[2,0] EPISTVLARVM AD BRVTVM LIBER SECVNDVS. [2,1] Scr- Romae ex- m- Mart- aut in- Apr-. a- 711 (43). CICERO BRVTO SAL-. Cum haec scribebam, res existimabatur in extremum adducta discrimen. tristes enim de Bruto nostro litterae nuntiique adferebantur. me quidem non maxime conturbabant. his enim exercitibus ducibusque quos habemus nullo modo poteram diffidere neque adsentiebar maiori parti hominum. fidem enim consulum non condemnabam quae suspecta uehementer erat; desiderabam non nullis in rebus prudentiam et celeritatem; qua si essent usi, iam pridem rem reciperassemus. non enim ignoras quanta momenta sint in re publica temporum et quid intersit idem illud utrum ante an post decernatur, suscipiatur, agatur. omnia quae seuere decreta sunt hoc tumultu, si aut quo die dixi sententiam perfecta essent et non in diem ex die dilata aut, quo ex tempore suscepta sunt ut agerentur, non tardata et procrastinata, bellum iam nullum haberemus. (2) omnia, Brute, praestiti rei publicae quae praestare debuit is qui esset eo in quo ego sum gradu senatus populique iudicio conlocatus, nec illa modo quae nimirum sola ab homine sunt postulanda, fidem, uigilantiam, patriae caritatem. ea sunt enim quae nemo est qui non praestare debeat. ego autem ei qui sententiam dicat in principibus de re publica puto etiam prudentiam esse praestandam nec me, cum mihi tantum sumpserim ut gubernacula rei publicae prehenderem, minus putarim reprehendendum si inutiliter aliquid senatui suaserim quam si infideliter. (3) Acta quae sint quaeque agantur scio perscribi ad te diligenter; ex me autem illud est quod te uelim habere cognitum, meum quidem animum in acie esse neque respectum ullum quaerere nisi me utilitas ciuitatis forte conuerterit; maioris autem partis animi te Cassiumque respiciunt. quam ob rem ita te para, Brute, ut intellegas aut, si hoc tempore bene res gesta sit, tibi meliorem rem publicam esse faciendam aut, si quid offensum sit, per te esse eandem reciperandam. [2,2] Scr- Romae III Id- Apr- a. 711 (43). CICERO BRVTO SAL. Planci animum in rem publicam egregium, legiones, auxilia, copias ex litteris eius quarum exemplum tibi missum arbitror perspicere potuisti. Lepidi, tui necessari, qui secundum fratrem adfinis habet quos oderit proximos, leuitatem et inconstantiam animumque semper inimicum rei publicae iam credo tibi ex tuorum litteris esse perspectum. (2) nos exspectatio sollicitat, +quae+ est omnis iam in extremum adducta discrimen. est enim spes omnis in Bruto expediendo, de quo uehementer timebamus. (3) ego hic cum homine furioso satis habeo negoti, Seruilio; quem tuli diutius quam dignitas mea patiebatur, sed tuli rei publicae causa, ne darem perditis ciuibus hominem parum sanum illum quidem sed tamen nobilem quo concurrerent, quod faciunt nihilo minus; sed eum alienandum a re publica non putabam. finem feci eius ferendi. coeperat enim esse tanta insolentia ut neminem liberum duceret. in Planci uero causa exarsit incredibili dolore mecumque per biduum ita contendit et a me ita fractus est ut eum in perpetuum modestiorem sperem fore. atque in hac contentione ipsa, cum maxime res ageretur, a- d- V Idus Aprilis litterae mihi in senatu redditae sunt a Lentulo nostro de Cassio, de legionibus, de Syria. quas statim cum recitauissem, cecidit Seruilius, complures praeterea; sunt enim insignes aliquot qui improbissime sentiunt. sed acerbissime tulit Seruilius adsensum esse mihi de Planco. Magnum illud monstrum in re publica est, sed quo - - - . [2,3] Scr- Dyrrachi K- Apr- a- 711 (43). BRVTVS CICERONI SAL-. Litteras tuas ualde exspecto, quas scripsisti post nuntios nostrarum rerum et de morte Treboni. non enim dubito quin mihi consilium tuum explices. indigno scelere et ciuem optimum amisimus et prouinciae possessione pulsi sumus, quam reciperari facile est neque minus turpe aut flagitiosum erit post reciperari. (2) Antonius adhuc est nobiscum, sed medius fidius et moueor hominis precibus et timeo ne illum aliquorum furor excipiat. plane aestuo. quod si scirem quid tibi placeret, sine sollicitudine essem; id enim optimum esse persuasum esset mihi. qua re quam primum fac me certiorem quid tibi placeat. (3) Cassius noster Syriam, legiones Syriacas habet ultro quidem a Murco et a Marcio et ab exercitu ipso arcessitus. ego scripsi ad Tertiam sororem et matrem ne prius ederent hoc quod optime ac felicissime gessit Cassius quam tuum consilium cognouissent tibique uisum esset. (4) legi orationes duas tuas, quarum altera Kal. Ian. usus es, altera de litteris meis, quae habita est abs te contra Calenum. nunc scilicet hoc exspectas dum eas laudem. nescio animi an ingeni tui maior in his libellis laus contineatur; iam concedo ut uel Philippici uocentur, quod tu quadam epistula iocans scripsisti. (5) duabus rebus egemus, Cicero, pecunia et supplemento; quarum altera potest abs te expediri ut aliqua pars militum istinc mittatur nobis uel secreto consilio aduersus Pansam uel actione in senatu, altera quo magis est necessaria neque meo exercitui magis quam reliquorum, hoc magis doleo Asiam nos amisisse; quam sic uexari a Dolabella audio ut iam non uideatur crudelissimum eius facinus interfectio Treboni. uetus Antistius me tamen pecunia subleuauit. (6) Cicero, filius tuus, sic mihi se probat industria, patientia, labore, animi magnitudine, omni denique officio ut prorsus numquam dimittere uideatur cogitationem cuius sit filius. qua re quoniam efficere non possum ut pluris facias eum qui tibi est carissimus, illud tribue iudicio meo ut tibi persuadeas non fore illi abutendum gloria tua ut adipiscatur honores paternos. Kalend- Apr- Dyrrhachio. [2,4] Scr- Romae prid- Id- Apr- mane a- 711 (43). CICERO BRVTO SAL-. Datis mane a- d- in id- April- Scaptio litteris eodem die tuas accepi Kal- April- Dyrrhachio datas uesperi. itaque mane prid- Id- Apr-, cum a Scaptio certior factus essem non esse eos profectos quibus pridie dederam et statim ire, hoc paululum exaraui ipsa in turba matutinae salutationis. (2) de Cassio laetor et rei publicae gratulor, mihi etiam qui repugnante et irascente Pansa sententiam dixerim ut Dolabellam bello Cassius persequeretur. et quidem audacter dicebam sine nostro senatus consulto iam illud eum bellum gerere. de te etiam dixi tum quae dicenda putaui. haec ad te oratio perferetur, quoniam te uideo delectari Philippicis nostris. (3) quod me de Antonio consulis, quoad Bruti exitum cognorimus custodiendum puto. ex iis litteris quas mihi misisti, Dolabella Asiam uexare uidetur et in ea se gerere taeterrime. compluribus autem scripsisti Dolabellam a Rhodiis esse exclusum. qui si ad Rhodum accessit, uidetur mihi Asiam reliquisse. id si ita est, istic tibi censeo commorandum; sin eam semel cepit, mihi crede, non erit id- Apr- - - -. [2,5] Quod egere te duabus necessariis rebus scribis, supplemento et pecunia, difficile consilium est. non enim mihi occurrunt facultates quibus uti te posse uideam praeter illas quas senatus decreuit, ut pecunias a ciuitatibus mutuas sumeres. de supplemento autem non uideo quid fleri possit. tantum enim abest ut Pansa de exercitu suo aut dilectu tibi aliquid tribuat, ut etiam moleste ferat tam multos ad te ire uoluntarios, quo modo equidem credo, quod iis rebus quae in Italia decernuntur nullas copias nimis magnas esse arbitretur, quo modo autem multi suspicantur, ne te quidem nimis firmum esse uelit; quod ego non suspicor. (5) quod scribis te ad Tertiam sororem scripsisse ut ne prius ederent ea quae gesta a Cassio essent quam mihi uisum esset, uideo te ueritum esse, id quod uerendum fuit, ne animi partium Caesaris, quo modo etiam nunc partes appellantur, uehementer commouerentur. sed ante quam tuas litteras accepimus, audita res erat et peruulgata; tui etiam tabellarii ad multos familiaris tuos litteras attulerant. qua re neque supprimenda res erat, praesertim cum id fieri non posset, neque, si posset, non diuulgandam potius quam occultandam putaremus. (6) de Cicerone meo et, si tantum est in eo quantum scribis, tantum scilicet quantum debeo gaudeo et, si quod amas eum eo maiora facis, id ipsum incredibiliter gaudeo a te eum diligi. [2,6] Scr- Romae XVIII K- Mai- a- 711 (43). CICERO BRVTO SAL-. Quae litterae tuo nomine recitatae sint id- April- in senatu eodemque tempore Antoni credo ad te scripsisse tuos; quorum ego nemini concedo. sed nihil necesse erat eadem omnis, illud necesse me ad te scribere quid sentirem tota de constitutione huius belli et quo iudicio essem quaque sententia. uoluntas mea, Brute, de summa re publica semper eadem fuit quae tua, ratio quibusdam in rebus (non enim omnibus) paulo fortasse uehementior. scis mihi semper placuisse non rege solum sed regno liberari rem publicam; tu lenius immortali omnino cum tua laude; sed quid melius fuerit magno dolore sensimus, magno periculo sentimus. recenti illo tempore tu omnia ad pacem quae oratione confici non poterat, ego omnia ad libertatem quae sine pace nulla est. pacem ipsam bello atque armis effici posse arbitrabar. studia non deerant arma poscentium; quorum repressimus impetum ardoremque restinximus. (2) itaque res in eum locum uenerat ut, nisi Caesari Octauiano deus quidam illam mentem dedisset, in potestatem perditissimi hominis et turpissimi M- Antoni ueniendum fuerit, quocum uides hoc tempore ipso quod sit quantumque certamen. id profecto nullum esset, nisi tum conseruatus esset Antonius. sed haec omitto; res enim a te gesta memorabilis et paene caelestis repellit omnis reprehensiones, quippe quae ne laude quidem satis idonea adfici possit. exstitisti nuper uultu seuero; exercitum, copias, legiones idoneas per te breui tempore comparasti. di immortales! qui ille nuntius, quae illae litterae, quae laetitia senatus, quae alacritas ciuitatis erat! nihil umquam uidi tam omnium consensione laudatum. erat exspectatio reliquiarum Antoni, quem equitatu legionibusque magna ex parte spoliaras. ea quoque habuit exitum optabilem. nam tuac litterae quae recitatae in senatu sunt et imperatoris et militum uirtutem et industriam tuorum, in quibus Ciceronis mei, declarant. quod si tuis placuisset de his litteris referri et nisi in tempus turbuientissimum post discessum Pansae consulis incidissent, honos quoque iustus et debitus dis immortalibus decretus esset. (3) ecce tibi Idib- April- aduolat mane Celer Pilius, qui uir, di boni, quam grauis, quam constans, quam bonarum in re publica partium! hic epistulas adfert duas, unam tuo nomine, alteram Antoni; dat Seruilio tribuno plebis, ille Cornuto. recitantur in senatu. 'ANTONIVS PROCOS'. Magna admiratio, ut si esset recitatum 'DOLABELLA IMPERATOR'; a quo quidem uenerant tabellarii, sed nemo Pili similis qui proferre litteras auderet aut magistratibus reddere. tuae recitantur breues illae quidem sed in Antonium admodum lenes. uehementer admiratus senatus. mihi autem non erat explicatum quid agerem. falsas dicerem? quid si tu eas adprobasses? (4) confirmarem? non erat dignitatis tuae. itaque ille dies silentio. postridie autem cum sermo increbruisset, Piliusque oculos uehementius hominum offendisset, natum omnino est principium a me. de proconsule Antonio multa. Sestius causae non defuit post me, cum quanto suum filium, quanto meum in periculo futurum diceret, si contra proconsulem arma tulissent. Nosti hominem; causae non defuit. dixerunt etiam alii. Labeo uero noster nec signum tuum in epistula nec diem adpositum nec te scripsisse ad tuos, ut soleres. hoc cogere uolebat falsas litteras esse et, si quaeris, probabat. (5) nunc tuum est consilium, Brute, de toto genere belli. uideo te lenitate delectari et eum putare fructum esse maximum praeclare quidem, sed aliis rebus, aliis temporibus locus esse solet debetque clementiae. nunc quid agitur, Brute? templis deorum immortalium imminet hominum egentium et perditorum spes, nec quicquam aliud decernitur hoc bello nisi utrum simus necne. cui parcimus aut quid agimus? hic ergo consulimus quibus uictoribus uestigium nostrum nullum relinquetur? nam quid interest inter Dolabellam et quemuis Antoniorum trium? quorum si cui parcimus, duri fuimus in Dolabella. haec ut ita sentiret senatus populusque Romanus, etsi res ipsa cogebat, tamen maxima ex parte nostro consilio atque auctoritate perfectum est. tu si hanc rationem non probas, tuam sententiam defendam, non relinquam meam. neque dissolutum a te quicquam homines exspectant nec crudele. huius rei moderatio facilis est. ut in duces uehemens sis. in milites liberalis. (6) Ciceronem meum, mi Brute, uelim quam plurimum tecum habeas. uirtutis disciplinam meliorem reperiet nullam quam contemplationem atque imitationem tui. XVIII Kalend- Maias.