[8,0] Liber octauus [8,1] Iam nitidum retegente diem noctisque fugante tempora Lucifero cadit Eurus, et umida surgunt nubila: dant placidi cursum redeuntibus Austri Aeacidis Cephaloque; quibus feliciter acti ante exspectatum portus tenuere petitos. interea Minos Lelegeia litora uastat praetemptatque sui uires Mauortis in urbe Alcathoi, quam Nisus habet, cui splendidus ostro inter honoratos medioque in uertice canos [8,10] crinis inhaerebat, magni fiducia regni. Sexta resurgebant orientis cornua lunae, et pendebat adhuc belli fortuna, diuque inter utrumque uolat dubiis Victoria pennis. regia turris erat uocalibus addita muris, in quibus auratam proles Letoia fertur deposuisse lyram: saxo sonus eius inhaesit. saepe illuc solita est ascendere filia Nisi et petere exiguo resonantia saxa lapillo, tum cum pax esset; bello quoque saepe solebat [8,20] spectare ex illa rigidi certamina Martis, iamque mora belli procerum quoque nomina norat armaque equosque habitusque Cydoneasque pharetras; nouerat ante alios faciem ducis Europaei, plus etiam, quam nosse sat est: hac iudice Minos, seu caput abdiderat cristata casside pennis, in galea formosus erat; seu sumpserat aere fulgentem clipeum, clipeum sumpsisse decebat; torserat adductis hastilia lenta lacertis: laudabat uirgo iunctam cum uiribus artem; [8,30] inposito calamo patulos sinuauerat arcus: sic Phoebum sumptis iurabat stare sagittis; cum uero faciem dempto nudauerat aere purpureusque albi stratis insignia pictis terga premebat equi spumantiaque ora regebat, uix sua, uix sanae uirgo Niseia compos mentis erat: felix iaculum, quod tangeret ille, quaeque manu premeret, felicia frena uocabat. impetus est illi, liceat modo, ferre per agmen uirgineos hostile gradus, est impetus illi [8,40] turribus e summis in Cnosia mittere corpus castra uel aeratas hosti recludere portas, uel siquid Minos aliud uelit. utque sedebat candida Dictaei spectans tentoria regis, "laeter," ait "doleamne geri lacrimabile bellum, in dubio est; doleo, quod Minos hostis amanti est. sed nisi bella forent, numquam mihi cognitus esset! me tamen accepta poterat deponere bellum obside: me comitem, me pacis pignus haberet. si quae te peperit, talis, pulcherrime regum, [8,50] qualis es ipse, fuit, merito deus arsit in illa. o ego ter felix, si pennis lapsa per auras Cnosiaci possem castris insistere regis fassaque me flammasque meas, qua dote, rogarem, uellet emi, tantum patrias ne posceret arces! nam pereant potius sperata cubilia, quam sim proditione potens!Æquamuis saepe utile uinci uictoris placidi fecit clementia multis. iusta gerit certe pro nato bella perempto: et causaque ualet causamque tuentibus armis. [8,60] at, puto, uincemur; qui si manet exitus urbem, cur suus haec illi reseret mea moenia Mauors et non noster amor? melius sine caede moraque inpensaque sui poterit superare cruoris. non metuam certe, ne quis tua pectora, Minos, uulneret inprudens: quis enim tam durus, ut in te derigere inmitem non inscius audeat hastam? coepta placent, et stat sententia tradere mecum dotalem patriam finemque inponere bello; uerum uelle parum est! aditus custodia seruat, [8,70] claustraque portarum genitor tenet: hunc ego solum infelix timeo, solus mea uota moratur. di facerent, sine patre forem! sibi quisque profecto est deus: ignauis precibus Fortuna repugnat. altera iamdudum succensa cupidine tanto perdere gauderet, quodcumque obstaret amori. et cur ulla foret me fortior? ire per ignes et gladios ausim; nec in hoc tamen ignibus ullis aut gladiis opus est, opus est mihi crine paterno. illa mihi est auro pretiosior, illa beatam [8,80] purpura me uotique mei factura potentem." Talia dicenti curarum maxima nutrix nox interuenit, tenebrisque audacia creuit. prima quies aderat, qua curis fessa diurnis pectora somnus habet: thalamos taciturna paternos intrat et (heu facinus!) fatali nata parentem crine suum spoliat praedaque potita nefanda per medios hostes (meriti fiducia tanta est) peruenit ad regem; quem sic adfata pauentem est: [8,90] "suasit amor facinus: proles ego regia Nisi Scylla tibi trado patriaeque meosque penates; praemia nulla peto nisi te: cape pignus amoris purpureum crinem nec me nunc tradere crinem, sed patrium tibi crede caput!" scelerataque dextra munera porrexit; Minos porrecta refugit turbatusque noui respondit imagine facti: "di te summoueant, o nostri infamia saecli, orbe suo, tellusque tibi pontusque negetur! certe ego non patiar Iouis incunabula, Creten, [8,100] qui meus est orbis, tantum contingere monstrum." Dixit, et ut leges captis iustissimus auctor hostibus inposuit, classis retinacula solui iussit et aeratas impelli remige puppes. Scylla freto postquam deductas nare carinas nec praestare ducem sceleris sibi praemia uidit, consumptis precibus uiolentam transit in iram intendensque manus passis furibunda capillis "quo fugis" exclamat "meritorum auctore relicta, o patriae praelate meae, praelate parenti? [8,110] quo fugis, inmitis, cuius uictoria nostrum et scelus et meritum est? nec te data munera, nec te noster amor mouit, nec quod spes omnis in unum te mea congesta est? nam quo deserta reuertar? in patriam? superata iacet! sed finge manere: proditione mea clausa est mihi! patris ad ora? quem tibi donaui? ciues odere merentem, finitimi exemplum metuunt: exponimur orbae terrarum, nobis ut Crete sola pateret. hac quoque si prohibes et nos, ingrate, relinquis, [8,120] non genetrix Europa tibi est, sed inhospita Syrtis, Armeniae tigres austroque agitata Charybdis. Nec Ioue tu natus, nec mater imagine tauri ducta tua est: generis falsa est ea fabula! uerus, {et ferus et captus nullius amore iuuencae} qui te progenuit, taurus fuit. exige poenas, Nise pater! gaudete malis, modo prodita, nostris, moenia! nam, fateor, merui et sum digna perire. sed tamen ex illis aliquis, quos impia laesi, me perimat! cur, qui uicisti crimine nostro, [8,130] insequeris crimen? scelus hoc patriaeque patrique est, officium tibi sit! te uere coniuge digna est, quae toruum ligno decepit adultera taurum discordemque utero fetum tulit. ecquid ad aures perueniunt mea dicta tuas, an inania uenti uerba ferunt idemque tuas, ingrate, carinas? iam iam Pasiphaen non est mirabile taurum praeposuisse tibi: tu plus feritatis habebas. me miseram! properare iubet! diuulsaque remis unda sonat, mecumque simul mea terra recedit. [8,140] nil agis, o frustra meritorum oblite meorum: insequar inuitum puppimque amplexa recuruam per freta longa trahar." Vix dixerat, insilit undis consequiturque rates faciente cupidine uires Cnosiacaeque haeret comes inuidiosa carinae. quam pater ut uidit (nam iam pendebat in aura et modo factus erat fuluis haliaeetus alis), ibat, ut haerentem rostro laceraret adunco; illa metu puppim dimisit, et aura cadentem sustinuisse leuis, ne tangeret aequora, uisa est. [8,150] pluma subit palmis: in auem mutata uocatur Ciris et a tonso est hoc nomen adepta capillo. Vota Ioui Minos taurorum corpora centum soluit, ut egressus ratibus Curetida terram contigit, et spoliis decorata est regia fixis. creuerat obprobrium generis, foedumque patebat matris adulterium monstri nouitate biformis; destinat hunc Minos thalamo remouere pudorem multiplicique domo caecisque includere tectis. Daedalus ingenio fabrae celeberrimus artis [8,160] ponit opus turbatque notas et lumina flexum ducit in errorem uariarum ambage uiarum. non secus ac liquidus Phrygiis Maeandros in aruis ludit et ambiguo lapsu refluitque fluitque occurrensque sibi uenturas aspicit undas et nunc ad fontes, nunc ad mare uersus apertum incertas exercet aquas: ita Daedalus implet innumeras errore uias uixque ipse reuerti ad limen potuit: tanta est fallacia tecti. Quo postquam geminam tauri iuuenisque figuram [8,170] clausit, et Actaeo bis pastum sanguine monstrum tertia sors annis domuit repetita nouenis, utque ope uirginea nullis iterata priorum ianua difficilis filo est inuenta relecto, protinus Aegides rapta Minoide Diam uela dedit comitemque suam crudelis in illo litore destituit; desertae et multa querenti amplexus et opem Liber tulit, utque perenni sidere clara foret, sumptam de fronte coronam inmisit caelo: tenues uolat illa per auras [8,180] dumque uolat, gemmae nitidos uertuntur in ignes consistuntque loco specie remanente coronae, qui medius Nixique genu est Anguemque tenentis. 183 Daedalus interea Creten longumque perosus exilium tactusque loci natalis amore clausus erat pelago. "terras licet" inquit "et undas obstruat: et caelum certe patet; ibimus illac: omnia possideat, non possidet aera Minos." dixit et ignotas animum dimittit in artes naturamque nouat. nam ponit in ordine pennas [8,190] a minima coeptas, longam breuiore sequenti, ut cliuo creuisse putes: sic rustica quondam fistula disparibus paulatim surgit auenis; tum lino medias et ceris alligat imas atque ita conpositas paruo curuamine flectit, 195 ut ueras imitetur aues. puer Icarus una stabat et, ignarus sua se tractare pericla, ore renidenti modo, quas uaga mouerat aura, captabat plumas, flauam modo pollice ceram mollibat lusuque suo mirabile patris [8,200] impediebat opus. postquam manus ultima coepto inposita est, geminas opifex librauit in alas ipse suum corpus motaque pependit in aura; instruit et natum "medio" que "ut limite curras, Icare," ait "moneo, ne, si demissior ibis, 205 unda grauet pennas, si celsior, ignis adurat: inter utrumque uola. nec te spectare Booten aut Helicen iubeo strictumque Orionis ensem: me duce carpe uiam!" pariter praecepta uolandi tradit et ignotas umeris accommodat alas. [8,210] inter opus monitusque genae maduere seniles, et patriae tremuere manus; dedit oscula nato non iterum repetenda suo pennisque leuatus ante uolat comitique timet, uelut ales, ab alto quae teneram prolem produxit in aera nido, 215 hortaturque sequi damnosasque erudit artes et mouet ipse suas et nati respicit alas. hos aliquis tremula dum captat harundine pisces, aut pastor baculo stiuaue innixus arator uidit et obstipuit, quique aethera carpere possent, [8,220] credidit esse deos. et iam Iunonia laeua parte Samos (fuerant Delosque Parosque relictae) dextra Lebinthos erat fecundaque melle Calymne, cum puer audaci coepit gaudere uolatu 225 deseruitque ducem caelique cupidine tractus altius egit iter. rapidi uicinia solis mollit odoratas, pennarum uincula, ceras; tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos, remigioque carens non ullas percipit auras, oraque caerulea patrium clamantia nomen [8,230] excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo. at pater infelix, nec iam pater, "Icare," dixit, "Icare," dixit "ubi es? qua te regione requiram?" "Icare" dicebat: pennas aspexit in undis deuouitque suas artes corpusque sepulcro 235 condidit, et tellus a nomine dicta sepulti. Hunc miseri tumulo ponentem corpora nati garrula limoso prospexit ab elice perdix et plausit pennis testataque gaudia cantu est, unica tunc uolucris nec uisa prioribus annis, [8,240] factaque nuper auis longum tibi, Daedale, crimen. namque huic tradiderat, fatorum ignara, docendam progeniem germana suam, natalibus actis bis puerum senis, animi ad praecepta capacis; ille etiam medio spinas in pisce notatas traxit in exemplum ferroque incidit acuto perpetuos dentes et serrae repperit usum; primus et ex uno duo ferrea bracchia nodo uinxit, ut aequali spatio distantibus illis altera pars staret, pars altera duceret orbem. [8,250] Daedalus inuidit sacraque ex arce Mineruae praecipitem misit, lapsum mentitus; at illum, quae fauet ingeniis, excepit Pallas auemque reddidit et medio uelauit in aere pennis, sed uigor ingenii quondam uelocis in alas inque pedes abiit; nomen, quod et ante, remansit. non tamen haec alte uolucris sua corpora tollit, nec facit in ramis altoque cacumine nidos: propter humum uolitat ponitque in saepibus oua antiquique memor metuit sublimia casus. [8,260] Iamque fatigatum tellus Aetnaea tenebat Daedalon, et sumptis pro supplice Cocalus armis mitis habebatur; iam lamentabile Athenae pendere desierant Thesea laude tributum: templa coronantur, bellatricemque Mineruam cum Ioue disque uocant aliis, quos sanguine uoto muneribusque datis et acerris turis honorant; sparserat Argolicas nomen uaga fama per urbes Theseos, et populi, quos diues Achaia cepit, huius opem magnis inplorauere periclis, [8,270] huius opem Calydon, quamuis Meleagron haberet, sollicita supplex petiit prece: causa petendi sus erat, infestae famulus uindexque Dianae. Oenea namque ferunt pleni successibus anni primitias frugum Cereri, sua uina Lyaeo, Palladios flauae latices libasse Mineruae; coeptus ab agricolis superos peruenit ad omnes ambitiosus honor: solas sine ture relictas praeteritae cessasse ferunt Latoidos aras. tangit et ira deos. "at non inpune feremus, [8,280] quaeque inhonoratae, non et dicemur inultae" inquit, et Olenios ultorem spreta per agros misit aprum, quanto maiores herbida tauros non habet Epiros, sed habent Sicula arua minores: sanguine et igne micant oculi, riget horrida ceruix, et setae similes rigidis hastilibus horrent: feruida cum rauco latos stridore per armos spuma fluit, dentes aequantur dentibus Indis, fulmen ab ore uenit, frondes afflatibus ardent. [8,290] is modo crescentes segetes proculcat in herba, nunc matura metit fleturi uota coloni et Cererem in spicis intercipit: area frustra et frustra exspectant promissas horrea messes. sternuntur grauidi longo cum palmite fetus bacaque cum ramis semper frondentis oliuae. saeuit et in pecudes: non has pastorue canisue, non armenta truces possunt defendere tauri. diffugiunt populi nec se nisi moenibus urbis esse putant tutos, donec Meleagros et una [8,300] lecta manus iuuenum coiere cupidine laudis: Tyndaridae gemini, praestantes caestibus alter, alter equo, primaeque ratis molitor Iason, et cum Pirithoo, felix concordia, Theseus, et duo Thestiadae prolesque Aphareia, Lynceus et uelox Idas, et iam non femina Caeneus, Leucippusque ferox iaculoque insignis Acastus Hippothousque Dryasque et cretus Amyntore Phoenix Actoridaeque pares et missus ab Elide Phyleus. nec Telamon aberat magnique creator Achillis [8,310] cumque Pheretiade et Hyanteo Iolao inpiger Eurytion et cursu inuictus Echion Naryciusque Lelex Panopeusque Hyleusque feroxque Hippasus et primis etiamnum Nestor in annis, et quos Hippocoon antiquis misit Amyclis, Penelopaeque socer cum Parrhasio Ancaeo, Ampycidesque sagax et adhuc a coniuge tutus Oeclides nemorisque decus Tegeaea Lycaei: rasilis huic summam mordebat fibula uestem, crinis erat simplex, nodum conlectus in unum, [8,320] ex umero pendens resonabat eburnea laeuo telorum custos, arcum quoque laeua tenebat; talis erat cultu, facies, quam dicere uere uirgineam in puero, puerilem in uirgine possis. hanc pariter uidit, pariter Calydonius heros optauit renuente deo flammasque latentes hausit et "o felix, siquem dignabitur" inquit "ista uirum!" nec plura sinit tempusque pudorque dicere: maius opus magni certaminis urguet. Silua frequens trabibus, quam nulla ceciderat aetas, [8,330] incipit a plano deuexaque prospicit arua: quo postquam uenere uiri, pars retia tendunt, uincula pars adimunt canibus, pars pressa sequuntur signa pedum, cupiuntque suum reperire periclum. concaua uallis erat, quo se demittere riui adsuerant pluuialis aquae; tenet ima lacunae lenta salix uluaeque leues iuncique palustres uiminaque et longa paruae sub harundine cannae: hinc aper excitus medios uiolentus in hostes fertur, ut excussis elisi nubibus ignes. [8,340] sternitur incursu nemus, et propulsa fragorem silua dat: exclamant iuuenes praetentaque forti tela tenent dextra lato uibrantia ferro. ille ruit spargitque canes, ut quisque furenti obstat, et obliquo latrantes dissipat ictu. cuspis Echionio primum contorta lacerto uana fuit truncoque dedit leue uulnus acerno; proxima, si nimiis mittentis uiribus usa non foret, in tergo uisa est haesura petito: longius it; auctor teli Pagasaeus Iason. [8,350] "Phoebe," ait Ampycides, "si te coluique coloque, da mihi, quod petitur, certo contingere telo!" qua potuit, precibus deus adnuit: ictus ab illo est, sed sine uulnere aper: ferrum Diana uolanti abstulerat iaculo; lignum sine acumine uenit. ira feri mota est, nec fulmine lenius arsit: emicat ex oculis, spirat quoque pectore flamma, utque uolat moles adducto concita neruo, cum petit aut muros aut plenas milite turres, in iuuenes certo sic impete uulnificus sus [8,360] fertur et Hippalmon Pelagonaque, dextra tuentes cornua, prosternit: socii rapuere iacentes; at non letiferos effugit Enaesimus ictus Hippocoonte satus: trepidantem et terga parantem uertere succiso liquerunt poplite nerui. forsitan et Pylius citra Troiana perisset tempora, sed sumpto posita conamine ab hasta arboris insiluit, quae stabat proxima, ramis despexitque, loco tutus, quem fugerat, hostem. dentibus ille ferox in querno stipite tritis [8,370] inminet exitio fidensque recentibus armis Eurytidae magni rostro femur hausit adunco. at gemini, nondum caelestia sidera, fratres, ambo conspicui, niue candidioribus ambo uectabantur equis, ambo uibrata per auras hastarum tremulo quatiebant spicula motu. uulnera fecissent, nisi saetiger inter opacas nec iaculis isset nec equo loca peruia siluas. persequitur Telamon studioque incautus eundi pronus ab arborea cecidit radice retentus. [8,380] dum leuat hunc Peleus, celerem Tegeaea sagittam inposuit neruo sinuatoque expulit arcu: fixa sub aure feri summum destrinxit harundo corpus et exiguo rubefecit sanguine saetas; nec tamen illa sui successu laetior ictus quam Meleagros erat: primus uidisse putatur et primus sociis uisum ostendisse cruorem et "meritum" dixisse "feres uirtutis honorem." erubuere uiri seque exhortantur et addunt cum clamore animos iaciuntque sine ordine tela: [8,390] turba nocet iactis et, quos petit, impedit ictus. ecce furens contra sua fata bipennifer Arcas "discite, femineis quid tela uirilia praestent, o iuuenes, operique meo concedite!" dixit. "ipsa suis licet hunc Latonia protegat armis, inuita tamen hunc perimet mea dextra Diana." talia magniloquo tumidus memorauerat ore ancipitemque manu tollens utraque securim institerat digitis pronos suspensus in ictus: occupat audentem, quaque est uia proxima leto, [8,400] summa ferus geminos derexit ad inguina dentes. concidit Ancaeus glomerataque sanguine multo uiscera lapsa fluunt: madefacta est terra cruore. ibat in aduersum proles Ixionis hostem Pirithous ualida quatiens uenabula dextra; cui "procul" Aegides "o me mihi carior" inquit "pars animae consiste meae! licet eminus esse fortibus: Ancaeo nocuit temeraria uirtus." dixit et aerata torsit graue cuspide cornum; quo bene librato uotique potente futuro [8,410] obstitit aesculea frondosus ab arbore ramus. misit et Aesonides iaculum: quod casus ab illo uertit in inmeriti fatum latrantis et inter ilia coniectum tellure per ilia fixum est. at manus Oenidae uariat, missisque duabus hasta prior terra, medio stetit altera tergo. nec mora, dum saeuit, dum corpora uersat in orbem stridentemque nouo spumam cum sanguine fundit, uulneris auctor adest hostemque inritat ad iram splendidaque aduersos uenabula condit in armos. [8,420] gaudia testantur socii clamore secundo uictricemque petunt dextrae coniungere dextram inmanemque ferum multa tellure iacentem mirantes spectant neque adhuc contingere tutum esse putant, sed tela tamen sua quisque cruentat. Ipse pede inposito caput exitiabile pressit atque ita "sume mei spolium, Nonacria, iuris," dixit "et in partem ueniat mea gloria tecum." protinus exuuias rigidis horrentia saetis terga dat et magnis insignia dentibus ora. [8,430] illi laetitiae est cum munere muneris auctor; inuidere alii, totoque erat agmine murmur. e quibus ingenti tendentes bracchia uoce "pone age nec titulos intercipe, femina, nostros," Thestiadae clamant, "nec te fiducia formae decipiat, ne sit longe tibi captus amore auctor," et huic adimunt munus, ius muneris illi. non tulit et tumida frendens Mauortius ira "discite, raptores alieni" dixit "honoris, facta minis quantum distent," hausitque nefando [8,440] pectora Plexippi nil tale timentia ferro. Toxea, quid faciat, dubium pariterque uolentem ulcisci fratrem fraternaque fata timentem haud patitur dubitare diu calidumque priori caede recalfecit consorti sanguine telum. Dona deum templis nato uictore ferebat, cum uidet exstinctos fratres Althaea referri. quae plangore dato maestis clamoribus urbem inplet et auratis mutauit uestibus atras; at simul est auctor necis editus, excidit omnis [8,450] luctus et a lacrimis in poenae uersus amorem est. Stipes erat, quem, cum partus enixa iaceret Thestias, in flammam triplices posuere sorores staminaque inpresso fatalia pollice nentes "tempora" dixerunt "eadem lignoque tibique, o modo nate, damus." quo postquam carmine dicto excessere deae, flagrantem mater ab igne eripuit ramum sparsitque liquentibus undis. ille diu fuerat penetralibus abditus imis seruatusque tuos, iuuenis, seruauerat annos. [8,460] protulit hunc genetrix taedasque et fragmina poni imperat et positis inimicos admouet ignes. tum conata quater flammis inponere ramum coepta quater tenuit: pugnat materque sororque, et diuersa trahunt unum duo nomina pectus. saepe metu sceleris pallebant ora futuri, saepe suum feruens oculis dabat ira ruborem, et modo nescio quid similis crudele minanti uultus erat, modo quem misereri credere posses; cumque ferus lacrimas animi siccauerat ardor, [8,470] inueniebantur lacrimae tamen, utque carina, quam uentus uentoque rapit contrarius aestus, uim geminam sentit paretque incerta duobus, Thestias haud aliter dubiis affectibus errat inque uices ponit positamque resuscitat iram. incipit esse tamen melior germana parente et consanguineas ut sanguine leniat umbras, inpietate pia est. nam postquam pestifer ignis conualuit, "rogus iste cremet mea uiscera" dixit, utque manu dira lignum fatale tenebat, [8,480] ante sepulcrales infelix adstitit aras "poenarum" que "deae triplices, furialibus," inquit "Eumenides, sacris uultus aduertite uestros! ulciscor facioque nefas; mors morte pianda est, in scelus addendum scelus est, in funera funus: per coaceruatos pereat domus inpia luctus! an felix Oeneus nato uictore fruetur, Thestius orbus erit? melius lugebitis ambo. uos modo, fraterni manes animaeque recentes, officium sentite meum magnoque paratas [8,490] accipite inferias, uteri mala pignora nostri! ei mihi! quo rapior? fratres, ignoscite matri! deficiunt ad coepta manus: meruisse fatemur illum, cur pereat; mortis mihi displicet auctor. ergo inpune feret uiuusque et uictor et ipso successu tumidus regnum Calydonis habebit, uos cinis exiguus gelidaeque iacebitis umbrae? haud equidem patiar: pereat sceleratus et ille spemque patris regnumque trahat patriaeque ruinam! mens ubi materna est? ubi sunt pia iura parentum [8,500] et quos sustinui bis mensum quinque labores? o utinam primis arsisses ignibus infans, idque ego passa forem! uixisti munere nostro; nunc merito moriere tuo! cape praemia facti bisque datam, primum partu, mox stipite rapto, redde animam uel me fraternis adde sepulcris! et cupio et nequeo. quid agam? modo uulnera fratrum ante oculos mihi sunt et tantae caedis imago, nunc animum pietas maternaque nomina frangunt. me miseram! male uincetis, sed uincite, fratres, [8,510] dummodo, quae dedero uobis, solacia uosque ipsa sequar!" dixit dextraque auersa trementi funereum torrem medios coniecit in ignes: aut dedit aut uisus gemitus est ipse dedisse stipes, ut inuitis conreptus ab ignibus arsit. Inscius atque absens flamma Meleagros ab illa uritur et caecis torreri uiscera sentit ignibus ac magnos superat uirtute dolores. quod tamen ignauo cadat et sine sanguine leto, maeret et Ancaei felicia uulnera dicit [8,520] grandaeuumque patrem fratresque piasque sorores cum gemitu sociamque tori uocat ore supremo, forsitan et matrem. crescunt ignisque dolorque languescuntque iterum; simul est exstinctus uterque, inque leues abiit paulatim spiritus auras paulatim cana prunam uelante fauilla. Alta iacet Calydon: lugent iuuenesque senesque, uulgusque proceresque gemunt, scissaeque capillos planguntur matres Calydonides Eueninae; puluere canitiem genitor uultusque seniles [8,530] foedat humi fusus spatiosumque increpat aeuum. nam de matre manus diri sibi conscia facti exegit poenas acto per uiscera ferro. non mihi si centum deus ora sonantia linguis ingeniumque capax totumque Helicona dedisset, tristia persequerer miserarum fata sororum. inmemores decoris liuentia pectora tundunt, dumque manet corpus, corpus refouentque fouentque, oscula dant ipsi, posito dant oscula lecto. post cinerem cineres haustos ad pectora pressant [8,540] adfusaeque iacent tumulo signataque saxo nomina conplexae lacrimas in nomina fundunt. quas Parthaoniae tandem Latonia clade exsatiata domus praeter Gorgenque nurumque nobilis Alcmenae natis in corpore pennis adleuat et longas per bracchia porrigit alas corneaque ora facit uersasque per aera mittit. Interea Theseus sociati parte laboris functus Erectheas Tritonidos ibat ad arces. clausit iter fecitque moras Achelous eunti [8,550] imbre tumens: "succede meis," ait "inclite, tectis, Cecropide, nec te committe rapacibus undis: ferre trabes solidas obliquaque uoluere magno murmure saxa solent. uidi contermina ripae cum gregibus stabula alta trahi; nec fortibus illic profuit armentis nec equis uelocibus esse. multa quoque hic torrens niuibus de monte solutis corpora turbineo iuuenalia uertice mersit. tutior est requies, solito dum flumina currant limite, dum tenues capiat suus alueus undas." [8,560] adnuit Aegides "utar," que "Acheloe, domoque consilioque tuo" respondit; et usus utroque est. pumice multicauo nec leuibus atria tophis structa subit: molli tellus erat umida musco, summa lacunabant alterno murice conchae. iamque duas lucis partes Hyperione menso discubuere toris Theseus comitesque laborum, hac Ixionides, illa Troezenius heros parte Lelex, raris iam sparsus tempora canis, quosque alios parili fuerat dignatus honore [8,570] Amnis Acarnanum, laetissimus hospite tanto. protinus adpositas nudae uestigia nymphae instruxere epulis mensas dapibusque remotis in gemma posuere merum. tum maximus heros, aequora prospiciens oculis subiecta, "quis" inquit "ille locus?" (digitoque ostendit) "et insula nomen quod gerit illa, doce, quamquam non una uidetur!" Amnis ad haec "non est" inquit "quod cernitis unum: quinque iacent terrae; spatium discrimina fallit. quoque minus spretae factum mirere Dianae, [8,580] naides hae fuerant, quae cum bis quinque iuuencos mactassent rurisque deos ad sacra uocassent, inmemores nostri festas duxere choreas. intumui, quantusque feror, cum plurimus umquam, tantus eram, pariterque animis inmanis et undis a siluis siluas et ab aruis arua reuelli cumque loco nymphas, memores tum denique nostri, in freta prouolui. fluctus nosterque marisque continuam diduxit humum partesque resoluit in totidem, mediis quot cernis Echinadas undis. [8,590] ut tamen ipse uides, procul, en procul una recessit insula, grata mihi; Perimelen nauita dicit: huic ego uirgineum dilectae nomen ademi; quod pater Hippodamas aegre tulit inque profundum propulit e scopulo periturae corpora natae. excepi nantemque ferens "o proxima mundi regna uagae" dixi "sortite, Tridentifer, undae, {In quo desinimus, quo sacri currimus amnes, huc ades atque audi placidus, Neptune, precantem, huic ego, quam porto, nocui. Si mitis et aequus, [8,600] si pater Hippodamas, aut si minus impius esset, debuit illius misereri, ignoscere nobis;} adfer opem, mersaeque, precor, feritate paterna da, Neptune, locum, uel sit locus ipsa licebit!" {Hunc quoque complectar!" Mouit caput aequoreus rex concussitque suis omnes assensibus undas. Extimuit nymphe, nabat tamen. Ipse natantis pectora tangebam trepido salientia motu; dumque ea contrecto, totum durescere sensi corpus et inducta condi praecordia terra.} dum loquor, amplexa est artus noua terra natantes [8,610] et grauis increuit mutatis insula membris." Amnis ab his tacuit. factum mirabile cunctos mouerat: inridet credentes, utque deorum spretor erat mentisque ferox, Ixione natus "ficta refers nimiumque putas, Acheloe, potentes esse deos," dixit "si dant adimuntque figuras." obstipuere omnes nec talia dicta probarunt, ante omnesque Lelex animo maturus et aeuo, sic ait: "inmensa est finemque potentia caeli non habet, et quicquid superi uoluere, peractum est, [8,620] quoque minus dubites, tiliae contermina quercus collibus est Phrygiis modico circumdata muro; ipse locum uidi; nam me Pelopeia Pittheus misit in arua suo quondam regnata parenti. haud procul hinc stagnum est, tellus habitabilis olim, nunc celebres mergis fulicisque palustribus undae; Iuppiter huc specie mortali cumque parente uenit Atlantiades positis caducifer alis. mille domos adiere locum requiemque petentes, mille domos clausere serae; tamen una recepit, [8,630] parua quidem, stipulis et canna tecta palustri, sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon illa sunt annis iuncti iuuenalibus, illa consenuere casa paupertatemque fatendo effecere leuem nec iniqua mente ferendo; nec refert, dominos illic famulosne requiras: tota domus duo sunt, idem parentque iubentque. ergo ubi caelicolae paruos tetigere penates summissoque humiles intrarunt uertice postes, membra senex posito iussit releuare sedili; [8,640] cui superiniecit textum rude sedula Baucis inque foco tepidum cinerem dimouit et ignes suscitat hesternos foliisque et cortice sicco nutrit et ad flammas anima producit anili multifidasque faces ramaliaque arida tecto detulit et minuit paruoque admouit aeno, quodque suus coniunx riguo conlegerat horto, truncat holus foliis; furca leuat ille bicorni sordida terga suis nigro pendentia tigno seruatoque diu resecat de tergore partem [8,650] exiguam sectamque domat feruentibus undis. interea medias fallunt sermonibus horas {sentirique moram prohibent. Erat alueus illic fagineus curua clauo suspensus ab ansa. Is tepidis impletur aquis artusque fouendos accipit; in medio torus est de mollibus uluis impositus lecto, sponda pedibusque salignis.} concutiuntque torum de molli fluminis ulua inpositum lecto sponda pedibusque salignis. uestibus hunc uelant, quas non nisi tempore festo sternere consuerant, sed et haec uilisque uetusque uestis erat, lecto non indignanda saligno. [8,660] adcubuere dei. mensam succincta tremensque ponit anus, mensae sed erat pes tertius inpar: testa parem fecit; quae postquam subdita cliuum sustulit, aequatam mentae tersere uirentes. ponitur hic bicolor sincerae baca Mineruae conditaque in liquida corna autumnalia faece intibaque et radix et lactis massa coacti ouaque non acri leuiter uersata fauilla, omnia fictilibus. post haec caelatus eodem sistitur argento crater fabricataque fago [8,670] pocula, qua caua sunt, flauentibus inlita ceris; parua mora est, epulasque foci misere calentes, nec longae rursus referuntur uina senectae dantque locum mensis paulum seducta secundis: hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis prunaque et in patulis redolentia mala canistris et de purpureis conlectae uitibus uuae, candidus in medio fauus est; super omnia uultus accessere boni nec iners pauperque uoluntas. "Interea totiens haustum cratera repleri [8,680] sponte sua per seque uident succrescere uina: attoniti nouitate pauent manibusque supinis concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon et ueniam dapibus nullisque paratibus orant. unicus anser erat, minimae custodia uillae: quem dis hospitibus domini mactare parabant; ille celer penna tardos aetate fatigat eluditque diu tandemque est uisus ad ipsos confugisse deos: superi uetuere necari "di" que "sumus, meritasque luet uicinia poenas [8,690] inpia" dixerunt; "uobis inmunibus huius esse mali dabitur; modo uestra relinquite tecta ac nostros comitate gradus et in ardua montis ite simul!" parent ambo baculisque leuati nituntur longo uestigia ponere cliuo. tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta missa potest: flexere oculos et mersa palude cetera prospiciunt, tantum sua tecta manere, dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum, illa uetus dominis etiam casa parua duobus [8,700] uertitur in templum: furcas subiere columnae, stramina flauescunt aurataque tecta uidentur caelataeque fores adopertaque marmore tellus. talia tum placido Saturnius edidit ore: "dicite, iuste senex et femina coniuge iusto digna, quid optetis." cum Baucide pauca locutus iudicium superis aperit commune Philemon: "esse sacerdotes delubraque uestra tueri poscimus, et quoniam concordes egimus annos, auferat hora duos eadem, nec coniugis umquam [8,710] busta meae uideam, neu sim tumulandus ab illa." uota fides sequitur: templi tutela fuere, donec uita data est; annis aeuoque soluti ante gradus sacros cum starent forte locique narrarent casus, frondere Philemona Baucis, Baucida conspexit senior frondere Philemon. iamque super geminos crescente cacumine uultus mutua, dum licuit, reddebant dicta "uale" que "o coniunx" dixere simul, simul abdita texit ora frutex: ostendit adhuc Thyneius illic [8,720] incola de gemino uicinos corpore truncos. haec mihi non uani (neque erat, cur fallere uellent) narrauere senes; equidem pendentia uidi serta super ramos ponensque recentia dixi "cura deum di sint, et, qui coluere, colantur."" Desierat, cunctosque et res et mouerat auctor, Thesea praecipue; quem facta audire uolentem mira deum innixus cubito Calydonius amnis talibus adloquitur: "sunt, o fortissime, quorum forma semel mota est et in hoc renouamine mansit; [8,730] sunt, quibus in plures ius est transire figuras, ut tibi, conplexi terram maris incola, Proteu. nam modo te iuuenem, modo te uidere leonem, nunc uiolentus aper, nunc, quem tetigisse timerent, anguis eras, modo te faciebant cornua taurum; saepe lapis poteras, arbor quoque saepe uideri, interdum, faciem liquidarum imitatus aquarum, flumen eras, interdum undis contrarius ignis. "Nec minus Autolyci coniunx, Erysicthone nata, iuris habet: pater huius erat, qui numina diuum [8,740] sperneret et nullos aris adoleret odores; ille etiam Cereale nemus uiolasse securi dicitur et lucos ferro temerasse uetustos. stabat in his ingens annoso robore quercus, una nemus; uittae mediam memoresque tabellae sertaque cingebant, uoti argumenta potentum. saepe sub hac dryades festas duxere choreas, saepe etiam manibus nexis ex ordine trunci circuiere modum, mensuraque roboris ulnas quinque ter inplebat, nec non et cetera tantum [8,750] silua sub hac, silua quantum fuit herba sub omni. non tamen idcirco ferrum Triopeius illa abstinuit famulosque iubet succidere sacrum robur, et ut iussos cunctari uidit, ab uno edidit haec rapta sceleratus uerba securi: "non dilecta deae solum, sed et ipsa licebit sit dea, iam tanget frondente cacumine terram." dixit, et obliquos dum telum librat in ictus, contremuit gemitumque dedit Deoia quercus, et pariter frondes, pariter pallescere glandes [8,760] coepere ac longi pallorem ducere rami. cuius ut in trunco fecit manus inpia uulnus, haud aliter fluxit discusso cortice sanguis, quam solet, ante aras ingens ubi uictima taurus concidit, abrupta cruor e ceruice profundi. obstipuere omnes, aliquisque ex omnibus audet deterrere nefas saeuamque inhibere bipennem: aspicit hunc "mentis" que "piae cape praemia!" dixit Thessalus inque uirum conuertit ab arbore ferrum detruncatque caput repetitaque robora caedit, [8,770] redditus e medio sonus est cum robore talis: "nympha sub hoc ego sum Cereri gratissima ligno, quae tibi factorum poenas instare tuorum uaticinor moriens, nostri solacia leti." persequitur scelus ille suum, labefactaque tandem ictibus innumeris adductaque funibus arbor corruit et multam prostrauit pondere siluam. "Attonitae dryades damno nemorumque suoque, omnes germanae, Cererem cum uestibus atris maerentes adeunt poenamque Erysicthonis orant. [8,780] adnuit his capitisque sui pulcherrima motu concussit grauidis oneratos messibus agros, moliturque genus poenae miserabile, si non ille suis esset nulli miserabilis actis, pestifera lacerare Fame: quae quatenus ipsi non adeunda deae est (neque enim Cereremque Famemque fata coire sinunt), montani numinis unam talibus agrestem conpellat oreada dictis: "est locus extremis Scythiae glacialis in oris, triste solum, sterilis, sine fruge, sine arbore tellus; [8,790] Frigus iners illic habitant Pallorque Tremorque et ieiuna Fames: ea se in praecordia condat sacrilegi scelerata, iube, nec copia rerum uincat eam superetque meas certamine uires, neue uiae spatium te terreat, accipe currus, accipe, quos frenis alte moderere, dracones!" et dedit; illa dato subuecta per aera curru deuenit in Scythiam: rigidique cacumine montis (Caucason appellant) serpentum colla leuauit quaesitamque Famem lapidoso uidit in agro [8,800] unguibus et raras uellentem dentibus herbas. hirtus erat crinis, caua lumina, pallor in ore, labra incana situ, scabrae rubigine fauces, dura cutis, per quam spectari uiscera possent; ossa sub incuruis exstabant arida lumbis, uentris erat pro uentre locus; pendere putares pectus et a spinae tantummodo crate teneri. auxerat articulos macies, genuumque tumebat orbis, et inmodico prodibant tubere tali. "Hanc procul ut uidit, (neque enim est accedere iuxta [8,810] ausa) refert mandata deae paulumque morata, quamquam aberat longe, quamquam modo uenerat illuc, uisa tamen sensisse famem est, retroque dracones egit in Haemoniam uersis sublimis habenis. "Dicta Fames Cereris, quamuis contraria semper illius est operi, peragit perque aera uento ad iussam delata domum est, et protinus intrat sacrilegi thalamos altoque sopore solutum (noctis enim tempus) geminis amplectitur ulnis, seque uiro inspirat, faucesque et pectus et ora [8,820] adflat et in uacuis spargit ieiunia uenis; functaque mandato fecundum deserit orbem inque domos inopes adsueta reuertitur antra. "Lenis adhuc Somnus placidis Erysicthona pennis mulcebat: petit ille dapes sub imagine somni, oraque uana mouet dentemque in dente fatigat, exercetque cibo delusum guttur inani proque epulis tenues nequiquam deuorat auras; ut uero est expulsa quies, furit ardor edendi perque auidas fauces incensaque uiscera regnat. [8,830] nec mora; quod pontus, quod terra, quod educat aer, poscit et adpositis queritur ieiunia mensis inque epulis epulas quaerit; quodque urbibus esse, quodque satis poterat populo, non sufficit uni, plusque cupit, quo plura suam demittit in aluum. utque fretum recipit de tota flumina terra nec satiatur aquis peregrinosque ebibit amnes, utque rapax ignis non umquam alimenta recusat innumerasque trabes cremat et, quo copia maior est data, plura petit turbaque uoracior ipsa est: [8,840] sic epulas omnes Erysicthonis ora profani accipiunt poscuntque simul. cibus omnis in illo causa cibi est, semperque locus fit inanis edendo. "Iamque fame patrias altique uoragine uentris attenuarat opes, sed inattenuata manebat tum quoque dira fames, inplacataeque uigebat flamma gulae. tandem, demisso in uiscera censu, filia restabat, non illo digna parente. hanc quoque uendit inops: dominum generosa recusat et uicina suas tendens super aequora palmas [8,850] "eripe me domino, qui raptae praemia nobis uirginitatis habes!" ait: haec Neptunus habebat; qui prece non spreta, quamuis modo uisa sequenti esset ero, formamque nouat uultumque uirilem induit et cultus piscem capientibus aptos. hanc dominus spectans "o qui pendentia paruo aera cibo celas, moderator harundinis," inquit "sic mare conpositum, sic sit tibi piscis in unda credulus et nullos, nisi fixus, sentiat hamos: quae modo cum uili turbatis ueste capillis [8,860] litore in hoc steterat (nam stantem in litore uidi), dic, ubi sit: neque enim uestigia longius exstant." illa dei munus bene cedere sensit et a se se quaeri gaudens his est resecuta rogantem: "quisquis es, ignoscas; in nullam lumina partem gurgite ab hoc flexi studioque operatus inhaesi, quoque minus dubites, sic has deus aequoris artes adiuuet, ut nemo iamdudum litore in isto, me tamen excepto, nec femina constitit ulla." credidit et uerso dominus pede pressit harenam [8,870] elususque abiit: illi sua reddita forma est. ast ubi habere suam transformia corpora sensit, saepe pater dominis Triopeida tradit, at illa nunc equa, nunc ales, modo bos, modo ceruus abibat praebebatque auido non iusta alimenta parenti. uis tamen illa mali postquam consumpserat omnem materiam derantque graui noua pabula morbo, ipse suos artus lacerans diuellere morsu coepit et infelix minuendo corpus alebat. "Quid moror externis? etiam mihi nempe nouandi est [8,880] corporis, o iuuenis, numero finita, potestas. nam modo, qui nunc sum, uideor, modo flector in anguem, armenti modo dux uires in cornua sumo, cornua, dum potui. nunc pars caret altera telo frontis, ut ipse uides." gemitus sunt uerba secuti.