[9,0] M- TULLI CICERONIS EPISTULARUM AD ATTICUM LIBER NONUS. [9,1] Scr- in Formiano prid- Non- Mart- a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL-. <1> Etsi, quum tu has litteras legeres, putabam fore, ut scirem iam, quid Brundisi actum esset; (nam Canusio VIIII Kal- profectus erat Cnaeus; haec autem scribebam pridie Nonas XIV die postquam ille Canusio mouerat), tamen angebar singularum horarum exspectatione, mirabarque nihil adlatum esse ne rumoris quidem. Nam erat mirum silentium. Sed haec fortasse g-kenospouda sunt: quae tamen iam sciantur necesse est. - <2> Illud molestum, me adhuc inuestigare non posse, ubi P- Lentulus noster sit, ubi Domitius. Quaero autem, quo facilius scire possim, quid acturi sint; iturine ad Pompeium; et, si sunt, qua quandoue ituri sint. Urbem quidem iam refertam esse optimatium audio; Sosium et Lupum, quos Cnaeus noster ante putabat Brundisium uenturos esse quam se, ius dicere. Hinc uero uulgo uadunt. Etiam M- Lepidus, quocum diem conterere solebam, cras cogitabat. <3> Nos autem in Formiano morabamur, quo citius audiremus : deinde Arpinum uolebamus; inde iter qua maxime g-anapantehton esset, ad mare superum, remotis siue omnino missis lictoribus. Audio enim bonis uiris, qui et nunc et saepe antea magno praesidio reipublicae fuerunt, hanc cunctationem nostram non probari, multaque in me et seuere, in conuiuiis tempestiuis quidem, disputari. Cedamus igitur et, ut boni ciues simus, bellum Italiae terra marique inferamus, et odia improborum rursus in nos, quae iam exstincta erant, incendamus, et Luccei consilia ac Theophani persequamur. <4> Nam Scipio uel in Syriam proficiscitur, sorte, uel cum genero, honeste; uel Caesarem fugit iratum. Marcelli quidem, nisi gladium Caesaris timuissent, manerent. Appius est eodem timore et inimicitiarum recentium: et tamen, praeter hunc et C- Cassium, reliqui legati, Faustus proquaestor : ego unus, cui utrumuis liceret : frater accedit; quem socium huius fortunae esse non erat aequum : cui magis etiam Caesar irascetur. Sed impetrare non possum, ut maneat. Dabimus hoc Pompeio, quod debemus. Nam me quidem alius nemo mouet : non sermo bonorum, qui nulli sunt; non causa, quae acta timide est, agetur improbe. Uni, uni hoc damus, ne id quidem roganti, nec suam causam, ut ait, agenti, sed publicam. Tu quid cogites de transeundo in Epirum, scire sane uelim. [9,2] Scr- in Formiano Non- Mart- a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL-. <1> Etsi Nonis Mart- die tuo, ut opinor, exspectabam epistulam a te longiorem; tamen ad eam ipsam breuem, quam IV Nonas g-hypo g-tehn g-dialehpsin dedisti, rescribendum putaui. Gaudere ais te mansisse me, et scribis in sententia te manere. Mihi autem superioribus litteris uidebare non dubitare quin cederem, ita, si et Cnaeus bene comitatus conscendisset, et consules transissent. Utrum hoc tu parum commeministi; an ego non satis intellexi, an mutasti sententiam? Sed aut ex epistula, quam exspecto, perspiciam, quid sentias, aut alias abs te litteras eliciam. Brundisio nihildum erat allatum. {IIa} Scr- in Formiano VIII Id- Mart- a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL-. <1> O rem difficilem planeque perditam! quam nihil praetermittis in consilio dando! quam nihil tamen, quod tibi ipsi placeat, explicas! Non esse me una cum Pompeio gaudes : ac proponis, quam sit turpe me adesse, quum quid de illo detrahatur; nefas esse approbare. Certe. Contra igitur? Dii, inquis, auerruncent! Quid ergo fiet, si in altero scelus est, in altero supplicium? Impetrabis, inquis, a Caesare, ut tibi abesse liceat et esse otioso. Supplicandum igitur? Miserum. Quid, si non impetraro? Et de triumpho erit, inquis, integrum. Quid, si hoc ipso premar? Accipiam? quid foedius! Negem? repudiari se totum, magis etiam quam olim in XXuiratu, putabit. Ac solet, quum se purgat, in me conferre omnem illorum temporum culpam : ita me sibi fuisse inimicum, ut ne honorem quidem a se accipere uellem. Quanto nunc hoc idem accipiet asperius ? Tanto scilicet, quanto et honos hic illo est amplior et ipse robustior. <2> - Nam quod negas te dubitare, quin magna in offensa sim apud Pompeium hoc tempore : non uideo causam, cur ita sit, hoc quidem tempore. Qui enim amisso Corfinio denique certiorem me sui consili ferit, is queretur Brundisium me non uenisse, quum inter me et Brundisium Caesar esset? Deinde etiam scit g-aparrehsiaston esse in ea causa querelam suam. Me putat de municipiorum imbecillitate, de dilectibus, de pace, de urbe, de pecunia, de Piceno occupando plus uidisse quam se. Sin quum potuero, non uenero, tum erit inimicus : quod ego non eo uereor ne mihi noceat : quid enim faciet? g-Tis g-d' g-esti g-doulos g-tou g-thanein g-aphrontis g-ohn; sed quia ingrati animi crimen horreo. Confido igitur aduentum nostrum illi, quoquo tempore fuerit, ut scribis, g-asmeniston fore. Nam quod ais, si hic temperatius egerit, consideratius consilium te daturum; qui hic potest se gerere non perdite? Vita, mores, ante facta, ratio suscepti negoti, socii, uires bonorum aut etiam constantia. <3> - Vixdum epistulam tuam legeram, quum ad me, currens ad illum Postumus Curtius uenit, nihil nisi classes loquens et exercitus : eripiebat Hispanias : tenebat Asiam, Siciliam, Africam, Sardiniam : confestim in Graeciam persequebatur. Eundum igitur est, nec tam ut belli quam ut fugae socii simus. Nec enim ferre potero sermones istorum, quicumque sunt : non sunt enim certe, ut appellantur, boni. Sed tamen id ipsum scire cupio, quid loquantur; idque ut exquiras meque certiorem facias, te uehementer rogo. Nos adhuc, quid Brundisi actum esset, plane nesciebamus. Quum sciemus, tum ex re et ex tempore consilium capiemus; sed utemur tuo. [9,3] Scr- in Formiano VIII Id- Mart- a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL-. Domiti filius transiit Formias uiii Idus currens ad matrem Neapolim, mihique nuntiari iussit patrem ad urbem esse, quuum de eo curiose quaesisset seruus noster Dionysius. Nos autem audieramus eum profectum siue ad Pompeium siue in Hispaniam. Id cuiusmodi sit, scire sane uelim. Nam ad id, quod delibero, pertinet, si ille certe nusquam discessit, intellegere Cnaeum non esse faciles nobis ex Italia exitus, quum ea tota armis praesidiisque teneatur, hieme praesertim. Nam, si commodius anni tempus esset, uel infero mari liceret uti. Nunc nihil potest nisi supero tramitti; quo iter interclusum est. Quaeres igitur et de Domitio et de Lentulo. <2> - A Brundisio nulla adhuc fama uenerat : et erat hic dies VII Idus; quo die suspicabamur aut pridie ad Brundisium uenisse Caesarem. Nam Kal- Arpis manserat. Sed si Postumum audire uelles, persecuturus erat Cnaeum. Transisse enim iam putabat coniectura tempestatum ac dierum. Ego nautas eum non putabam habiturum : ille confidebat, et eo magis, quod audita nauiculariis hominis liberalitas esset. Sed tota res Brundisina quo modo habeat se, diutius nescire non possum. [9,4] Scr- in Formiano IV Id- Mart- a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL-. Ego etsi tam diu requiesco, quamdiu aut ad te scribo aut tuas litteras lego : tamen et ipse egeo argumento epistularum et tibi idem accidere certo scio. Quae enim soluto animo familiariter scribi solent, ea temporibus his excluduntur : quae autem sunt horum temporum, ea iam contriuimus. Sed tamen ne me totum aegritudini dedam, sumpsi mihi quasdam tamquam g-theseis, quae et g-politikai sunt et temporum horum; ut et abducam animum ab querelis et in eo ipso de quo agitur exercear. eae sunt huiusmodi: <2> {g-Ei g-meneteon g-en g-tei g-patridi g-turannoumenes g-autes. g-Ei g-panti g-tropoi g-turannidos g-katalusin g-pragmateuteon, g-kan g-mellei g-dia g-touto g-peri g-ton g-holon g-he g-polis g-kinduneusein g-e g-eulabeteon g-ton g-kataluonta g-me g-autos g-airetai. g-Ei g-peirateon g-aregein g-tei g-patridi g-turannoumenei g-kairoi g-kai g-logoi g-mallon g-e g-polemoi. g-Ei g-politikon g-to g-hesuchazein g-anachoresanta g-poi g-tes g-patridos g-turannoumenes g-e g-dia g-pantos g-iteon g-kindunou g-tes g-eleutherias g-peri. g-Ei g-polemon g-epakteon g-tei g-chorai g-kai g-poliorketeon g-auten g-turannoumenen. g-ei g-kai g-me g-dokimazonta g-ten g-dia g-polemou g-katalusin g-tes g-turannidos g-sunapograpteon g-homos g-tois g-aristois. g-Ei g-tois g-euergetais g-kai g-philois g-sunkinduneuteon g-en g-tois g-politikois g-kan g-me g-dokosin g-eu g-bebouleusthai g-peri g-ton g-holon. g-Ei g-ho g-megala g-ten g-patrida g-euergetesas g-di' g-auto g-te g-touto anekesta pathon kai phthonetheis kinduneuseien an ethelontes huper tes patridos e epheteon autoi g-heautou g-pote g-kai g-ton g-oikeiotaton g-poieisthai g-pronoian g-aphemenoi g-tas g-pros g-tous g-ischuontas g-diapoliteias.} <3> In his ego me consultationibus exercens et disserens in utramque partem tum Graece tum Latine, et abduco parumper animum a molestiis, et g-tohn g-prourgou g-ti delibero. Sed uereor ne tibi g-akairos sim. Si enim recte ambulauit is, qui hanc epistulam tulit, in ipsum tuum diem incidit. [9,5] Scr- im Formiano VI Id- Mart- a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL-. Natali die tuo scripsisti epistulam ad me plenam consili, summaeque cum beneuolentiae tum etiam prudentiae. Eam mihi Philotimus postridie, quam a te acceperat, reddidit. Sunt ista quidem, quae disputas, difficillima, iter ad superum, nauigatio infero, discessus Arpinum, ne hunc fugisse, mansio Formiis, ne obtulisse nos gratulationi uideamur : sed miserius nihil quam ea uidere, quae iam, iam, inquam, uidenda erunt. Fuit apud me Postumus : scripsi ad te, quam grauis. Venit ad me etiam Q- Fufius, quo uultu! quo spiritu! properans Brundisium, scelus accusans Pompei, leuitatem et stultitiam senatus. Haec qui in mea uilla non feram, Curtium in curia potero ferre? <2> Age, finge me quamuis g-eustomachohs haec ferentem : quid illa, dic, M- TULLI, quem habebunt exitum? Et omitto causam reipublicae, quam ego amissam puto cum uulneribus suis, tum medicamentis iis, quae parantur; de Pompeio quid agam? cui plane (quid enim hoc negem?) suscensui. Semper enim causae euentorum magis mouent quam ipsa euenta. Haec igitur mala (quibus maiora esse quae possunt?) considerans, uel potius iudicans eius opera accidisse et culpa, inimicior eram huic, quam ipsi Caesari; ut maiores nostri funestiorem diem esse uoluerunt Alliensis pugnae quam Urbis captae; quod hoc malum ex illo: itaque alter religiosus etiam nunc dies, alter in uulgus ignotus : sic ego, decem annorum peccata recordans, in quibus inerat ille etiam annus, qui nos, hoc non defendente, ne dicam grauius, adflixerat; praesentisque temporis cognoscens temeritatem, ignauiam, neglegentiam suscensebam. <3> - Sed ea iam mihi exciderunt. Beneficia eiusdem cogito; cogito etiam dignitatem. Intellego, serius equidem, quam uellem, propter epistulas sermonesque Balbi; sed uideo plane nihil aliud agi, nihil actum ab initio, quam ut hunc occideret. Ego igitur, si quis apud Homerum, quum ei et mater et dea dixisset, g-Autika g-gar g-toi g-epeita g-meth' g-Hektora g-potmos g-etoimos, matri ipse respondit, g-Autika g-tethnaiehn, g-epei g-ouk g-ar' g-emellon g-hetairoh g-Kteinomenoh g-epamynai : quid, si non g-etairoh solum, sed etiam g-euergeteh ? adde, tali uiro talem causam agenti; ego uero haec officia mercanda uita puto ? Optimatibus uero tuis nihil confido, nihil iam ne inseruio quidem. <4> Video, ut se huic dent, ut daturi sint. Quidquam tu illa putas fuisse de ualetudine decreta municipiorum prae his de uictoria gratulationibus? Timent, inquies. At ipsi tum se timuisse dicunt. Sed uideamus, quid actum sit Brundisi. Ex eo fortasse g-nea consilia nascentur aliaeque litterae. [9,6] Scr- in Formiano V Id- Mart- a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL-. Nos adhuc Brundisio nihil. Roma scripsit Balbus, putare iam Lentulum consulem tramisisse, nec eum a minore Balbo conuentum, quod is hoc iam Canusi audisset : inde ad se eum scripsisse : cohortesque sex, quae Albae fuissent, ad Curium Minucia transisse : id Caesarem ad se scripsisse et breui tempore eum ad urbem futurum. Ergo utar tuo consilio : neque me Arpinum hoc tempore abdam : etsi, Ciceroni meo togam puram quum dare Arpini uellem, hanc eram ipsam excusationem relicturus ad Caesarem. Sed fortasse in eo ipso offendetur, cur non Romae potius. Sed tamen, si est conueniendus, hic potissimum. Tum reliqua uidebimus, id est, et quo et qua et quando. <2> - Domitius, ut audio, in Cosano, est, et quidem, ut aiunt, paratus ad nauigandum : si in Hispaniam, non probo : si ad Cnaeum, laudo : quouis potius certe quam ut Curtium uideat; quem ego patronus aspicere non possum. Quid alios? Sed, opinor, quiescamus; ne nostram culpam coarguamus, qui, dum urbem, id est patriam, amamus, dumque rem conuenturam putamus, ita nos gessimus, ut plane interclusi captique simus. <3> - Scripta iam epistula, Capua litterae sunt allatae hoc a exemplo: « Pompeius mare transiit cum omnibus militibus quos secum habuit. Hic numerus est hominum milia xxx; et consules duo et tribuni et senatores, qui fuerunt cum eo, omnes cum uxoribus et liberis. Conscendisse dicitur a- d- IV Nonas Martias. Ex ea die fuere septemtriones uenti. Naues, quibus usus non est, omnis aut praecidisse, aut incendisse dicunt. » De hac re litterae L- Metello tribuno pl- Capuam allatae sunt ab Clodia socru, quae ipsa transiit. <4> - Ante sollicitus eram et angebar, sicut res scilicet ipsa cogebat, quum consilio explicare nihil possem : nunc autem postquam Pompeius et consules ex Italia exierunt, non angor, sed ardeo dolore : g-Oude g-moi g-ehtor g-empedon, g-all' g-alalyktehmai ... Non sum, inquam, mihi crede, mentis compos; tantum mihi dedecoris admisisse uideor. Me non primum cum Pompeio, qualicumque consilio suo, deinde cum bonis esse, quamuis causa temere instituta? praesertim quum ii ipsi, quorum ego causa timidius me fortunae committebam, uxor, filia, Cicerones pueri, me illud sequi mallent, hoc turpe et me indignum putarent ? Nam Quintus quidem frater, quicquid mihi placeret, id rectum se putare aiebat, id animo aequissimo sequebatur. <5> - Tuas nunc epistulas a primo lego. Hae me paulum recreant. Primae monent et rogant, ne me proiciam, Proximae gaudere te ostendunt, me remansisse. Eas quum lego, minus mihi turpis uideor, sed tam diu, dum lego : deinde emergit rursum dolor et g-aischrou g-phantasia. Quamobrem obsecro te, mi Tite, eripe mihi hunc dolorem, aut minue saltem, aut consolatione, aut consilio, aut quacumque re potes. Quid tu autem possis? aut quid homo quisquam? uix iam deus. <6> - Equidem illud molior, quod tu mones sperasque fieri posse, ut mihi Caesar concedat, ut absim, quum aliquid in senatu contra Gnaeum agatur. Sed timeo, ne non impetrem. Venit ab eo Furnius : (ut quidem scias, quos sequamur) Q- Titini filium cum Caesare esse nuntiat : sed illum maiores mihi gratias agere, quam uellem. Quid autem me roget (paucis ille quidem uerbis, sed g-en d-dynamei), cognosce ex ipsius epistula. Me miserum, quod tu non ualuisti! Una fuissemus : consilium certe non defuisset; g-Syn g-te g-du' g-erchomenoh. <7> Sed acta ne agamus; reliqua paremus. - Me adhuc haec duo fefellerunt : initio spes compositionis, qua facta, uolebam uti populari uita, sollicitudine senectutem nostram liberare; deinde bellum crudele et exitiosum suscipi a Pompeio intellegebam. Melioris medius fidius ciuis et uiri putabam quouis supplicio affici, quam illi crudelitati non solum praeesse, uerum etiam interesse. Videtur uel mori satius fuisse, quam esse cum his. Ad haec igitur cogita, mi Attice, uel potius excogita. Quemuis euentum fortius feram quam hunc dolorem. {VIa}Scr- in itinere in m. Mart- a 705 (49). CAESAR IMP. S. D. CICERONI IMP. Quum Furnium nostrum tantum uidissem, neque loqui neque audire meo commodo potuissem, properarem atque essem in itinere, praemissis iam legionibus; praeterire tamen non potui; quin et scriberem ad te, et illum mitterem gratiasque agerem : etsi hoc et feci saepe et saepius mihi facturus uideor; ita de me merens. In primis a te peto, quoniam confido me celeriter ad urbem uenturum, ut te ibi uideam, ut tuo consilio, gratia, dignitate, ope omnium rerum uti possim. Ad propositum reuertar : festinationi meae breuitatique litterarum ignosces. Reliqua ex Furnio cognosces. [9,7] Scr- in Formiano III Id- Mart- a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL-. Scripseram ad te epistulam, quam darem iu Idus. Sed eo die is, cui dare uolueram, non est profectus. Venit autem eo ipso die ille celeripes quem Saluius dixerat : attulit uberrimas tuas litteras, quae mihi quiddam quasi animulae instillarunt. Recreatum enim me non queo dicere. Sed plane g-to g-synechon effecisti. Ego enim non iam id ago, mihi crede, ut prosperos exitus consequar. Sic enim uideo, nec duobus his uiuis, nec hoc uno nos umquam rem publicam habituros. Ita neque de otio nostro spero iam, nec ullam acerbitatem recuso. Unum illud extimescebam, ne quid turpiter facerem, uel dicam, iam ne fecissem. <2> - Sic ergo habeto, salutares te mihi litteras misisse : neque solum has longiores, quibus nihil potest esse explicatius, nihil perfectius; sed etiam illas breuiores, in quibus hoc mihi iucundissimum fuit, consilium factumque nostrum a Sexto probari : pergratumque mihi tu fecisti, a quo et diligi me et, quid rectum sit intellegi scio. Longior uero tua epistula non me solum, sed meos omnis aegritudine leuauit. Itaque utar tuo consilio et ero in Formiano : ne aut ad urbem g-apantehsis, mea animaduertatur : aut, si nec hic nec illic eum uidero, deuitatum se a me putet. <3> - Quod autem suades, ut ab eo petam, ut mihi concedat, ut idem tribuam Pompeio, quod ipsi tribuerim : id me iam pridem agere intelleges ex litteris Balbi et Oppi; quarum exempla tibi misi. Misi etiam Caesaris ad eos sana mente scriptas : quo modo in tanta insania. Sin mihi Caesar hoc non concedat; uideo tibi placere illud, me g-politeyma de pace suscipere; in quo non extimesco periculum Quum enim tot impendeant, cur non honestissimo depecisci uelim? Sed uereor, ne Pompeio quid oneris imponam, g-Meh g-moi g-gorgeiehn g-kephalehn g-deinoio g-pelohrou intorqueat. mirandum enim in modum Cnaeus noster Sullani regni similitudinem concupiuit. g-Eidohs g-soui g-legoh. Nihil ille umquam minus obscure tulit. Cum hocne igitur, inquies, esse uis? Beneficium sequor, mihi crede, non causam, ut in Milone, ut in . . . Sed hactenus. Causa igitur non bona est? <4> Immo optima : sed agetur, memento, foedissime. Primum consilium est suffocare urbem et Italiam fame; deinde, agros uastare, urere, pecuniis locupletum non abstinere. Sed, quum eadem metuam ab hac parte : si illim beneficium non sit, rectius putem quiduis domi perpeti. Sed ita meruisse illum de me puto ut g-acharistias crimen subire non audeam. Quamquam a te eius quoque rei iusta defensio est explicata. <5> - De triumpho tibi assentior : quem quidem totum facile et libenter abiecero. Egregie probo fore, ut, dum uagamur, g-ploos g-hohraios obrepat. Si modo, inquis, satis ille erit firmus. Est firmior etiam quam putabamus. De isto licet bene speres. Promitto tibi, si ualebit, tegulam illum in Italia nullam relicturum. Tene igitur socio? Contra mehercule meum iudicium et contra omnium antiquorum auctoritatem : nec tam ut illa adiuuem, quam ut haec ne uideam, cupio discedere. Noli enim putare tolerabilis horum insanias, nec unius modi fore. Etsi quid te horum fugit, Legibus, iudiciis, senatu sublato libidines, audacias, sumptus, egestates tot egentissimorum hominum nec priuatas posse res nec rempublicam sustinere. Abeamus igitur inde qualibet nauigatione : etsi id quidem, ut tibi uidebitur : sed certe abeamus. Sciemus enim, id quod exspectas, quid Brundisi actum sit. <6> - Bonis uiris quod ais probari, quae adhuc fecerimus, scirique ab iis nos non profectos, ualde gaudeo; si est nunc ullus gaudendi locus. De Lentulo inuestigabo diligentius; id mandaui Philotimo, homini forti ac nimium optimati. <7> - Extremum est, ut tibi argumentum ad scribendum fortasse iam desit : (nec enim alia de re nunc ulla scribi potest; et de hac quid iam amplius inueniri potest?) sed quoniam et ingenium suppeditat (dico me hercule ut sentio) et amor, quo et meum ingenium incitatur; perge, ut facis, et scribe, quantum potes. In Epirum quod me non inuitas, comitem non molestum,, subirascor : sed uale. Nam ut tibi ambulandum, ungendum, sic mihi dormiendum. Etenim litterae tuae mihi somnum attulerunt. {VIIb} Scr- Romae VI aut V Id- Mart a. 705 (49). BALBVS ET OPPIVS S. D. M- CICERONI. Nedum hominum humilium, ut nos sumus, sed etiam amplissimorum uirorum consilia ex euentu, non ex uoluntate a plerisque probari solent : tamen freti tua humanitate, quod uerissimum nobis uidebitur, de eo, quod ad nos scripsisti, tibi consilium dabimus : quod si non fuerit prudens, at certe ab optima fide et optimo animo proficiscetur. Nos, si id, quod nostro iudicio Caesarem facere oportere existimamus, ut simul Romam uenerit agat de reconciliatione gratiae suae et Pompei, id eum facturum, ex ipso cognouissemus, te hortari non desineremus, ut uelles iis rebus interesse, quo facilius et maiore cum dignitate per te, qui utrique es coniunctus, res tota confieret : aut, si ex contrario putaremus Caesarem id non facturum, et etiam uelle cum Pompeio bellum gerere sciremus, numquam tibi suaderemus, contra hominem optime de te meritum arma ferres; sicuti te semper orauimus, ne contra Caesarem pugnares. <2> Sed, quum etiamnunc, quid facturus Caesar sit, magis opinari quam scire possimus, non possumus nisi hoc : non uideri eam tuam esse dignitatem neque fidem omnibus cognitam, ut contra alterutrum, quum utrique sis maxime necessarius, arma feras : et hoc, non dubitamus, quin Caesar pro sua humanitate maxime sit probaturus. Nos tamen, si tibi uidebitur, ad Caesarem scribemus, ut nos certiores faciat, quid de hac re acturus sit : a quo si erit nobis rescriptum, statim, quae sentiemus, ad te scribemus : et tibi fidem faciemus nos ea suadere, quae nobis uidentur tuae dignitati, non Caesaris actioni, esse utilissima : et hoc Caesarem pro sua indulgentia in suos probaturum putamus. {VIIc} Scr- Romae V aut IV Id- Mart- a. 705 (49). BALBVS CICERONI IMP. SAL-. S. V. B. E. Posteaquam litteras communis cum Oppio ad te dedi, ab Caesare epistulam accepi, cuius exemplum tibi misi; ex quibus perspicere poteris, quam cupiat concordiam et Pompeium reconciliare, et quam remotus sit ab omni crudelitate : quod eum sentire, ut debeo, ualde gaudeo. De te et tua fide et pietate idem mehercule, mi Cicero, sentio, quod tu : non posse tuam famam et officium sustinere, ut contra eum arma feras, a quo tantum beneficium te accepisse praedices. <2> Caesarem hoc idem probaturum exploratum pro singulari eius humanitate habeo; eique cumulatissime satis facturum te certo scio, quum nullam partem belli contra eum suscipias, neque socius eius aduersariis fueris. Atque hoc non solum in te, tali et tanto uiro, satis habebit, sed etiam mihi ipse sua concessit uoluntate, ne in iis castris essem, quae contra Lentulum aut Pompeium futura essent, quorum beneficia maxima haberem : sibique satis esse dixit, si togatus urbana officia sibi praestitissem; quae etiam illis, si uellem, praestare possem. Itaque nunc Romae omnia negotia Lentuli procuro, sustineo; meumque officium, fidem, pietatem iis praesto. Sed mehercule rursus iam abiectam compositionis spem non desperatissimam esse puto; quoniam Caesar est ea mente quam optare debemus. Hac re mihi placet, si tibi uidetur, te ad eum scribere et ab eo praesidium petere, ut petiisti a Pompeio, me quidem adprobante temporibus Milonianis. Praestabo (si Caesarem bene noui) eum prius tuae dignitatis quam suae utilitatis rationem habiturum. <3> - Haec quam prudenter tibi scribam nescio : sed illud certe scio, me ab singulari amore ac beneuolentia, quaecumque scribo, tibi scribere : quod te (ita incolumi Caesare moriar!) tanti facio, ut paucos aeque ac te caros habeam. De hac re quum aliquid constitueris, uelim mihi scribas. Nam non mediocriter laboro, ut utrique, ut uis, tuam beneuolentiam praestare possis : quam me hercule te praestaturum confido. Fac ualeas. {VIId} Scr- in itinere circ- Non- Mart- CAESAR OPPIO CORNELIO SAL-. Gaudeo mehercule uos significare litteris, quam ualde probetis ea, quae apud Corfinium sunt gesta. Consilio uestro utar libenter, et hoc libentius, quod mea sponte facere constitueram, ut quam lenissimum me praeberem; et Pompeium, darem operam, ut reconciliarem. Tentemus, hoc modo si possimus omnium uoluntates reciperare, et diuturna uictoria uti : quoniam reliqui crudelitate odium effugere non potuerunt, neque uictoriam diutius tenere praeter unum L- Sullam, quem imitaturus non sum. Haec noua sit ratio uincendi, ut misericordia et liberalitate nos muniamus. Id quemadmodum fieri possit, nonnulla mi in mentem ueniunt, et multa reperiri possunt. De his rebus rogo uos, ut cogitationem suscipiatis. Cn. Magium Pompei praefectum deprehendi. <2> Scilicet meo instituto usus sum et eum statim missum feci. Iam duo praefecti fabrum Pompei in meam potestatem uenerunt, et a me missi sunt. Si uolent grati esse, debebunt Pompeium hortari, ut malit mihi esse amicus, quam iis, qui et illi et mihi semper fuerunt inimicissimi : quorum artificiis effectum est, ut respublica in hunc statum perueniret. [9,8] Scr- in Formiano prid- Id- Mart- a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL-. Cenantibus pridie Idus nobis, ac noctu quidem Statius a te epistulam breuem attulit. De L- Torquato quod quaeris, non modo Lucius, sed etiam Aulus profectus est; alter multos. de Reatinorum corona quod scribis, moleste fero in agro Sabino sementem fieri proscriptionis. Senatores multos esse Romae nos quoque audieramus. ecquid potes dicere cur exierint? <2> - In his locis opinio est coniectura magis quam nuntio aut litteris, Caesarem Formiis a- d- XI Kal- Aprilis fore. Hic ego uellem habere Homeri illam Mineruam simulatam Mentori cui dicerem, g-Mentor, g-pohs g-t' g-ar g-ioh, g-pohs g-t' g-ar g-prosptyxomai g-auton; nullam rem umquam difficiliorem cogitaui. Sed cogito tamen nec ero, ut in malis, imparatus. Sed cura, ut ualeas. Puto enim diem tuum heri fuisse. [9,9] Scr- in Formiano XVI Kal- Apr- a. 705(49). CICERO ATTICO SAL-. Tres epistulas tuas accepi postridie Idus. Erant autem iu, iii, pridie Idus datae. Igitur antiquissimae cuique primum respondebo. Assentio tibi, ut in Formiano potissimum commorer : etiam de supero mari; palpabuque ut antea ad te scripsi, ecquonam modo possim uoluntate eius nullam rei publicae partem attingere. Quod laudas quia obliuisci me scripsi ante facta et delicta nostri amici; ego uero ita facio. Quin ea ipsa, quae a te commemorantur, secus ab eo in me ipsum facta esse non memini : tanto plus apud me ualere benefici gratiam quam iniuriae dolorem uolo. Faciamus igitur, ut censes, conligamusque nos. g-Sophisteyoh enim, simul ut rus decurro, atque in decursu g-theseis meas commentari non desino. Sed sunt quaedam earum perdifficiles ad iudicandum. De optimatibus sit sane ita ut uis; sed nosti illud g-Dionysios g-en g-Korinthoh. Titini filius apud Caesarem est. Quod autem quasi uereri uideris, ne mihi tua consilia displiceant; me uero nihil delectat aliud nisi consilium et litterae tuae. Quare fac, ut ostendis, ne destiteris ad me, quicquid tibi in mentem uenerit scribere. Mihi nihil potest esse gratius. <2> - Venio ad alteram nunc epistulam. Recte non credis de numero militum. Ipso dimidio plus scripsit Clodia. Falsum etiam de corruptis nauibus. Quod consulem laudas; ego quoque animum laudo; consilium reprehendo. Discessu enim illorum actio de pace sublata est; quam quidem ego meditabar. Itaque postea Demetri librum de concordia tibi remisi et Philotimo dedi. Nec uero dubito, quin exitiosum bellum impendeat, cuius initium ducetur a fame. Et me tamen doleo non interesse huic bello; in quo tanta uis sceleris futura est, ut, quum parentes non alere nefarium sit, nostri principes antiquissimam et sanctissimam parentem, patriam, fame necandam putent. Atque hoc non opinione timeo sed interfui sermonibus. Omnis haec classis Alexandrea, Colchis, Tyro, Sidone, Arado, Cypro, Pamphylia, Lycia, Rhodo, Chio, Byzantio, Lesbo, Smyrna, Mileto, Coo ad intercludendos commeatus Italiae et ad occupandas frumentarias prouincias comparatur. At quam ueniet iratus! et iis quidem maxime, qui eum maxime saluum uolebant, quasi relictus ab iis quos reliquit. Itaque mihi dubitanti, quid me facere par sit, permagnum pondus adfert beneuolentia erga illum; qua dempta perire melius esset in patria quam patriam seruando euertere. De septemtrione, plane ita est. Metuo, ne uexetur Epirus. Sed quem tu locum Graeciae non direptum iri putas? Praedicat enim palam et militibus ostendit se largitione ipsa superiorem quam hunc fore. Illud me praeclare admones, quum illum uidero, ne nimis indigenter et ut cum grauitate potius loquar. Plane sic faciendum. Arpinum, quum eum conuenero, cogito, ne forte aut absim, quum ueniet, aut cursem huc illuc uia deterrima. Bibulum, ut scribis, audio uenisse et redisse pridie Idus. <3> - Philotimum, ut ais epistula tertia, exspectabas. At ille Idibus a me profectus est. Eo serius ad tuam illam epistulam, cui ego statim rescripseram, redditae sunt meae litterae. De Domitio, ut scribis, ita opinor esse, ut et in Cosano sit, et consilium eius ignoretur. Iste omnium turpissimus et sordidissimus, qui consularia comitia a praetore ait haberi posse, est ille idem, qui semper in re publica fuit. Itaque nimirum hoc illud est, quod Caesar scribit in ea epistula, cuius exemplum ad te misi, se uelle uti CONSILIO meo; age, esto : hoc commune est : GRATIA; ineptum id quidem sed, puto, hoc simulat ad quasdam senatorum sententias : DIGNITATE; fortasse sententia consulari. Illud extremum est, OPE OMNIUM RERUM- Id ego suspicari coepi tum ex tuis litteris, aut hoc ipsum esse aut non multo secus. Nam permagni eius interest rem ad interregnum non uenire. Id assequitur, si per praetorem consules creantur. Nos autem in libris habemus non modo consules a praetore, sed ne praetores quidem creari ius esse, idque factum esse numquam : consules, eo non esse ius, quod maius imperium a minore rogari non sit ius: praetores autem, quum ita rogentur, ut conlegae consulibus sint, quorum est maius imperium. Aberit non longe quin hoc a me decerni uelit, neque sit contentus Galba, Scaeuola, Cassio, Antonio, g-Tote g-moi g-chanoi g-eyreia g-chtohn. <4> - Sed quanta tempestas impendeat uides. Qui transierint senatores, scribam ad te, quum certum habebo. De re frumentaria recte intellegis; quae nullo modo administrari sine uectigalibus potest : nec sine causa et eos qui circum illum sunt, omnia postulantis et bellum nefarium times. Trebatium nostrum, etsi, ut scribis, nihil bene sperat, tamen uidere sane uelim : quem fac horteris, ut properet. Opportune enim ad me ante aduentum Caesaris uenerit. De Lanuuino, statim, ut audiui Phameam mortuum, optaui, si modo esset futura res publica, ut id aliquis emeret meorum neque tamen de te qui maxime meus es cogitaui. Sciebam enim te quoto anno et quantum in solo, solere quaerere : neque solum Romae, sed etiam Deli tuum g-diagramma uideram. Verumtamen ego illud, quamquam est bellum, minoris aestimo, quam aestimabatur Marcellino consule, quum ego istos hortulos propter domum, Antii quam tum habebam, iucundiores mihi fore putabam, et minore impensa, quam si Tusculanum refecissem. uolui HS Q- Egi per praedem, ille daret, Antii quum haberet uenale : noluit. Sed nunc omnia ista iacere puto propter nummorum caritatem. Mihi quidem erit aptissimum, uel nobis potius, si tu emeris. Sed eius dementias caue contemnas. Valde est uenustum. Quamquam mihi ista omnia iam addicta uastitati uidentur. Respondi epistulis tribus : sed exspecto alias. Nam me adhuc tuae litterae sustentarunt. D. Liberalibus. [9,10] Scr- in Formiano XV Kal- Apr- a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL-. Nihil habebam quod scriberem. neque enim noui quidquam audieram et ad tuas omnis rescripseram pridie. Sed, quum me aegritudo non solum somno priuaret, uerum ne uigilare quidem sine summo dolore pateretur, tecum ut quasi loquerer, in quo uno acquiesco, hoc nescio quid nullo argumento proposito, scribere institui. <2> - Amens mihi fuisse uideor a principio et me una haec res torquet, quod non, omnibus in rebus labentem uel potius ruentem, Pompeium tamquam unus manipularis secutus sim. Vidi hominem XIV Kal- Febr. plenum formidinis. Illo ipso die sensi, quid ageret. Numquam mihi postea placuit; nec umquam aliud in alio peccare destitit. Nihil interim ad me scribere, nihil nisi fugam cogitare. Quid quaeris? Sicut g-en g-tois g-erohtikois alienant immundae, insulsae, indecorae : sic me illius fugae neglegentiaeque deformitas auertit ab amore. Nihil enim dignum faciebat, quare eius fugae comitem me adiungerem. Nunc emergit amor; nunc desiderium ferre non possum; nunc mihi nihil libri, nihil litterae, nihil doctrina prodest : ita dies et noctes, tamquam auis illa, mare prospecto, euolare cupio. Do, do poenas temeritatis meae. Etsi quae fuit illa temeritas? quid feci non consideratissime? Si enim nihil praeter fugam quaereretur, fugissem libentissime : sed genus belli crudelissimi et maximi, quod, nondum uident homines, quale futurum sit, perhorrui. Quae minae municipiis ! quae nominatim uiris bonis ! quae denique omnibus, qui remansissent! quam crebro illud ; Sulla potuit, ego non potero ! <3> Mihi autem haeserunt illa : male Tarquinius, qui Porsenam, qui Octauium Mamilium contra patriam; impie Coriolanus, qui auxilium petiit a Volscis; recte Themistocles, qui mori maluit; nefarius Hippias, Pisistrati filius, qui in Marathonia pugna cecidit, arma contra patriam ferens. At Sulla, at Marius, at Cinna recte, immo iure fortasse. Sed quid eorum uictoria crudelius ? quid funestius? Huius belli genus fugi, et eo magis, quod crudeliora etiam cogitari et parari uidebam. Me, quem non nulli conseruatorem istius urbis, quem parentem esse dixerunt, Getarum et Armeniorum et Colchorum copias ad eam adducere? me meis ciuibus famem, uastitatem inferre Italiae? Hunc primum mortalem esse, deinde etiam multis modis posse exstingui cogitabam : urbem autem et populum nostrum seruandum ad immortalitatem, quantum in nobis esset, putabam; et tamen spes quaedam me sustentabat fore, ut aliquid conueniret potius, quam aut hic tantum sceleris aut ille tantum flagiti admitteret. Alia res nunc tota est, alia mens mea. Sol, ut est in tua quadam epistula, excidisse mihi e mundo uidetur. Ut aegroto, dum anima est, spes esse dicitur; sic ego, quoad Pompeius in Italia fuit, sperare non destiti. Haec, haec me fefellerunt; et, ut uerum loquar, aetas iam a diuturnis laboribus deuexa ad otium, domesticarum me rerum delectatione molliuit. Nunc, si uel periculose experiundum erit, experiar certe, ut hinc auolem. Ante oportuit fortasse. Sed ea, quae scripsi, me tardarunt et auctoritas maxime tua. <4> - Nam quum ad hunc locum uenissem, euolui uolumen epistularum tuarum, quod ego sub signo habeo, seruoque diligentissime. Erat igitur in ea, quam x Kalend. Febr. dederas, hoc modo : Sed uideamus, et Cnaeus quid agat, et illius rationes quorsum fluant. Quod si iste Italiam relinquet, faciet omnino male et, ut ego existimo, g-alogistohs : sed tum demum consilia nostra commutanda erunt. Hoc scribis post diem quartum, quam ab urbe discessimus. Deinde uiii Kalend. Febr. : Tantum modo Cnaeus noster ne, ut urbem g-alogistohs reliquit, sic Italiam relinquat. Eodem die das alteras litteras, quibus mihi consulenti planissime respondes. Est enim sic : Sed uenio ad consultationem tuam,. si Cnaeus Italia cedit, in urbem redeundum puto : quae enim finis peregrinationis? Hoc mihi plane haesit, et nunc ita uideo, infinitum bellum iunctum miserrima fuga : quam tu peregrinationem g-hypokorizeh. <5> - Sequitur g-chrehsmos VI Kal- Februarias, Ego, si Pompeius manet in Italia, nec res ad pactionem uenit, longius bellum puto fore : sin Italiam relinquit, ad posterum bellum g-aspondon strui existimo. Huius igitur belli ego particeps et socius et adiutor esse cogor, quod et g-aspondon est et cum ciuibus. Deinde uii Idus Febr., quum iam plura audires de Pompei consilio, concludis epistulam quandam hoc modo : Ego quidem tibi non sim auctor, si Pompeius Italiam relinquit, te quoque profugere. Summo enim periculo facies, nec rei publicae proderis; quoi quidem posterius poteris prodesse, si manseris. Quem g-phylopatrin ac g-politikon hominis prudentis et amici tali admonitu non moueret auctoritas? <6> Deinceps III Idus Febr. iterum mihi respondes consulenti sic : Quod quaeris a me, fugamne defendam, an moram utiliorem putem : ego uero in praesentia subitum discessum et praecipitem profectionem quum tibi, tum ipsi Gnaeo inutilem et periculosam puto, et satius esse existimo uos dispertitos et in speculis esse. Sed medius fidius turpe nobis puto esse de fuga cogitare. Hoc turpe Cnaeus noster biennio ante cogitauit : ita sullaturit animus eius et proscripturit iam diu. Inde, ut opinor, quum tu ad me quaedam g-genikohteron scripsisses, et ego mihi a te quaedam significari putassem, ut Italia cederem, detestaris hoc diligenter xi Kalend. Mart- : Ego uero nulla epistula significaui, si Cnaeus Italia cederet, ut tu una cederes : aut si significaui, non dico fui inconstans sed demens. In eadem epistula alio loco : Nihil relinquitur nisi fuga, cui te socium neutiquam puto esse oportere nec umquam putaui. <7> - Totam autem hanc deliberationem euoluis accuratius in litteris IIX Kalend. Mart- datis : Si M- Lepidus et L- Volcacius remanent, manendum puto, ita ut, si saluus sit Pompeius et constiterit alicubi, hanc g-nekuian relinquas, et te in certamine uinci cum illo facilius patiaris, quam cum hoc in ea, quae perspicitur futura, colluuie regnare. Multa disputas huic sententiae conuenientia. Inde ad extremum : Quid si, inquis, Lepidus et Volcacius discedunt? plane g-aporoh. Quod euenerit igitur et quod egeris, id g-sterkteon putabo. Si tum dubitaras, nunc certe non dubitas istis manentibus. <8> Deinde in ipsa fuga V Kal- Martias : Interea non dubito, quin in Formiano mansurus sis. Commodissime enim t? g-mellon ibi g-karadokehseis. Atque K- Mart-, quum ille quintum iam diem Brundisi esset : Tum poterimus deliberare, non scilicet integra re, sed certe minus infracta, quam si una proieceris te. Deinde iu Non- Martias, g-hypo g-tehn g-lehpsin quum breuiter scriberes, tamen ponis hoc : Cras scribam plura et ad omnia : hoc tamen dicam, non paenitere me consili de tua mansione : et quamquam magna sollicitudine, tamen, quia minus mali puto esse quam in illa profectione, maneo in sententia et gaudeo te mansisse. <9> Quum uero iam angerer et timerem, ne quid a me dedecoris esset admissum, iii Nonas Mart- : Tamen te non esse una cum Pompeio non fero moleste. Postea, si opus fuerit, non erit difficile; et illi, quoquo tempore fiet, erit g-asmeniston. Sed hoc ita dico, si hic, qua ratione initium fecit, eadem cetera aget, sincere, temperate, prudenter, ualde uidero et consideratius utilitati nostrae consuluero. <10> uii Idus Martias scribis Peducaeo quoque nostro probari, quod quierim ; cuius auctoritas multum apud me ualet. His ego tuis scriptis me consolor, ut nihil a me adhuc delictum putem. Tu modo auctoritatem tuam defendito; aduersus me nihil opus est : sed consciis egeo aliis. Ego, si nihil peccaui, reliqua tuebor. Ad ea tute hortare et me omnino tua cogitatione adiuua. Hic nihildum de reditu Caesaris audiebatur. Ego his litteris hoc tamen profeci : perlegi omnes tuas et in eo acquieui. [9,11] Scr- in Formiano XIII K- Apr- a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL-. Lentulum nostrum scis Puteolis esse : quod quum e uiatore quodam esset auditum, qui se diceret eum in Appia, quum is paulum lecticam aperuisset, cognosse, etsi uix ueri simile est, misi tamen Puteolos pueros, qui peruestigarent, et ad eum litteras. Inuentus est uix in hortis suis se occultans, litterasque mihi remisit, mirifice gratias agens Caesari : de suo autem consilio C- Caecio mandata ad me dedisse. Eum ego hodie exspectabam, id est, xiii Kalend. Aprilis. <2> Venit etiam ad me Matius Quinquatribus, homo mehercule, ut mihi uisus est, temperatus et prudens : existimatus quidem est semper auctor oti. Quam ille hoc non probare mihi quidem uisus est ! quam illam g-nekuian, ut tu appellas, timere! Huic ego in multo sermone epistulam ad me Caesaris ostendi, eam, cuius exemplum ad te antea misi : rogauique, ut interpretaretur, quid esset, quod ille scriberet « consilio meo se uti uelle, gratia, dignitate, ope rerum omnium. » Respondit se non dubitare, quin et opem et gratiam meam ille ad pacificationem quaereret. Utinam aliquod in hac miseria reipublicae g-politikon opus efficere et nauare mihi liceat! Matius quidem, et illum in ea sententia esse confidebat, et se auctorem fore pollicebatur. <3> - Pridie autem apud me Crassipes fuerat, qui se pridie Nonas. Martias Brundisio profectum atque ibi Pompeium reliquisse dicebat : quod etiam, qui iix Idus illinc profecti erant, nuntiabant : illa uero omnes, in quibus etiam Crassipes (qui pro prudentia potuit attendere) sermones minacis, inimicos optimatium, municipiorum hostes, meras proscriptiones, meros Sullas : quae Lucceium loqui ? quae totam Graeciam ! quae uero Theophanem! <4> Et tamen omnis spes salutis in illis est : et ego excubo animo, nec partem ullam capio quietis : et, ut has pestis effugiam, cum dissimillimis nostri esse cupio. Quid enim tu illic Scipionem, quid Faustum, quid Libonem praetermissurum sceleris putas ? quorum creditores conuenire dicuntur. Quid eos autem, quum uicerint, in ciues effecturos? Quam uero g-mikropschyan Cnaei nostri esse? Nuntiant Aegyptum et Arabiam g-eydaimona et g-Mesopotamian cogitare, iam Hispaniam abiecisse. Monstra narrant; quae falsa esse possunt. Sed certe et haec perdita sunt, et illa non salutaria. Tuas litteras iam desidero. Post fugam nostram numquam iam tantum earum interuallum fuit. Misi ad te exemplum litterarum mearum ad Caesarem; quibus me aliquid profecturum puto. [9,12] Scr- in Formiano V K- Apr- a. 705 (49). CICERO IMP. S. D. CAESARI IMP. Ut legi tuas litteras, quas a Furnio nostro acceperam, quibus mecum agebas, ut ad urbem essem; te uelle uti consilio et dignitate mea, minus sum admiratus : de gratia et de ope, quid significares, mecum ipse quaerebam : spe tamen deducebar ad eam cogitationem, ut te pro tua admirabili ac singulari sapientia de otio, de pace, de concordia ciuium agi uelle arbitrarer : et ad eam rationem existimabam satis aptam esse et naturam et personam meam. <2> Quod si ita est, et si qua de Pompeio nostro tuendo et tibi ac reipublicae reconciliando cura te attingit; magis idoneum, quam ego sum, ad eam causam profecto reperies neminem : qui et illi semper, et senatui, quum primum potui pacis auctor fui; nec, sumptis armis, belli ullam partem attigi; iudicauique eo bello te uiolari, contra cuius honorem populi Romani beneficio concessum inimici atque inuidi niterentur. Sed ut eo tempore non modo ipse fautor dignitatis tuae fui, uerum etiam ceteris auctor ad te adiuuandum, sic me nunc Pompei dignitas uehementer mouet. Aliquot enim sunt anni, quum uos duo delegi, quos praecipue colerem et quibus essem, sicut sum, amicissimus. <3> - Quamobrem a te peto, uel potius omnibus te precibus oro et obtestor, ut in tuis maximis curis aliquid impertias temporis huic quoque cogitationi, ut tuo beneficio bonus uir, gratus, pius denique esse in maximi benefici memoria possim. Quae si tantum ad me ipsum pertinerent, sperarem me a te tamen impetraturum : sed, ut arbitror, et ad tuam fidem et ad rem publicam pertinet, me e paucis et utriusque uestrum et ad ciuium concordiam per te quam accommodatissimum conseruari. Ego, quum antea tibi de Lentulo gratias egissem, quum ei saluti, qui mihi fuerat, fuisses : tamen, lectis eius litteris, quas ad me gratissimo animo de tua liberalitate beneficioque misit, eandem me salutem a te accepisse putaui quam ille; in quem si me intellegis esse gratum, cura, obsecro, ut etiam in Pompeium esse possim. [9,13] Scr- in Formiano XIII K- Apr- a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL-. Legeram tuas litteras XIII Kalend-, quum mihi epistula affertur a Lepta, circumuallatum esse Pompeium, ratibus etiam exitus portus teneri. Non medius fidius prae lacrimis possum reliqua nec cogitare nec scribere. Misi ad te exemplum. Miseros nos! cur non omnes fatum illius una exsecuti sumus? Ecce autem a Matio et Trebatio eadem : quibus Minturnis obuii Caesaris tabellarii. Torqueor infelix, ut iam illum Mucianum exitum exoptem. At quam honesta, at quam expedita tua consilia, quam euigilata tuis cogitationibus, qua itineris, qua nauigationis, qua congressus sermonisque cum Caesare! Omnia quum honesta, tum cauta.Iin Epirum uero inuitatio quam suauis, quam liberalis, quam fraterna! <2> - De Dionysio, sum admiratus : qui apud me honoratior fuit, quam apud Scipionem Panaetius : a quo impurissime haec nostra fortuna despecta est. Odi hominem et odero : utinam ulcisci possem! Sed illum ulciscentur mores sui. <3> - Tu, quaeso, nunc uel maxime quid agendum nobis sit, cogita. Populi Romani exercitus Cn. Pompeium circumsedet : fossa et uallo saeptum tenet; fuga prohibet : nos uiuimus ? Et stat urbs ista; praetores ius dicunt; aediles ludos parant; uiri boni usuras perscribunt : ego ipse sedeo! Coner illuc ire, ut insanus ? implorare fidem municipiorum? Boni non sequentur; leues inridebunt; rerum nouarum cupidi, uictores praesertim et armati, uim et manus afferent. <4> Quid censes igitur? ecquidnam est tui consili ? ecqui finis huius miserrimae uitae? Nunc doleo, nunc torqueor, quum quibusdam aut sapiens uideor, quod una non ierim, aut felix fuisse. Mihi contra. Numquam enim illius uictoriae socius esse uolui; calamitatis mallem fuisse. Quid ego nunc tuas litteras, quid tuam prudentiam aut beneuolentiam implorem? Actum est. Nulla re iam possum iuuari, qui ne quod optem quidem, iam habeo, nisi ut aliqua inimici misericordia liberemur. [9,14] Scr- in Formiano IX K Apr- a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL-. g-Ouk g-est' g-etymos g-logos, ut opinor, ille de ratibus. quid enim est, quod Dolabella iis litteris, quas IIII Idus Martias a Brundisio dedit, hanc g-euehmerian quasi Caesaris scriberet, Pompeium in fuga esse ? eumque primo uento nauigaturum? Quod ualde discrepat ab iis epistulis, quarum exempla antea ad te misi. Hic quidem mera scelera loquuntur. Sed non erat, nec recentior auctor, nec huius quidem rei melior Dolabella. <2> - Tuas XI Kalend. accepi litteras, quibus omnia consilia differs in id tempus, quum scierimus, quid actum sit. Et certe ita est : nec interim potest quidquam non modo statui, sed ne cogitari quidem. Quamquam hae me litterae Dolabellae iubent ad pristinas cogitationes reuerti. Fuit enim pridie Quinquatrus egregia tempestas, qua ego illum usum puto. <3> g-Synagohgeh consiliorum tuorum non est a me conlecta ad querelam, sed magis ad consolationem meam. Nec enim me tam haec mala angebant, quam suspicio culpae ac temeritatis meae : eam nullam puto esse, quoniam cum consiliis tuis mea facta et consilia consentiunt. Quod mea praedicatione factum esse scribis magis quam illius merito, ut tantum ei debere uiderer; est ita. Ego illa extuli semper, et eo quidem magis, ne quid ille superiorum meminisse me putaret ; quae si maxime meminissem, tamen illius temporis similitudinem iam sequi deberem. Nihil me adiuuit, quum posset : sed postea fuit amicus, etiam ualde : ecquam ob causam, plane scio. Ergo ego quoque illi. Quin etiam illud par in utroque nostrum, quod ab eisdem inlecti sumus. Sed utinam tantum ego ei prodesse potuissem, quantum mihi ille potuit! Mihi tamen, quod fecit, gratissimum : nec ego nunc, eum iuuare qua re possim, scio : nec, si possem, quum tam pestiferum bellum pararet, adiuuandum putarem. <4> Tantum offendere animum eius hic manens nolo. Nec mehercule ista uidere, quae tu potes iam animo prouidere, nec interesse istis malis possem. Sed eo tardior ad discedendum fui, quod difficile est de discessu uoluntario sine ulla spe reditus cogitare. Nam ego hunc ita paratum uideo peditatu, equitatu, classibus, auxiliis Gallorum quos Matius g-elapizen, ut puto; sed certe dicebat peditum CCICC, equitum sex polliceri sumptu suo annos decem. Sed sit hoc g-lapisma. Magnas habet certe copias : et habebit non, ut ille, uectigal, sed ciuium bona. Adde confidentiam hominis; adde imbecillitatem bonorum uirorum; qui quidem, quod illum sibi merito iratum putant, oderunt, ut tu scribis, ludum. Ac uellem, scribis, quisnam hic significasset. Sed et iste, quia plus ostenderat, quam fecit, amatur, et uulgo illum qui amarunt, non amant. Municipia uero et rustici Romani illum metuunt, hunc adhuc diligunt. Quare ita paratus est ut, etiam si uincere non possit, quo modo tamen uinci ipse possit non uideam. Ego autem non tam g-goehteian huius timeo, quam g-peithanagkehn. g-Hai g-gar g-tohn g-tyrannohn g-deehseis, inquit g-Platohn g-oisth' g-hoti g-memigmenai g-anagkais. <5> Illa g-alimena uideo tibi non probari : quae ne mihi quidem placebant; sed habebam in illis et occultationem et g-hyperehsian fidelem : quae si mihi Brundisi suppeterent, mallem. Sed ibi occultatio nulla est. Verum, ut scribis, quum sciemus. <6> Viris bonis me non nimis excuso. Quas enim eos cenas et facere et obire scripsit ad me Sextus ! quam lautas, quam tempestiuas! Sed sint quamuis boni, non sunt meliores quam nos : mouerent me, si essent fortiores. De Lanuuino Phameae, erraui : Troianum somniaueram. Id ego uolui Q- sed pluris est. Istud tamen cuperem emere, si ullam spem fruendi uiderem. <7> Nos quae monstra cotidie legamus intelleges, ex illo libello qui in epistulam coniectus est. Lentulus noster Puteolis est, g-adehmonohn, ut Caecius narrat, quid agat : g-diatrophen Corfiniensem reformidat : Pompeio nunc putat satisfactum : beneficio Caesaris mouetur; sed tamen mouetur magis prospecta re. <8> Tene haec posse ferre? Omnia misera : sed hoc nihil miserius; Pompeius M- Magium de pace misit; et tamen oppugnatur : quod ego non credebam : sed habeo a Balbo litteras quarum ad te exemplum misi : lege, quaeso, et illud infimum caput ipsius Balbi optimi, cui Cnaeus noster locum, ubi hortos aedificaret, dedit. Quem cui nostrum non saepe praetulit? Itaque miser torquetur. Sed, ne bis eadem legas, ad ipsam te epistulam reicio. Spem autem pacis habeo nullam. Dolabella suis litteris idibus Mart datis merum bellum loquitur. Maneamus ergo in illa eadem sententia misera et desperata : quando hoc miserius esse nihil potest. {XIVa} Scr- Romae circ. X K- Apr- 705 (49). BALBVS CICERONI IMP. SAL-. DIC- Caesar nobis litteras perbreues misit, quarum exemplum subscripsi. Breuitate epistulae scire poteris eum ualde esse distentum, qui tanta de re tam breuiter scripserit. Si quid praeterea noui fuerit, statim tibi scribam. CAESAR OPPIO CORNELIO SAL-. « A. d. VII Idus Martias Brundisium ueni : ad murum castra posui. Pompeius est Brundisii. Misit ad me M- Magium de pace. Quae uisa sunt respondi. Hoc uos statim scire uolui. Quum in spem uenero de compositione aliquid me conficere, statim uos certiores faciam. » <2> Quomodo me nunc putas, mi Cicero, torqueri, postquam rursus in spem pacis ueni, ne qua res eorum compositionem impediat? Namque, quod absens facere possum, opto. Quod si una essem, aliquid fortasse proficere possem uideri. Nunc exspectatione crucior. [9,15] Scr- in Formiano VIII K- Apr- a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL-. Miseram ad te IX Kal- exemplum epistulae Balbi ad me et Caesaris ad eum : ecce tibi eodem die Capua litteras {accepi} ab Q- Pedio : Caesarem ad se pridie Id- Mart- misisse hoc exemplo: « Pompeius se oppido tenet. Nos ad portas castra habemus. Vonamur opus magnum et multorum dierum, propter altitudinem maris. Sed tamen nihil est, quod potius faciamus. Ab utroque portus cornu moles iacimus, ut aut illum quam primum traicere, quod habet Brundisi copiarum; cogamus aut exitu prohibeamus. » <2> Ubi est illa pax, de qua Balbus scripserat torqueri se? ecquid acerbius ? ecquid crudelius? Atque eum loqui quidam g-authentikohs narrabat : Cn. Carbonis, M- Bruti se poenas persequi, omniumque eorum, in quos Sulla crudelis hoc socio fuisset : nihil Curionem se duce facere, quod non hic Sulla duce fecisset ad ambitionem, {a se}, quibus exsili poena superioribus legibus non fuisset; ab illo patriae proditores de exsilio reductos esse : queri de Milone per uim expulso, neminem tamen se uiolaturum, nisi qui arma contra. Haec Baebius quidam, a Curione iii Id- profectus, homo non infans, sed quis, ulli non dicat. Plane nescio, quid agam. Illinc equidem Cnaeum profectum puto. Quicquid est biduo sciemus. A te nihil ne Anteros quidem litterarum. Nec mirum. Quid enim est, quod scribamus? Ego tamen nullum diem praetermitto. <3> Scripta epistula, litterae mihi ante lucem a Lepta Capua redditae sunt Idib. Mart- : Pompeium a Brundisio conscendisse, at Caesarem a- d- VII Kal- Apriles Capuae fore. [9,16] Scr- in Formiano VIII K Apr- a. 70; (49). CICERO ATTICO SAL-. Quum dedissem ad te litteras, ut scires Caesarem Capuae VII Kalend. fore, allatae mihi sunt litterae eun in Albano apud Curionem u Kalend. fore. Eum quum uidero, Arpinum pergam. Si mihi ueniam, quam peto, dederit, utar illius condicione : si minus, impetrabo aliquid a me ipso. ille, ut ad me scripsit, legiones singulas posuit Brundisi, Tarenti, Siponti. Claudere mihi uidetur maritimos exitus : et tamen ipse Graeciam spectare potius quam Hispanias. <2> Sed haec longius absunt. Me nunc et congressus huius stimulat : (is uero adest) et primas eius actiones horreo. Volet enim, credo, S. C- facere : uolet augurum decretum ; rapiemur, aut absentes uexabimur : uel ut consules roget praetor, uel dictatorem dicat : quorum neutrum ius est. Sed si Sulla potuit efficere, ab interrege ut dictator diceretur, cur hic non possit? Nihil expedio nisi ut aut ab hoc, tamquam Q- Mucius, aut ab illo, tamquam L- Scipio. <3> Quum tu haec leges, ego illum fortasse conuenero. g-Tetlathin g-kynteron. Ne illud quidem nostrum proprium. Erat enim spes propinqui reditus; erat hominum querela. Nunc exire cupimus; qua spe reditus, mihi quidem numquam in mentem uenit. Non modo autem nulla querela est municipalium hominum ac rusticorum, sed contra metuunt ut crudelem, iratum. Nec tamen mihi quicquam est miserius quam remansisse; nec optatius quam euolare, non tam ad belli quam ad fugae societatem. Sed tu omnia consilia differebas in id tempus, qium sciremus, quae Brundisi acta essent. Scimus nempe : haeremus nihilo minus. Vix enim spero mihi hunc ueniam daturum; etsi multa affero iusta ad impetrandum. Sed tibi omnem illius meumque sermonem omnibus uerbis expressum statim mittam. <4> Tu nunc omni amore enitere, ut nos cura tua et prudentia iuues. Ita subito accurrit, ut ne T- Rebilum quidem, ut constitueram, possim uidere. Omnia nobis imparatis agenda. sed tamen ... g-alla g-men g-autos, ut ait ille, g-alla g-de g-kai g-daimohn g-hypothehsetai. Quicquid egero, continuo scies. Mandata Caesaris ad consules et ad Pompeium, quae rogas, nulla habeo : neque descripta attulit illa Lucius. E uia misi ad te ante, e quibus mandata intellegi posse. Philippus Neapoli est, Lentulus Puteolis. De Domitio, ut facis, sciscitare ubi sit, quid cogitet. <5> - Quod scribis, asperius me, quam mei patiantur mores, Dionysio scripsisse : uide, quam sim antiquorum hominum. Te medius fidius hanc rem grauius putaui laturum esse quam me. Nam praeterquam quod te moueri arbitror oportere iniuria, quae mihi a quoquam facta sit, praeterea te ipsum quodam modo hic uiolauit, quum in me tam improbus fuit. Sed tu id quanti aestimes tuum iudicium est. Nec tamen in hoc tibi quicquam oneris impono. Ego autem illum male sanum semper putaui, nunc etiam impurum et sceleratum puto : nec tamen mihi inimiciorem quam sibi. De Philargyro, bene : causam certe habuisti et ueram et bonam; relictum esse me potius quam reliquisse. <6> Quum dedissem iam litteras a- d- uiii Kal-, quos cum Matio et Trebatio miseram, pueri epistulam mihi attulerunt hoc exemplo : MATIVS ET TREBATIVS CICERONI IMP. SAL-. Quum Capua exissemus, in itinere audiuimus Pompeium Brundisio a- d- xui Kalend. Aprilis cum omnibus copiis, quas habuerit, profectum esse : Caesarem postero die in oppidum introisse; contionatum esse; inde Romam contendisse; uelle ante Kalend. esse ad urbem, et pauculos dies ibi commorari, deinde in Hispanias proficisci. Nobis non alienum uisum est, quoniam de aduentu Caesaris pro certo habebamus, pueros tuos ad te remittere, ut id tu quam primum scires. Mandata tua nobis curae sunt eaque, ut tempus postularit, agemus. Trebatius sedulo facit, ut antecedat. Epistula conscripta, nuntiatum est nobis Caesarem a- d- uiii Kal- Aprilis Beneuenti mansurum, a- d- uii Capuae, a- d- ui Sinuessae. Hoc pro certo putamus. [9,17] Scr- in Formiano VII K- Apr- a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL-. Quum, quod scriberem ad te, nihil haberem : tamen, ne quem diem intermitterem, has dedi litteras. A. d. ui Kal- Caesarem Sinuessae mansurum nuntiabant. Ab eo mihi litterae redditae sunt a- d- VII Kalend., quibus iam opes meas, non, ut superioribus litteris OPEM exspectat. Quum eius clementiam Corfiniensem illam per litteras conlaudauissem rescripsit hoc exemplo: CAESAR IMP. CICERONI IMP. SAL-. DIC- <2> Recte auguraris de me (bene enim tibi cognitus sum) nihil a me abesse longius crudelitate. Atque ego quum ex ipsa re magnam capio uoluptatem, tum meum factum probari abs te triumpho gaudio. Neque illud me mouet, quod ii, qui a me dimissi sunt, discessisse dicuntur, ut mihi rursus bellum inferrent : nihil enim malo quam et me mei similem esse et illos sui. <3> Tu uelim mihi ad urbem praesto sis, ut tuis consiliis atque opibus, ut consueui, in omnibus rebus utar. Dolabella tuo nihil scito mihi esse iucundius. Hanc adeo habebo gratiam illi : neque enim aliter facere poterit : tanta eius humanitas, is sensus, ea in me est beneuolentia. [9,18] Scr- in Formiano VI K- Apr- a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL-. Trebatium VI Kal-, quo die has litteras dedi, exspectabam. ex eius nuntio Matique litteris meditabor quo modo cum illo loquar. o tempus miserum! nec dubito quin a me contendat ad urbem ueniam. senatum enim Kalendis uelle se frequentem adesse etiam Formiis proscribi iussit. ergo ei negandum est? sed quid praeripio? statim ad te perscribam omnia. ex illius sermone statuam. Arpinumne mihi eundum sit an quo alio. Volo Ciceroni meo togam puram dare, istic puto. <2> tu, quaeso, cogita quid deinde. nam me hebetem molestiae reddiderunt. a Curio uelim scire ecquid ad te scriptum sit de Tirone. ad me enim ipse Tiro ita scripsit ut uerear quid agat. qui autem ueniunt inde, g-kindynohdeh nuntiant. sane in magnis curis etiam haec me sollicitant. in hac enim fortuna perutilis eius et opera et fidelitas esset. [9,19] Scr- Arpini V Kal- Apr- a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL-. Utrumque ex tuo consilio. Nam et oratio fuit ea nostra, ut bene potius ille de nobis existimaret, quam gratias ageret; et in eo mansimus, ne ad urbem. Illa fefellerunt, facilem quod putaramus. Nihil uidi minus. Damnari se nostro iudicio, tardiores fore reliquos, si nos non uenerimus: dicere. Ego, dissimilem illorum esse causam. Quum multa Veni igitur, et age de pace. Meone, inquam, arbitratu? An tibi, inquit, ego praescribam? Sic, inquam, agam, Senatui non placere in Hispanias iri, nec exercitus in Graeciam transportari; multaque, inquam, de Gnaeo deplorabo. Tum ille, Ego uero ista dici nolo. Ita putabam, inquam : sed ego eo nolo adesse, quod aut sic mihi dicendum est, multaque, quae nullo modo possem silere, si adessem; aut non ueniendum. Summa fuit, ut ille, quasi exitum quaerens ; ut deliberarem. Non fuit negandum. Ita discessimus. Credo igitur hunc me non amare. At ego me amaui; quod mihi iam pridem usu non uenit. <2> Reliqua, o Dii ! qui comitatus ! quae, ut tu soles dicere, g-nekuia! In qua erat area scelerum !. O rem perditam! o copias desperatas! Quid, quod Serui filius ? quod Titini ? quot in iis castris fuerunt, quibus Pompeius circumsederetur! Sex legiones. Multum uigilat, audet : nullum uideo finem mali. Nunc certe promenda tibi sunt consilia. Hoc fuerat extremum. <3> Illa tamen g-katakleis illius est odiosa, quam paene praeterii : « si sibi consiliis nostris uti non liceret, usurum, quorum posset, ad omniaque esse descensurum. » Vidisti igitur uirum, ut scripseras? ingemuisti? Certe. Cedo reliqua. Quid? Continuo ipse in Pedananum, ego Arpinum. Inde exspecto equidem g-lalageusan illam tuam. Tu malum ! inquies, actum ne agas. Etiam illum ipsum, quem sequimur multa fefellerunt. <4> Sed ego tuas litteras exspecto. Nihil est enim iam, ut antea : « uideamus hoc, quorsum euadat. » Extremum fuit de congressu nostro : quo quidem non dubito quin istum offenderim. Eo maturius agendum est. Amabo te, epistulam, et g-politikehn. Valde tuas litteras nunc exspecto. [9,20] Scr- Arpini. prid- K- Apr- a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL-. Ego meo Ciceroni, quoniam Roma caremus, Arpini potissimum togam puram dedi : idque municipibus nostris fuit gratum. Etsi omnes et illos et qua iter feci, maestos afflictosque uidi : tam tristis et tam atrox est ??a?e???s?? huius ingentis mali. Delectus habentur : in hiberna deducuntur. Ea, quae, etiam quum a bonis uiris, quum iusto in bello, quum modeste fiunt, tamen ipsa per se molesta sunt; quam censes acerba nunc esse, quum a perditis in ciuili nefario bello petulantissime fiant! Caue autem putes quemquam hominem in Italia turpem esse, qui hinc absit. Vidi ipse Formiis uniuersos : neque mehercule umquam homines putaui; et noram omnis; sed numquam uno loco uideram. <2> Pergamus igitur, quo placet, et nostra omnia relinquamus, Proficiscamur ad eum, cui gratior noster aduentus erit, quam si una fuissemus. Tum enim eramus in maxima spe; nunc ego quidem in nulla : nec praeter me quisquam Italia cessit, nisi qui hunc inimicum sibi putaret. Nec mehercule hoc facio rei publicae causa, quam funditus deletam puto : sed ne quis me putet ingratum in eum, qui me leuauit iis incommodis, quibus idem affecerat; et simul, quod ea, quae fiunt aut quae certe futura sunt, uidere non possum. Etiam equidem senatus-consulta facta quaedam iam puto; utinam in Volcatii sententiam! Sed quid refert? Est enim una sententia omnium. Sed erit immitissimus Seruius, qui filium misit ad effligendum Cn. Pompeium aut certe capiendum cum Pontio Titiniano. Etsi hic quidem timoris causa; ille uero? Sed stomachari desinamus, et aliquando sentiamus nihil nobis nisi, id quod minime uellem, spiritum reliquum esse. <3> Nos, quoniam superum mare obsidetur, infero nauigabimus; et, si Puteolis erit difficile, Crotonem petemus aut Thurios; et boni ciues, amantes patriae, mare infestum habebimus. Aliam rationem huius belli gerendi nullam uideo. in Aegyptum nos abdemus. Exercitu pares esse non possumus : pacis fides nulla est. <4> Sed haec satis deplorata sunt. Tu uelim litteras Cephalioni des de omnibus rebus actis, denique etiam de sermonibus hominum; nisi plane obmutuerunt. Ego tuis consiliis usus sum, maximeque, quod et grauitatem in congressu nostro tenui, quam debui, et, ad urbem ut non accederem, perseueraui. Quod superest, scribe, quaeso, quam accuratissime (iam enim extrema sunt) quid placeat, quid censeas : etsi iam nulla dubitatio est. Tamen, si quid, uel potius quicquid ueniet in mentem, scribas uelim.