[7,0] LIBER SEPTIMVS [7,1] Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant, perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam Phineus uisus erat, iuuenesque Aquilone creati uirgineas uolucres miseri senis ore fugarant, 5 multaque perpessi claro sub Iasone tandem contigerant rapidas limosi Phasidos undas. dumque adeunt regem Phrixeaque uellera poscunt lexque datur Minyis magnorum horrenda laborum, concipit interea ualidos Aeetias ignes [7,10] et luctata diu, postquam ratione furorem uincere non poterat, 'frustra, Medea, repugnas: nescio quis deus obstat,' ait, 'mirumque, nisi hoc est, aut aliquid certe simile huic, quod amare uocatur. nam cur iussa patris nimium mihi dura uidentur? 15 sunt quoque dura nimis! cur, quem modo denique uidi, ne pereat, timeo? quae tanti causa timoris? excute uirgineo conceptas pectore flammas, si potes, infelix! si possem, sanior essem! sed trahit inuitam noua uis, aliudque cupido, [7,20] mens aliud suadet: uideo meliora proboque, deteriora sequor. quid in hospite, regia uirgo, ureris et thalamos alieni concipis orbis? haec quoque terra potest, quod ames, dare. uiuat an ille occidat, in dis est. uiuat tamen! idque precari 25 uel sine amore licet: quid enim commisit Iason? quem, nisi crudelem, non tangat Iasonis aetas et genus et uirtus? quem non, ut cetera desint, ore mouere potest? certe mea pectora mouit. at nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore [7,30] concurretque suae segeti, tellure creatis hostibus, aut auido dabitur fera praeda draconi. hoc ego si patiar, tum me de tigride natam, tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor! cur non et specto pereuntem oculosque uidendo 35 conscelero? cur non tauros exhortor in illum terrigenasque feros insopitumque draconem? di meliora uelint! quamquam non ista precanda, sed facienda mihi.—prodamne ego regna parentis, atque ope nescio quis seruabitur aduena nostra, [7,40] ut per me sospes sine me det lintea uentis uirque sit alterius, poenae Medea relinquar? si facere hoc aliamue potest praeponere nobis, occidat ingratus! sed non is uultus in illo, non ea nobilitas animo est, ea gratia formae, 45 ut timeam fraudem meritique obliuia nostri. et dabit ante fidem, cogamque in foedera testes esse deos. quid tuta times? accingere et omnem pelle moram: tibi se semper debebit Iason, te face sollemni iunget sibi perque Pelasgas [7,50] seruatrix urbes matrum celebrabere turba. ergo ego germanam fratremque patremque deosque et natale solum uentis ablata relinquam? nempe pater saeuus, nempe est mea barbara tellus, frater adhuc infans; stant mecum uota sororis, 55 maximus intra me deus est! non magna relinquam, magna sequar: titulum seruatae pubis Achiuae notitiamque soli melioris et oppida, quorum hic quoque fama uiget, cultusque artesque locorum, quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis, [7,60] Aesoniden mutasse uelim, quo coniuge felix et dis cara ferar et uertice sidera tangam. quid, quod nescio qui mediis concurrere in undis dicuntur montes ratibusque inimica Charybdis nunc sorbere fretum, nunc reddere, cinctaque saeuis 65 Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo? nempe tenens, quod amo, gremioque in Iasonis haerens per freta longa ferar; nihil illum amplexa uerebor aut, siquid metuam, metuam de coniuge solo.— coniugiumne putas speciosaque nomina culpae [7,70] inponis, Medea, tuae?—quin adspice, quantum adgrediare nefas, et, dum licet, effuge crimen!' dixit, et ante oculos rectum pietasque pudorque constiterant, et uicta dabat iam terga Cupido. Ibat ad antiquas Hecates Perseidos aras, 75 quas nemus umbrosum secretaque silua tegebat, et iam fortis erat, pulsusque recesserat ardor, cum uidet Aesoniden exstinctaque flamma reluxit. erubuere genae, totoque recanduit ore, utque solet uentis alimenta adsumere, quaeque [7,80] parua sub inducta latuit scintilla fauilla crescere et in ueteres agitata resurgere uires, sic iam lenis amor, iam quem languere putares, ut uidit iuuenem, specie praesentis inarsit. et casu solito formosior Aesone natus 85 illa luce fuit: posses ignoscere amanti. spectat et in uultu ueluti tum denique uiso lumina fixa tenet nec se mortalia demens ora uidere putat nec se declinat ab illo; ut uero coepitque loqui dextramque prehendit [7,90] hospes et auxilium submissa uoce rogauit promisitque torum, lacrimis ait illa profusis: 'quid faciam, uideo: nec me ignorantia ueri decipiet, sed amor. seruabere munere nostro, seruatus promissa dato!' per sacra triformis 95 ille deae lucoque foret quod numen in illo perque patrem soceri cernentem cuncta futuri euentusque suos et tanta pericula iurat: creditus accepit cantatas protinus herbas edidicitque usum laetusque in tecta recessit. [7,100] Postera depulerat stellas Aurora micantes: conueniunt populi sacrum Mauortis in aruum consistuntque iugis; medio rex ipse resedit agmine purpureus sceptroque insignis eburno. ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant 105 aeripedes tauri, tactaeque uaporibus herbae ardent, utque solent pleni resonare camini, aut ubi terrena silices fornace soluti concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum, pectora sic intus clausas uoluentia flammas [7,110] gutturaque usta sonant; tamen illis Aesone natus obuius it. uertere truces uenientis ad ora terribiles uultus praefixaque cornua ferro puluereumque solum pede pulsauere bisulco fumificisque locum mugitibus inpleuerunt. 115 deriguere metu Minyae; subit ille nec ignes sentit anhelatos (tantum medicamina possunt!) pendulaque audaci mulcet palearia dextra suppositosque iugo pondus graue cogit aratri ducere et insuetum ferro proscindere campum: [7,120] mirantur Colchi, Minyae clamoribus augent adiciuntque animos. galea tum sumit aena uipereos dentes et aratos spargit in agros. semina mollit humus ualido praetincta ueneno, et crescunt fiuntque sati noua corpora dentes, 125 utque hominis speciem materna sumit in aluo perque suos intus numeros conponitur infans nec nisi maturus communes exit in auras, sic, ubi uisceribus grauidae telluris imago effecta est hominis, feto consurgit in aruo, [7,130] quodque magis mirum est, simul edita concutit arma. quos ubi uiderunt praeacutae cuspidis hastas in caput Haemonii iuuenis torquere parantis, demisere metu uultumque animumque Pelasgi; ipsa quoque extimuit, quae tutum fecerat illum. 135 utque peti uidit iuuenem tot ab hostibus unum, palluit et subito sine sanguine frigida sedit, neue parum ualeant a se data gramina, carmen auxiliare canit secretasque aduocat artes. ille grauem medios silicem iaculatus in hostes [7,140] a se depulsum Martem conuertit in ipsos: terrigenae pereunt per mutua uulnera fratres ciuilique cadunt acie. gratantur Achiui uictoremque tenent auidisque amplexibus haerent. tu quoque uictorem conplecti, barbara, uelles: 145 obstitit incepto pudor, at conplexa fuisses, sed te, ne faceres, tenuit reuerentia famae. quod licet, adfectu tacito laetaris agisque carminibus grates et dis auctoribus horum. Peruigilem superest herbis sopire draconem, [7,150] qui crista linguisque tribus praesignis et uncis dentibus horrendus custos erat arboris aureae. hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci uerbaque ter dixit placidos facientia somnos, quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt, 155 somnus in ignotos oculos sibi uenit, et auro heros Aesonius potitur spolioque superbus muneris auctorem secum, spolia altera, portans uictor Iolciacos tetigit cum coniuge portus. Haemoniae matres pro gnatis dona receptis [7,160] grandaeuique ferunt patres congestaque flamma tura liquefaciunt, inductaque cornibus aurum uictima uota cadit, sed abest gratantibus Aeson iam propior leto fessusque senilibus annis, cum sic Aesonides: 'o cui debere salutem 165 confiteor, coniunx, quamquam mihi cuncta dedisti excessitque fidem meritorum summa tuorum, si tamen hoc possunt (quid enim non carmina possunt?) deme meis annis et demptos adde parenti!' nec tenuit lacrimas: mota est pietate rogantis, [7,170] dissimilemque animum subiit Aeeta relictus; nec tamen adfectus talis confessa 'quod' inquit 'excidit ore tuo, coniunx, scelus? ergo ego cuiquam posse tuae uideor spatium transcribere uitae? nec sinat hoc Hecate, nec tu petis aequa; sed isto, 175 quod petis, experiar maius dare munus, Iason. arte mea soceri longum temptabimus aeuum, non annis reuocare tuis, modo diua triformis adiuuet et praesens ingentibus adnuat ausis.' Tres aberant noctes, ut cornua tota coirent [7,180] efficerentque orbem; postquam plenissima fulsit ac solida terras spectauit imagine luna, egreditur tectis uestes induta recinctas, nuda pedem, nudos umeris infusa capillos, fertque uagos mediae per muta silentia noctis 185 incomitata gradus: homines uolucresque ferasque soluerat alta quies, nullo cum murmure saepes, inmotaeque silent frondes, silet umidus aer, sidera sola micant: ad quae sua bracchia tendens ter se conuertit, ter sumptis flumine crinem [7,190] inrorauit aquis ternisque ululatibus ora soluit et in dura submisso poplite terra 'Nox' ait 'arcanis fidissima, quaeque diurnis aurea cum luna succeditis ignibus astra, tuque, triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris 195 adiutrixque uenis cantusque artisque magorum, quaeque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis, auraeque et uenti montesque amnesque lacusque, dique omnes nemorum, dique omnes noctis adeste, quorum ope, cum uolui, ripis mirantibus amnes [7,200] in fontes rediere suos, concussaque sisto, stantia concutio cantu freta, nubila pello nubilaque induco, uentos abigoque uocoque, uipereas rumpo uerbis et carmine fauces, uiuaque saxa sua conuulsaque robora terra 205 et siluas moueo iubeoque tremescere montis et mugire solum manesque exire sepulcris! te quoque, Luna, traho, quamuis Temesaea labores aera tuos minuant; currus quoque carmine nostro pallet aui, pallet nostris Aurora uenenis! [7,210] uos mihi taurorum flammas hebetastis et unco inpatiens oneris collum pressistis aratro, uos serpentigenis in se fera bella dedistis custodemque rudem somni sopistis et aurum uindice decepto Graias misistis in urbes: 215 nunc opus est sucis, per quos renouata senectus in florem redeat primosque recolligat annos, et dabitis. neque enim micuerunt sidera frustra, nec frustra uolucrum tractus ceruice draconum currus adest.' aderat demissus ab aethere currus. [7,220] quo simul adscendit frenataque colla draconum permulsit manibusque leues agitauit habenas, sublimis rapitur subiectaque Thessala Tempe despicit et certis regionibus adplicat angues: et quas Ossa tulit, quas altum Pelion herbas, 225 Othrysque Pindusque et Pindo maior Olympus, perspicit et placitas partim radice reuellit, partim succidit curuamine falcis aenae. multa quoque Apidani placuerunt gramina ripis, multa quoque Amphrysi, neque eras inmunis, Enipeu; [7,230] nec non Peneos nec non Spercheides undae contribuere aliquid iuncosaque litora Boebes; carpsit et Euboica uiuax Anthedone gramen, nondum mutato uulgatum corpore Glauci. Et iam nona dies curru pennisque draconum 235 nonaque nox omnes lustrantem uiderat agros, cum rediit; neque erant tacti nisi odore dracones, et tamen annosae pellem posuere senectae. constitit adueniens citra limenque foresque et tantum caelo tegitur refugitque uiriles [7,240] contactus, statuitque aras de caespite binas, dexteriore Hecates, ast laeua parte Iuuentae. has ubi uerbenis siluaque incinxit agresti, haud procul egesta scrobibus tellure duabus sacra facit cultrosque in guttura uelleris atri 245 conicit et patulas perfundit sanguine fossas; tum super inuergens liquidi carchesia mellis alteraque inuergens tepidi carchesia lactis, uerba simul fudit terrenaque numina ciuit umbrarumque rogat rapta cum coniuge regem, [7,250] ne properent artus anima fraudare senili. Quos ubi placauit precibusque et murmure longo, Aesonis effetum proferri corpus ad auras iussit et in plenos resolutum carmine somnos exanimi similem stratis porrexit in herbis. 255 hinc procul Aesoniden, procul hinc iubet ire ministros et monet arcanis oculos remouere profanos. diffugiunt iussi; passis Medea capillis bacchantum ritu flagrantis circuit aras multifidasque faces in fossa sanguinis atra [7,260] tinguit et infectas geminis accendit in aris terque senem flamma, ter aqua, ter sulphure lustrat. Interea ualidum posito medicamen aeno feruet et exsultat spumisque tumentibus albet. illic Haemonia radices ualle resectas 265 seminaque floresque et sucos incoquit atros; adicit extremo lapides Oriente petitos et quas Oceani refluum mare lauit harenas; addit et exceptas luna pernocte pruinas et strigis infamis ipsis cum carnibus alas [7,270] inque uirum soliti uultus mutare ferinos ambigui prosecta lupi; nec defuit illis squamea Cinyphii tenuis membrana chelydri uiuacisque iecur cerui; quibus insuper addit oua caputque nouem cornicis saecula passae. 275 his et mille aliis postquam sine nomine rebus propositum instruxit mortali barbara maius, arenti ramo iampridem mitis oliuae omnia confudit summisque inmiscuit ima. ecce uetus calido uersatus stipes aeno [7,280] fit uiridis primo nec longo tempore frondes induit et subito grauidis oneratur oliuis: at quacumque cauo spumas eiecit aeno ignis et in terram guttae cecidere calentes, uernat humus, floresque et mollia pabula surgunt. 285 quae simul ac uidit, stricto Medea recludit ense senis iugulum ueteremque exire cruorem passa replet sucis; quos postquam conbibit Aeson aut ore acceptos aut uulnere, barba comaeque canitie posita nigrum rapuere colorem, [7,290] pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque, adiectoque cauae supplentur corpore rugae, membraque luxuriant: Aeson miratur et olim ante quater denos hunc se reminiscitur annos. Viderat ex alto tanti miracula monstri 295 Liber et admonitus, iuuenes nutricibus annos posse suis reddi, capit hoc a Colchide munus. Neue doli cessent, odium cum coniuge falsum Phasias adsimulat Peliaeque ad limina supplex confugit; atque illam, quoniam grauis ipse senecta est, [7,300] excipiunt natae; quas tempore callida paruo Colchis amicitiae mendacis imagine cepit, dumque refert inter meritorum maxima demptos Aesonis esse situs atque hac in parte moratur, spes est uirginibus Pelia subiecta creatis, 305 arte suum parili reuirescere posse parentem, idque petunt pretiumque iubent sine fine pacisci. illa breui spatio silet et dubitare uidetur suspenditque animos ficta grauitate rogantum. mox ubi pollicita est, 'quo sit fiducia maior [7,310] muneris huius' ait, 'qui uestri maximus aeuo est dux gregis inter oues, agnus medicamine fiet.' protinus innumeris effetus laniger annis attrahitur flexo circum caua tempora cornu; cuius ut Haemonio marcentia guttura cultro 315 fodit et exiguo maculauit sanguine ferrum, membra simul pecudis ualidosque uenefica sucos mergit in aere cauo: minuunt ea corporis artus cornuaque exurunt nec non cum cornibus annos, et tener auditur medio balatus aeno: [7,320] nec mora, balatum mirantibus exsilit agnus lasciuitque fuga lactantiaque ubera quaerit. Obstipuere satae Pelia, promissaque postquam exhibuere fidem, tum uero inpensius instant. ter iuga Phoebus equis in Hibero flumine mersis 325 dempserat et quarta radiantia nocte micabant sidera, cum rapido fallax Aeetias igni imponit purum laticem et sine uiribus herbas. iamque neci similis resoluto corpore regem et cum rege suo custodes somnus habebat, [7,330] quem dederant cantus magicaeque potentia linguae; intrarant iussae cum Colchide limina natae ambierantque torum: 'quid nunc dubitatis inertes? stringite' ait 'gladios ueteremque haurite crurorem, ut repleam uacuas iuuenali sanguine uenas! 335 in manibus uestris uita est aetasque parentis: si pietas ulla est nec spes agitatis inanis, officium praestate patri telisque senectam exigite, et saniem coniecto emittite ferro!' his, ut quaeque pia est, hortatibus inpia prima est [7,340] et, ne sit scelerata, facit scelus: haud tamen ictus ulla suos spectare potest, oculosque reflectunt, caecaque dant saeuis auersae uulnera dextris. ille cruore fluens, cubito tamen adleuat artus, semilacerque toro temptat consurgere, et inter 345 tot medius gladios pallentia bracchia tendens 'quid facitis, gnatae? quid uos in fata parentis armat?' ait: cecidere illis animique manusque; plura locuturo cum uerbis guttura Colchis abstulit et calidis laniatum mersit in undis. [7,350] Quod nisi pennatis serpentibus isset in auras, non exempta foret poenae: fugit alta superque Pelion umbrosum, Philyreia tecta, superque Othryn et euentu ueteris loca nota Cerambi: hic ope nympharum sublatus in aera pennis, 355 cum grauis infuso tellus foret obruta ponto, Deucalioneas effugit inobrutus undas. Aeoliam Pitanen a laeua parte relinquit factaque de saxo longi simulacra draconis Idaeumque nemus, quo nati furta, iuuencum, [7,360] occuluit Liber falsi sub imagine cerui, quaque pater Corythi parua tumulatus harena est, et quos Maera nouo latratu terruit agros, Eurypylique urbem, qua Coae cornua matres gesserunt tum, cum discederet Herculis agmen, 365 Phoebeamque Rhodon et Ialysios Telchinas, quorum oculos ipso uitiantes omnia uisu Iuppiter exosus fraternis subdidit undis; transit et antiquae Cartheia moenia Ceae, qua pater Alcidamas placidam de corpore natae [7,370] miraturus erat nasci potuisse columbam. inde lacus Hyries uidet et Cycneia Tempe, quae subitus celebrauit olor: nam Phylius illic imperio pueri uolucrisque ferumque leonem tradiderat domitos; taurum quoque uincere iussus 375 uicerat et spreto totiens iratus amore praemia poscenti taurum suprema negabat; ille indignatus 'cupies dare' dixit et alto desiluit saxo; cuncti cecidisse putabant: factus olor niueis pendebat in aere pennis; [7,380] at genetrix Hyrie, seruati nescia, flendo delicuit stagnumque suo de nomine fecit. adiacet his Pleuron, in qua trepidantibus alis Ophias effugit natorum uulnera Combe; inde Calaureae Letoidos adspicit arua 385 in uolucrem uersi cum coniuge conscia regis. dextera Cyllene est, in qua cum matre Menephron concubiturus erat saeuarum more ferarum; Cephison procul hinc deflentem fata nepotis respicit in tumidam phocen ab Apolline uersi [7,390] Eumelique domum lugentis in aere natum. Tandem uipereis Ephyren Pirenida pennis contigit: hic aeuo ueteres mortalia primo corpora uulgarunt pluuialibus edita fungis. sed postquam Colchis arsit noua nupta uenenis 395 flagrantemque domum regis mare uidit utrumque, sanguine natorum perfunditur inpius ensis, ultaque se male mater Iasonis effugit arma. hinc Titaniacis ablata draconibus intrat Palladias arces, quae te, iustissima Phene, [7,400] teque, senex Peripha, pariter uidere uolantes innixamque nouis neptem Polypemonis alis. excipit hanc Aegeus facto damnandus in uno, nec satis hospitium est, thalami quoque foedere iungit. Iamque aderat Theseus, proles ignara parenti, 405 qui uirtute sua bimarem pacauerat Isthmon: huius in exitium miscet Medea, quod olim attulerat secum Scythicis aconiton ab oris. illud Echidnaeae memorant e dentibus ortum esse canis: specus est tenebroso caecus hiatu, [7,410] est uia decliuis, per quam Tirynthius heros restantem contraque diem radiosque micantes obliquantem oculos nexis adamante catenis Cerberon abstraxit, rabida qui concitus ira inpleuit pariter ternis latratibus auras 415 et sparsit uirides spumis albentibus agros; has concresse putant nactasque alimenta feracis fecundique soli uires cepisse nocendi; quae quia nascuntur dura uiuacia caute, agrestes aconita uocant. ea coniugis astu [7,420] ipse parens Aegeus nato porrexit ut hosti. sumpserat ignara Theseus data pocula dextra, cum pater in capulo gladii cognouit eburno signa sui generis facinusque excussit ab ore. effugit illa necem nebulis per carmina motis; 425 At genitor, quamquam laetatur sospite nato, attonitus tamen est, ingens discrimine paruo committi potuisse nefas: fouet ignibus aras muneribusque deos inplet, feriuntque secures colla torosa boum uinctorum cornua uittis. [7,430] nullus Erecthidis fertur celebratior illo inluxisse dies: agitant conuiuia patres et medium uulgus nec non et carmina uino ingenium faciente canunt: 'te, maxime Theseu, mirata est Marathon Cretaei sanguine tauri, 435 quodque suis securus arat Cromyona colonus, munus opusque tuum est; tellus Epidauria per te clauigeram uidit Vulcani occumbere prolem, uidit et inmitem Cephisias ora Procrusten, Cercyonis letum uidit Cerealis Eleusin. [7,440] occidit ille Sinis magnis male uiribus usus, qui poterat curuare trabes et agebat ab alto ad terram late sparsuras corpora pinus. tutus ad Alcathoen, Lelegeia moenia, limes conposito Scirone patet, sparsisque latronis 445 terra negat sedem, sedem negat ossibus unda; quae iactata diu fertur durasse uetustas in scopulos: scopulis nomen Scironis inhaeret. si titulos annosque tuos numerare uelimus, facta prement annos. pro te, fortissime, uota [7,450] publica suscipimus, Bacchi tibi sumimus haustus.' consonat adsensu populi precibusque fauentum regia, nec tota tristis locus ullus in urbe est. Nec tamen (usque adeo nulla est sincera uoluptas, sollicitumque aliquid laetis interuenit) Aegeus 455 gaudia percepit nato secura recepto: bella parat Minos; qui quamquam milite, quamquam classe ualet, patria tamen est firmissimus ira Androgeique necem iustis ulciscitur armis. ante tamen bello uires adquirit amicas, [7,460] quaque potens habitus uolucri freta classe pererrat: hinc Anaphen sibi iungit et Astypaleia regna, (promissis Anaphen, regna Astypaleia bello); hinc humilem Myconon cretosaque rura Cimoli florentemque thymo Syron planamque Seriphon 465 marmoreamque Paron, quamque inpia prodidit Arne Siphnon et accepto, quod auara poposcerat, auro mutata est in auem, quae nunc quoque diligit aurum, nigra pedes, nigris uelata monedula pennis. At non Oliaros Didymeque et Tenos et Andros [7,470] et Gyaros nitidaeque ferax Peparethos oliuae Cnosiacas iuuere rates; latere inde sinistro Oenopiam Minos petit, Aeacideia regna: Oenopiam ueteres adpellauere, sed ipse Aeacus Aeginam genetricis nomine dixit. 475 turba ruit tantaeque uirum cognoscere famae expetit; occurrunt illi Telamonque minorque quam Telamon Peleus et proles tertia Phocus; ipse quoque egreditur tardus grauitate senili Aeacus et, quae sit ueniendi causa, requirit. [7,480] admonitus patrii luctus suspirat et illi dicta refert rector populorum talia centum: 'arma iuues oro pro gnato sumpta piaeque pars sis militiae; tumulo solacia posco.' huic Asopiades 'petis inrita' dixit 'et urbi 485 non facienda meae; neque enim coniunctior ulla Cecropidis est hac tellus: ea foedera nobis.' tristis abit 'stabunt' que 'tibi tua foedera magno' dixit et utilius bellum putat esse minari quam gerere atque suas ibi praeconsumere uires. [7,490] classis ab Oenopiis etiamnum Lyctia muris spectari poterat, cum pleno concita uelo Attica puppis adest in portusque intrat amicos, quae Cephalum patriaeque simul mandata ferebat. Aeacidae longo iuuenes post tempore uisum 495 agnouere tamen Cephalum dextrasque dedere inque patris duxere domum: spectabilis heros et ueteris retinens etiamnum pignora formae ingreditur ramumque tenens popularis oliuae a dextra laeuaque duos aetate minores [7,500] maior habet, Clyton et Buten, Pallante creatos. Postquam congressus primi sua uerba tulerunt, Cecropidae Cephalus peragit mandata rogatque auxilium foedusque refert et iura parentum, imperiumque peti totius Achaidos addit. 505 sic ubi mandatam iuuit facundia causam, Aeacus, in capulo sceptri nitente sinistra, 'ne petite auxilium, sed sumite' dixit, 'Athenae, nec dubie uires, quas haec habet insula, uestras ducite, et (o maneat rerum status iste mearum!) [7,510] robora non desunt; superat mihi miles et hoc est, gratia dis, felix et inexcusabile tempus.' 'immo ita sit' Cephalus, 'crescat tua ciuibus opto urbs' ait; 'adueniens equidem modo gaudia cepi, cum tam pulchra mihi, tam par aetate iuuentus 515 obuia processit; multos tamen inde requiro, quos quondam uidi uestra prius urbe receptus.' Aeacus ingemuit tristique ita uoce locutus: 'flebile principium melior fortuna secuta est; hanc utinam possem uobis memorare sine illo! [7,520] ordine nunc repetam, neu longa ambage morer uos, ossa cinisque iacent, memori quos mente requiris, et quota pars illi rerum periere mearum! dira lues ira populis Iunonis iniquae incidit exosae dictas a paelice terras. 525 dum uisum mortale malum tantaeque latebat causa nocens cladis, pugnatum est arte medendi: exitium superabat opem, quae uicta iacebat. principio caelum spissa caligine terras pressit et ignauos inclusit nubibus aestus; [7,530] dumque quater iunctis expleuit cornibus orbem Luna, quater plenum tenuata retexuit orbem, letiferis calidi spirarunt aestibus austri. constat et in fontis uitium uenisse lacusque, miliaque incultos serpentum multa per agros 535 errasse atque suis fluuios temerasse uenenis. strage canum primo uolucrumque ouiumque boumque inque feris subiti deprensa potentia morbi. concidere infelix ualidos miratur arator inter opus tauros medioque recumbere sulco; [7,540] lanigeris gregibus balatus dantibus aegros sponte sua lanaeque cadunt et corpora tabent; acer equus quondam magnaeque in puluere famae degenerat palmas ueterumque oblitus honorum ad praesepe gemit leto moriturus inerti. 545 non aper irasci meminit, non fidere cursu cerua nec armentis incurrere fortibus ursi. omnia languor habet: siluisque agrisque uiisque corpora foeda iacent, uitiantur odoribus aurae. mira loquar: non illa canes auidaeque uolucres, [7,550] non cani tetigere lupi; dilapsa liquescunt adflatuque nocent et agunt contagia late. 'Peruenit ad miseros damno grauiore colonos pestis et in magnae dominatur moenibus urbis. uiscera torrentur primo, flammaeque latentis 555 indicium rubor est et ductus anhelitus; igni aspera lingua tumet, tepidisque arentia uentis ora patent, auraeque graues captantur hiatu. non stratum, non ulla pati uelamina possunt, nuda sed in terra ponunt praecordia, nec fit [7,560] corpus humo gelidum, sed humus de corpore feruet. nec moderator adest, inque ipsos saeua medentes erumpit clades, obsuntque auctoribus artes; quo propior quisque est seruitque fidelius aegro, in partem leti citius uenit, utque salutis 565 spes abiit finemque uident in funere morbi, indulgent animis et nulla, quid utile, cura est: utile enim nihil est. passim positoque pudore fontibus et fluuiis puteisque capacibus haerent, nec sitis est exstincta prius quam uita bibendo. [7,570] inde graues multi nequeunt consurgere et ipsis inmoriuntur aquis, aliquis tamen haurit et illas; tantaque sunt miseris inuisi taedia lecti, prosiliunt aut, si prohibent consistere uires, corpora deuoluunt in humum fugiuntque penates 575 quisque suos, sua cuique domus funesta uidetur, et quia causa latet, locus est in crimine; partim semianimes errare uiis, dum stare ualebant, adspiceres, flentes alios terraque iacentes lassaque uersantes supremo lumina motu; [7,580] membraque pendentis tendunt ad sidera caeli, hic illic, ubi mors deprenderat, exhalantes. 'Quid mihi tunc animi fuit? an, quod debuit esse, ut uitam odissem et cuperem pars esse meorum? quo se cumque acies oculorum flexerat, illic 585 uulgus erat stratum, ueluti cum putria motis poma cadunt ramis agitataque ilice glandes. templa uides contra gradibus sublimia longis: Iuppiter illa tenet. quis non altaribus illis inrita tura dedit? quotiens pro coniuge coniunx, [7,590] pro gnato genitor dum uerba precantia dicit, non exoratis animam finiuit in aris, inque manu turis pars inconsumpta reperta est! admoti quotiens templis, dum uota sacerdos concipit et fundit durum inter cornua uinum, 595 haud exspectato ceciderunt uulnere tauri! ipse ego sacra Ioui pro me patriaque tribusque cum facerem natis, mugitus uictima diros edidit et subito conlapsa sine ictibus ullis exiguo tinxit subiectos sanguine cultros. [7,600] exta quoque aegra notas ueri monitusque deorum perdiderant: tristes penetrant ad uiscera morbi. ante sacros uidi proiecta cadauera postes, ante ipsas, quo mors foret inuidiosior, aras. pars animam laqueo claudunt mortisque timorem 605 morte fugant ultroque uocant uenientia fata. corpora missa neci nullis de more feruntur funeribus (neque enim capiebant funera portae): aut inhumata premunt terras aut dantur in altos indotata rogos; et iam reuerentia nulla est, [7,610] deque rogis pugnant alienisque ignibus ardent. qui lacriment, desunt, indefletaeque uagantur natorumque patrumque animae iuuenumque senumque, nec locus in tumulos, nec sufficit arbor in ignes. Attonitus tanto miserarum turbine rerum, 615 "Iuppiter o!" dixi, "si te non falsa loquuntur dicta sub amplexus Aeginae Asopidos isse, nec te, magne pater, nostri pudet esse parentem, aut mihi redde meos aut me quoque conde sepulcro!" ille notam fulgore dedit tonitruque secundo. [7,620] "accipio sintque ista precor felicia mentis signa tuae!" dixi, "quod das mihi, pigneror omen." forte fuit iuxta patulis rarissima ramis sacra Ioui quercus de semine Dodonaeo; hic nos frugilegas adspeximus agmine longo 625 grande onus exiguo formicas ore gerentes rugosoque suum seruantes cortice callem; dum numerum miror, "totidem, pater optime," dixi, "tu mihi da ciues et inania moenia supple!" intremuit ramisque sonum sine flamine motis [7,630] alta dedit quercus: pauido mihi membra timore horruerant, stabantque comae; tamen oscula terrae roboribusque dedi, nec me sperare fatebar; sperabam tamen atque animo mea uota fouebam. nox subit, et curis exercita corpora somnus 635 occupat: ante oculos eadem mihi quercus adesse et ramis totidem totidemque animalia ramis ferre suis uisa est pariterque tremescere motu graniferumque agmen subiectis spargere in aruis; crescere desubito et maius maiusque uideri [7,640] ac se tollere humo rectoque adsistere trunco et maciem numerumque pedum nigrumque colorem ponere et humanam membris inducere formam. somnus abit: damno uigilans mea uisa querorque in superis opis esse nihil; at in aedibus ingens 645 murmur erat, uocesque hominum exaudire uidebar iam mihi desuetas; dum suspicor has quoque somni esse, uenit Telamon properus foribusque reclusis "speque fideque, pater", dixit "maiora uidebis: egredere!" egredior, qualesque in imagine somni [7,650] uisus eram uidisse uiros, ex ordine tales adspicio noscoque: adeunt regemque salutant. uota Ioui soluo populisque recentibus urbem partior et uacuos priscis cultoribus agros, Myrmidonasque uoco nec origine nomina fraudo. 655 corpora uidisti; mores, quos ante gerebant, nunc quoque habent: parcum genus est patiensque laborum quaesitique tenax et quod quaesita reseruet. hi te ad bella pares annis animisque sequentur, cum primum qui te feliciter attulit eurus' [7,660] (eurus enim attulerat) 'fuerit mutatus in austrum.' Talibus atque aliis longum sermonibus illi inpleuere diem; lucis pars ultima mensae est data, nox somnis. iubar aureus extulerat Sol, flabat adhuc eurus redituraque uela tenebat: 665 ad Cephalum Pallante sati, cui grandior aetas, ad regem Cephalus simul et Pallante creati conueniunt, sed adhuc regem sopor altus habebat. excipit Aeacides illos in limine Phocus; nam Telamon fraterque uiros ad bella legebant. [7,670] Phocus in interius spatium pulchrosque recessus Cecropidas ducit, cum quis simul ipse resedit. adspicit Aeoliden ignota ex arbore factum ferre manu iaculum, cuius fuit aurea cuspis. pauca prius mediis sermonibus ille locutus 675 'sum nemorum studiosus' ait 'caedisque ferinae; qua tamen e silua teneas hastile recisum, iamdudum dubito: certe si fraxinus esset, fulua colore foret; si cornus, nodus inesset. unde sit, ignoro, sed non formosius isto [7,680] uiderunt oculi telum iaculabile nostri.' excipit Actaeis e fratribus alter et 'usum maiorem specie mirabere' dixit 'in isto. consequitur, quodcumque petit, fortunaque missum non regit, et reuolat nullo referente cruentum.' 685 tum uero iuuenis Nereius omnia quaerit, cur sit et unde datum, quis tanti muneris auctor. quae petit, ille refert, sed enim narrare pudori est, qua tulerit mercede; silet tactusque dolore coniugis amissae lacrimis ita fatur obortis: [7,690] 'hoc me, nate dea, (quis possit credere?) telum flere facit facietque diu, si uiuere nobis fata diu dederint; hoc me cum coniuge cara perdidit: hoc utinam caruissem munere semper! 'Procris erat, si forte magis peruenit ad aures 695 Orithyia tuas, raptae soror Orithyiae, si faciem moresque uelis conferre duarum, dignior ipsa rapi! pater hanc mihi iunxit Erectheus, hanc mihi iunxit amor: felix dicebar eramque; non ita dis uisum est, aut nunc quoque forsitan essem. [7,700] alter agebatur post sacra iugalia mensis, cum me cornigeris tendentem retia ceruis uertice de summo semper florentis Hymetti lutea mane uidet pulsis Aurora tenebris inuitumque rapit. liceat mihi uera referre 705 pace deae: quod sit roseo spectabilis ore, quod teneat lucis, teneat confinia noctis, nectareis quod alatur aquis, ego Procrin amabam; pectore Procris erat, Procris mihi semper in ore. sacra tori coitusque nouos thalamosque recentes [7,710] primaque deserti referebam foedera lecti: mota dea est et "siste tuas, ingrate, querellas; Procrin habe!" dixit, "quod si mea prouida mens est, non habuisse uoles." meque illi irata remisit. cum redeo mecumque deae memorata retracto, 715 esse metus coepit, ne iura iugalia coniunx non bene seruasset: facies aetasque iubebat credere adulterium, prohibebant credere mores; sed tamen afueram, sed et haec erat, unde redibam, criminis exemplum, sed cuncta timemus amantes. [7,720] quaerere, quod doleam, statuo donisque pudicam sollicitare fidem; fauet huic Aurora timori inmutatque meam (uideor sensisse) figuram. Palladias ineo non cognoscendus Athenas ingrediorque domum; culpa domus ipsa carebat 725 castaque signa dabat dominoque erat anxia rapto: uix aditus per mille dolos ad Erecthida factus. ut uidi, obstipui meditataque paene reliqui temptamenta fide; male me, quin uera faterer, continui, male, quin, et oportuit, oscula ferrem. [7,730] tristis erat (sed nulla tamen formosior illa esse potest tristi) desiderioque dolebat coniugis abrepti: tu collige, qualis in illa, Phoce, decor fuerit, quam sic dolor ipse decebat! quid referam, quotiens temptamina nostra pudici 735 reppulerint mores, quotiens "ego" dixerit "uni seruor; ubicumque est, uni mea gaudia seruo." cui non ista fide satis experientia sano magna foret? non sum contentus et in mea pugno uulnera, dum census dare me pro nocte loquendo [7,740] muneraque augendo tandem dubitare coegi. exclamo male uictor: "adest, mala, fictus adulter! uerus eram coniunx! me, perfida, teste teneris." illa nihil; tacito tantummodo uicta pudore insidiosa malo cum coniuge limina fugit; 745 offensaque mei genus omne perosa uirorum montibus errabat, studiis operata Dianae. tum mihi deserto uiolentior ignis ad ossa peruenit: orabam ueniam et peccasse fatebar et potuisse datis simili succumbere culpae [7,750] me quoque muneribus, si munera tanta darentur. haec mihi confesso, laesum prius ulta pudorem, redditur et dulces concorditer exigit annos; dat mihi praeterea, tamquam se parua dedisset dona, canem munus; quem cum sua traderet illi 755 Cynthia, "currendo superabit" dixerat "omnes." dat simul et iaculum, manibus quod, cernis, habemus. muneris alterius quae sit fortuna, requiris? accipe mirandum: nouitate mouebere facti! 'Carmina Laiades non intellecta priorum [7,760] soluerat ingeniis, et praecipitata iacebat inmemor ambagum uates obscura suarum: protinus Aoniis inmittitur altera Thebis 763 [scilicet alma Themis nec talia linquit inulta!] 762 pestis, et exitio multi pecorumque suoque 764 rurigenae pauere feram; uicina iuuentus uenimus et latos indagine cinximus agros. illa leui uelox superabat retia saltu summaque transibat postarum lina plagarum: copula detrahitur canibus, quas illa sequentes [7,770] effugit et coetum non segnior alite ludit. poscor et ipse meum consensu Laelapa magno (muneris hoc nomen): iamdudum uincula pugnat exuere ipse sibi colloque morantia tendit. uix bene missus erat, nec iam poteramus, ubi esset, 775 scire; pedum calidus uestigia puluis habebat, ipse oculis ereptus erat: non ocior illo hasta nec excussae contorto uerbere glandes nec Gortyniaco calamus leuis exit ab arcu. collis apex medii subiectis inminet aruis: [7,780] tollor eo capioque noui spectacula cursus, quo modo deprendi, modo se subducere ab ipso uulnere uisa fera est; nec limite callida recto in spatiumque fugit, sed decipit ora sequentis et redit in gyrum, ne sit suus inpetus hosti: 785 inminet hic sequiturque parem similisque tenenti non tenet et uanos exercet in aera morsus. ad iaculi uertebar opem; quod dextera librat dum mea, dum digitos amentis addere tempto, lumina deflexi. reuocataque rursus eodem [7,790] rettuleram: medio (mirum) duo marmora campo adspicio; fugere hoc, illud captare putares. scilicet inuictos ambo certamine cursus esse deus uoluit, si quis deus adfuit illis.' hactenus, et tacuit; 'iaculo quod crimen in ipso est?' 795 Phocus ait; iaculi sic crimina reddidit ille: 'Gaudia principium nostri sunt, Phoce, doloris: illa prius referam. iuuat o meminisse beati temporis, Aeacide, quo primos rite per annos coniuge eram felix, felix erat illa marito. [7,800] mutua cura duos et amor socialis habebat, nec Iouis illa meo thalamos praeferret amori, nec me quae caperet, non si Venus ipsa ueniret, ulla erat; aequales urebant pectora flammae. sole fere radiis feriente cacumina primis 805 uenatum in siluas iuuenaliter ire solebam nec mecum famuli nec equi nec naribus acres ire canes nec lina sequi nodosa solebant: tutus eram iaculo; sed cum satiata ferinae dextera caedis erat, repetebam frigus et umbras [7,810] et quae de gelidis exibat uallibus aura: aura petebatur medio mihi lenis in aestu, auram exspectabam, requies erat illa labori. "aura" (recordor enim), "uenias" cantare solebam, "meque iuues intresque sinus, gratissima, nostros, 815 utque facis, releuare uelis, quibus urimur, aestus!" forsitan addiderim (sic me mea fata trahebant), blanditias plures et "tu mihi magna uoluptas" dicere sim solitus, "tu me reficisque fouesque, tu facis, ut siluas, ut amem loca sola: meoque [7,820] spiritus iste tuus semper captatur ab ore." uocibus ambiguis deceptam praebuit aurem nescio quis nomenque aurae tam saepe uocatum esse putat nymphae: nympham mihi credit amari. criminis extemplo ficti temerarius index 825 Procrin adit linguaque refert audita susurra. credula res amor est: subito conlapsa dolore, ut mihi narratur, cecidit; longoque refecta tempore se miseram, se fati dixit iniqui deque fide questa est et crimine concita uano, [7,830] quod nihil est, metuit, metuit sine corpore nomen et dolet infelix ueluti de paelice uera. saepe tamen dubitat speratque miserrima falli indiciique fidem negat et, nisi uiderit ipsa, damnatura sui non est delicta mariti. 835 postera depulerant Aurorae lumina noctem: egredior siluamque peto uictorque per herbas "aura, ueni" dixi "nostroque medere labori!" et subito gemitus inter mea uerba uidebar nescio quos audisse; "ueni" tamen "optima!" dicens [7,840] fronde leuem rursus strepitum faciente caduca sum ratus esse feram telumque uolatile misi: Procris erat medioque tenens in pectore uulnus "ei mihi" conclamat! uox est ubi cognita fidae coniugis, ad uocem praeceps amensque cucurri. 845 semianimem et sparsas foedantem sanguine uestes et sua (me miserum!) de uulnere dona trahentem inuenio corpusque meo mihi carius ulnis mollibus attollo scissaque a pectore ueste uulnera saeua ligo conorque inhibere cruorem [7,850] neu me morte sua sceleratum deserat, oro. uiribus illa carens et iam moribunda coegit haec se pauca loqui: "per nostri foedera lecti perque deos supplex oro superosque meosque, per si quid merui de te bene perque manentem 855 nunc quoque, cum pereo, causam mihi mortis amorem, ne thalamis Auram patiare innubere nostris!" dixit, et errorem tum denique nominis esse et sensi et docui. sed quid docuisse iuuabat? labitur, et paruae fugiunt cum sanguine uires, [7,860] dumque aliquid spectare potest, me spectat et in me infelicem animam nostroque exhalat in ore; sed uultu meliore mori secura uidetur.' Flentibus haec lacrimans heros memorabat, et ecce Aeacus ingreditur duplici cum prole nouoque milite; quem Cephalus cum fortibus accipit armis.