur, abducere diuinationem eamque ita definire: diuinationem esse earum rerum praedictionem et praesensionem quae essent fortuitae. Primum eodem reuolueris: nam et medici et gubernatoris et imperatoris praesensio est rerum fortuitarum. Num igitur aut haruspex aut augur aut uates quis aut somnians melius coniecerit aut e morbo euasurum aegrotum aut e periculo nauem aut ex insidiis exercitum quam medicus, quam gubernator, quam imperator? 14 Atqui ne illa quidem diuinantis esse dicebas, uentos aut imbres impendentes quibusdam praesentire signis (in quo nostra quaedam Aratea memoriter a te pronuntiata sunt) etsi haec ipsa fortuita sunt: plerumque enim, non semper eueniunt. Quae est igitur aut ubi uersatur fortuitarum rerum praesensio, quam diuinationem uocas? Quae enim praesentiri aut arte aut ratione aut usu aut coniectura possunt, ea non diuinis tribuenda putas, sed peritis. Ita relinquitur ut ea fortuita diuinari possint quae nulla nec arte nec sapientia prouideri possunt: ut, si quis M. Marcellum illum, qui ter consul fuit, multis annis ante dixisset naufragio esse periturum, diuinasset profecto: nulla enim arte alia id nec sapientia scire potuisset. Talium ergo rerum, quae in fortuna positae sunt, praesensio diuinatio est. VI 15 Potestne igitur earum rerum, quae nihil habent rationis quare futurae sint, esse ulla praesensio? Quid est enim aliud fors, quid fortuna, quid casus, quid euentus, nisi cum sic aliquid cecidit, sic euenit, ut uel aliter cadere atque euenire potue rit? Quomodo ergo id quod temere fit, caeco casu et uolubilitate fortunae, praesentiri et praedici potest? 16 Medicus morbum ingrauescentem ratione prouidet, insidias imperatori tempestates gubernator; et tamen ii ipsi saepe falluntur, qui nihil sine certa ratione opinantur; ut agricola, cum florem oleae uidet, bacam quoque se uisurum putat, non sine ratione ille quidem, sed non numquam tamen fallitur. Quodsi falluntur ii qui nihil sine aliqua probabili coniectura ac ratione dicunt, quid existimandum est de coniectura eorum qui extis aut auibus aut ostentis aut oraclis aut somniis futura praesentiunt? Nondum dico quam haec signa nulla sint, fissum iecoris, corui cantus, uolatus aquilae, stellae traiectio, uoces furentium, sortes, somnia; de quibus singulis dicam suo loco; nunc de uniuersis. 17 Qui potest prouideri quicquam futurum esse quod neque causam habet ullam neque notam cur futurum sit? Solis defectiones itemque lunae praedicuntur in multos annos ab iis qui siderum motus numeris persequuntur; ea praedicunt enim quae naturae necessitas perfectura est. Vident ex constantissimo motu lunae quando illa e regione solis +facta+ incurrat in umbram terrae, quae est meta noctis, ut eam obscurari necesse sit, quandoque eadem luna subiecta atque opposita soli nostris oculis eius lumen obscuret, quo in signo quaeque errantium stelliarum quoque tempore futura sit, qui exortus quoque die signi alicuius aut qui occasus futurus sit. Haec qui ante dicunt, quam rationem sequantur uides. VII 18 Qui thesaurum inuentum aut hereditatem uenturam dicunt, quid sequuntur? Aut in qua rerum natura inest id futurum? Quodsi haec eaque quae sunt eiusdem generis habent aliquam talem necessitatem, quid est tandem quod casu fieri aut forte fortuna putemus? Nihil enim est tam contrarium rationi et constantiae quam fortuna, ut mihi ne in deum quidem cadere uideatur ut sciat quid casu et fortuito futurum sit. Si enim scit, certe illud eueniet; sin certe eueniet, nulla fortuna est; est autem fortuna; rerum igitur fortuitarum nulla praesensio est. 19 Aut si negas esse fortunam, et omnia, quae fiunt quaeque futura sunt, ex omni aeternitate definita dicis esse fataliter, muta definitionem diuinationis, quam dicebas praesensionem esse rerum fortuitarum. Si enim nihil fieri potest, nihil accidere, nihil euenire, nisi quod ab omni aeternitate certum fuerit esse futurum rato tempore, quae potest esse fortuna? Qua sublata qui locus est diuinationi, quae a te fortuitarum rerum est dicta praesensio? Quamquam dicebas omnia, quae fierent futuraue essent, fato contineri. Anile sane et plenum superstitionis fati nomen ipsum; sed tamen apud Stoicos de isto fato multa dicuntur; de quo alias; nunc quod necesse est. VIII 20 Si omnia fato, quid mihi diuinatio prodest? Quod enim is qui diuinat praedicit, id uero futurum est, ut ne illud quidem sciam quale sit, quod Deiotarum, necessarium nostrum, ex itinere aquila reuocauit; qui nisi reuertisset, in eo conclaui ei cubandum fuisset, quod proxuma nocte corruit; ruina igitur oppressus esset. At id neque, si fatum fuerat, effugisset nec, si non fuerat, in eum casum incidisset. Quid ergo adiuuat diuinatio, aut quid est quod me moneant aut sortes aut exta aut ulla praedictio? Si enim fatum fuit classes populi Romani bello Punico primo alteram naufragio, alteram a Poenis depressam interire, etiamsi tripudium solistumum pulli fecissent L. Iunio et P. Claudio consulibus, classes tamen interissent. Sin, cum auspiciis obtemperatum esset, interiturae classes non fuerunt, non interierunt fato; uultis autem omnia fato; nulla igitur est diuinatio. 21 Quodsi fatum fuit bello Punico secundo exercitum populi Romani ad lacum Trasumennum interire num id uitari potuit, si Flaminius consul iis signis iisque auspiciis quibus pugnare prohibebatur paruisset? [Certe potuit.] Aut igitur non fato interiit exercitus (mutari enim fata non possunt) aut, si fato (quod certe uobis ita dicendum est), etiamsi obtemperasset auspiciis, idem euenturum fuisset. Ubi est igitur ista diuinatio Stoicorum? Quae, si fato omnia fiunt, nihil nos admonere potest ut cautiores simus; quoquo enim modo nos gesserimus, fiet tamen illud quod futurum est; sin autem id potest flecti, nullum est fatum; ita ne diuinatio quidem, quoniam ea rerum futurarum est; nihil autem est pro certo futurum, quod potest aliqua procuratione accidere ne fiat. IX 22 Atque ego ne utilem quidem arbitror esse nobis futurarum rerum scientiam. Quae enim uita fuisset Priamo, si ab adulescentia scisset quos euentus senectutis esset habiturus? Abeamus a fabulis, propiora uideamus. Clarissimorum hominum nostrae ciuitatis grauissimos exitus in Consolatione conlegimus. Quid igitur? Ut omittamus superiores, Marcone Crasso putas utile fuisse tum, cum maxumis opibus fortunisque florebat, scire sibi interfecto Publio filio exercituque deleto trans Euphratem cum ignominia et dedecore esse pereundum? An Cn. Pompeium censes tribus suis consulatibus, tribus triumphis, maximarum rerum gloria laetaturum fuisse, si sciret se in solitudine Aegyptiorum trucidatum iri amisso exercitu, post mortem uero ea consecutura, quae sine lacrimis non possumus dicere? 23 Quid uero Caesarem putamus, si diuinasset fore ut in eo senatu quem maiore ex parte ipse cooptasset, in curia Pompeia, ante ipsius Pompei sirnulacrum, tot centurionibus suis inspectantibus, a nobilissumis ciuibus, partim etiam a se omnibus rebus ornatis, trucidatus ita iaceret, ut ad eius corpus non modo amicorum, sed ne seruorum quidem quisquam accederet, quo cruciatu animi uitam acturum fuisse? Certe igitur ignoratio futurorum malorum utilior est quam scientia. 24 Nam illud quidem dici, praesertim a Stoicis, nullo modo potest: "Non isset ad arma Pompeius, non transisset Crassus Euphratem, non suscepisset bellum ciuile Caesar." Non igitur fatalis exitus habuerunt. Vultis autem euenire omnia fato: nihil ergo illis profuisset diuinare; atque etiam omnem fructum uitae superioris perdidissent; quid enim posset iis esse laetum exitus suos cogitantibus? Ita, quoquo sese uerterint Stoici, iaceat necesse est omnis eorum sollertia. Si enim id, quod euenturum est, uel hoc uel illo modo potest euenire, fortuna ualet plurimum; quae autem fortuita sunt, certa esse non possunt. Sin autem certum est quid quaque de re quoque tempore futurum sit, quid est quod me adiuuent haruspices, cum res tristissumas portendi dixerunt, X 25 addunt ad extremum omnia leuius casura rebus diuinis procuratisi Si enim nihil fit extra fatum, nihil leuari re diuina potest. Hoc sentit Homerus, cum querentem Iouem inducit, quod Sarpedonem filium a morte contra fatum eripere non posset. Hoc idem significat Graecus ille in eam sententiam uersus: "quod fore paratum est, id summum exsuperat Iouem." Totum omnino fatum etiam Atellanio uersu iure mihi esse inrisum uidetur; sed in rebus tam seueris non est iocandi locus. Concludatur igitur ratio: si enim prouideri nihil potest futurum esse eorum quae casu fiunt, quia esse certa non possunt, diuinatio nulla est; sin autem idcirco possunt prouideri, quia certa sunt et fatalia, rursus diuinatio nulla est; eam enim tu fortuitarum rerum esse dicebas. 26 Sed haec fuerit nobis tamquam leuis armaturae prima orationis excursio; nunc comminus agamus experiamurque si possimus cornua commouere disputationis tuae. XI Duo enim genera diuinandi esse dicebas, unum artificiosum, alterum naturale; artificiosum constare partim ex coniectura, partim ex obseruatione diuturna; naturale, quod animus adriperet aut exciperet extrinsecus ex diuinitate, unde omnes animos haustos aut acceptos aut libatos haberemus. Artificiosa diuinationis illa fere genera ponebas: extispicum eorumque qui ex fulgoribus ostentisque praedicerent, tum augurum eorumque qui signis aut ominibus uterentur, omneque genus coniecturale in hoc fere genere ponebas. 27 Illud autem naturale aut concitatione mentis edi et quasi fundi uidebatur aut animo per somnum sensibus et curis uacuo prouideri. Duxisti autem diuinationem omnem a tribus rebus, a deo, a fato, a natura. Sed tamen cum explicare nihil posses, pugnasti commenticiorum exemplorum mirifica copia. De quo primum hoc libet dicere: hoc ego philosophi non esse arbitror, testibus uti qui aut casu ueri aut malitia falsi fictique esse possunt; argumentis et rationibus oportet quare quidque ita sit docere, non euentis, iis praesertim quibus mihi liceat non credere. XII 28 Ut ordiar ab haruspicina, quam ego rei publicae causa communisque religionis colendam censeo - sed soli sumus; licet uerum exquirere sine inuidia, mihi praesertim de plerisque dubitanti -, inspiciamus, si placet, exta primum. Persuaderi igitur cuiquam potest ea, quae significari dicuntur extis, cognita esse ab haruspicibus obseruatione diuturna? Quam diuturna ista fuit? Aut quam longinquo tempore obseruari potuit? Aut quo modo est contata inter ipsos, quae pars inimica, quae pars familiaris esset, quod fissum periculum, quod commodum aliquod ostenderet? An haec inter se haruspices Etrusci, Elii, Aegyptii, Poeni contulerunt? At id, praeterquam quod fieri non potuit, ne fingi quidem potest; alios enim alio more uidemus exta interpretari, nec esse unam omnium disciplinam. 29 Et certe si est in extis aliqua uis quae declaret futura, necesse est eam aut cum rerum natura esse coniunctam aut conformari quodam modo numine deorum uique diuina. Cum rerum natura, tanta tamque praeclara, in omnes partes motusque diffusa, quid habere potest commune non dicam gallinaceum fel (sunt enim qui uel argutissima haec exta esse dicant), sed tauri opimi iecur aut cor aut pulmo quid habet naturale, quod declarare possit quid futurum sit? XIII 30 Democritus tamen non inscite nugatur, ut physicus, quo genere nihil adrogantius: "quod est ante pedes nemo spectat, caeli scrutantur plagas". Verum is tamen habitu extorum et colore declarari censet haec dumtaxat: pabuli genus et earum rerum, quas terra procreet, uel ubertatem uel tenuitatem; salubritatem etiam aut pestilentiam extis significari putat. 0 mortalem beatum, cui certo scio ludum numquam defuisse! Huncine hominem tantis delectatum esse nugis, ut non uideret tum futurum id ueri simile, si omnium pecudum exta eodem temporem eundem habitum se coloremque conuerterent? Sed si eadem hora aliae pecudis iecur nitidum atque plenum est, aliae horridum et exile, quid est quod declarari possit habitu extorum et colore? 31 An hoc eiusdem modi est quale Pherecydeum illud quod est a te dictum, qui, cum aquam ex puteo uidisset haustam, terrae motum dixit futurum? Parum, credo, impudenter, quod, cum factus est motus, dicere audent quae uis id effecerit; etiamne futurum esse aquae iugis colore praesentiunt? Multa istius modi dicuntur in scholis, sed credere omnia uide ne non sit necesse. 32 Verum sint sane ista Democritea uera; quando ea nos extis exquirimus? Aut quando aliquid eius modi ab haruspice inspectis extis audiuimus? Ab aqua aut ab igni pericula monent; tum hereditates, tum damna denuntiant; fissum familiare et uitale tractant; caput iecoris ex omni parte diligentissume considerant; si uero id non est inuentum, nihil putant accidere potuisse tristius. XIV 33 Haec obseruari certe non potuerunt, ut supra docui. Sunt igitur artis inuenta, non uetustatis, si est ars ulla rerum incognitarum; cum rerum autem natura quam cognationem habent? Quae ut uno consensu iuncta sit et continens (quod uideo placuisse physicis, eisque maxume, qui omne, quod esset, unum esse dixerunt), quid habere mundus potest cum thesauri inuentione coniunctum? Si enim extis pecuniae mihi amplificatio ostenditur idque fit natura, primum exta sunt coniuncta mundo, deinde meum lucrum natura rerum continetur. Nonne pudet physicos haec dicere? Ut enim iam sit aliqua in natura rerum contagio, quam esse concedo (multa enim Stoici conligunt; nam et musculorum iecuscula bruma dicunt augeri, et puleium aridum florescere brumali ipso die et inflatas rumpi uesiculas, et semina malorum, quae in iis mediis inclusa sint, in contrarias partis se uertere; iam neruos in fidibus aliis pulsis resonare alios, ostreisque et conchylus omnibus contingere ut cum luna pariter crescant pariterque decrescant, arboresque ut hiemali tempore cum luna simul senescente, quia tum exsiccatae sint, tempestiue caedi putentur; 34 quid de fretis aut de marinis aestibus plura dicam, quorum accessus et recessus lunae motu gubernantur? Sescenta licet eiusdem modi proferri, ut distantium rerum cognatio naturalis appareat) - demus hoc: nihil enim huic disputationi aduersatur; num etiam, si fissum cuiusdam modi fuerit in iecore, lucrum ostenditur? Qua ex coniunctione naturae et quasi concentu atque consensu, quam sumpa/qeian Graeci appellant, conuenire potest aut fissum iecoris cum lucello meo aut meus quaesticulus cum caelo, terra rerumque natura? XV Concedam hoc ipsum, si uis, etsi magnam iacturam causae fecero, si ullam esse conuenientiam naturae cum extis concessero. 35 Sed tamen eo concesso qui euenit, ut is qui impetrire uelit conuenientem hostiam rebus suis immolet? Hoc erat, quod ego non rebar posse dissolui. At quam festiue dissoluitur! Pudet me non tui quidem, cuius etiam memoriam admiror, sed Chrysippi, Antipatri, Posidoni, qui idem istuc quidem dicunt quod est dictum a te, ad hostiam deligendam ducem esse uim quandam sentientem atque diuinam, quae toto confusa mundo sit. Illud uero multo etiam melius, quod et a te usurpatum est et dicitur ab illis: cum immolare quispiam uelit, tum fieri extorum mutationem, ut aut absit aliquid aut supersit; deorum enim numini parere omnia. 36 Haec iam, mihi crede, ne aniculae quidem existimant. An censes eundem uitulum si alius delegerit, sine capite iecur inuenturum; si alius, cum capite? Haec decessio capitis aut accessio subitone fieri potest, ut se exta ad immolatoris fortunam accommodent? Non perspicitis aleam quandam esse in hostiis deligendis, praesertim cum res ipsa doceat? Cum enim tristissuma exta sine capite fuerunt, quibus nihil uidetur esse dirius, proxuma hostia litatur saepe pulcherrume. Ubi igitur illae minae superiorum extorum? Aut quae tam subito facta est deorum tanta placatio? XVI Sed adfers in tauri opimi extis immolante Caesare, cor non fuisse; id quia non potuerit accidere, ut sine corde uictuma illa uiueret, iudicandum esse tum interisse cor, cum immolaretur. 37 Qui fit, ut alterum intellegas, sine corde non potuisse bouem uiuere, alterum non uideas, cor subito non potuisse nescio quo auolare? Ego enim possum uel nescire quae uis sit cordis ad uiuendum, uel suspicari contractum aliquo morbo bouis exile et exiguum et uietum cor et dissimile cordis fuisse; tu uero quid habes, quare putes, si paulo ante cor fuerit in tauro opimo, subito id in ipsa immolatione interisse? An quod adspexerit uestitu purpureo excordem Caesarem, ipse corde priuatus est? Urbem philosophiae, mihi crede, proditis, dum castella defenditis; nam, dum haruspicinam ueram esse uultis, physiologiam totam peruertitis. Caput est in iecore, cor in extis: iam abscedet, simul ac molam et uinum insperseris; deus id eripiet, uis aliqua conficiet aut exedet. Non ergo omnium interitus atque ortus natura conficiet, et erit aliquid quod aut ex nihilo oriatur aut in nihilum subito occidat. Quis hoc physicus dixit umquam? Haruspices dicunt; his igitur quam physicis credendum potius existumas? XVII 38 Quid? Cum pluribus deis immolatur, qui tandem euenit ut litetur aliis, aliis non litetur? Quae autem inconstantia deorum est, ut primis minentur extis, bene promittant secundis? Aut tanta inter eos dissensio, saepe etiam inter proxumos, ut Apollinis exta bona sint, Dianae non bona? Quid est tam perspicuum quam, cum fortuito hostiae adducantur, talia cuique exta esse, qualis cuique obtigerit hostia? "At enim id ipsum habet aliquid diuini, quae cuique hostia obtingat, tamquam in sortibus, quae cui ducatur." Mox de sortibus; quamquam tu quidem non hostiarum causam confirmas sortium similitudine, sed infirmas sortis conlatione hostiarum. 39 An, cum in Aequimaelium misimus qui adferat agnum quem immolemus, is mihi agnus adfertur qui habet exta rebus accommodata, et ad eum agnum non casu, sed duce deo seruus deducitur? Nam si casum in eo quoque esse dicis quasi sortem quandam cum deorum uoluntate coniunctam, doleo tantam Stoicos nostros Epicureis inridendi sui facultatem dedisse; non enim ignoras quam ista derideant. 40 Et quidem illi faciliius facere possunt: deos enim ipsos iocandi causa induxit Epicurus perlucidos et perflabilis et habitantis tamquam inter duos lucos sic inter duos mundos propter metum ruinarum, eosque habere putat eadem membra, quae nos, nec usum ullum habere membrorum. Ergo hic, circumitione quadam deos tollens, recte non dubitat diuinationem tollere; sed non, ut hic sibi constata item Stoici. Illius enim deus, nihil habens nec sui nec alieni negoti, non potest hominibus diuinationem impertire; uester autem deus potest non impertire, ut nihilo minus mundum regat et hominibus consulat. 41 Cur igitur uos induitis in eas captiones, quas numquam explicetis? Ita enim cum magis properant, concludere solent: "si di sunt, est diuinatio; sunt autem di; est ergo diuinatio." Multo est probabilius: "non est autem diuinatio; non sunt ergo di." Vide quam temere committant ut, si nulla sit diuinatio, nulli sint di. Diuinatio enim perspicue tollitur, deos esse retinendum est. XVIII 42 Atque hac extispicum diuinatione sublata omnis haruspicina sublata est. Ostenta enim sequuntur et fulgura. Valet autem in fulguribus obseruatio diuturna, in ostentis ratio plerumque coniecturaque adhibetur. Quid est igitur quod obseruatum sit in fulgure? Caelum in sedecim partes diuiserunt Etrusci. Facile id quidem fuit, quattuor, quas nos babemus, duplicare, post idem iterum facere, ut ex eo dicerent fulmen qua ex parte uenisset. Primum id quid interest, deinde quid significai? Nonne perspicuum est ex prima admiratione hominum, quod tonitrua iactusque fulminum extimuissent, credidisse ea efficere rerum omnium praepotentem Iouem? Itaque in nostris commentariis scriptum habemus: "Ioue tonante Augurante comitia populi habere nefas." 43 Hoc fortasse rei publicae causa constitutum est; comitiorum enim non habendorum causas esse uoluerunt. Itaque comitiorum solum uitium est fulmen, quod idem omnibus rebus optumum auspicium habemus si sinistrum fuit. Sed de auspiciis alio loco; nunc de fulgoribus. XIX Quid igitur minus a physicis dici debet quam quicquam certi significari rebus incertis? Non enim te puto esse eum qui Ioui fulmen fabricatos esse Cyclopas in Aetna putes; 44 nam esset mirabile, quo modo id Iuppiter totiens iaceret, cum unum haberet; nec uero fulminibus homines quid aut faciendum esset aut cauendum moneret. Placet enim Stoicis eos anhelitus terrae qui frigidi sint cum fluere coeperint uentos esse; cum autem se in nubem induerint eiusque tenuissimam quamque partem coeperint diuidere atque disrumpere idque crebrius facere et uehementius, tum et fulgores et tonitrua exsistere; si autem nubium conflictu ardor expressus se emiserit, id esse fulmen. Quod igitur ui naturae, nulla constantia, nullo raro tempore uidemus effici, ex eo significationem rerum consequentium quaerimus? Scilicet, si ista Iuppiter significaret, tam multa frustra fulmina emitteret! 45 Quid enim proficit cum in medium mare fulmen iecit? Quid cum in altissimos montis, quod plerumque fit? Quid cum in desertas solitudines? Quid cum in earum gentium oras, in quibus haec ne obseruantur quidem? XX "At inuentum est caput in Tiberi." Quasi ego artem aliquam istorum esse negem! Diuinationem nego. Caeli enim distributio, quam ante dixi, et certarum rerum notatio docet, unde fulmen uenerit, quo concesserit; quid significet autem, nulla ratio docet. Sed urges me meis uersibus: "nam pater altitonans stellanti nixus Olympo ipse suos quondam tumulos ac templa petiuit et Capitolinis iniecit sedibus ignis." Tum statua Nattae, tum simulacra deorum Romulusque et Remus cum attrice belua ui fulminis icti conciderunt, deque his rebus haruspicum exstiterunt responsa uerissuma. 46 Mirabile autem illud, quod, eo ipso tempore quo fieret indicium coniurationis in senatu, signum Iouis biennio post quam erat locatum in Capitolio conlocabatur. "Tu igitur animum induces - sic enim mecum agebas - causam istam et contra facta tua et contra scripta difendere?" Frater es; eo uereor. Verum quid tibi hic tandem nocet? Resne quae talis est an ego qui uerum explicari uolo? Itaque nihil contra dico, a te rationem totius haruspicinae peto. Sed te mirificam in latebram coniecisti; quod enim intellegeres fore ut premerere, cum ex te causas unius cuiusque diuinationis exquirerem, multa uerba fecisti: te, cum res uideres, rationem causamque non quaerere; quid fieret, non cur fieret, ad rem pertinere; quasi ego aut fieri concederem aut esset philosophi causam, cur quidque fieret, non quaerere! 47 Et eo quidem loco et Prognostica nostra pronuntiabas et genera herbarum, scammoniam aristolochiaeque radicem, quarum causam ignorares, uini et effectum uideres. XXI Dissimile totum; nam et prognosticorum causas persecuti sunt et Boëthus Stoicus, qui est a te nominatus, et noster etiam Posidonius; et, si causae non reperiantur istarum rerum, res tamen ipsae obseruari animaduertique potuerunt. Nattae uero statua aut aera legum de caelo tacta quid habent obseruatum ac uetustum? "Pinarii Nattae nobiles; a nobilitate igitur periculum." Hoc tam callide Iuppiter cogitauit! 'Romulus lactens fulmine ictus, urbi igitur periculum ostenditur, ei quam ille condidit.' Quam scite per notas nos certiores facit Iuppiter! "At eodem tempore signum Iouis conlocabatur quo coniuratio indicabatur." Et tu scilicet mauis numine deorum id factum quam casu arbitrari; et redemptor, qui columnam illam de Cotta et de Torquato conduxerat faciendam, non inertia aut inopia tardior fuit, sed a deis immortalibus ad istam horam reseruatus est! 48 Non equidem plane despero ista esse uera, sed nescio et discere a te uolo. Nam cum mihi quaedam casu uiderentur sic euenire ut praedicta essent a diuinantibus, dixisti multa de casu, ut Venerium iaci posse casu quattuor talis iactis, sed quadringentis centum Venerios non posse casu consistere. Primum nescio cur non possint, sed non pugno; abundas enim similibus. Habes et respersionem pigmentorum et rostrum suis et alia permulta. Idem Carneadem fingere dicis de capite Panisci; quasi non potuerit id euenire casu et non in omni marmore necesse sit inesse uel Praxitelia capita! Illa enim ipsa efficiuntur detractione, neque quicquam illuc adfertur a Praxitele; sed cum multa sunt detracta et ad liniamenta oris peruentum est, tum intellegas illud, quod iam expolitum sit, intus fuisse. 49 Potest igitur tale aliquid etiam sua sponte in lapicidinis Chiorum exstitisse. Sed sit hoc fictum; quid? in nubibus numquam animaduertisti leonis formam aut hippocentauri? Potest igitur, quod modo negabas, ueritatem casus imitari. XXII Sed quoniam de extis et de fulgoribus satis est disputatum, ostenta restant, ut tota haruspicina sit pertractata. Mulae partus prolatus est a te. Res mirabilis, propterea quia non saepe fit; sed si fieri non potuisset, facta non esset. Atque hoc contra omnia ostenta ualeat: numquam, quod fieri non potuerit, esse factum; sin potuerit, non esse mirandum. Causarum enim ignoratio in re noua mirationem facit; eadem ignoratio si in rebus usitatis est, non miramur. Nam qui mulam peperisse miratur, is quo modo equa pariat, aut omnino quae natura partum animantis faciat, ignorat. Sed quod crebro uidet non miratur, etiamsi cur fiat nescit; quod ante non uidit, id si euenit ostentum esse censet. Utrum igitur cum concepit mula an cum peperit, ostentum est? 50 Conceptio contra naturam fortasse, sed partus prope necessarius. XXIII Sed quid plura? Ortum uideamus haruspicinae; sic facillume quid habeat auctoritatis iudicabimus. Tages quidam dicitur in agro Tarquiniensi, cum terra araretur et sulcus altius esset impressus, exstitisse repente et eum adfatus esse qui arabat. Is autem Tages, ut in libris est Etruscorum, puerili specie dicitur uisus, sed senili fuisse prudentia. Eius adspectu cum obstipuisset bubulcus clamoremque maiorem cum admiratione edidisset, concursum esse factum, totamque breui tempore in eum locum Etruriam conuenisse. Tum illum plura locutum multis audientibus, qui omnia uerba eius exceperint litterisque mandarint. Omnem autem orationem fuisse eam qua haruspicinae disciplina contineretur; eam postea creuisse rebus nouis cognoscendis et ad eadem illa principia referendis. Haec accepimus ab ipsis, haec scripta conseruant, hunc fontem habent disciplinae. 51 Num ergo opus est ad haec refellenda Carneade? Num Epicuro? Estne quisquam ita desipiens, qui credat exaratum esse, deum dicam an hominem? Si deum, cur se contra naturam in terram abdiderat, ut patefactus aratro lucem adspiceret? Quid? Idem nonne poterat deus hominibus disciplinam superiore e loco tradere? Si autem homo ille Tages fuit, quonam modo potuit terra oppressus uiuere? Unde porro illa potuit, quae docebat alios, ipse didicisse? Sed ego insipientior quam illi ipsi qui ista credunt, qui quidem contra eos tam diu disputem. XXIV Vetus autem illud Catonis admodum scitum est, qui mirari se aiebat, quod non rideret haruspex, haruspicem cum uidisset. 52 Quota enim quaeque res euenit praedicta ab istis? Aut, si euenit quippiam, quid adferri potest cur non casu id euenerit? Rex Prusias, cum Hannibali apud eum exsulanti depugnari placeret, negabat se audere, quod exta prohiberent. " Ain tu?" inquit, " carunculae uitulinae mauis quam imperatori ueteri credere?" Quid? Ipse Caesar cum a summo haruspice moneretur ne in Africam ante brumam tramitteret, nonne tramisit? Quod ni fecisset, uno in loco omnes aduersariorum copiae conuenissent. Quid ego haruspicum responsa commemorem (possum equidem innumerabilia), quae aut nullos habuerint exitus aut contrarios? 53 Hoc ciuili bello, di immortales, quam multa luserunt! Quae nobis in Graeciam Roma responsa haruspicum missa sunt! Quae dieta Pompeio! Etenim ille admodum extis et ostentis mouebatur. Non lubet commemorare, nec uero necesse est, tibi praesertim qui interfuisti; uides tamen omnia fere contra ac dicta sint euenisse. Sed haec hactenus; nunc ad ostenta ueniamus. XXV 54 Multa me consule a me ipso scripta recitasti, multa ante Marsicum bellum a Sisenna collecta attulisti, multa ante Lacedaemoniorum malam pugnam in Leuctris a Callisthene commemorata dixisti. De quibus dicam equidem singulis, quoad uidebitur; sed dicendum etiam est de uniuersis. Quae est enim ista a deis profecta significatio et quasi denuntiatio calamitatum? Quid autem uolunt di immortales, primum ea significantes quae sine interpretibus non possimus intellegere, deinde ea quae cauere nequeamus? At hoc ne homines quidem probi faciunt, ut amicis impendentes calamitates praedicant, quas illi effugere nullo modo possint; ut medici, quamquam intellegunt saepe, tamen numquam aegris dicunt illo morbo eos esse morituros: omnis enim praedictio mali tum probatur, cum ad praedictionem cautio adiungitur. 55 Quid igitur aut ostenta aut eorum interpretes uel Lacedaemonios olim uel nuper nostros adiuuerunt? Quae si signa deorum putanda sunt, cur tam obscura fuerunt? Si enim ut intellegeremus quid esset euenturum, aperte declarari oportebat; aut ne occulte quidem, si ea sciri nolebant. XXVI Iam uero coniectura omnis, in qua nititur diuinatio, ingeniis hominum in multas aut diuersas aut etiam contrarias partis saepe diducitur. Ut enim in causis iudicialibus alia coniectura est accusatoris, alia defensoris et tamen utriusque credibilis, sic in omnibus iis rebus quae coniectura inuestigari uidentur anceps reperitur oratio. Quas autem res tum natura, tum casus adfert (nonnumquam etiam errorem creat similitudo), magna stultitia est earum rerum deos facere effectores, causas rerum non quaerere. 56 Tu uates Boeotios credis Lebadiae uidisse ex gallorum gallinaceorum cantu uictoriam esse Thebanorum, quia galli uicti silere solerent, canere uictores. Hoc igitur per gallinas Iuppiter tantae ciuitati signum dabat? An illae aues, nisi cum uicerunt, canere non solent? "At tum canebant nec uicerant: id enim est", inquies, "ostentum." Magnum uero, quasi pisces, non galli cecinerint! Quod autem est tempus, quo illi non cantent, uel nocturnum uel diurnum? Quodsi uictores alacritate et quasi laetitia ad canendum excitantur, potuit accidisse alia quoque laetitia, qua ad cantum mouerentur. 57 Democritus quidem optumis uerbis causam explicat cur ante lucem galli canant: depulso enim de pectore et in omne corpus diuiso et mitificato cibo, cantus edere quiete satiatos; qui quidem silientio noctis, ut ait Ennius, "... fauent faucibus russis cantu, plausuque premunt alas." Cum igitur hoc animal tam sit canorum sua sponte, quid in mentem uenit Callistheni dicere deos gallis signum dedisse cantandi, cum id uel natura uel casus efficere potuisset? XXVII 58 Sanguine pluisse senatui nuntiatum est, Atratum etiam fluuium fluxisse sanguine, deorum sudasse simulacra. Num censes his nuntiis Thalen aut Anaxagoran aut quemquam physicum crediturum fuisse? Nec enim sanguis nec sudor nisi e corpore. Sed et decoloratio quaedam ex aliqua contagione terrena maxume potest sanguini similis esse, et umor adlapsus extrinsecus, ut in tectoriis uidemus austro, sudorem uidetur imitari. Atque haec in bello plura et maiora uidentur timentibus, eadem non tam animaduertuntur in pace; accedit illud etiam, quod in metu et periculo cum creduntur facilius, tum finguntur impunius. 59 Nos autem ita leues atque inconsiderati sumus, ut, si mures corroserint aliquid, quorum est opus hoc unum, monstrum putemus. Ante uero Marsicum bellum quod clipeos Lanuuii, ut a te dictum est, mures rossent, maxumum id portentum haruspices esse dixerunt; quasi uero quicquam intersit, mures diem noctem aliquid rodentes scuta an cribra corroserint! Nam si ista sequimur, quod Platonis Politian nuper apud me mures corroserunt, de re publica debui pertimescere, aut, si Epicuri de uoluptate liber rosus esset, putarem annonam in macello cariorem fore. XXVIII 60 An uero illa nos terrent, si quando aliqua portentosa aut ex pecude aut ex homine nata dicuntur? Quorum omnium, ne sim longior, una ratio est. Quicquid enim oritur, qualecumque est, causam habeat a natura necesse est, ut, etiamsi praeter consuetudinem exstiterit, praeter naturam tamen non possit exsistere. Causam igitur inuestigato in re noua atque admirabili, si poteris; si nullam reperies, illud tamen exploratum habeto, nihil fieri potuisse sine causa, eumque terrorem, quem tibi rei nouitas adtulerit, naturae ratione depellito. Ita te nec terrae fremitus nec caeli discessus nec lapideus aut sanguineus imber nec traiectio stellae nec faces uisae terrebunt. 61 Quarum omnium causas si a Chrysippo quaeram, ipse ille diuinationis auctor numquam illa dicet facta fortuito naturalemque rationem omnium reddet; nihil enim fieri sine causa potest; nec quicquam fit, quod fieri non potest; nec, si id factum est quod potuit fieri, portentum debet uideri; nulla igitur portenta sunt. Nam si, quod raro fit, id portentum putandum est, sapientem esse portentum est; saepius enim mulam peperisse arbitror quam sapientem fuisse. Illa igitur ratio concluditur: nec id quod non potuerit fieri factum umquam esse, nec, quod potuerit, id portentum esse; ita omnino nullum esse portentum. 62 Quod etiam coniector quidam et interpres portentorum non inscite respondisse dicitur ei qui [cum] ad eum rettulisset quasi ostentum quod anguis domi uectem circumiectus fuisset: "Tum esset" inquit "ostentum, si anguem uectis circumplicauisset". Hoc ille responso satis aperte declarauit nihil habendum esse, quod fieri posset, ostentum. XXIX C. Gracchus ad M. Pomponium scripsit, duobus anguibus domi comprehensis, haruspices a patre conuocatos. Qui magis anguibus quam lacertis, quam muribus? Quia sunt haec cotidiana, angues non item; quasi uero referat, quod fieri potest, quam id saepe fiat. Ego tamen miror, si emissio feminae anguis mortem adferebat Ti. Graccho, emissio autem maris anguis erat mortifera Corneliae, cur alteram utram emiserit; nihil enim scribit respondisse haruspices, si neuter anguis emissus esset, quid esset futurum. "At mors insecuta Gracchum est." Causa quidem, credo, aliqua morbi grauioris, non emissione serpentis; neque enim tanta est infelicitas haruspicum, ut ne casu quidem umquam fiat quod futurum illi esse dixerint. XXX 63 Nam illud mirarer, si crederem, quod apud Homerum Calchantem dixisti ex passerum numero belli Troiani annos auguratum; de quoius coniectura sic apud Homerum, ut nos otiosi conuertimus, loquitur Agamemnon: "Ferte, uiri, et duros animo tolerate labores, auguris ut nostri Calchantis fata queamus scire ratosne habeant an uanos pectoris orsus. Namque omnes memori portentum mente retentant, qui non funestis liquerunt lumina fatis. Argolicis primum ut uestita est classibus Aulis quae Priamo cladem et Troiae pestemque ferebant, nos circum latices gelidos, fumantibus aris, aurigeris diuom placantes numina tauris sub platano umbrifera, fons unde emanat aquai, uidimus immani specie tortuque draconem terribilem, Iouis ut pulsu penetraret ab ara; qui platani in ramo foliorum tegmine saeptos corripuit pullos; quos cum consumeret octo, nona super tremulo genetrix clangore uolabat; cui ferus immani laniauit uiscera morsu. 64 Hunc, ubi tam teneros uolucris matremque peremit, qui luci ediderat, genitor Saturnius idem abdidit et duro formauit tegmine saxi. Nos autem timidi stantes mirabile monstrum uidimus in mediis diuom uorsarier aris. Tum Calchas haec est fidenti uoce locutus: 'Quidnam torpentes subito obstipuistis, Achiui? Nobis haec portenta deum dedit ipse creator tarda et sera nimis, sed fama ac laude perenni. Nam quot auis taetro mactatas dente uidetis, tot nos ad Troiam belli exanclabimus annos; quae decumo cadet et poena satiabit Achiuos.' Edidit haec Calchas; quae iam matura uidetis." 65 Quae tandem ista auguratio est ex passeribus annorum potius quam aut mensuum aut dierum? Cur autem de passerculis coniecturam facit, in quibus nullum erat monstrum, de dracone silet, qui, id quod fieri non potuit, lapideus dicitur factus? Postremo quid simile habet passer annis? Nam de angue illo, qui Sullae apparuit immolanti, utrumque memini, et Sullam, cum in expeditionem educturus esset, immolauisse, et anguem ab ara exstitisse, eoque die rem praeclare esse gestam non haruspicis consilio, sed imperatoris. XXXI 66 Atque haec ostentorum genera mirabile nihil habent; quae cum facta sunt, tum ad coniecturam aliqua interpretatione reuocantur, ut illa tritici grana in os pueri Midae congesta, aut apes, quas dixisti in labris Platonis consedisse pueri, non tam mirabilia sint quam coniecta belle; quae tamen uel ipsa falsa esse uel ea, quae praedicta sunt, fortuito cecidisse potuerunt. De ipso Roscio potest illud quidem esse falsum ut circumligatus fuerit angui, sed ut in cunis fuerit anguis non tam est mirum, in Solonio praesertim, ubi ad focum angues nundinari solent. Nam quod haruspices responderint nihil illo clarius, nihil nobilius fore, miror deos immortales histrioni futuro claritatem ostendisse, nullam ostendisse Africano. 67 Atque etiam a te Flaminiana ostenta collecta sunt. Quod ipse et equus eius repente conciderit, non sane mirabile hoc quidem. Quod euelli primi hastati signum non potuerit, timide fortasse signifer euellebat, quod fidenter infixerat. Nam Dionysi equus quid attulit admirationis, quod emersit e flumine quodque habuit apes in iuba? Sed quia breui tempore regnare coepit, quod acciderat casu uim habuit ostenti. "At Lacedaemoniis in Herculis fano arma sonuerunt eiusdemque dei Thebis ualuae clausae subito se aperuerunt, eaque scuta, quae fuerant sublime fixa, sunt humi inuenta." Eorum cum fieri nihil potuerit sine aliquo motu, quid est, cur diuinitus ea potius quam casu facta esse dicamus? XXXII 68 "At in Lysandri statuae capite Delphis exstitit corona ex asperis herbis, et quidem subito." Itane? Censes ante coronam herbae exstitisse quam conceptum esse semen? Herbam autem asperam credo auium congestu, non humano satu; iam quicquid in capite est, id coronae simile uideri potest. Nam quod eodem tempore stellas aureas Castoris et Pollucis Delphis positas decidisse neque eas usquam repertas esse dixisti, furum id magis factum quam deorum uidetur. Simiae uero Dodonaeae improbitatem historiis Graecis mandatam esse demiror. 69 Quid minus mirum quam illam monstruosissumam bestiam urnam euertisse, sortes dissupauisse? Et negant historici Lacedaemoniis ullum ostentum hoc tristius accidisse! Nam illa praedicta Veientium, si lacus Albanus redundasset isque in mare fluxisset, Romam perituram; si repressus esset, Veios ***, ita aqua Albana deducta ad utilitatem agri suburbani, non ad arcem urbemque retinendam. "At paulo post audita uox est monentis ut prouiderent ne a Gallis Roma caperetur; ex eo Aio Loquenti aram in noua uia consecratam". Quid ergo? Aius iste Loquens, quom eum nemo norat, et aiebat et loquebatur et ex eo nomen inuenit; posteaquam et sedem et aram et nomen inuenit, obmutuit! Quod idem dici de Moneta potest; a qua praeterquam de sue plena quid umquam moniti sumus? XXXIII 70 Satis multa de ostentis; auspicia restant et sortes, eae quae ducuntur, non illae quae uaticinatione funduntur, quae oracla uerius dicimus; de quibus tum dicemus, cum ad naturalem diuinationem uenerimus. Restat etiam de Chaldaeis; sed primum auspicia uideamus. "Difficilis auguri locus ad contra dicendum." Marso fortasse, sed Romano facillumus. Non enim sumus ii nos augures, qui auium reliquorumue signorum obseruatione futura dicamus. Et tamen credo Romulum, qui urbem auspicato condidit, habuisse opinionem esse in prouidendis rebus augurando scientiam (errabat enim multis in rebus antiquitas), quam uel usu iam uel doctrina uel uetustate immutatam uidemus; retinetur autem et ad opinionem uulgi et ad magnas utilitates rei publicae mos, religio, disciplina, ius augurium, collegio auctoritas. 71 Nec uero non omni supplicio digni P. Claudius L. Iunius consules, qui contra auspicia nauigauerunt; parendum enim religioni fuit nec patrius mos tam contumaciter repudiandus. Iure igitur alter populi iudicio damnatus est, alter mortem sibi ipse consciuit. "Flaminius non paruit auspiciis, itaque periit cum exercitu." At anno post Paulus paruit; num minus cecidit in Cannensi pugna cum exercitu? Etenim, ut sint auspicia, quae nulla sunt, haec certe, quibus utimur, siue tripudio siue de caelo, simulacra sunt auspiciorum, auspicia nullo modo. XXXIV "Q. Fabi, te mihi in auspicio esse uolo." Respondet: "Audiui." Hic apud maiores adhibebatur peritus, nunc quilubet. Peritum autem esse necesse est eum qui, silentium quid sit, intellegat; id enim silentium dicimus in auspiciis, quod omni uitio caret. 72 Hoc intellegere perfecti auguris est; illi autem qui in auspicium adhibetur, cum ita imperauit is, qui auspicatur: "Dicito, silentium esse uidebitur", nec suspicit nec circumspicit; statim respondet silentium esse uideri. Tum ille: "Dicito, si pascentur." "Pascuntur". Quae aues? Aut ubi? Attulit, inquit, in cauea pullos is, qui ex eo ipso nominatur pullarius. Haec sunt igitur aues internuntiae Iouis! Quae pascantur necne, quid refert? Nihil ad auspicia; sed quia, cum pascuntur, necesse est aliquid ex ore cadere et terram pauire (terripauium primo, post terripudium dictum est; hoc quidem iam tripudium dicitur) - cum igitur offa cecidit ex ore pulli, tum auspicanti tripudium solistimum nuntiatur. XXXV 73 Ergo hoc auspicium diuini quicquam habere potest, quod tam sit coactum et expressum? Quo antiquissumos augures non esse usos argomento est, quod decretum collegii uetus habemus omnem auem tripudium facere posse. Tum igitur esset auspicium, si modo esset ei liberum se ostendisse; tum auis illa uideri posset interpres et satelles Iouis; nunc uero inclusa in cauea et fame enecta si in offam pultis inuadit, et si aliquid ex eius ore cecidit, hoc tu auspicium aut hoc modo Romulum auspicari solitum putas? 74 Iam de caelo seruare non ipsos censes solitos qui auspicabantur? Nunc imperant pullario; ille renuntiat fulmen sinistrum, auspicium optumum quod habemus ad omnis res praeterquam ad comitia; quod quidem institutum rei publicae causa est, ut comitiorum uel in iudiciis populi uel in iure legum uel in creandis magistratibus principes ciuitatis essent interpretes. "At Ti. Gracchi litteris Scipio et Figulus consules, cum augures iudicassent eos uitio creatos esse, magistratu se abdicauerunt." Quis negat augurum disciplinam esse? Diuinationem nego. "At haruspices diuini; quos cum Ti. Gracchus, propter mortem repentinam eius qui in praerogatiua reuerenda subito concidisset, in senatum introduxisset, non iustum rogatorem fuisse dixerunt." 75 Primum uide, ne in eum dixerint, qui rogator centuriae fuisset; is enim erat mortuus: id autem sine diuinatione coniectura poterant dicere. Deinde fortasse casu qui nullo modo est ex hoc genere tollendus. Quid enim scire Etrusci haruspices aut de tabernaculo recte capto aut de pomerii iure potuerunt? Equidem adsentior C. Marcello potius quam App. Claudio, qui ambo mei collegae fuerunt, existimoque ius augurum, etsi diuinationis opinione principio constitutum sit, tamen postea rei publicae causa conseruatum ac retentum. XXXVI 76 Sed de hoc loco plura in aliis, nunc hactenus. Externa enim auguria, quae sunt non tam artificiosa quam superstitiosa, uideamus. Omnibus fere auibus utuntur, nos admodum paucis; alia illis sinistra sunt, alia nostris. Solebat ex me Deiotarus percontari nostri augurii disciplinam, ego ex illo sui. Di immortales, quantum differebat!, ut quaedam essent etiam contraria. Atque ille iis semper utebatur, nos, nisi dum a populo auspicia accepta habemus, quam multum iis utimur? Bellicam rem administrari maiores nostri nisi auspicato noluerunt; quam multi anni sunt, cum bella a proconsulibus et a propraetoribus administrantur, qui auspicia non habent? 77 Itaque nec amnis transeunt auspicato, nec tripudio auspicantur. Ubi ergo auium diuinatio? Quae, quoniam ab iis qui auspicia nulla habent bella administrantur, ab urbanis retenta uidetur, a bellicis esse sublata. Nam ex acuminibus quidem, quod totum auspicium militare est, iam M. Marcellus ille quinquiens consul totum omisit, idem imperatori idem augur optumus. Et quidem ille dicebat, si quando rem agere uellet, ne impediretur auspiciis, lectica operta facere iter se solere. Huic simile est, quod nos augures praecipimus, ne iuges auspicium obueniat, ut iumenta iubeant diiungere. 78 Quid est aliud, nolle moneri a Ioue, nisi efficere ut aut ne fieri possit auspicium aut, si fiat, uideri? XXXVII Nam illud admodum ridiculum, quod negas Deiotarum auspiciorum, quae sibi ad Pompeium proficiscenti facta sint, paenitere, quod fidem secutus amicitiamque populi Romani functus sit officio; antiquiorem enim sibi fuisse laudem et gloriam quam regnum et possessiones suas. Credo id quidem, sed hoc nihil ad auspicia; nec enim ei cornix canere potuit recte eum facere, quod populi Romani libertatem difendere pararet; ipse hoc sentiebat, sicuti sensit. 79 Aues euentus significant aut aduersos aut secundos; uirtutis auspiciis uideo esse usum Deiotarum, quae uetat spectare fortunam, dum praestetur fides. Aues uero prosperos euentus ostenderunt, certe fefellerunt. Fugit e proelio cum Pompeio: graue tempus! Discessit ab eo: luctuosa res! Caesarem eodem tempore hostem et hospitem uidit: quid hoc tristius? Is cum ei Trocmorum tetrarchian eripuisset et adseculae suo Pergameno nescio cui dedisset eidemque detraxisset Armeniam a senatu datam, cumque ab eo magnificentissumo hospitio acceptus esset, spoliatum reliquit et hospitem et regem. Sed labor longius; ad propositum reuertar. Si euenta quaerimus quae exquiruntur auibus, nullo modo prospera Deiotaro; sin officia, a uirtute ipsius, non ab auspiciis petita sunt. XXXVIII 80 Omitte igitur lituum Romuli, quem in maximo incendio negas potuisse comburi; contemne cotem Atti Naui. Nihil debet esse in philosophia commenticiis fabellis loci; illud erat philosophi potius, totius augurii primum naturam ipsam uidere, deinde inuentionem, deinde constantiam. Quae est igitur natura, quae uolucris huc et illuc passim uagantis efficiat ut significent aliquid et tum uetent agere, tum iubeant aut cantu aut uolatu? Cur autem aliis a laeua, aliis a dextra datum est auibus ut ratum auspicium facere possint? Quo modo autem haec aut quando aut a quibus inuenta dicemus? Etrusci tamen habent exaratum puerum auctorem disciplinae suae; nos quem? Attumne Nauium? At aliquot annis antiquior Romulus et Remus, ambo augures, ut accepimus. An Pisidarum aut Cilicum aut Phrygum ista inuenta dicemus? Placet igitur humanitatis expertes habere diuinitatis auctores? XXXIX 81 "At omnes reges, populi, nationes utuntur auspiciis." Quasi uero quicquam sit tam ualde quam nihil sapere uulgare, aut quasi tibi ipsi in iudicando placeat multitudo! Quotus quisque est, qui uoluptatem neget esse bonum? plerique etiam summum bonum dicunt. Num igitur eorum frequente Stoici de sententia deterrentur? Aut num plerisque in rebus sequitur eorum auctoritatem multitudo? Quid mirum igitur si in auspiciis et in omni diuinatione imbecilli animi superstitiosa ista concipiant, uerum dispicere non possint? 82 Quae autem est inter augures conueniens et coniuncta constantia? Ad nostri augurii consuetudinem dixit Ennius: "tum tonuit laeuum bene tempestate serena." At Homericus Aiax apud Achillem querens de ferocitate Troianorum nescio quid hoc modo nuntiat: "prospera Iuppiter his dextris fulgoribus edit." Ita nobis sinistra uidentur, Graiis et barbaris dextra meliora; quamquam haud ignoro, quae bona sint, sinistra nos dicere, etiamsi dextra sint; sed certe nostri sinistrum nominauerunt externique dextrum, quia plerumque id melius uidebatur. Haec quanta dissensio est! 83 Quid quod aliis auibus utuntur, aliis signis, aliter obseruant, alia respondent? Non necesse est fateri partim horum errore susceptum esse, partim superstitione, multa fallendo? XL Atque his superstitionibus non dubitasti etiam omina adiungere: Aemilia Paulo Persam perisse, quod pater omen accepit; Caecilia se sororis filiae sedes suas tradere. Iam illa:. "Fauete linguis" et "praerogatiuam, omen comitiorum". Hoc est ipsum esse contra se copiosum et disertum, Quando enim ista obseruans quieto et libero animo esse poteris, ut ad rem gerendam non superstitionem habeas, sed rationem ducem? Itane, si quis aliquid ex sua re atque ex suo sermone dixerit et eius uerbum aliquod apte ceciderit ad id, quod ages aut cogitabis, ea res tibi aut timorem adferet aut alacritatem? 84 Cum M. Crassus exercitum Brundisii imponeret, quidam in portu caricas Cauno aduectas uendens "Cauneàs" clamitabat. Dicamus, si placet, monitum ab eo Crassum, caueret ne iret; non fuisse periturum, si omini paruisset. Quae si suscipiamus, pedis offensio nobis et abruptio corrigiae et sternumenta erunt obseruanda. XLI 85 Sortes restant et Chaldaei, ut ad uates ueniamus et ad somnia. Dicendum igitur putas de sortibus? Quid enim sors est? Idem prope modum quod micare, quod talos iacere, quod tesseras, quibus in rebus temeritas et casus, non ratio nec consilium ualet. Tota res est inuenta fallaciis aut ad quaestum aut ad superstitionem aut ad errorem. Atque ut in haruspicina fecimus, sic uideamus clarissumarum sortium quae tradatur inuentio. Numerium Suffustium Praenestinorum monumenta declarant, honestum hominem et nobilem, somniis crebris, ad extremum etiam minacibus cum iuberetur certo in loco silicem caedere, perterritum uisis, inridentibus suis ciuibus id agere coepisse; itaque perfracto saxo sortis erupisse in robore insculptas priscarum litterarum notis. Is est hodie locus saeptus religiose propter Iouis pueri, qui lactens, cum Iunone Fortunae in gremio sedens, mammam adpetens, castissime colitur a matribus. 86 Eodemque tempore in eo loco, ubi Fortunae nunc sita est aedes, mel ex olea fluxisse dicunt, haruspicesque dixisse summa nobilitate illas sortis futuras, eorumque iussu ex illa olea arcam esse factam, eoque conditas sortis, quae hodie Fortunae monitu tolluntur. Quid igitur in his potest esse certi, quae Fortunae monitu pueri manu miscentur atque ducuntur? Quo modo autem istae positae in illo loco? Quis robur illud cecidit, dolauit, inscripsit? "Nihil est," inquiunt, "quod deus efficere non possit." Utinam sapientis Stoicos effecisset, ne omnia cum superstitiosa sollicitudine et miseria crederent! Sed hoc quidem genus diuinationis uita iam communis explosit; fani pulchritudo et uetustas Praenestinarum etiam nunc retinet sortium nomen, atque id in uolgus. 87 Quis enim magistratus aut quis uir inlustrior utitur sortibus? Ceteris uero in locis sortes plane refrixerunt: quod Carneadem Clitomachus scribit dicere solitum, nusquam se fortunatiorem quam Praeneste uidisse Fortunam. Ergo hoc diuinationis genus omittamus, (XLII) ad Chaldaeorum monstra ueniamus; de quibus Eudoxus, Platonis auditori in astrologia iudicio doctissimorum hominum facile princeps, sic opinatur, id quod scriptum reliquit, Chaldaeis in praedictione et in notatione cuiusque uitae ex natali die minime esse credendum. 88 Nominat etiam Panaetius, qui unus e Stoicis astrologorum praedicta reiecit, Anchialum et Cassandrum, summos astrologos illius aetatis, qua erat ipse, cum in ceteris astrologiae partibus excellerent, hoc praedictionis genere non usos. Scylax Halicarnassius, familiaris Panaeti, excellens in astrologia idemque in regenda sua ciuitate princeps, totum hoc Chaldaeicum praedicendi genus repudiauit. 89 Sed, ut ratione utamur omissis testibus, sic isti disputant qui haec Chaldaeorum natalicia praedicta defendunt: uim quandam esse aiunt signifero in orbe, qui Graece zwdiako/j dicitur, talem ut eius orbis una quaeque pars alia alio modo moueat immutetque caelum, perinde ut quaeque stellae in his finitumisque partibus sint quoque tempore, eamque uim uarie moueri ab iis sideribus quae uocentur errantia; cum autem in eam ipsam partem orbis uenerint, in qua sit ortus eius qui nascatur, aut in eam quae coniunctum aliquid habeat aut consentiens, ea triangula illi et quadrata nominant. Etenim cum tempore anni tempestatumque caeli conuersiones commutationesque tantae fiant accessu stellarum et recessu, cumque ea ui solis efficiantur quae uidemus, non ueri simile solum, sed etiam uerum esse censent, perinde utcumque temperatus sit aër, ita pueros orientis animari atque formari, ex eoque ingenia, mores, animum, corpus, actionem uitae, casus cuiusque euentusque fingi. XLIII 90 0 delirationem incredibilem! (non enim omnis error stultitia dicenda est). Quibus etiam Diogenes Stoicus concedit aliquid, ut praedicere possint dumtaxat qualis quisque natura et ad quam quisque maxume rem aptus futurus sit; cetera quae profiteantur negat ullo modo posse sciri; etenim geminorum formas esse similis, uitam atque fortunam plerumque disparem. Procles et Eurysthenes, Lacedaemoniorum reges, gemini fratres fuerunt; at ii nec totidem annos uixerunt (anno enim Procli uita breuior fuit), multumque is fratri rerum gestarum gloria praestitit. 91 At ego id ipsum, quod uir optumus Diogenes Chaldaeis quasi quadam praeuaricatione concedit, nego posse intellegi. Etenim cum, ut ipsi dicunt, Ortus nascentium luna moderetur, eaque animaduertant et notent sidera natalicia Chaldaei, quaecumque lunae iuncta uideantur, oculorum fallacissimo sensu iudicant ea quae ratione atque animo uidere debebant. Docet enim ratio mathematicorum, quam istis notam esse oportebat, quanta humilitate luna feratur terram paene contingens, quantum absit a proxuma Mercuri stella, multo autem longius a Veneris, deinde alio interuallo distet a sole, cuius lumine conlustrari putatur; reliqua uero tria interualla infinita et immensa, a sole ad Martis, inde ad Iouis, ab eo ad Saturni stellam; inde ad caelum ipsum, quod extremum atque ultumum mundi est. 92 Quae potest igitur contagio ex infinito paene interuallo pertinere ad lunam uel potius ad terram? XLIV Quid? Cum dicunt, id quod iis dicere necesse est, omnis omnium ortus quicumque gignantur in omni terra quae incolatur, eosdem esse, eademque omnibus qui eodem statu caeli et stellarum nati sint accidere necesse esse, nonne eius modi sunt, ut ne caeli quidem naturam interpretes istos caeli nosse appareat? Cum enim illi orbes, qui caelum quasi medium diuidunt et aspectum nostrum definiunt (qui a Graecis o)ri/zontej nominantur, a nobis " finientes" rectissume nominari possunt) uarietatem maxumam habeant aliique in aliis locis sint, necesse est ortus occasusque siderum non fieri eodem tempore apud omnis. 93 Quodsi eorum ui caelum modo hoc, modo illo modo temperatur, qui potest eadem uis esse nascentium, cum caeli tanta sit dissirnilitudo? In his locis quae nos incolimus post solstitium Canicula exoritur, et quidem aliquot diebus; at apud Trogodytas, ut scribitur, ante solstitium; ut, si iam concedamus aliquid uini caelestem ad eos qui in terra gignuntur pertinere, confitendum sit illis eos qui nascuntur eodem tempore posse in dissimilis incidere naturas propter caeli dissimilitudinem; quod minime illis placet; uolunt enim illi omnis eodem tempore ortos, qui ubique sint nati, eadem condicione nasci. XLV 94 Sed quae tanta dementia est, ut in maxumis motibus mutationibusque caeli nihil intersit qui uentus, qui imber, quae tempestas ubique sit? Quarum rerum in proxumis locis tantae dissimilitudines saepe sunt, ut alia Tusculi, alia Romae eueniat saepe tempestas; quod qui nauigant maxume animaduertunt, cum in flectendis promunturiis uentorum mutationes maxumas saepe sentiunt. Haec igitur cum sit tum serenitas, tum perturbatio caeli, estne sanorum hominum hoc ad nascentium ortus pertinere non dicere (quod non certe pertinet), illud nescio quid tenue, quod sentiri nullo modo, intellegi autem uix potest, quae a luna ceterisque sideribus caeli temperatio fiat, dicere ad puerorum ortus pertinere? Quid? quod non intellegunt seminum uim, quae ad gignendum procreandumque plurimum ualeat, funditus tolli, mediocris erroris est? Quis enim non uidet et formas et mores et plerosque status ac motus effingere a parentibus liberos? Quod non contingeret, si haec non uis et natura gignentium efficeret, sed temperatio lunae caelique moderatio. 95 Quid? quod uno et eodem temporis puncto nati dissimilis et naturas et uitas et casus habent, parumne declarat nihil ad agendam uitam nascendi tempus pertinere? Nisi forte putamus neminem eodem tempore ipso et conceptum et natum, quo Africanum. Num quis igitur talis fuit? XLVI 96 Quid? Illudne dubium est quin multi, cum ita nati essent ut quaedam contra naturam deprauata haberent, restituerentur et corrigerentur ab Natura, cum se ipsa reuocasset, aut arte atque medicina? Ut, quorum linguae sic inhaererent, ut loqui non possent, eae scalpello resectae liberarentur. Multi etiam naturae uitium meditatione atque exercitatione sustulerunt, ut Demosthenem scribit Phalereus, cum "rho" dicere nequiret, exercitatione fecisse ut planissume diceret. Quodsi haec astro ingenerata et tradita essent, nulla res ea mutare posset. Quid? Dissimilitudo locorum nonne dissimiles bominum procreationes habet? Quas quidem percurrere oratione facile est, quid inter Indos et Persas, Aethiopas et Syros differat corporibus, animis, ut incredibilis uarietas dissimilitudoque sit. 97 Ex quo intellegitur plus terrarum situs quam lunae tactus ad nascendum ualere. Nam quod aiunt quadringenta septuaginta milia annorum in periclitandis experiundisque pueris, quicumque essent nati, Babylonios posuisse, fallunt: si enim esset factitatum, non esset desitum; neminem autem habemus auctorem, qui id aut fieri dicat aut factum sciat. XLVII Videsne, me non ea dicere, quae Carneades, sed ea, quae princeps Stoicorum Panaetius dixerit? Ego autem etiam haec requiro, omnesne, qui Cannensi pugna ceciderint, uno astro fuerint; exitus quidem omnium unus et idem fit. Quid? Qui ingenio atque animo singulares, num astro quoque uno? Quod enim tempus quo non innumerabiles nascuntur? At certe similis nemo Homeri. 98 Et, si ad rem pertinet quo modo caelo adfecto compositisque sideribus quodque animal oriatur, ualeat id necesse est non in hominibus solum, uerum in bestiis etiam; quo quid potest dici absurdius? L. quidem Tarutius Firmanus, familiaris noster, in primis Chaldaeicis rationibus eruditus, urbis etiam nostrae natalem diem repetebat ab iis Pardibus, quibus eam a Romulo conditam accepimus, Romamque, in iugo cum esset Luna, natam esse dicebat, nec eius fata canere dubitabat. 99 0 uim maxumam erroris! Etiamne urbis natalis dies ad uim stellarum et lunae pertinebat? Fac in puero referre ex qua adfectione caeli primum spiritum duxerit; num hoc in latere aut in caemento, ex quibus urbs effecta est, potuit ualere? Sed quid plura? Cotidie refelluntur. Quam multa ego Pompeio, quam multa Crasso, quam multa huic ipsi Caesari a Chaldaeis dicta memini, neminem eorum nisi senectute, nisi domi, nisi cum claritate esse moriturum! Ut mihi permirum uideatur quemquam exstare qui etiam nunc credat iis quorum praedicta cotidie uideat re et euentis refelli. XLVIII 100 Restant duo diuinandi genera, quae habere dicimur a natura, non ab arte, uaticinandi et somniandi; de quibus, Quinte," inquam, "si placet, disseramus." "Mihi uero," inquit, "placet; his enim quae adhuc disputasti prorsus adsentior, et, uere ut loquar, quamquam tua me oratio confirmauit, tamen etiam mea sponte nimis superstitiosam de diuinatione Stoicorum sententiam iudicabam; haec me Peripateticorum ratio magis mouebat, et ueteris Dicaearchi et eius, qui nunc floret, Cratippi, qui censent esse in mentibus hominum tamquam oraclum aliquod, ex quo futura praesentiant, si aut furore diuino incitatus animus aut somno relaxatus solute moueatur ac libere. His de generibus quid sentias et quibus ea rationibus infirmes, audire sane uelim." XLIX 101 Quae cum ille dixisset, tum ego rursus quasi ab alio principio sum exorsus dicere. "Non ignoro," inquam, "Quinte, te semper ita sensisse, ut de ceteris diuinandi generibus dubitares, ista duo, furoris et somnii, quae a libera mente fluere uiderentur, probares. Dicam igitur de istis ipsis duobus generibus mihi quid uideatur, si prius et Stoicorum conclusio rationis et Cratippi nostri quid ualeat uidero. Dixisti enim et Chrysippum et Diogenem et Antipatrum concludere hoc modo: "Si sunt di neque ante declarant hominibus quae futura sint, aut non diligunt homines, aut quid euenturum sit ignorant, aut existumant nihil interesse hominum scire quid sit futurum, aut non censent esse suae maiestatis praesignificare hominibus quae sint futura, aut ea ne ipsi quidem di significare possunt. 102 At neque non diligunt nos (sunt enim benefici generique hominum amici), neque ignorant ea quae ab ipsis constituta et designata sunt, neque nostra nihil interest scire ea quae futura sunt (erimus enim cautiores, si sciemus), neque hoc alienum ducunt maiestate sua (nihil est enim beneficentia praestantius), neque non possunt futura praenoscere. Non igitur di sunt nec significant nobis futura. Sunt autem di; significant ergo. Et non, si significant futura, nullas dant uias nobis ad significationum scientiam (frustra enim significarent), nec, si dant uias, non est diuinatio: est igitur diuinatio." 103 0 acutos homines! Quam paucis uerbis confectum negotium putant! Ea sumunt ad concludendum, quorum iis nihil conceditur. Conclusio autem rationis ea probanda est, in qua ex rebus non dubiis id quod dubitatur efficitur. L Videsne Epicurum, quem hebetem et rudem dicere solent Stoici, quem ad modum quod in natura rerum omne esse dicimus id infinitum esse concluserit? "Quod finitum est" inquit "habet extremum." Quis hoc non dederit?- "Quod autem habet extremum, id cernitur ex alio extrinsecus." Hoc quoque est concedendum. "At, quod omne est, id non cernitur ex alio extrinsecus." Ne hoc quidem negari potest. "Nihil igitur cum habeat extremum, infinitum sit necesse est." 104 Videsne, ut ad rem dubiam concessis rebus peruenerit? Hoc uos dialectici non facitis, nec solum ea non sumitis ad concludendum quae ab omnibus concedantur, sed ea sumitis quibus concessis nihilo magis efficiatur quod uelitis. Primum enim hoc sumitis: "Si sunt di, benefici in homines sunt." Quis hoc uobis dabit? Epicurusne? qui negat quicquam deos nec alieni curare nec sui; an noster Ennius? qui magno plausu loquitur adsentiente populo: "Ego deum genus esse semper dixi et dicam caelitum, sed eos non curare opinor quid agat humanum genus." Et quidem, cur sic opinetur, rationem subicit; sed nihil est necesse dicere quae sequuntur; tantum sat est intellegi, id sumere istos pro certo, quod dubium controuersumque sit. LI 105 Sequitur porro, nihil deos ignorare quod omnia sint ab iis constituta. Hic uero quanta pugna est doctissumorum hominum negantium esse haec a dis immortalibus constituta! "At nostra interest scire ea quae euentura sint." Magnus Dicaearchi liber est nescire ea melius esse quam scire. Negant id esse alienum maiestate deorum: scilicet casas omnium introspicere, ut uideant quid cuique conducat. 106 "Neque non possunt futura praenoscere. " Negant posse ii, quibus non placet esse certum quid futurum sit. Videsne igitur quae dubia sint, ea sumi pro certis atque concessis? Deinde contorquent et ita concludunt: "Non igitur et sunt di nec significant futura"; id enim iam perfectum arbitrantur. Deinde adsumunt: 'Sunt autem di", quod ipsum non ab omnibus conceditur. "Significant ergo." Ne id quidem sequitur; possunt enim non significare et tamen esse di. Nec, si significent, non dare uias aliquas ad scientiam significationis. At id quoque potest, ut non dent homini, ipsi habeant; cur enim Tuscis potius quam Romanis darent? " Nec, si dant uias, nulla est diuinatio. " Fac dare deos, quod absurdum est; quid refert, si accipere non possumus? Extremum : 'Est igitur diuinatio." Sit extremum, effectum tamen non est; ex falsis enim, ut ab ipsis didicimus, uerum effici non potest. Iacet igitur tota conclusio. LII 107 Veniamus nunc ad optumum uirum, familiarem nostrum, Cratippum. "Si sine oculis" inquit "non potest exstare officium et munus oculorum, possunt autem aliquando oculi non fungi suo munere, qui uel semel ita est usus oculis ut uera cerneret, is habet sensum oculorum uera cernentium. Item igitur, si sine diuinatione non potest officium et munus diuinationis exstare, potest autem, cum quis diuinationem habeat, errare aliquando nec uera cernere, satis est ad confirmandam diuinationem semel aliquid ita esse diuinatum nihil ut fortuito cecidisse uideatur. Sunt autem eius generis innumerabilia; esse igitur diuinationem confitendum est." Festiue et breuiter; sed cum bis sumpsit quod uoluit, etiamsi faciles nos ad concedendum habuerit, id tamen quod adsumit concedi nullo modo potest. 108 "Si" inquit "aliquando oculi peccent, tamen, quia recte aliquando uiderunt, inest in iis uis uidendi; item, si quis semel aliquid in diuinatione dixerit, is, etiam cum peccet, tamen existumandus sit habere uim diuinandi." LIII Vide, quaeso, Cratippe noster, quam sint ista similia; nam mihi non uidentur. Oculi enim uera cernentes utuntur natura atque sensu; animi, si quando uel uaticinando uel somniando uera uiderunt, usi sunt fortuna atque casu; nisi forte concessuros tibi existumas eos, qui somnia pro somniis habent, si quando aliquod somnium uerum euaserit, non id fortuito accidisse. Sed demus tibi istas duas sumptiones (ea quae lh/mmata appellant dialectici, sed nos latine loqui malumus), adsumptio tamen (quam pro/slhyin idem uocant) non dabitur. 109 Adsumit autem Cratippus hoc modo: "Sunt autem innumerabiles praesensiones non fortuitae." At ego dico nullam: uide, quanta sit controuersia; iam adsumptione non concessa nulla conclusio est. "At impudentes sumus, qui, cum tam perspicuum sit, non concedamus." Quid est perspicuum? "Multa uera" inquit "euadere." Quid quod multo plura falsa? Nonne ipsa uarietas, quae est propria fortunae, fortunam esse causam, non naturam esse docet? Deinde, si tua ista conclusio, Cratippe, uera est (tecum enim mihi res est), nonne intellegis eadem uti posse et haruspices et fulguratores et interpretes ostentorum et augures et sortilegos et Chaldaeos? Quorum generum nullum est, ex quo non aliquid, sicut praedictum sit, euaserit. Ergo aut ea quoque genera diuinandi sunt quae tu rectissume improbas, aut, si ea non sunt, non intellego cur haec duo sint quae relinquis. Qua ergo ratione haec inducis, eadem illa possunt esse quae tollis. LIV 110 Quid uero habet auctoritatis furor iste, quem diuinum uocatis, ut, quae sapiens non uideat, ea uideat insanus, et is, qui humanos sensus amiserit, diuinos adsecutus sit? Sibyllae uersus obseruamus, quos illa furens fudisse dicitur. Quorum interpres nuper falsa quadam hominum fama dicturus in senatu putabatur eum, quem re uera regem habebamus, appellandum quoque esse regem, si salui esse uellemus. Hoc si est in libris, in quem hominem et in quod tempus est? Callide enim, qui illa composuit, perfecit ut, quodcumque accidisset, praedictum uideretur, hominum et temporum definitione sublata. 111 Adhibuit etiam latebram obscuritatis, ut iidem uersus alias in aliam rem posse accommodari uiderentur. Non esse autem illud carmen furentis cum ipsum poëma declarat (est enim magis artis et diligentiae quam incitationis et motus), tum uero ea, quae a(krostixi/j dicitur, cum deinceps ex primis uersus litteris aliquid conectitur, ut in quibusdam Ennianis: " Q. ENNIUS FECIT". Id certe magis est attenti animi quam furentis. 112 Atque in Sibyllinis ex primo uersu cuiusque sententiae primis litteris illius sententiae carmen omne praetexitur. Hoc scriptoris est, non furentis, adhibentis diligentiam, non insani. Quam ob rem Sibyllam quidem sepositam et conditam habeamus, ut, id quod proditum est a maioribus, iniussu senatus ne legantur quidem libri ualeantque ad deponendas potius quam ad suscipiendas religiones; cum antistitibus agamus, ut quiduis potius ex illis libris quam regem proferant, quem Romae posthac nec di nec homines esse patientur. LV "At multi saepe uera uaticinati, ut Cassandra: "iamque mari magno..." eademque paulo post: 'eheu uidete!" 113 Num igitur me cogis etiam fabulis credere? Quae delectationis habeant quantum uoles, uerbis sententiis numeris cantibus adiuuentur; auctoritatem quidem nullam debemus nec fidem commenticiis rebus adiungere. Eodemque modo nec ego Publicio nescio cui nec Marciis uatibus nec Apollinis opertis credendum existimo; quorum partim ficta aperte, partim effutita temere numquam ne mediocri quidem cuiquam, non modo prudenti probata sunt. 114 "Quid?' inquies, "remex ille de classe Coponi nonne ea praedixit quae facta sunt? "Ille uero, et ea quidem quae omnes eo tempore ne acciderent timebamus. Castra enim in Thessalia castris conlata audiebamus, uidebaturque nobis exercitus Caesaris et audaciae plus habere, quippe qui patriae bellum intulisset, et roboris propter uetustatem; casum autem proeli nemo nostrum erat quin timeret, sed, ita ut constantibus hominibus par erat, non aperte. Ille autem Graecus, quid mirum si magnitudine timoris, ut plerumque fit, a constantia atque a mente atque a se ipse discessit? Qua perturbatione animi, quae, sanus cum esset, timebat ne euenirent, ea demens euentura esse dicebat. Utrum tandem, per deos atque homines, magis ueri simile est uesanum remigem an aliquem nostrum, qui ibi tum eramus, me, Catonem, Varronem, Coponium ipsum, consilia deorum immortalium perspicere potuisse? LVI 115 Sed iam ad te uenio, "o sancte Apollo, qui umbilicum certum terrarum obsides, unde superstitiosa primum saeua euasit uox fera." Tuis enim oraclis Chrysippus totum uolumen impleuit partim falsis, ut ego opinor, partim casu ueris, ut fit in omni oratione saepissime, partim flexiloquis et obscuris, ut interpres egeat interprete et sors ipsa ad sortes reuerenda sit, partim ambiguis et quae ad dialecticum deferenda sint. Nam cum illa sors edita est opulentissumo regi Asiae: "Croesus Halyn penetrans magnam peruertet opum uim" hostium uim se peruersurum putauit, peruertit autem suam: 116 utrum igitur eorum accidisset, uerum oraclum fuisset. Cur autem hoc credam umquam editum Croeso? Aut Herodotum cur ueraciorem ducam Ennio? Num minus ille potuit de Croeso quam de Pyrrho fingere Ennius? Quis enim est, qui credat Apollinis ex oraclo Pyrrho esse responsum: "aiio te, Aeacida, Romanos uincere posse"? Primum latine Apollo numquam locutus est; deinde ista sors inaudita Graecis est; praeterea Pyrrhi temporibus iam Apollo uersus facere desierat; postremo, quamquam semper fuit, ut apud Ennium est, "stolidum genus Aeacidarum - bellipotentes sunt magis quam sapientipotentes -", tamen hanc amphiboliam uersus intellegere potuisset, "uincere te Romanos" nihilo magis in se quam in Romanos ualere; nam illa amphibolia, quae Croesum decepit, uel Chrysippum potuisset fallere, haec uero ne Epicurum quidem. LVII 117 Sed, quod caput est, cur isto modo iam oracla Delphis non eduntur non modo nostra aetate, sed iam diu [tantum modo], iam ut nihil possit esse contemptius? Hoc loco cum urguentur euanuisse aiunt uetustate uim loci eius, unde anhelitus ille terrae fieret, quo Pythia mente incitata oracla ederet. De uino aut salsamento putes loqui, quae euanescunt uetustate; de ui loci agitur, neque solum naturali, sed etiam diuina; quae quo tandem modo euanuit? "Vetustate," inquies. Quae uetustas est, quae uim diuinam conficere possit? Quid tam diuinum autem quam adflatus e terra mentem ita mouens ut eam prouidam rerum futurarum efficiat, ut ea non modo cernat multo ante, sed etiam numero uersuque pronuntiet? Quando ista uis autem euanuit? An postquam homines minus creduli esse coeperunt? 118 Demosthenes quidem, qui abhinc annos prope trecentos fuit, iam tum filippi/zein Pythiam dicebat, id est quasi cum Philippo facere. Hoc autem eo spectabat, ut eam a Philippo corruptam diceret; quod licet existumare in aliis quoque oraclis Delphicis aliquid non sinceri fuisse. Sed nescio quo modo isti philosophi superstitiosi et paene fanatici quiduis malle uidentur quam se non ineptos. Euanuisse mauultis et extinctum esse id quod, si umquam fuisset, certe aeternum esset, quam ea, quae non sunt credenda, non credere. LVIII 119 Similis est error in somniis; quorum quidem defensio repetita quam longe est! Diuinos animos censent esse nostros, eosque esse tractos extrinsecus, animorumque consentientium multitudine completum esse mundum; hac igitur mentis et ipsius diuinitate, et coniunctione cum externis mentibus cerni quae sint futura. Contrahi autem animum Zeno et quasi labi putat atque concidere, et ipsum esse dormire. Iam Pythagoras et Plato, locupletissimi auctores, quo in somnis certiora uideamus, praeparatos quodam cultu atque uictu proficisci ad dormiendum iubent; faba quidem Pythagorei utique abstinere, quasi uero eo cibo mens, non uenter infletur. Sed nescio quo modo nihil tam absurde dici potest quod non dicatur ab aliquo philosophorum. 120 Utrum igitur censemus dormientium animos per sene ipsos in somniando moueri an, ut Democritus censet, externa et aduenticia uisione pulsari? Siue enim sic est siue illo modo, uideri possunt permulta somniantibus falsa pro ueris. Nam et nauigantibus moueri uidentur ea quae stant, et quodam obtutu oculorum duo pro uno lucernae lumina. Quid dicam insanis, quid ebriis quam multa falsa uideantur? Quodsi eius modi uisis credendum non est, cur somniis credatur nescio. Nam tam licet de his erroribus, si uelis, quam de somniis disputare, ut ea, quae stant, si moueri uideantur, terrae motum significare dicas aut repentinam aliquam fugam, gemino autem lucernae lumine declarari dissensionem ac seditionem moueri. LIX 121 Iam ex insanorum aut ebriorum uisis innumerabilia coniectura trahi possunt, quae futura uideantur. Quis est enim, qui totum diem iaculans non aliquando conliniet? Totas noctes somniamus, neque ulla est fere, qua non dormiamus; et miramur aliquando id quod somniarimus euadere? Quid est tam incertum quam talorum iactus? Tamen nemo est quin saepe iactans Venerium iaciat aliquando, non numquam etiam iterum ac tertium. Num igitur, ut inepti, Veneris id impulsu fieri malumus quam casu dicere? Quodsi ceteris temporibus falsis uisis credendum non est, non uideo, quid praecipui somnus habeat, in quo ualeant falsa pro ueris. 122 Quodsi ita natura paratum esset ut ea dormientes agerent quae somniarent, adligandi omnes essent, qui cubitum irent; maiores enim quam ulli insani efficerent motus somniantes. Quodsi insanorum uisis fides non est habenda, quia falsa sunt, cur credatur somniantium uisis, quae multo etiam perturbatiora sunt, non intellego; an quod insani sua uisa coniectori non narrant, narrant qui somniauerunt? Quaero etiam, si uelim scribere quid aut legere aut canere uel uoce uel fidibus aut geometricum quiddam aut physicum aut dialecticum esplicare, somniumne exspectandum sit, an ars adhibenda, sine qua nihil earum rerum nec fieri nec expediri potest. Atqui, ne si nauigare quidem uelim, ita gubernem, ut somniauerim; praesens enim poena sit. 123 Qui igitur conuenit aegros a coniectore somniorum potius quam a medico petere medicinam? An Aesculapius, an Serapis potest nobis praescribere per somnum curationem ualetudinis, Neptunus gubernantibus non potest? Et si sine medico medicinam dabit Minerua, Musae scribendi, legendi,ceterarum artium scientiam somniantibus non dabunt? At si curatio daretur ualetudinis, haec quoque quae dixi darentur; quae quoniam non dantur, medicina non datur; qua sublata tollitur omnis auctoritas somniorum. LX 124 Sed haec quoque in promptu fuerint; nunc interiora uideamus. Aut enim diuina uis quaedam consulens nobis somniorum significationes facit, aut coniectores ex quadam conueniente et coniunctione naturae, quam uocant sumpa/qeian, quid cuique rei conueniat ex somniis, et quid quamque rem sequatur, intellegunt, aut eorum neutrum est, sed quaedam obseruatio constans atque diuturna est, cum quid uisum secundum quietem sit, quid euenire et quid sequi soleat. Primum igitur intellegendum est nullam uim esse diuinam effectricem somniorum. Atque illud quidem perspicuum est, nulla uisa somniorum proficisci a numine deorum. Nostra enim causa di id facerent, ut prouidere futura possemus. 125 Quotus igitur est quisque qui somniis pareat, qui intellegat, qui meminerit? Quam multi uero qui contemnant eamque superstitionem imbecilli animi atque anilis putent? Quid est igitur, cur his hominibus consulens deus somniis moneat eos, qui illa non modo cura, sed ne memoria quidem digna ducant? Nec enim ignorare deus potest, qua mente quisque sit, nec frustra ac sine causa quid facere dignum deo est quod abhorret etiam ab hominis constantia. Ita, si pleraque somnia aut ignorantur aut negleguntur, aut nescit hoc deus aut frustra somniorum significatione utitur; at horum neutrum in deum cadit; nihil igitur a deo somniis significari fatendum est. LXI 126 Illud etiam requiro, cur, si deus ista uisa nobis prouidendi causa dat, non uigilantibus potius det quam dormientibus. Siue enim externus et aduenticius pulsus animos dormientium commouet, siue per se ipsi animi mouentur, siue quae causa alia est cur secundum quietem aliquid uidere, audire, agere uideamur, eadem causa uigilantibus esse poterat; idque si nostra causa di secundum quietem facerent, uigilantibus idem facerent, praesertim cum Chrysippus Academicos refellens permulto clariora et certiora esse dicat quae uigilantibus uideantur quam quae somniantibus. Fuit igitur diuina beneficentia dignius, cum consulerent nobis, clariora uisa dare uigilanti quam obscuriora per somnum. Quod quoniam non fit, somnia diuina putanda non sunt. 127 Iam uero quid opus est circumitione et anfractu, ut sit utendum interpretibus, somniorum, potius quam derecto deus, siquidem nobis consulebat, "hoc facito, hoc ne feceris" diceret idque uisum uigilanti potius quam dormienti daret? LXII Iam uero quis dicere audeat uera omnia esse somnia? "Aliquot somnia uera," inquit Ennius, " sed omnia non necesse est." Quae est tandem ista distinctio? Quae uera, quae falsa habet? Et si uera a deo mittuntur, falsa unde nascuntur? Nam si ea quoque diuina, quid inconstantius deo? Quid inscitius autem est quam mentes mortalium falsis et mendacibus uisis concitare? Sin uera uisa diuina sunt, falsa autem et inania humana, quae est ista designandi licentia, ut hoc deus, hoc natura fecerit potius quam aut omnia deus, quod negatis, aut omnia natura? Quod quoniam illud negatis, hoc necessario confitendum est. 128 Naturam autem eam dico, qua numquam animus insistens agitatione et motu esse uacuus potest. Is cum languore corporis nec membris uti nec sensibus potest, incidit in uisa uaria et incerta ex reliquiis, ut ait Aristoteles, inhaerentibus earum rerum quas uigilans gesserit aut cogitauerit; quarum perturbatione mirabiles interdum exsistunt species somniorum; quae si alia falsa, alia uera, qua nota internoscantur scire sane uelim. Si nulla est, quid istos interpretes audiamus? Sin quaepiam est, aueo audire quae sit; sed haerebunt. LXIII 129 Venit enim iam in contentionem, utrum sit probabilius, deosne inmortalis, rerum omnium praestantia excellentis, concursare omnium mortalium, qui ubique sunt, non modo lectos, uerum etiam grabatos, et, cum stertentem aliquem uiderint, obicere iis uisa quaedam tortuosa et obscura, quae illi exterriti somno ad coniectorem mane deferant, an natura fieri ut mobiliter animus agitatus, quod uigilans uiderit, dormiens uidere uideatur. Utrum philosophia dignius, sagarum superstitione ista interpretari an explicatione naturae? Ut, si iam fieri possit uera coniectura somniorum, tamen isti, qui profitentur, eam facere non possint: ex leuissimo enim et indoctissimo genere constant. Stoici autem tui negant quemquam nisi sapientem diuinum esse posse. 130 Chrysippus quidem diuinationem definit his uerbis: "uim cognoscentem et uidentem et explicantem signa, quae a dis hominibus portendantur"; officium autem esse eius praenoscere, dei erga homines mente qua sint quidque significent, quemadmodumque ea procurentur atque expientur. Idemque somniorum coniectionem definit hoc modo: esse uim cernentem et explanantem quae a dis hominibus significentur in somnis. Quid ergo? ad haec mediocri opus est prudentia an et ingenio praestanti et eruditione perfecta? Talem autem cognouimus neminem. LXIV 131 Vide igitur, ne, etiamsi diuinationem tibi esse concessero, quod numquam faciam, neminem tamen diuinum reperire possimus. Qualis autem ista mens est deorum, si neque ea nobis significant in somnis quae ipsi per nos intellegamus, neque ea quorum interpretes habere possimus? Similes enim sunt dei, si ea nobis obiciunt, quorum nec scientiam neque explanatorem habeamus, tamquam si Poeni aut Hispani in senatu nostro loquerentur sine interprete. 132 Iam uero quo pertinent obscuritates et aenigmata somniorum? Intellegi enim a nobis di uelle debebant ea quae nostra causa nos monerent. "Quid? poëta nemone, physicus obscurus?" 133 Ille uero nimis etiam obscurus Euphorion; at non Homerus; uter igitur melior? Valde Heraclitus obscurus, minime Democritus; num igitur conferendi? Mea causa me mones quod non intellegam: quid me igitur mones? Ut si quis medicus aegroto imperet ut sumat "terrigenam, herbigradam, domiportam, sanguine cassam", potius quam hominum more "cocleam" diceret. Nam Pacuuianus Amphio "quadrupes, tardigrada, agrestis, humilis, aspera, capite breui, ceruice anguina, aspectu truci, suiscerata, inanima cum animali sono" cum dixisset obscurius, tum Attici respondent: "non intellegimus, nisi si aperte dixeris." At ille uno uerbo: "testudo". Non potueras hoc igitur a principio, citharista, dicere? LXV 134 Defert ad coniectorem quidam somniasse se ouum pendere ex fascea lecti sui cubicularis (est hoc in Chrysippi libro somnium); respondit coniector thesaurum defossum esse sub lecto. Fodit, inuenit auri aliquantum, idque circumdatum argento; misit coniectori quantulum uisum est de argento. Tum ille "Nihilne" inquit "de uitello?" Id enim ei ex ouo uidebatur aurum declarasse, reliquum argentum. Nemone igitur umquam alius ouum somniauit? Cur ergo hic nescio qui thesaurum solus inuenit? Quam multi inopes digni praesidio deorum nullo somnio ad thesaurum reperiendum admonentur! Quam autem ob causam tam est obscure admonitus, ut ex ouo nasceretur thesauri similitudo, potius quam aperte thesaurum quaerere iuberetur, sicut aperte Simonides uetitus est nauigare? 135 Ergo obscura somnia minime consentanea maiestati deorum. LXVI Ad aperta et clara ueniamus, quale est de illo interfecto a copone Megaris, quale de Simonide, qui ab eo, quem humarat, uetitus est nauigare, quale etiam de Alexandro, quod a te praeteritum esse miror. Qui, cum Ptolomaeus, familiari eius, in proelio telo uenenato ictus esset eoque uulnere summo cum dolore moreretur, Alexander adsidens somno est consopitus. Tum secundum quietem uisus ei dicitur draco is, quem mater Olympias alebat, radiculam ore ferre et simul dicere, quo illa loci nasceretur (neque is longe aberat ab eo loco); eius autem esse uim tantam ut Ptolomaeum facile sanaret. Cum Alexander experrectus narrasset amicis somnium, emissi sunt qui illam radiculam quaererent; qua inuenta et Ptolòmaeus sanatus dicitur et multi milites, qui erant eodem genere teli uulnerati. 136 Multa etiam sunt a te ex historiis prolata somnia, matris Phalaridis, Cyri superioris, matris Dionysi, Poeni Hamilcaris, Hannibalis, P. Deci; peruulgatum iam illud de praesule, C. Gracchi etiam et recens Caeciliae, Baliarici filiae, somnium. Sed haec externa ob eamque causam ignota nobis sunt, nonnulla etiam ficta fortasse: quis enim auctor istorum? De nostris somniis quid habemus dicere? Tu de emerso me et equo ad ripam, ego de Mario cum fascibus laureatis me in suum deduci iubente monumentum. LXVII Omnium somniorum, Quinte, una ratio est; quae, per deos immortalis, uideamus ne nostra superstitione et deprauatione superetur. 137 Quem enim tu Marium uisum a me putas? Speciem, credo, eius et imaginem, ut Democrito uidetur. Unde profectam imaginem? A corporibus enim solidis et a certis figuris uult fluere imagines; quod igitur Mari corpus erat? "Ex eo," inquit, "quod fuerat." Ista igitur me imago Mari in campum Atinatem persequebatur? "Plena sunt imaginum omnia; nulla enim species cogitari potest nisi pulsu imaginum." 138 Quid ergo? istae imagines ita nobis dicto audientes sunt, ut, simul atque uelimus, accurrant? Etiamne earum rerum quae nullae sunt? Quae est enim forma tam inuisitata, tam nulla, quam non sibi ipse fingere animus possit, ut, quae numquam uidimus, ea tamen informata habeamus, oppidorum situs, hominum figuras? 139 Num igitur, cum aut muros Babylonis aut Homeri faciem cogito, imago illorum me aliqua pellit? Omnia igitur quae uolumus nota nobis esse possunt: nihil est enim de quo cogitare nequeamus; nullae ergo imagines obrepunt in animos dormientium extrinsecus, nec omnino fluunt ullae; nec cognoui quemquam qui maiore auctoritate nihil diceret. Animorum est ea uis eaque natura, ut uigeant uigilantes nullo aduenticio pulsu, sed suo motu incredibili quadam celeritate. Hi cum sustinentur membris et corpore et sensibus, omnia certiora cernunt, cogitant, sentiunt. Cum autem haec subtracta sunt desertusque animus languore corporis, tum agitatur ipse per sese. Itaque in eo et formae uersantur et actiones, et multa audiri, multa dici uidentur. 140 Haec scilicet in imbecillo remissoque animo multa omnibus modis confusa et uariata uersantur, maxumeque reliquiae rerum earum mouentur in animis et agitantur, de quibus uigilantes aut cogitauimus aut egimus; ut mihi temporibus illis multum in animo Marius uersabatur recordanti quam ille grauem suum casum magno animo, quam constanti tulisset. Hanc credo causam de illo somniandi fuisse. LXVIII Tibi autem de me cum sollicitudine cogitanti subito sum uisus emersus e flumine. Inerant enim in utriusque nostrum animis uigilantium cogitationum uestigia. At quaedam adiuncta sunt, ut mihi de monumento Mari, tibi, quod equus in quo ego uehebar, mecum una demersus rursus apparuit. 141 An tu censes ullam anum tam deliram futuram fuisse ut somniis crederet, nisi ista casu non numquam forte temere concurrerent? Alexandro draco loqui uisus est. Potest omnino hoc esse falsum, potest uerum; sed, ut uerum sit, non est mirabile; non enim audiuit ille draconem loquentem, sed est uisus audire, et quidem, quo maius sit, cum radicem ore teneret, locutus est; sed nihil est magnum somnianti. Quaero autem cur Alexandro tam inlustre somnium, tam certum, nec huic eidem alias, nec multa ceteris; mihi quidem praeter hoc Marianum nihil sane quod meminerim. Frustra igitur consumptae tot noctes tam longa in aetate. 142 Nunc quidem propter intermissionem forensis operae et lucubrationes detraxi et meridiationes addidi, quibus uti antea non solebam, nec tam multum dormiens ullo somnio sum admonitus, tantis praesertim de rebus, nec mihi magis umquam uideor quam cum aut in foro magistratus aut in curia senatum uideo, somniare. LXIX Etenim (ex diuisione hoc secundum est) quae est continuato coniunctioque naturae, quam, ut dixi, uocant sumpa/qeian , eius modi, ut thesaurus ex ouo intellegi debeat? Nam medici ex quibusdam rebus et aduenientis et crescentis morbos intellegunt, nonnullas etiam ualetudinis significationes, ut hoc ipsum, pleni enectine simus, ex quodam genere somniorum intellegi posse dicunt. Thesaurus uero et hereditas et honos et uictoria et multa generis eiusdem qua cum somniis naturali cognatione iunguntur? 143 Dicitur quidam, cum in somnis complexu Venerio iungeretur, calculos eiecisse. Video sumpa/qeian : uisum est enim tale obiectum dormienti, ut id, quod euenit, naturae uis, non opinio erroris effecerit. Quae igitur natura obtulit illam speciem Simonidi, a qua uetaretur nauigare? Aut quid naturae copulatum habuit Alcibiadis quod scribitur somnium? qui paulo ante interitum uisus est in somnis amicae esse amictus amiculo. Is cum esset proiectus inhumatus ab omnibusque desertus iaceret, amica corpus eius texit suo pallio. Ergo hoc inerat in rebus futuris et causas naturalis habebat, an, et ut uideretur et ut eueniret, casus effecit? LXX 144 Quid? ipsorum interpretum coniecturae nonne magis ingenia declarant eorum quam uim consensumque naturae? Cursor ad Olympia proficisci cogitans uisus est in somnis curru quadrigarum uehi. Mane ad coniectorem. At ille "Vinces" inquit; "id enim celeritas significat et uis equorum." Post idem ad Antiphontem. Is autem "Vincare" inquit "necesse est; an non intellegis quattuor ante te cucurrisse?" Ecce alius cursor (atque horum somniorum et talium plenus est Chrysippi liber, plenus Antipatri; sed ad cursorem redeo): ad interpretem detulit aquilam se in somnis uisum esse factum. At ille: " Vicisti; ista enim aui uolat nulla uehementius. " Huic eidem Antipho "Baro," inquit, "uictum te esse non uides? Ista enim auis insectans alias auis et agitans semper ipsa postrema est." 145 Parere quaedam matrona cupiens, dubitans essetne praegnans, uisa est in quiete obsignatam habere naturam. Rettulit. Negauit eam, quoniam obsignata fuisset, concipere potuisse. At alter praegnantem esse dixit; nam inane obsignari nihil solere. Quae est ars coniectoris eludentis ingenio? An ea quae dixi et innumerabilia quae conlecta habent Stoici quicquam significant nisi acumen hominum ex similitudine aliqua coniecturam modo huc, modo illuc ducentium? Medici signa quaedam habent ex uenis et ex spiritu aegroti multisque ex aliis futura praesentiunt; gubernatores, cum exsultantis lolligines uiderunt aut delphinos se in portum conicientes, tempestatem significari putant. Haec ratione explicari et ad naturam reuocari facile possunt, ea uero, quae paulo ante dixi, nullo modo. LXXI 146 "At enim obseruatio diuturna (haec enim pars una restat) notandis rebus fecit artem. " Ain tandem? " Somnia obseruari possunt. " Quonam modo? Sunt enim innumerabiles uarietates. Nihil tam praepostere, tam incondite, tam monstruose cogitari potest, quod non possimus somniare; quo modo igitur haec infinita et semper noua aut memoria complecti aut obseruando notare possumus? Astrologi motus errantium stellarum notauerunt: inuentus est enim ordo in iis stellis, qui non putabatur. Cedo tandem qui sit ordo aut quae concursatio somniorum; quo modo autem distingui possunt uera somnia a falsis, cum eadem et aliis aliter euadant et isdem non semper eodem modo? Ut mihi mirum uideatur, cum mendaci homini ne uerum quidem dicenti credere soleamus, quo modo isti, si somnium uerum euasit aliquod, non ex multis potius uni fidem derogent quam ex uno innumerabilia confirment. 147 Si igitur neque deus est effector somniorum neque naturae societas ulla cum somniis, neque obseruatione inueniri potuit scientia, effectum est ut nihil prorsus somniis tribuendum sit, praesertim cum illi ipsi, qui ea uident, nihil diuinent, ii qui interpretantur coniecturam adhibeant, non naturam, casus autem innumerabilibus paene saeculis in omnibus plura mirabilia quam in somniorum uisis effecerit, neque coniectura, quae in uarias partis duci possit, non numquam etiam in contrarias, quicquam sit incèrtius. LXXII 148 Explodatur haec quoque somniorum diuinatio pariter cum ceteris. Nam, ut uere loquamur, superstitio fusa per gentis oppressit omnium fere animos atque hominum imbecillitatem occupauit. Quod et in iis libris dictum est, qui sunt de natura deorum, et hac disputatione id maxume egimus. Multum enim et nobismet ipsis et nostris profuturi uidebamur si eam funditus sustulissemus. Nec uero (id enim diligenter intellegi uolo) superstitione tollenda religio tollitur. Nam et maiorum instituta tueri sacris caerimoniisque retinendis sapientis est, et esse praestantem aliquam aeternamque naturam, et eam suspiciendam admirandamque hominum generi pulchritudo mundi ordoque rerum caelestium cogit confiteri. 149 Quam ob rem, ut religio propaganda etiam est quae est iuncta cum cognitione naturae, sic superstitionis stirpes omnes eligendae. Instat enim et urget et, quo te cumque uerteris, persequitur, siue tu uatem siue tu omen audieris, siue immolaris siue auem adspexeris, si Chaldaeum, si haruspicem uideris, si fulserit, si tonuerit, si tactum aliquid erit de caelo, si ostenti simile natum factumue quippiam; quorum necesse est plerumque aliquid eueniat, ut numquam liceat quieta mente consistere. 150 Perfugium uidetur omnium laborum et sollicitudinum esse somnus. At ex eo ipso plurumae curae metusque nascuntur; qui quidem ipsi per se minus ualerent et magis contemnerentur, nisi somniorum patrocinium philosophi suscepissent, nec ii quidem contemptissimi, sed in primis acuti et consequentia et repugnantia uidentes, qui prope iam absoluti et perfecti putantur. Quorum licentiae nisi Carneades restitisset, haud scio an soli iam philosophi iudicarentur. Cum quibus omnis fere nobis disceptatio contentioque est, non quod eos maxume contemnamus, sed quod uidentur acutissime sententias suas prudentissimeque defendere. Cum autem proprium sit Academiae iudicium suum nullum interponere, ea probare quae simillima ueri uideantur, conferre causas et quid in quamque sententiam dici possit expromere, nulla adhibita sua auctoritate iudicium audientium relinquere integrum ac liberum, tenebimus hanc consuetudinem a Socrate traditam eaque inter nos, si tibi, Quinte frater, placebit, quam saepissime utemur." "Mihi uero", inquit ille, "nihil potest esse iucundius." Quae cum essent dicta, surreximus.