µ03 [3,0] Liber tertius. [3,1] Iamque deus posita fallacis imagine tauri se confessus erat Dictaeaque rura tenebat, cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam imperat et poenam, si non inuenerit, addit 5 exilium, facto pius et sceleratus eodem. orbe pererrato (quis enim deprendere possit furta Iouis?) profugus patriamque iramque parentis uitat Agenorides Phoebique oracula supplex consulit et, quae sit tellus habitanda, requirit. [3,10] 'bos tibi' Phoebus ait 'solis occurret in aruis, nullum passa iugum curuique inmunis aratri. hac duce carpe uias et, qua requieuerit herba, moenia fac condas Boeotiaque illa uocato.' uix bene Castalio Cadmus descenderat antro, 15 incustoditam lente uidet ire iuuencam nullum seruitii signum ceruice gerentem. subsequitur pressoque legit uestigia gressu auctoremque uiae Phoebum taciturnus adorat. iam uada Cephisi Panopesque euaserat arua: [3,20] bos stetit et tollens speciosam cornibus altis ad caelum frontem mugitibus inpulit auras atque ita respiciens comites sua terga sequentis procubuit teneraque latus submisit in herba. Cadmus agit grates peregrinaeque oscula terrae 25 figit et ignotos montes agrosque salutat. Sacra Ioui facturus erat: iubet ire ministros et petere e uiuis libandas fontibus undas. silua uetus stabat nulla uiolata securi, et specus in media uirgis ac uimine densus [3,30] efficiens humilem lapidum conpagibus arcum uberibus fecundus aquis; ubi conditus antro Martius anguis erat, cristis praesignis et auro; igne micant oculi, corpus tumet omne uenenis, tresque uibrant linguae, triplici stant ordine dentes. 35 quem postquam Tyria lucum de gente profecti infausto tetigere gradu, demissaque in undas urna dedit sonitum, longo caput extulit antro caeruleus serpens horrendaque sibila misit. effluxere urnae manibus sanguisque reliquit [3,40] corpus et attonitos subitus tremor occupat artus. ille uolubilibus squamosos nexibus orbes torquet et inmensos saltu sinuatur in arcus ac media plus parte leues erectus in auras despicit omne nemus tantoque est corpore, quanto, 45 si totum spectes, geminas qui separat arctos. nec mora, Phoenicas, siue illi tela parabant siue fugam, siue ipse timor prohibebat utrumque, occupat: hos morsu, longis conplexibus illos, hos necat adflati funesta tabe ueneni. [3,50] Fecerat exiguas iam sol altissimus umbras: quae mora sit sociis, miratur Agenore natus uestigatque uiros. tegumen derepta leoni pellis erat, telum splendenti lancea ferro et iaculum teloque animus praestantior omni. 55 ut nemus intrauit letataque corpora uidit uictoremque supra spatiosi tergoris hostem tristia sanguinea lambentem uulnera lingua, 'aut ultor uestrae, fidissima pectora, mortis, aut comes' inquit 'ero.' dixit dextraque molarem [3,60] sustulit et magnum magno conamine misit. illius inpulsu cum turribus ardua celsis moenia mota forent, serpens sine uulnere mansit loricaeque modo squamis defensus et atrae duritia pellis ualidos cute reppulit ictus; 65 at non duritia iaculum quoque uicit eadem, quod medio lentae spinae curuamine fixum constitit et totum descendit in ilia ferrum. ille dolore ferox caput in sua terga retorsit uulneraque adspexit fixumque hastile momordit, [3,70] idque ubi ui multa partem labefecit in omnem, uix tergo eripuit; ferrum tamen ossibus haesit. tum uero postquam solitas accessit ad iras causa recens, plenis tumuerunt guttura uenis, spumaque pestiferos circumfluit albida rictus, 75 terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit ore niger Stygio, uitiatas inficit auras. ipse modo inmensum spiris facientibus orbem cingitur, interdum longa trabe rectior adstat, inpete nunc uasto ceu concitus imbribus amnis [3,80] fertur et obstantis proturbat pectore siluas. cedit Agenorides paulum spolioque leonis sustinet incursus instantiaque ora retardat cuspide praetenta: furit ille et inania duro uulnera dat ferro figitque in acumine dentes. 85 iamque uenenifero sanguis manare palato coeperat et uirides adspergine tinxerat herbas; sed leue uulnus erat, quia se retrahebat ab ictu laesaque colla dabat retro plagamque sedere cedendo arcebat nec longius ire sinebat, [3,90] donec Agenorides coniectum in guttura ferrum usque sequens pressit, dum retro quercus eunti obstitit et fixa est pariter cum robore ceruix. pondere serpentis curuata est arbor et ima parte flagellari gemuit sua robora caudae. 95 Dum spatium uictor uicti considerat hostis, uox subito audita est; neque erat cognoscere promptum, unde, sed audita est: 'quid, Agenore nate, peremptum serpentem spectas? et tu spectabere serpens.' ille diu pauidus pariter cum mente colorem [3,100] perdiderat, gelidoque comae terrore rigebant: ecce uiri fautrix superas delapsa per auras Pallas adest motaeque iubet supponere terrae uipereos dentes, populi incrementa futuri. paret et, ut presso sulcum patefecit aratro, 105 spargit humi iussos, mortalia semina, dentes. inde (fide maius) glaebae coepere moueri, primaque de sulcis acies adparuit hastae, tegmina mox capitum picto nutantia cono, mox umeri pectusque onerataque bracchia telis [3,110] exsistunt, crescitque seges clipeata uirorum: sic, ubi tolluntur festis aulaea theatris, surgere signa solent primumque ostendere uultus, cetera paulatim, placidoque educta tenore tota patent imoque pedes in margine ponunt. 115 Territus hoste nouo Cadmus capere arma parabat: 'ne cape!' de populo, quem terra creauerat, unus exclamat 'nec te ciuilibus insere bellis!' atque ita terrigenis rigido de fratribus unum comminus ense ferit, iaculo cadit eminus ipse; [3,120] hunc quoque qui leto dederat, non longius illo uiuit et exspirat, modo quas acceperat auras, exemploque pari furit omnis turba, suoque Marte cadunt subiti per mutua uulnera fratres. iamque breuis uitae spatium sortita iuuentus 125 sanguineam tepido plangebat pectore matrem, quinque superstitibus, quorum fuit unus Echion. is sua iecit humo monitu Tritonidis arma fraternaeque fidem pacis petiitque deditque: hos operis comites habuit Sidonius hospes, [3,130] cum posuit iussus Phoebeis sortibus urbem. Iam stabant Thebae, poteras iam, Cadme, uideri exilio felix: soceri tibi Marsque Venusque contigerant; huc adde genus de coniuge tanta, tot natos natasque et, pignora cara, nepotes, 135 hos quoque iam iuuenes; sed scilicet ultima semper exspectanda dies hominis, dicique beatus ante obitum nemo supremaque funera debet. Prima nepos inter tot res tibi, Cadme, secundas causa fuit luctus, alienaque cornua fronti [3,140] addita, uosque, canes satiatae sanguine erili. at bene si quaeras, Fortunae crimen in illo, non scelus inuenies; quod enim scelus error habebat? Mons erat infectus uariarum caede ferarum, iamque dies medius rerum contraxerat umbras 145 et sol ex aequo meta distabat utraque, cum iuuenis placido per deuia lustra uagantes participes operum conpellat Hyantius ore: 'lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum, fortunaeque dies habuit satis; altera lucem [3,150] cum croceis inuecta rotis Aurora reducet, propositum repetemus opus: nunc Phoebus utraque distat idem meta finditque uaporibus arua. sistite opus praesens nodosaque tollite lina!' iussa uiri faciunt intermittuntque laborem. 155 Vallis erat piceis et acuta densa cupressu, nomine Gargaphie succinctae sacra Dianae, cuius in extremo est antrum nemorale recessu arte laboratum nulla: simulauerat artem ingenio natura suo; nam pumice uiuo [3,160] et leuibus tofis natiuum duxerat arcum; fons sonat a dextra tenui perlucidus unda, margine gramineo patulos incinctus hiatus. hic dea siluarum uenatu fessa solebat uirgineos artus liquido perfundere rore. 165 quo postquam subiit, nympharum tradidit uni armigerae iaculum pharetramque arcusque retentos, altera depositae subiecit bracchia pallae, uincla duae pedibus demunt; nam doctior illis Ismenis Crocale sparsos per colla capillos [3,170] colligit in nodum, quamuis erat ipsa solutis. excipiunt laticem Nepheleque Hyaleque Rhanisque et Psecas et Phiale funduntque capacibus urnis. dumque ibi perluitur solita Titania lympha, ecce nepos Cadmi dilata parte laborum 175 per nemus ignotum non certis passibus errans peruenit in lucum: sic illum fata ferebant. qui simul intrauit rorantia fontibus antra, sicut erant, nudae uiso sua pectora nymphae percussere uiro subitisque ululatibus omne [3,180] inpleuere nemus circumfusaeque Dianam corporibus texere suis; tamen altior illis ipsa dea est colloque tenus supereminet omnis. qui color infectis aduersi solis ab ictu nubibus esse solet aut purpureae Aurorae, 185 is fuit in uultu uisae sine ueste Dianae. quae, quamquam comitum turba est stipata suarum, in latus obliquum tamen adstitit oraque retro flexit et, ut uellet promptas habuisse sagittas, quas habuit sic hausit aquas uultumque uirilem [3,190] perfudit spargensque comas ultricibus undis addidit haec cladis praenuntia uerba futurae: 'nunc tibi me posito uisam uelamine narres, sit poteris narrare, licet!' nec plura minata dat sparso capiti uiuacis cornua cerui, 195 dat spatium collo summasque cacuminat aures cum pedibusque manus, cum longis bracchia mutat cruribus et uelat maculoso uellere corpus; additus et pauor est: fugit Autonoeius heros et se tam celerem cursu miratur in ipso. [3,200] ut uero uultus et cornua uidit in unda, 'me miserum!' dicturus erat: uox nulla secuta est! ingemuit: uox illa fuit, lacrimaeque per ora non sua fluxerunt; mens tantum pristina mansit. quid faciat? repetatne domum et regalia tecta 205 an lateat siluis? pudor hoc, timor inpedit illud. Dum dubitat, uidere canes, primique Melampus Ichnobatesque sagax latratu signa dedere, Cnosius Ichnobates, Spartana gente Melampus. inde ruunt alii rapida uelocius aura, [3,210] Pamphagos et Dorceus et Oribasos, Arcades omnes, Nebrophonosque ualens et trux cum Laelape Theron et pedibus Pterelas et naribus utilis Agre Hylaeusque ferox nuper percussus ab apro deque lupo concepta Nape pecudesque secuta 215 Poemenis et natis comitata Harpyia duobus et substricta gerens Sicyonius ilia Ladon et Dromas et Canache Sticteque et Tigris et Alce et niueis Leucon et uillis Asbolos atris praeualidusque Lacon et cursu fortis Aello [3,220] et Thoos et Cyprio uelox cum fratre Lycisce et nigram medio frontem distinctus ab albo Harpalos et Melaneus hirsutaque corpore Lachne et patre Dictaeo, sed matre Laconide nati Labros et Argiodus et acutae uocis Hylactor 225 quosque referre mora est: ea turba cupidine praedae per rupes scopulosque adituque carenti+a saxa, quaque est difficilis quaque est uia nulla, sequuntur. ille fugit per quae fuerat loca saepe secutus, heu! famulos fugit ipse suos. clamare libebat: [3,230] 'Actaeon ego sum: dominum cognoscite uestrum!' uerba animo desunt; resonat latratibus aether. prima Melanchaetes in tergo uulnera fecit, proxima Theridamas, Oresitrophos haesit in armo: tardius exierant, sed per conpendia montis 235 anticipata uia est; dominum retinentibus illis, cetera turba coit confertque in corpore dentes. iam loca uulneribus desunt; gemit ille sonumque, etsi non hominis, quem non tamen edere possit ceruus, habet maestisque replet iuga nota querellis [3,240] et genibus pronis supplex similisque roganti circumfert tacitos tamquam sua bracchia uultus. at comites rapidum solitis hortatibus agmen ignari instigant oculisque Actaeona quaerunt et uelut absentem certatim Actaeona clamant 245 (ad nomen caput ille refert) et abesse queruntur nec capere oblatae segnem spectacula praedae. uellet abesse quidem, sed adest; uelletque uidere, non etiam sentire canum fera facta suorum. undique circumstant, mersisque in corpore rostris [3,250] dilacerant falsi dominum sub imagine cerui, nec nisi finita per plurima uulnera uita ira pharetratae fertur satiata Dianae. Rumor in ambiguo est; aliis uiolentior aequo uisa dea est, alii laudant dignamque seuera 255 uirginitate uocant: pars inuenit utraque causas. sola Iouis coniunx non tam, culpetne probetne, eloquitur, quam clade domus ab Agenore ductae gaudet et a Tyria collectum paelice transfert in generis socios odium; subit ecce priori [3,260] causa recens, grauidamque dolet de semine magni esse Iouis Semelen; dum linguam ad iurgia soluit, 'profeci quid enim totiens per iurgia?' dixit, 'ipsa petenda mihi est; ipsam, si maxima Iuno rite uocor, perdam, si me gemmantia dextra 265 sceptra tenere decet, si sum regina Iouisque et soror et coniunx, certe soror. at, puto, furto est contenta, et thalami breuis est iniuria nostri. concipit - id derat - manifestaque crimina pleno fert utero et mater, quod uix mihi contigit, uno [3,270] de Ioue uult fieri: tanta est fiducia formae. fallat eam faxo; nec sum Saturnia, si non ab Ioue mersa suo Stygias penetrabit in undas.' Surgit ab his solio fuluaque recondita nube limen adit Semeles nec nubes ante remouit 275 quam simulauit anum posuitque ad tempora canos sulcauitque cutem rugis et curua trementi membra tulit passu; uocem quoque fecit anilem, ipsaque erat Beroe, Semeles Epidauria nutrix. ergo ubi captato sermone diuque loquendo [3,280] ad nomen uenere Iouis, suspirat et 'opto, Iuppiter ut sit' ait; 'metuo tamen omnia: multi nomine diuorum thalamos iniere pudicos. nec tamen esse Iouem satis est: det pignus amoris, si modo uerus is est; quantusque et qualis ab alta 285 Iunone excipitur, tantus talisque, rogato, det tibi conplexus suaque ante insignia sumat!' Talibus ignaram Iuno Cadmeida dictis formarat: rogat illa Iouem sine nomine munus. cui deus 'elige!' ait 'nullam patiere repulsam, [3,290] quoque magis credas, Stygii quoque conscia sunto numina torrentis: timor et deus ille deorum est.' laeta malo nimiumque potens perituraque amantis obsequio Semele 'qualem Saturnia' dixit 'te solet amplecti, Veneris cum foedus initis, 295 da mihi te talem!' uoluit deus ora loquentis opprimere: exierat iam uox properata sub auras. ingemuit; neque enim non haec optasse, neque ille non iurasse potest. ergo maestissimus altum aethera conscendit uultuque sequentia traxit [3,300] nubila, quis nimbos inmixtaque fulgura uentis addidit et tonitrus et ineuitabile fulmen; qua tamen usque potest, uires sibi demere temptat nec, quo centimanum deiecerat igne Typhoea, nunc armatur eo: nimium feritatis in illo est. 305 est aliud leuius fulmen, cui dextra cyclopum saeuitiae flammaeque minus, minus addidit irae: tela secunda uocant superi; capit illa domumque intrat Agenoream. corpus mortale tumultus non tulit aetherios donisque iugalibus arsit. [3,310] inperfectus adhuc infans genetricis ab aluo eripitur patrioque tener (si credere dignum est) insuitur femori maternaque tempora conplet. furtim illum primis Ino matertera cunis educat, inde datum nymphae Nyseides antris 315 occuluere suis lactisque alimenta dedere. Dumque ea per terras fatali lege geruntur tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi, forte Iouem memorant diffusum nectare curas seposuisse graues uacuaque agitasse remissos [3,320] cum Iunone iocos et 'maior uestra profecto est, quam quae contingit maribus' dixisse 'uoluptas.' illa negat. placuit quae sit sententia docti quaerere Tiresiae: Venus huic erat utraque nota. nam duo magnorum uiridi coeuntia silua 325 corpora serpentum baculi uiolauerat ictu deque uiro factus (mirabile) femina septem egerat autumnos; octauo rursus eosdem uidit, et 'est uestrae si tanta potentia plagae' dixit, 'ut auctoris sortem in contraria mutet, [3,330] nunc quoque uos feriam.' percussis anguibus isdem forma prior rediit, genetiuaque uenit imago. arbiter hic igitur sumptus de lite iocosa dicta Iouis firmat: grauius Saturnia iusto nec pro materia fertur doluisse suique 335 iudicis aeterna damnauit lumina nocte; at pater omnipotens (neque enim licet inrita cuiquam facta dei fecisse deo) pro lumine adempto scire futura dedit poenamque leuauit honore. Ille per Aonias fama celeberrimus urbes [3,340] inreprehensa dabat populo responsa petenti; prima fide uocisque ratae temptamina sumpsit caerula Liriope, quam quondam flumine curuo inplicuit clausaeque suis Cephisos in undis uim tulit: enixa est utero pulcherrima pleno 345 infantem nymphe, iam tunc qui posset amari, Narcissumque uocat. de quo consultus, an esset tempora maturae uisurus longa senectae, fatidicus uates 'si se non nouerit' inquit. uana diu uisa est uox auguris: exitus illam [3,350] resque probat letique genus nouitasque furoris. namque ter ad quinos unum Cephisius annum addiderat poteratque puer iuuenisque uideri: multi illum iuuenes, multae cupiere puellae; sed fuit in tenera tam dura superbia forma, 355 nulli illum iuuenes, nullae tetigere puellae. adspicit hunc trepidos agitantem in retia ceruos uocalis nymphe, quae nec reticere loquenti nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo. Corpus adhuc Echo, non uox erat et tamen usum [3,360] garrula non alium, quam nunc habet, oris habebat, reddere de multis ut uerba nouissima posset. fecerat hoc Iuno, quia, cum deprendere posset sub Ioue saepe suo nymphas in monte iacentis, illa deam longo prudens sermone tenebat, 365 dum fugerent nymphae. postquam hoc Saturnia sensit, 'huius' ait 'linguae, qua sum delusa, potestas parua tibi dabitur uocisque breuissimus usus,' reque minas firmat. tantum haec in fine loquendi ingeminat uoces auditaque uerba reportat. [3,370] ergo ubi Narcissum per deuia rura uagantem uidit et incaluit, sequitur uestigia furtim, quoque magis sequitur, flamma propiore calescit, non aliter quam cum summis circumlita taedis admotas rapiunt uiuacia sulphura flammas. 375 o quotiens uoluit blandis accedere dictis et mollis adhibere preces! natura repugnat nec sinit, incipiat, sed, quod sinit, illa parata est exspectare sonos, ad quos sua uerba remittat. forte puer comitum seductus ab agmine fido [3,380] dixerat: 'ecquis adest?' et 'adest' responderat Echo. hic stupet, utque aciem partes dimittit in omnis, uoce 'ueni!' magna clamat: uocat illa uocantem. respicit et rursus nullo ueniente 'quid' inquit 'me fugis?' et totidem, quot dixit, uerba recepit. 385 perstat et alternae deceptus imagine uocis 'huc coeamus' ait, nullique libentius umquam responsura sono 'coeamus' rettulit Echo et uerbis fauet ipsa suis egressaque silua ibat, ut iniceret sperato bracchia collo; [3,390] ille fugit fugiensque 'manus conplexibus aufer! ante' ait 'emoriar, quam sit tibi copia nostri'; rettulit illa nihil nisi 'sit tibi copia nostri!' spreta latet siluis pudibundaque frondibus ora protegit et solis ex illo uiuit in antris; 395 sed tamen haeret amor crescitque dolore repulsae; extenuant uigiles corpus miserabile curae adducitque cutem macies et in aera sucus corporis omnis abit; uox tantum atque ossa supersunt: uox manet, ossa ferunt lapidis traxisse figuram. [3,400] inde latet siluis nulloque in monte uidetur, omnibus auditur: sonus est, qui uiuit in illa. Sic hanc, sic alias undis aut montibus ortas luserat hic nymphas, sic coetus ante uiriles; inde manus aliquis despectus ad aethera tollens 405 'sic amet ipse licet, sic non potiatur amato!' dixerat: adsensit precibus Rhamnusia iustis. fons erat inlimis, nitidis argenteus undis, quem neque pastores neque pastae monte capellae contigerant aliudue pecus, quem nulla uolucris [3,410] nec fera turbarat nec lapsus ab arbore ramus; gramen erat circa, quod proximus umor alebat, siluaque sole locum passura tepescere nullo. hic puer et studio uenandi lassus et aestu procubuit faciemque loci fontemque secutus, 415 dumque sitim sedare cupit, sitis altera creuit, dumque bibit, uisae correptus imagine formae spem sine corpore amat, corpus putat esse, quod umbra est. adstupet ipse sibi uultuque inmotus eodem haeret, ut e Pario formatum marmore signum; [3,420] spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus et dignos Baccho, dignos et Apolline crines inpubesque genas et eburnea colla decusque oris et in niueo mixtum candore ruborem, cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse: 425 se cupit inprudens et, qui probat, ipse probatur, dumque petit, petitur, pariterque accendit et ardet. inrita fallaci quotiens dedit oscula fonti, in mediis quotiens uisum captantia collum bracchia mersit aquis nec se deprendit in illis! [3,430] quid uideat, nescit; sed quod uidet, uritur illo, atque oculos idem, qui decipit, incitat error. credule, quid frustra simulacra fugacia captas? quod petis, est nusquam; quod amas, auertere, perdes! ista repercussae, quam cernis, imaginis umbra est: 435 nil habet ista sui; tecum uenitque manetque; tecum discedet, si tu discedere possis! Non illum Cereris, non illum cura quietis abstrahere inde potest, sed opaca fusus in herba spectat inexpleto mendacem lumine formam [3,440] perque oculos perit ipse suos; paulumque leuatus ad circumstantes tendens sua bracchia siluas 'ecquis, io siluae, crudelius' inquit 'amauit? scitis enim et multis latebra opportuna fuistis. ecquem, cum uestrae tot agantur saecula uitae, 445 qui sic tabuerit, longo meministis in aeuo? et placet et uideo; sed quod uideoque placetque, non tamen inuenio'- tantus tenet error amantem - 'quoque magis doleam, nec nos mare separat ingens nec uia nec montes nec clausis moenia portis; [3,450] exigua prohibemur aqua! cupit ipse teneri: nam quotiens liquidis porreximus oscula lymphis, hic totiens ad me resupino nititur ore. posse putes tangi: minimum est, quod amantibus obstat. quisquis es, huc exi! quid me, puer unice, fallis 455 quoue petitus abis? certe nec forma nec aetas est mea, quam fugias, et amarunt me quoque nymphae! spem mihi nescio quam uultu promittis amico, cumque ego porrexi tibi bracchia, porrigis ultro, cum risi, adrides; lacrimas quoque saepe notaui [3,460] me lacrimante tuas; nutu quoque signa remittis et, quantum motu formosi suspicor oris, uerba refers aures non peruenientia nostras! iste ego sum: sensi, nec me mea fallit imago; uror amore mei: flammas moueoque feroque. 465 quid faciam? roger anne rogem? quid deinde rogabo? quod cupio mecum est: inopem me copia fecit. o utinam a nostro secedere corpore possem! uotum in amante nouum, uellem, quod amamus, abesset. iamque dolor uires adimit, nec tempora uitae [3,470] longa meae superant, primoque exstinguor in aeuo. nec mihi mors grauis est posituro morte dolores, hic, qui diligitur, uellem diuturnior esset; nunc duo concordes anima moriemur in una.' Dixit et ad faciem rediit male sanus eandem 475 et lacrimis turbauit aquas, obscuraque moto reddita forma lacu est; quam cum uidisset abire, 'quo refugis? remane nec me, crudelis, amantem desere!' clamauit; 'liceat, quod tangere non est, adspicere et misero praebere alimenta furori!' [3,480] dumque dolet, summa uestem deduxit ab ora nudaque marmoreis percussit pectora palmis. pectora traxerunt roseum percussa ruborem, non aliter quam poma solent, quae candida parte, parte rubent, aut ut uariis solet uua racemis 485 ducere purpureum nondum matura colorem. quae simul adspexit liquefacta rursus in unda, non tulit ulterius, sed ut intabescere flauae igne leui cerae matutinaeque pruinae sole tepente solent, sic attenuatus amore [3,490] liquitur et tecto paulatim carpitur igni; et neque iam color est mixto candore rubori, nec uigor et uires et quae modo uisa placebant, nec corpus remanet, quondam quod amauerat Echo. quae tamen ut uidit, quamuis irata memorque, 495 indoluit, quotiensque puer miserabilis 'eheu' dixerat, haec resonis iterabat uocibus 'eheu'; cumque suos manibus percusserat ille lacertos, haec quoque reddebat sonitum plangoris eundem. ultima uox solitam fuit haec spectantis in undam: [3,500] 'heu frustra dilecte puer!' totidemque remisit uerba locus, dictoque uale 'uale' inquit et Echo. ille caput uiridi fessum submisit in herba, lumina mors clausit domini mirantia formam: tum quoque se, postquam est inferna sede receptus, 505 in Stygia spectabat aqua. planxere sorores naides et sectos fratri posuere capillos, planxerunt dryades; plangentibus adsonat Echo. iamque rogum quassasque faces feretrumque parabant: nusquam corpus erat; croceum pro corpore florem [3,510] inueniunt foliis medium cingentibus albis. Cognita res meritam uati per Achaidas urbes attulerat famam, nomenque erat auguris ingens; spernit Echionides tamen hunc ex omnibus unus contemptor superum Pentheus praesagaque ridet 515 uerba senis tenebrasque et cladem lucis ademptae obicit. ille mouens albentia tempora canis 'quam felix esses, si tu quoque luminis huius orbus' ait 'fieres, ne Bacchica sacra uideres! namque dies aderit, quam non procul auguror esse, [3,520] qua nouus huc ueniat, proles Semeleia, Liber, quem nisi templorum fueris dignatus honore, mille lacer spargere locis et sanguine siluas foedabis matremque tuam matrisque sorores. eueniet! neque enim dignabere numen honore, 525 meque sub his tenebris nimium uidisse quereris.' talia dicentem proturbat Echione natus; dicta fides sequitur, responsaque uatis aguntur. Liber adest, festisque fremunt ululatibus agri: turba ruit, mixtaeque uiris matresque nurusque [3,530] uulgusque proceresque ignota ad sacra feruntur. 'Quis furor, anguigenae, proles Mauortia, uestras attonuit mentes?' Pentheus ait; 'aerane tantum aere repulsa ualent et adunco tibia cornu et magicae fraudes, ut, quos non bellicus ensis, 535 non tuba terruerit, non strictis agmina telis, femineae uoces et mota insania uino obscenique greges et inania tympana uincant? uosne, senes, mirer, qui longa per aequora uecti hac Tyron, hac profugos posuistis sede penates, [3,540] nunc sinitis sine Marte capi? uosne, acrior aetas, o iuuenes, propiorque meae, quos arma tenere, non thyrsos, galeaque tegi, non fronde decebat? este, precor, memores, qua sitis stirpe creati, illiusque animos, qui multos perdidit unus, 545 sumite serpentis! pro fontibus ille lacuque interiit: at uos pro fama uincite uestra! ille dedit leto fortes: uos pellite molles et patrium retinete decus! si fata uetabant stare diu Thebas, utinam tormenta uirique [3,550] moenia diruerent, ferrumque ignisque sonarent! essemus miseri sine crimine, sorsque querenda, non celanda foret, lacrimaeque pudore carerent; at nunc a puero Thebae capientur inermi, quem neque bella iuuant nec tela nec usus equorum, 555 sed madidus murra crinis mollesque coronae purpuraque et pictis intextum uestibus aurum, quem quidem ego actutum (modo uos absistite) cogam adsumptumque patrem commentaque sacra fateri. an satis Acrisio est animi, contemnere uanum [3,560] numen et Argolicas uenienti claudere portas: Penthea terrebit cum totis aduena Thebis? ite citi' (famulis hoc imperat), 'ite ducemque attrahite huc uinctum! iussis mora segnis abesto!' hunc auus, hunc Athamas, hunc cetera turba suorum 565 corripiunt dictis frustraque inhibere laborant. acrior admonitu est inritaturque retenta et crescit rabies remoraminaque ipsa nocebant: sic ego torrentem, qua nil obstabat eunti, lenius et modico strepitu decurrere uidi; [3,570] at quacumque trabes obstructaque saxa tenebant, spumeus et feruens et ab obice saeuior ibat. Ecce cruentati redeunt et, Bacchus ubi esset, quaerenti domino Bacchum uidisse negarunt; 'hunc' dixere 'tamen comitem famulumque sacrorum 575 cepimus' et tradunt manibus post terga ligatis sacra dei quendam Tyrrhena gente secutum. adspicit hunc Pentheus oculis, quos ira tremendos fecerat, et quamquam poenae uix tempora differt, 'o periture tuaque aliis documenta dature [3,580] morte,' ait, 'ede tuum nomen nomenque parentum et patriam, morisque noui cur sacra frequentes!' ille metu uacuus 'nomen mihi' dixit 'Acoetes, patria Maeonia est, humili de plebe parentes. non mihi quae duri colerent pater arua iuuenci, 585 lanigerosue greges, non ulla armenta reliquit; pauper et ipse fuit linoque solebat et hamis decipere et calamo salientis ducere pisces. ars illi sua census erat; cum traderet artem, "accipe, quas habeo, studii successor et heres," [3,590] dixit "opes," moriensque mihi nihil ille reliquit praeter aquas: unum hoc possum adpellare paternum. mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem, addidici regimen dextra moderante carinae flectere et Oleniae sidus pluuiale capellae 595 Taygetenque Hyadasque oculis Arctonque notaui uentorumque domos et portus puppibus aptos. forte petens Delum Chiae telluris ad oras adplicor et dextris adducor litora remis doque leuis saltus udaeque inmittor harenae: [3,600] nox ibi consumpta est; aurora rubescere primo coeperat: exsurgo laticesque inferre recentis admoneo monstroque uiam, quae ducat ad undas; ipse quid aura mihi tumulo promittat ab alto prospicio comitesque uoco repetoque carinam. 605 "adsumus en" inquit sociorum primus Opheltes, utque putat, praedam deserto nactus in agro, uirginea puerum ducit per litora forma. ille mero somnoque grauis titubare uidetur uixque sequi; specto cultum faciemque gradumque: [3,610] nil ibi, quod credi posset mortale, uidebam. et sensi et dixi sociis: "quod numen in isto corpore sit, dubito; sed corpore numen in isto est! quisquis es, o faueas nostrisque laboribus adsis; his quoque des ueniam!" "pro nobis mitte precari!" 615 Dictys ait, quo non alius conscendere summas ocior antemnas prensoque rudente relabi. hoc Libys, hoc flauus, prorae tutela, Melanthus, hoc probat Alcimedon et, qui requiemque modumque uoce dabat remis, animorum hortator, Epopeus, [3,620] hoc omnes alii: praedae tam caeca cupido est. "non tamen hanc sacro uiolari pondere pinum perpetiar" dixi: "pars hic mihi maxima iuris" inque aditu obsisto: furit audacissimus omni de numero Lycabas, qui Tusca pulsus ab urbe 625 exilium dira poenam pro caede luebat; is mihi, dum resto, iuuenali guttura pugno rupit et excussum misisset in aequora, si non haesissem, quamuis amens, in fune retentus. inpia turba probat factum; tum denique Bacchus [3,630] (Bacchus enim fuerat), ueluti clamore solutus sit sopor aque mero redeant in pectora sensus, "quid facitis? quis clamor?" ait "qua, dicite, nautae, huc ope perueni? quo me deferre paratis?" "pone metum" Proreus, "et quos contingere portus 635 ede uelis!" dixit; "terra sistere petita." "Naxon" ait Liber "cursus aduertite uestros! illa mihi domus est, uobis erit hospita tellus." per mare fallaces perque omnia numina iurant sic fore meque iubent pictae dare uela carinae. [3,640] dextera Naxos erat: dextra mihi lintea danti "quid facis, o demens? quis te furor," inquit "Acoete," pro se quisque, "tenet? laeuam pete!" maxima nutu pars mihi significat, pars quid uelit ore susurro. obstipui "capiat" que "aliquis moderamina!" dixi 645 meque ministerio scelerisque artisque remoui. increpor a cunctis, totumque inmurmurat agmen; e quibus Aethalion "te scilicet omnis in uno nostra salus posita est!" ait et subit ipse meumque explet opus Naxoque petit diuersa relicta. [3,650] tum deus inludens, tamquam modo denique fraudem senserit, e puppi pontum prospectat adunca et flenti similis "non haec mihi litora, nautae, promisistis" ait, "non haec mihi terra rogata est! quo merui poenam facto? quae gloria uestra est, 655 si puerum iuuenes, si multi fallitis unum?" iamdudum flebam: lacrimas manus inpia nostras ridet et inpellit properantibus aequora remis. per tibi nunc ipsum (nec enim praesentior illo est deus) adiuro, tam me tibi uera referre [3,660] quam ueri maiora fide: stetit aequore puppis haud aliter, quam si siccam nauale teneret. illi admirantes remorum in uerbere perstant uelaque deducunt geminaque ope currere temptant: inpediunt hederae remos nexuque recuruo 665 serpunt et grauidis distinguunt uela corymbis. ipse racemiferis frontem circumdatus uuis pampineis agitat uelatam frondibus hastam; quem circa tigres simulacraque inania lyncum pictarumque iacent fera corpora pantherarum. [3,670] exsiluere uiri, siue hoc insania fecit siue timor, primusque Medon nigrescere toto corpore et expresso spinae curuamine flecti incipit. huic Lycabas "in quae miracula" dixit "uerteris?" et lati rictus et panda loquenti 675 naris erat, squamamque cutis durata trahebat. at Libys obstantis dum uult obuertere remos, in spatium resilire manus breue uidit et illas iam non esse manus, iam pinnas posse uocari. alter ad intortos cupiens dare bracchia funes [3,680] bracchia non habuit truncoque repandus in undas corpore desiluit: falcata nouissima cauda est, qualia diuiduae sinuantur cornua lunae. undique dant saltus multaque adspergine rorant emerguntque iterum redeuntque sub aequora rursus 685 inque chori ludunt speciem lasciuaque iactant corpora et acceptum patulis mare naribus efflant. de modo uiginti (tot enim ratis illa ferebat) restabam solus: pauidum gelidumque trementi corpore uixque meum firmat deus "excute" dicens [3,690] "corde metum Diamque tene!" delatus in illam accessi sacris Baccheaque sacra frequento.' 'Praebuimus longis' Pentheus 'ambagibus aures,' inquit 'ut ira mora uires absumere posset. praecipitem, famuli, rapite hunc cruciataque diris 695 corpora tormentis Stygiae demittite nocti!' protinus abstractus solidis Tyrrhenus Acoetes clauditur in tectis; et dum crudelia iussae instrumenta necis ferrumque ignesque parantur, sponte sua patuisse fores lapsasque lacertis [3,700] sponte sua fama est nullo soluente catenas. Perstat Echionides, nec iam iubet ire, sed ipse uadit, ubi electus facienda ad sacra Cithaeron cantibus et clara bacchantum uoce sonabat. ut fremit acer equus, cum bellicus aere canoro 705 signa dedit tubicen pugnaeque adsumit amorem, Penthea sic ictus longis ululatibus aether mouit, et audito clamore recanduit ira. Monte fere medio est, cingentibus ultima siluis, purus ab arboribus, spectabilis undique, campus: [3,710] hic oculis illum cernentem sacra profanis prima uidet, prima est insano concita cursu, prima suum misso uiolauit Penthea thyrso mater et 'o geminae' clamauit 'adeste sorores! ille aper, in nostris errat qui maximus agris, 715 ille mihi feriendus aper.' ruit omnis in unum turba furens; cunctae coeunt trepidumque sequuntur, iam trepidum, iam uerba minus uiolenta loquentem, iam se damnantem, iam se peccasse fatentem. saucius ille tamen 'fer opem, matertera' dixit [3,720] 'Autonoe! moueant animos Actaeonis umbrae!' illa, quis Actaeon, nescit dextramque precanti abstulit, Inoo lacerata est altera raptu. non habet infelix quae matri bracchia tendat, trunca sed ostendens dereptis uulnera membris 725 'adspice, mater!' ait. uisis ululauit Agaue collaque iactauit mouitque per aera crinem auulsumque caput digitis conplexa cruentis clamat: 'io comites, opus hoc uictoria nostra est!' non citius frondes autumni frigore tactas [3,730] iamque male haerentes alta rapit arbore uentus, quam sunt membra uiri manibus direpta nefandis. talibus exemplis monitae noua sacra frequentant turaque dant sanctasque colunt Ismenides aras.