µ100 Epigramma Ipsius Qui modo Nasonis fueramus quinque libelli, tres sumus; hoc illi praetulit auctor opus. ut iam nulla tibi nos sit legisse uoluptas, at le uior demptis poena duobus erit. µ101 I Arma gra ui numero uiolentaque bella parabam edere, materia con ueniente modis. par erat inferior uersus risisse Cupido dicitur atque unum surripuisse pedem. 5 'Quis tibi, sae ue puer, dedit hoc in carmina iuris? Pieridum uates, non tua turba sumus. quid, si praeripiat fla uae Venus arma Miner uae, uentilet accensas fla ua Miner ua faces? quis probet in sil uis Cererem regnare iugosis, 10 lege pharetratae Virginis ar ua coli? crinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum instruat, Aoniam Marte mo uente lyram? sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna; cur opus adfectas, ambitiose, no uum? 15 an, quod ubique, tuum est? tua sunt Heliconia tempe? uix etiam Phoebo iam lyra tuta sua est? cum bene surrexit uersu no ua pagina primo, attenuat ner uos proximus ille meos; nec mihi materia est numeris le uioribus apta, 20 aut puer aut longas compta puella comas.' Questus eram, pharetra cum protinus ille soluta legit in exitium spicula facta meum, luna uitque genu sinuosum fortiter arcum, 'quod' que 'canas, uates, accipe' dixit 'opus!' 25 Me miserum! certas habuit puer ille sagittas. uror, et in uacuo pectore regnat Amor. Sex mihi surgat opus numeris, in quinque residat: ferrea cum uestris bella ualete modis! cingere litorea fla uentia tempora myrto, 30 Musa, per undenos emodulanda pedes! µ102 II Esse quid hoc dicam, quod tam mihi dura uidentur strata, neque in lecto pallia nostra sedent, et uacuus somno noctem, quam longa, peregi, lassaque uersati corporis ossa dolent? 5 nam, puto, sentirem, siquo temptarer amore. an subit et tecta callidus arte nocet? sic erit; haeserunt tenues in corde sagittae, et possessa ferus pectora uersat Amor. Cedimus, an subitum luctando accendimus ignem? 10 cedamus! le ue fit, quod bene fertur, onus. uidi ego iactatas mota face crescere flammas et rursus nullo concutiente mori. uerbera plura ferunt, quam quos iu uat usus aratri, detractant prensi dum iuga prima bo ues. 15 asper equus duris contunditur ora lupatis, frena minus sentit, quisquis ad arma facit. acrius in uitos multoque ferocius urget quam qui ser uitium ferre fatentur Amor. En ego confiteor! tua sum no ua praeda, Cupido; 20 porrigimus uictas ad tua iura manus. nil opus est bello ueniam pacemque rogamus; nec tibi laus armis uictus inermis ero. necte comam myrto, maternas iunge columbas; qui deceat, currum uitricus ipse dabit, 25 inque dato curru, populo clamante triumphum, stabis et adiunctas arte mo uebis a ues. ducentur capti iu uenes captaeque puellae; haec tibi magnificus pompa triumphus erit. ipse ego, praeda recens, factum modo uulnus habebo 30 et no ua capti ua uincula mente feram. Mens Bona ducetur manibus post terga retortis, et Pudor, et castris quidquid Amoris obest. omnia te metuent; ad te sua bracchia tendens uulgus 'io' magna uoce 'triumphe!' canet. 35 blanditiae comites tibi erunt Errorque Furorque, adsidue partes turba secuta tuas. his tu militibus superas hominesque deosque; haec tibi si demas commoda, nudus eris. Laeta triumphanti de summo mater Olympo 40 plaudet et adpositas sparget in ora rosas. tu pinnas gemma, gemma uariante capillos ibis in auratis aureus ipse rotis. tunc quoque non paucos, si te bene no uimus, ures; tunc quoque praeteriens uulnera multa dabis. 45 non possunt, licet ipse uelis, cessare sagittae; fer uida uicino flamma uapore nocet. talis erat domita Bacchus Gangetide terra; tu gra uis alitibus, tigribus ille fuit. Ergo cum possim sacri pars esse triumphi, 50 parce tuas in me perdere, uictor, opes! adspice cognati felicia Caesaris arma qua uicit, uictos protegit ille manu. µ103 III Iusta precor: quae me nuper praedata puella est, aut amet aut faciat, cur ego semper amem! a, nimium uolui tantum patiatur amari; audierit nostras tot Cytherea preces! 5 Accipe, per longos tibi qui deser uiat annos; accipe, qui pura norit amare fide! si me non ueterum commendant magna parentum nomina, si nostri sanguinis auctor eques, nec meus innumeris reno uatur campus aratris, 10 temperat et sumptus parcus uterque parens at Phoebus comitesque no uem uitisque repertor hac faciunt, et me qui tibi donat, Amor, et nulli cessura fides, sine crimine mores nudaque simplicitas purpureusque pudor. 15 non mihi mille placent, non sum desultor amoris: tu mihi, siqua fides, cura perennis eris. tecum, quos dederint annos mihi fila sororum, ui uere contingat teque dolente mori! te mihi materiem felicem in carmina praebe 20 pro uenient causa carmina digna sua. carmine nomen habent exterrita cornibus Io et quam fluminea lusit adulter a ue, quaeque super pontum simulato uecta iu uenco uirginea tenuit cornua uara manu. 25 nos quoque per totum pariter cantabimur orbem, iunctaque semper erunt nomina nostra tuis. µ104 IV Vir tuus est epulas nobis aditurus easdem ultima coena tuo sit, precor, illa uiro! ergo ego dilectam tantum con ui ua puellam adspiciam? tangi quem iu uet, alter erit, 5 alteriusque sinus apte subiecta fo uebis? iniciet collo, cum uolet, ille manum? desino mirari, posito quod candida uino Atracis ambiguos traxit in arma uiros. nec mihi sil ua domus, nec equo mea membra cohaerent 10 uix a te uideor posse tenere manus! Quae tibi sint facienda tamen cognosce, nec Euris da mea nec tepidis uerba ferenda Notis! ante ueni, quam uir nec quid, si ueneris ante, possit agi uideo; sed tamen ante ueni. 15 cum premet ille torum, uultu comes ipsa modesto ibis, ut accumbas clam mihi tange pedem! me specta nutusque meos uultumque loquacem; excipe furti uas et refer ipsa notas. uerba superciliis sine uoce loquentia dicam; 20 uerba leges digitis, uerba notata mero. cum tibi succurret Veneris lasci uia nostrae, purpureas tenero pollice tange genas. siquid erit, de me tacita quod mente queraris, pendeat extrema mollis ab aure manus. 25 cum tibi, quae faciam, mea lux, dicam ue, placebunt, uersetur digitis anulus usque tuis. tange manu mensam, tangunt quo more precantes, optabis merito cum mala multa uiro. Quod tibi miscuerit, sapias, bibat ipse, iubeto; 30 tu puerum le uiter posce, quod ipsa uoles. quae tu reddideris ego primus pocula sumam, et, qua tu biberis, hac ego parte bibam. si tibi forte dabit, quod praegusta uerit ipse, reice libatos illius ore cibos. 35 nec premat inpositis sinito tua colla lacertis, mite nec in rigido pectore pone caput; nec sinus admittat digitos habiles ue papillae; oscula praecipue nulla dedisse uelis! oscula si dederis, fiam manifestus amator 40 et dicam 'mea sunt!' iniciamque manum. Haec tamen adspiciam, sed quae bene pallia celant, illa mihi caeci causa timoris erunt. nec femori committe femur nec crure cohaere nec tenerum duro cum pede iunge pedem. 45 multa miser timeo, quia feci multa proter ue, exemplique metu torqueor, ecce, mei. saepe mihi dominaeque meae properata uoluptas ueste sub iniecta dulce peregit opus. hoc tu non facies; sed, ne fecisse puteris, 50 conscia de tergo pallia deme tuo. uir bibat usque roga precibus tamen oscula desint! dumque bibit, furtim si potes, adde merum. si bene conpositus somno uinoque iacebit, consilium nobis resque locusque dabunt. 55 cum surges abitura domum, surgemus et omnes, in medium turbae fac memor agmen eas. agmine me in uenies aut in uenieris in illo: quidquid ibi poteris tangere, tange, mei. Me miserum! monui, paucas quod prosit in horas; 60 separor a domina nocte iubente mea. nocte uir includet, lacrimis ego maestus obortis, qua licet, ad sae uas prosequar usque fores. oscula iam sumet, iam non tantum oscula sumet: quod mihi das furtim, iure coacta dabis. 65 uerum in uita dato potes hoc similisque coactae; blanditiae taceant, sitque maligna Venus. si mea uota ualent, illum quoque ne iu uet, opto; si minus, at certe te iu uet inde nihil. sed quaecumque tamen noctem fortuna sequetur, 70 cras mihi constanti uoce dedisse nega! µ105 V Aestus erat, mediamque dies exegerat horam; adposui medio membra le uanda toro. pars adaperta fuit, pars altera clausa fenestrae; quale fere sil uae lumen habere solent, 5 qualia sublucent fugiente crepuscula Phoebo, aut ubi nox abiit, nec tamen orta dies. illa uerecundis lux est praebenda puellis, qua timidus latebras speret habere pudor. ecce, Corinna uenit, tunica uelata recincta, 10 candida di uidua colla tegente coma qualiter in thalamos famosa Semiramis isse dicitur, et multis Lais amata uiris. Deripui tunicam nec multum rara nocebat; pugnabat tunica sed tamen illa tegi. 15 quae cum ita pugnaret, tamquam quae uincere nollet, uicta est non aegre proditione sua. ut stetit ante oculos posito uelamine nostros, in toto nusquam corpore menda fuit. quos umeros, quales uidi tetigique lacertos! 20 forma papillarum quam fuit apta premi! quam castigato planus sub pectore uenter! quantum et quale latus! quam iu uenale femur! Singula quid referam? nil non laudabile uidi et nudam pressi corpus ad usque meum. 25 Cetera quis nescit? lassi requie uimus ambo. pro ueniant medii sic mihi saepe dies! µ106 VI Ianitor indignum! dura religate catena, difficilem moto cardine pande forem! quod precor, exiguum est aditu fac ianua par uo obliquum capiat semiadaperta latus. 5 longus amor tales corpus tenua uit in usus aptaque subducto pondere membra dedit. ille per excubias custodum leniter ire monstrat: inoffensos derigit ille pedes. At quondam noctem simulacraque uana timebam; 10 mirabar, tenebris quisquis iturus erat. risit, ut audirem, tenera cum matre Cupido et le uiter 'fies tu quoque fortis' ait. nec mora, uenit amor non umbras nocte uolantis, non timeo strictas in mea fata manus. 15 te nimium lentum timeo, tibi blandior uni; tu, me quo possis perdere, fulmen habes. Adspice uti uideas, inmitia claustra relaxa uda sit ut lacrimis ianua facta meis! certe ego, cum posita stares ad uerbera ueste, 20 ad dominam pro te uerba tremente tuli. ergo quae ualuit pro te quoque gratia quondam heu facinus! pro me nunc ualet illa parum? redde uicem meritis! grato licet esse quod optas. tempora noctis eunt; excute poste seram! 25 Excute! sic, inquam, longa rele uere catena, nec tibi perpetuo ser ua bibatur aqua! ferreus orantem nequiquam, ianitor, audis, roboribus duris ianua fulta riget. urbibus obsessis clausae munimina portae 30 prosunt; in media pace quid arma times? quid facies hosti, qui sic excludis amantem? tempora noctis eunt; excute poste seram! Non ego militibus uenio comitatus et armis; solus eram, si non sae uus adesset Amor. 35 hunc ego, si cupiam, nusquam dimittere possum; ante uel a membris di uidar ipse meis. ergo Amor et modicum circa mea tempora uinum mecum est et madidis lapsa corona comis. arma quis haec timeat? quis non eat ob uius illis? 40 tempora noctis eunt; excute poste seram! Lentus es: an somnus, qui te male perdat, amantis uerba dat in uentos aure repulsa tua? at, memini, primo, cum te celare uolebam, per uigil in mediae sidera noctis eras. 45 forsitan et tecum tua nunc requiescit amica heu, melior quanto sors tua sorte mea! dummodo sic, in me durae transite catenae! tempora noctis eunt; excute poste seram! Fallimur, an uerso sonuerunt cardine postes, 50 raucaque concussae signa dedere fores? fallimur inpulsa est animoso ianua uento. ei mihi, quam longe spem tulit aura meam! si satis es raptae, Borea, memor Orithyiae, huc ades et surdas flamine tunde foris! 55 urbe silent tota, uitreoque madentia rore tempora noctis eunt; excute poste seram! Aut ego iam ferroque ignique paratior ipse, quem face sustineo, tecta superba petam. nox et Amor uinumque nihil moderabile suadent; 60 illa pudore uacat, Liber Amorque metu. omnia consumpsi, nec te precibusque minisque mo uimus, o foribus durior ipse tuis. non te formosae decuit ser uare puellae limina, sollicito carcere dignus eras. 65 Iamque pruinosus molitur Lucifer axes, inque suum miseros excitat ales opus. at tu, non laetis detracta corona capillis, dura super tota limina nocte iace! tu dominae, cum te proiectam mane uidebit, 70 temporis absumpti tam male testis eris. Qualiscumque uale sentique abeuntis honorem; lente nec admisso turpis amante, uale! uos quoque, crudeles rigido cum limine postes duraque conser uae ligna, ualete, fores! µ107 VII Adde manus in uincla meas meruere catenas dum furor omnis abit, siquis amicus ades! nam furor in dominam temeraria bracchia mo uit; flet mea uaesana laesa puella manu. 5 tunc ego uel caros potui uiolare parentes sae ua uel in sanctos uerbera ferre deos! Quid? non et clipei dominus septemplicis Aiax stra uit deprensos lata per ar ua greges, et, uindex in matre patris, malus ultor, Orestes 10 ausus in arcanas poscere tela deas? ergo ego digestos potui laniare capillos? nec dominam motae dedecuere comae. sic formosa fuit. talem Schoeneida dicam Maenalias arcu sollicitasse feras; 15 talis periuri promissaque uelaque Thesei fle uit praecipites Cressa tulisse Notos; sic, nisi uittatis quod erat Cassandra capillis, procubuit templo, casta Miner ua, tuo. Quis mihi non 'demens!' quis non mihi 'barbare!' dixit? 20 ipsa nihil; pa uido est lingua retenta metu. sed taciti fecere tamen con uicia uultus; egit me lacrimis ore silente reum. ante meos umeris uellem cecidisse lacertos; utiliter potui parte carere mei. 25 in mea uaesanas habui dispendia uires et ualui poenam fortis in ipse meam. quid mihi uobiscum, caedis scelerumque ministrae? debita sacrilegae uincla subite manus! an, si pulsassem minimum de plebe Quiritem, 30 plecterer in dominam ius mihi maius erit? pessima Tydides scelerum monimenta reliquit. ille deam primus perculit alter ego! et minus ille nocens. mihi, quam profitebar amare laesa est; Tydides sae uus in hoste fuit. 35 I nunc, magnificos uictor molire triumphos, cinge comam lauro uotaque redde Io ui, quaeque tuos currus comitantum turba sequetur, clamet 'io! forti uicta puella uiro est!' ante eat effuso tristis capti ua capillo, 40 si sinerent laesae, candida tota, genae. aptius impressis fuerat li uere labellis et collum blandi dentis habere notam. denique, si tumidi ritu torrentis agebar, caecaque me praedam fecerat ira suam, 45 nonne satis fuerat timidae inclamasse puellae, nec nimium rigidas intonuisse minas, aut tunicam a summa diducere turpiter ora ad mediam? mediae zona tulisset opem. At nunc sustinui raptis a fronte capillis 50 ferreus ingenuas ungue notare genas. adstitit illa amens albo et sine sanguine uultu, caeduntur Pariis qualia saxa iugis. exanimis artus et membra trementia uidi ut cum populeas uentilat aura comas, 55 ut leni Zephyro gracilis uibratur harundo, summa ue cum tepido stringitur unda Noto; suspensaeque diu lacrimae fluxere per ora, qualiter abiecta de ni ue manat aqua. tunc ego me primum coepi sentire nocentem 60 sanguis erant lacrimae, quas dabat illa, meus. ter tamen ante pedes uolui procumbere supplex; ter formidatas reppulit illa manus. At tu ne dubita minuet uindicta dolorem protinus in uultus unguibus ire meos. 65 nec nostris oculis nec nostris parce capillis: quamlibet infirmas adiu uat ira manus; ne ue mei sceleris tam tristia signa supersint, pone recompositas in statione comas! µ108 VIII Est quaedam quicumque uolet cognoscere lenam, audiat! est quaedam nomine Dipsas anus. ex re nomen habet nigri non illa parentem Memnonis in roseis sobria uidit equis. 5 illa magas artes Aeaeaque carmina no uit inque caput liquidas arte recur uat aquas; scit bene, quid gramen, quid torto concita rhombo licia, quid ualeat uirus amantis equae. cum uoluit, toto glomerantur nubila caelo; 10 cum uoluit, puro fulget in orbe dies. sanguine, siqua fides, stillantia sidera uidi; purpureus Lunae sanguine uultus erat. hanc ego nocturnas uersam uolitare per umbras suspicor et pluma corpus anile tegi. 15 suspicor, et fama est. oculis quoque pupula duplex fulminat, et gemino lumen ab orbe uenit. e uocat antiquis proa uos ata uosque sepulcris et solidam longo carmine findit humum. Haec sibi proposuit thalamos temerare pudicos; 20 nec tamen eloquio lingua nocente caret. fors me sermoni testem dedit; illa monebat talia me duplices occuluere fores: 'scis here te, mea lux, iu ueni placuisse beato? haesit et in uultu constitit usque tuo. 25 et cur non placeas? nulli tua forma secunda est; me miseram, dignus corpore cultus abest! tam felix esses quam formosissima, uellem non ego, te facta di uite, pauper ero. stella tibi oppositi nocuit contraria Martis. 30 Mars abiit; signo nunc Venus apta suo. prosit ut ad ueniens, en adspice! di ues amator te cupiit; curae, quid tibi desit, habet. est etiam facies, qua se tibi conparet, illi; si te non emptam uellet, emendus erat.' 35 Erubuit. 'decet alba quidem pudor ora, sed iste, si simules, prodest; uerus obesse solet. cum bene deiectis gremium spectabis ocellis, quantum quisque ferat, respiciendus erit. forsitan inmundae Tatio regnante Sabinae 40 noluerint habiles pluribus esse uiris; nunc Mars externis animos exercet in armis, at Venus Aeneae regnat in urbe sui. ludunt formosae; casta est, quam nemo roga uit aut, si rusticitas non uetat, ipsa rogat. 45 has quoque, quae frontis rugas in uertice portant, excute; de rugis crimina multa cadent. Penelope iu uenum uires temptabat in arcu; qui latus argueret, corneus arcus erat. labitur occulte fallitque uolubilis aetas, 50 ut celer admissis labitur amnis aquis. aera nitent usu, uestis bona quaerit haberi, canescunt turpi tecta relicta situ forma, nisi admittas, nullo exercente senescit. nec satis effectus unus et alter habent; 55 certior e multis nec tam in uidiosa rapina est. plena uenit canis de grege praeda lupis. Ecce, quid iste tuus praeter no ua carmina uates donat? amatoris milia multa leges. ipse deus uatum palla spectabilis aurea 60 tractat inauratae consona fila lyrae. qui dabit, ille tibi magno sit maior Homero; crede mihi, res est ingeniosa dare. nec tu, siquis erit capitis mercede redemptus, despice; gypsati crimen inane pedis. 65 nec te decipiant ueteres circum atria cerae. tolle tuos tecum, pauper amator, a uos! qui, quia pulcher erit, poscet sine munere noctem, quod det, amatorem flagitet ante suum! Parcius exigito pretium, dum retia tendis, 70 ne fugiant; captos legibus ure tuis! nec nocuit simulatus amor; sine, credat amari, et ca ue ne gratis hic tibi constet amor! saepe nega noctes. capitis modo finge dolorem, et modo, quae causas praebeat, Isis erit. 75 mox recipe, ut nullum patiendi colligat usum, ne ue relentescat saepe repulsus amor. surda sit oranti tua ianua, laxa ferenti; audiat exclusi uerba receptus amans; et, quasi laesa prior, nonnumquam irascere laeso 80 uanescit culpa culpa repensa tua. sed numquam dederis spatiosum tempus in iram: saepe simultates ira morata facit. quin etiam discant oculi lacrimare coacti, et faciant udas illa uel ille genas; 85 nec, siquem falles, tu periurare timeto commodat in lusus numina surda Venus. ser uus et ad partes sollers ancilla parentur, qui doceant, apte quid tibi possit emi; et sibi pauca rogent multos si pauca rogabunt, 90 postmodo de stipula grandis acer uus erit. et soror et mater, nutrix quoque carpat amantem; fit cito per multas praeda petita manus. cum te deficient poscendi munera causae, natalem libo testificare tuum! 95 Ne securus amet nullo ri uale, ca ueto; non bene, si tollas proelia, durat amor. ille uiri uideat toto uestigia lecto factaque lasci uis li uida colla notis. munera praecipue uideat, quae miserit alter. 100 si dederit nemo, Sacra roganda Via est. cum multa abstuleris, ut non tamen omnia donet, quod numquam reddas, commodet, ipsa roga! lingua iu uet mentemque tegat blandire noceque; inpia sub dulci melle uenena latent. 105 Haec si praestiteris usu mihi cognita longo, nec tulerint uoces uentus et aura meas, saepe mihi dices ui uae bene, saepe rogabis, ut mea defunctae molliter ossa cubent.' Vox erat in cursu, cum me mea prodidit umbra, 110 at nostrae uix se continuere manus, quin albam raramque comam lacrimosaque uino lumina rugosas distraherentque genas. di tibi dent nullosque Lares inopemque senectam, et longas hiemes perpetuamque sitim! µ109 IX Militat omnis amans, et habet sua castra Cupido; Attice, crede mihi, militat omnis amans. quae bello est habilis, Veneri quoque con uenit aetas. turpe senex miles, turpe senilis amor. 5 quos petiere duces animos in milite forti, hos petit in socio bella puella uiro. per uigilant ambo; terra requiescit uterque ille fores dominae ser uat, at ille ducis. militis officium longa est uia; mitte puellam, 10 strenuus exempto fine sequetur amans. ibit in ad uersos montes duplicataque nimbo flumina, congestas exteret ille ni ues, nec freta pressurus tumidos causabitur Euros aptaque uerrendis sidera quaeret aquis. 15 quis nisi uel miles uel amans et frigora noctis et denso mixtas perferet imbre ni ues? mittitur infestos alter speculator in hostes; in ri uale oculos alter, ut hoste, tenet. ille gra ues urbes, hic durae limen amicae 20 obsidet; hic portas frangit, at ille fores. Saepe soporatos in uadere profuit hostes caedere et armata uulgus inerme manu. sic fera Threicii ceciderunt agmina Rhesi, et dominum capti deseruistis equi. 25 nempe maritorum somnis utuntur amantes, et sua sopitis hostibus arma mo uent. custodum transire manus uigilumque cater uas militis et miseri semper amantis opus. Mars dubius nec certa Venus; uictique resurgunt, 30 quosque neges umquam posse iacere, cadunt. Ergo desidiam quicumque uocabat amorem, desinat. ingenii est experientis amor. ardet in abducta Briseide magnus Achilles dum licet, Argeas frangite, Troes, opes! 35 Hector ab Andromaches conplexibus ibat ad arma, et, galeam capiti quae daret, uxor erat. summa ducum, Atrides, uisa Priameide fertur Maenadis effusis obstipuisse comis. Mars quoque deprensus fabrilia uincula sensit; 40 notior in caelo fabula nulla fuit. ipse ego segnis eram discinctaque in otia natus; mollierant animos lectus et umbra meos. inpulit igna uum formosae cura puellae iussit et in castris aera merere suis. 45 inde uides agilem nocturnaque bella gerentem. qui nolet fieri desidiosus, amet! µ110 X Qualis ab Eurota Phrygiis a uecta carinis coniugibus belli causa duobus erat, qualis erat Lede, quam plumis abditus albis callidus in falsa lusit adulter a ue, 5 qualis Amymone siccis erra uit in agris, cum premeret summi uerticis urna comas talis eras; aquilamque in te taurumque timebam, et quidquid magno de Io ue fecit amor. Nunc timor omnis abest, animique resanuit error, 10 nec facies oculos iam capit ista meos. cur sim mutatus, quaeris? quia munera poscis. haec te non patitur causa placere mihi. donec eras simplex, animum cum corpore ama ui; nunc mentis uitio laesa figura tua est. 15 et puer est et nudus Amor; sine sordibus annos et nullas uestes, ut sit apertus, habet. quid puerum Veneris pretio prostare iubetis? quo pretium condat, non habet ille sinum! nec Venus apta feris Veneris nec filius armis 20 non decet inbelles aera merere deos. Stat meretrix certo cui uis mercabilis aere, et miseras iusso corpore quaerit opes; de uo uet imperium tamen haec lenonis a uari et, quod uos facitis sponte, coacta facit. 25 Sumite in exemplum pecudes ratione carentes; turpe erit, ingenium mitius esse feris. non equa munus equum, non taurum uacca poposcit; non aries placitam munere captat o uem. sola uiro mulier spoliis exultat ademptis, 30 sola locat noctes, sola licenda uenit, et uendit quod utrumque iu uat quod uterque petebat, et pretium, quanti gaudeat ipsa, facit. quae Venus ex aequo uentura est grata duobus, altera cur illam uendit et alter emit? 35 cur mihi sit damno, tibi sit lucrosa uoluptas, quam socio motu femina uirque ferunt? Non bene conducti uendunt periuria testes, non bene selecti iudicis arca patet. turpe reos empta miseros defendere lingua; 40 quod faciat magni, turpe tribunal, opes; turpe tori reditu census augere paternos, et faciem lucro prostituisse suam. gratia pro rebus merito debetur inemptis; pro male conducto gratia nulla toro. 45 omnia conductor sol uit; mercede soluta non manet officio debitor ille tuo. parcite, formosae, pretium pro nocte pacisci; non habet e uentus sordida praeda bonos. non fuit armillas tanti pepigisse Sabinas, 50 ut premerent sacrae uirginis arma caput; e quibus exierat, traiecit uiscera ferro filius, et poenae causa monile fuit. Nec tamen indignum est a di uite praemia posci; munera poscenti quod dare possit, habet. 55 carpite de plenis pendentes uitibus u uas; praebeat Alcinoi poma benignus ager! officium pauper numeret studiumque fidemque; quod quis habet, dominae conferat omne suae. est quoque carminibus meritas celebrare puellas 60 dos mea; quam uolui, nota fit arte mea. scindentur uestes, gemmae frangentur et aurum; carmina quam tribuent, fama perennis erit. nec dare, sed pretium posci dedignor et odi; quod nego poscenti, desine uelle, dabo! µ111 XI Colligere incertos et in ordine ponere crines docta neque ancillas inter habenda Nape, inque ministeriis furti uae cognita noctis utilis et dandis ingeniosa notis 5 saepe uenire ad me dubitantem hortata Corinnam, saepe laboranti fida reperta mihi accipe et ad dominam peraratas mane tabellas perfer et obstantes sedula pelle moras! nec silicum uenae nec durum in pectore ferrum, 10 nec tibi simplicitas ordine maior adest. credibile est et te sensisse Cupidinis arcus in me militiae signa tuere tuae! si quaeret quid agam, spe noctis ui uere dices; cetera fert blanda cera notata manu. 15 Dum loquor, hora fugit. uacuae bene redde tabellas, uerum continuo fac tamen illa legat. adspicias oculos mando frontemque legentis; et tacito uultu scire futura licet. nec mora, perlectis rescribat multa, iubeto; 20 odi, cum late splendida cera uacat. conprimat ordinibus uersus, oculosque moretur margine in extremo littera rasa meos. Quid digitos opus est graphio lassare tenendo? hoc habeat scriptum tota tabella ' ueni!' 25 non ego uictrices lauro redimire tabellas nec Veneris media ponere in aede morer. subscribam: 'VENERI FIDAS SIBI NASO MINISTRAS DEDICAT, AT NUPER VILE FUISTIS ACER.' µ112 XII Flete meos casus tristes rediere tabellae infelix hodie littera posse negat. omina sunt aliquid; modo cum discedere uellet, ad limen digitos restitit icta Nape. 5 missa foras iterum limen transire memento cautius atque alte sobria ferre pedem! Ite hinc, difficiles, funebria ligna, tabellae, tuque, negaturis cera referta notis! quam, puto, de longae collectam flore cicutae 10 melle sub infami Corsica misit apis. at tamquam minio penitus medicata rubebas ille color uere sanguinolentus erat. proiectae tri uiis iaceatis, inutile lignum, uosque rotae frangat praetereuntis onus! 15 illum etiam, qui uos ex arbore uertit in usum, con uincam puras non habuisse manus. praebuit illa arbor misero suspendia collo, carnifici diras praebuit illa cruces; illa dedit turpes raucis bubonibus umbras, 20 uulturis in ramis et strigis o ua tulit. his ego commisi nostros insanus amores molliaque ad dominam uerba ferenda dedi? aptius hae capiant uadimonia garrula cerae, quas aliquis duro cognitor ore legat; 25 inter ephemeridas melius tabulasque iacerent, in quibus absumptas fleret a uarus opes. Ergo ego uos rebus duplices pro nomine sensi. auspicii numerus non erat ipse boni. quid precer iratus, nisi uos cariosa senectus 30 rodat, et inmundo cera sit alba situ? µ113 XIII Iam super oceanum uenit a seniore marito fla ua pruinoso quae uehit axe diem. 'Quo properas, Aurora? mane! sic Memnonis umbris annua sollemni caede parentet a uis! 5 nunc iu uat in teneris dominae iacuisse lacertis; si quando, lateri nunc bene iuncta meo est. nunc etiam somni pingues et frigidus aer, et liquidum tenui gutture cantat a uis. quo properas, ingrata uiris, ingrata puellis? 10 roscida purpurea supprime lora manu! Ante tuos ortus melius sua sidera ser uat na uita nec media nescius errat aqua; te surgit quam uis lassus ueniente uiator, et miles sae uas aptat ad arma manus. 15 prima bidente uides oneratos ar ua colentes; prima uocas tardos sub iuga panda bo ues. tu pueros somno fraudas tradisque magistris, ut subeant tenerae uerbera sae ua manus; atque eadem sponsum incautos ante atria mittis, 20 unius ut uerbi grandia damna ferant. nec tu consulto, nec tu iucunda diserto; cogitur ad lites surgere uterque no uas. tu, cum feminei possint cessare labores, lanificam re uocas ad sua pensa manum. 25 Omnia perpeterer sed surgere mane puellas, quis nisi cui non est ulla puella ferat? opta ui quotiens, ne nox tibi cedere uellet, ne fugerent uultus sidera mota tuos! opta ui quotiens, aut uentus frangeret axem, 30 aut caderet spissa nube retentus equus! [quid, si Cephalio numquam flagraret amore? an putat ignotam nequitiam esse suam? in uida, quo properas? quod erat tibi filius ater, materni fuerat pectoris ille color. 35 Tithono uellem de te narrare liceret; fabula non caelo turpior ulla foret. illum dum refugis, longo quia grandior ae uo, surgis ad in uisas a sene mane rotas. at si, quem ma uis, Cephalum conplexa teneres, 40 clamares: "lente currite, noctis equi!" Cur ego plectar amans, si uir tibi marcet ab annis? num me nupsisti conciliante seni? adspice, quot somnos iu ueni donarit amato Luna! neque illius forma secunda tuae. 45 ipse deum genitor, ne te tam saepe uideret, commisit noctes in sua uota duas.' Iurgia finieram. scires audisse: rubebat nec tamen adsueto tardius orta dies! µ114 XIV Dicebam 'medicare tuos desiste capillos!' tingere quam possis, iam tibi nulla coma est. at si passa fores, quid erat spatiosius illis? contigerant imum, qua patet usque, latus. 5 quid, quod erant tenues, et quos ornare timeres? uela colorati qualia Seres habent, uel pede quod gracili deducit aranea filum, cum le ue deserta sub trabe nectit opus. nec tamen ater erat nec erat tamen aureus ille, 10 sed, quam uis neuter, mixtus uterque color qualem cli uosae madidis in uallibus Idae ardua derepto cortice cedrus habet. Adde, quod et dociles et centum flexibus apti et tibi nullius causa doloris erant. 15 non acus abrupit, non uallum pectinis illos. ornatrix tuto corpore semper erat; ante meos saepe est oculos ornata nec umquam bracchia derepta saucia fecit acu. saepe etiam nondum digestis mane capillis 20 purpureo iacuit semisupina toro. tum quoque erat neclecta decens, ut Threcia Bacche, cum temere in uiridi gramine lassa iacet. Cum graciles essent tamen et lanuginis instar, heu, male uexatae quanta tulere comae! 25 quam se praebuerunt ferro patienter et igni, ut fieret torto nexilis orbe sinus! clamabam: 'scelus est istos, scelus urere crines! sponte decent; capiti, ferrea, parce tuo! uim procul hinc remo ue! non est, qui debeat uri; 30 erudit admotas ipse capillus acus.' Formosae periere comae quas uellet Apollo, quas uellet capiti Bacchus inesse suo! illis contulerim, quas quondam nuda Dione pingitur umenti sustinuisse manu. 35 quid male dispositos quereris periisse capillos? quid speculum maesta ponis, inepta, manu? non bene consuetis a te spectaris ocellis; ut placeas, debes inmemor esse tui. non te cantatae laeserunt paelicis herbae, 40 non anus Haemonia perfida la uit aqua; nec tibi uis morbi nocuit procul omen abesto! nec minuit densas in uida lingua comas. facta manu culpaque tua dispendia sentis; ipsa dabas capiti mixta uenena tuo. 45 Nunc tibi capti uos mittet Germania crines; tuta triumphatae munere gentis eris. o quam saepe comas aliquo mirante rubebis, et dices: 'empta nunc ego merce probor, nescio quam pro me laudat nunc iste Sygambram. 50 fama tamen memini cum fuit ista mea.' Me miserum! lacrimas male continet oraque dextra protegit ingenuas picta rubore genas. sustinet antiquos gremio spectatque capillos, ei mihi, non illo munera digna loco! 55 Collige cum uultu mentem! reparabile damnum est. postmodo nati ua conspiciere coma. µ115 XV Quid mihi Li uor edax, igna uos obicis annos, ingeniique uocas carmen inertis opus; non me more patrum, dum strenua sustinet aetas, praemia militiae pul uerulenta sequi, 5 nec me uerbosas leges ediscere nec me ingrato uocem prostituisse foro? Mortale est, quod quaeris, opus. mihi fama perennis quaeritur, in toto semper ut orbe canar. ui uet Maeonides, Tenedos dum stabit et Ide, 10 dum rapidas Simois in mare uol uet aquas; ui uet et Ascraeus, dum mustis u ua tumebit, dum cadet incur ua falce resecta Ceres. Battiades semper toto cantabitur orbe; quam uis ingenio non ualet, arte ualet. 15 nulla Sophocleo ueniet iactura cothurno; cum sole et luna semper Aratus erit; dum fallax ser uus, durus pater, inproba lena ui uent et meretrix blanda, Menandros erit; Ennius arte carens animosique Accius oris 20 casurum nullo tempore nomen habent. Varronem primamque ratem quae nesciet aetas, aureaque Aesonio terga petita duci? carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti, exitio terras cum dabit una dies; 25 Tityrus et segetes Aeneiaque arma legentur, Roma triumphati dum caput orbis erit; donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma, discentur numeri, culte Tibulle, tui; Gallus et Hesperiis et Gallus notus Eois, 30 et sua cum Gallo nota Lycoris erit. Ergo, cum silices, cum dens patientis aratri depereant ae uo, carmina morte carent. cedant carminibus reges regumque triumphi, cedat et auriferi ripa benigna Tagi! 35 uilia miretur uulgus; mihi fla uus Apollo pocula Castalia plena ministret aqua, sustineamque coma metuentem frigora myrtum, atque a sollicito multus amante legar! pascitur in ui uis Li uor; post fata quiescit, 40 cum suus ex merito quemque tuetur honos. ergo etiam cum me supremus adederit ignis, ui uam, parsque mei multa superstes erit. µ201 I Hoc quoque conposui Paelignis natus aquosis, ille ego nequitiae Naso poeta meae. hoc quoque iussit Amor; procul hinc, procul este, seuerae! non estis teneris apta theatra modis. me legat in sponsi facie non frigida uirgo, et rudis ignoto tactus amore puer; atque aliquis iuuenum quo nunc ego saucius arcu agnoscat flammae conscia signa suae, miratusque diu'quo' dicat 'ab indice doctus conposuit casus iste poeta meos?' Ausus eram, memini, caelestia dicere bella centimanumque Gyen (et satis oris erat), cum male se Tellus ulta est, ingestaque Olympo ardua deuexum Pelion Ossa tulit. in manibus nimbos et cum Ioue fulmen habebam, quod bene pro caelo mitteret ille suo Clausit amica fores! ego cum Ioue fulmen omisi; excidit ingenio Iuppiter ipse meo. Iuppiter, ignoscas! nil me tua tela iuuabant; clausa tuo maius ianua fulmen habet. blanditias elegosque leuis, mea tela, resumpsi; mollierunt duras lenia uerba fores. carmina sanguineae deducunt cornua lunae, et reuocant niueos solis euntis equos; carmine dissiliunt abruptis faucibus angues, inque suos fontes uersa recurrit aqua. carminibus cessere fores, insertaque posti, quamuis robur erat, carmine uicta sera est. Quid mihi profuerit uelox cantatus Achilles? quid pro me Atrides alter et alter agent, quique tot errando, quot bello, perdidit annos, raptus et Haemoniis flebilis Hector equis? at facie tenerae laudata saepe puellae, ad uatem, pretium carminis, ipsa uenit. magna datur merces! heroum clara ualete nomina; non apta est gratia uestra mihi! ad mea formosos uultus adhibete, puellae, carmina, purpureus quae mihi dictat Amor! µ202 II Quem penes est dominam seruandi cura, Bagoa, dum perago tecum pauca, sed apta, uaca. hesterna uidi spatiantem luce puellam illa, quae Danai porticus agmen habet. protinus, ut placuit, misi scriptoque rogaui. rescripsit trepida 'non licet!' illa manu; et, cur non liceat, quaerenti reddita causa est, quod nimium dominae cura molesta tua est. Si sapis, o custos, odium, mihi crede, mereri desine; quem metuit quisque, perisse cupit. uir quoque non sapiens; quid enim seruare laboret, unde nihil, quamuis non tueare, perit? sed gerat ille suo morem furiosus amori et castum, multis quod placet, esse putet; huic furtiua tuo libertas munere detur, quam dederis illi, reddat ut illa tibi. conscius esse uelis; domina est obnoxia seruo; conscius esse times; dissimulare licet. scripta leget secum; matrem misisse putato! uenerit ignotus; postmodo notus erit. ibit ad adfectam, quae non languebit, amicam: uisat! iudiciis aegra sit illa tuis. si faciet tarde, ne te mora longa fatiget, inposita gremio stertere fronte potes. nec tu, linigeram fieri quid possit ad Isim, quaesieris nec tucurua theatra time! conscius adsiduos commissi tollet honores quis minor est autem quam tacuisse labor? ille placet uersatque domum neque uerbera sentit; ille potens; alii, sordida turba, iacent. huic, uerae ut lateant causae, finguntur inanes; atque ambo domini, quod probat una, probant. cum bene uir traxit uultum rugasque coegit, quod uoluit fieri blanda puella, facit. Sed tamen interdum tecum quoque iurgia nectat, et simulet lacrimas carnificemque uocet. tucontra obiciens, quae tuto diluat illa, et ueris falso crimine deme fidem. sic tibi semper honos, sic alta peculia crescent. haec fac, in exiguo tempore liber eris. Adspicis indicibus nexas per colla catenas? squalidus orba fide pectora carcer habet. quaerit aquas in aquis et poma fugacia captat Tantalus; hoc illi garrula lingua dedit. dum nimium seruat custos Iunonius Io, ante suos annos occidit; illa dea est! uidi ego conpedibus liuentia crura gerentem, unde uir incestum scire coactus erat. poena minor merito. nocuit mala lingua duobus; uir doluit, famae damna puella tulit. crede mihi, nulli sunt crimina grata marito, nec quemquam, quamuis audiat, illa iuuant. seutepet, indicium securas prodis ad aures; siue amat, officio fit miser ille tuo. Culpa nec ex facili quamuis manifesta probatur; iudicis illa sui tuta fauore uenit. uiderit ipse licet, credet tamen ille neganti damnabitque oculos et sibi uerba dabit. adspiciat dominae lacrimas, plorabit et ipse, et dicet: 'poenas garrulus iste dabit!' quid dispar certamen inis? tibi uerbera uicto adsunt, in gremio iudicis illa sedet. Non scelus adgredimur, non ad miscenda coimus toxica, non stricto fulminat ense manus. quaerimus, ut tuto per te possimus amare. quid precibus nostris mollius esse potest? µ203 III Ei mihi, quod dominam nec uir nec femina seruas mutua nec Veneris gaudia nosse potes! qui primus pueris genitalia membra recidit, uulnera quae fecit, debuit ipse pati. mollis in obsequium facilisque rogantibus esses, si tuus in quauis praetepuisset amor. non tunatus equo, non fortibus utilis armis; bellica non dextrae conuenit hasta tuae. ista mares tractent; tuspes depone uiriles. sunt tibi cum domina signa ferenda tua. hanc inple meritis, huius tibi gratia prosit; si careas illa, quis tuus usus erit? Est etiam facies, sunt apti lusibus anni; indigna est pigro forma perire situ. fallere te potuit, quamuis habeare molestus; non caret effectu, quod uoluere duo. aptius ut fuerit precibus temptasse, rogamus, dum bene ponendi munera tempus habes. µ204 IV Non ego mendosos ausim defendere mores falsaque pro uitiis arma mouere meis. confiteor siquid prodest delicta fateri; in mea nunc demens crimina fassus eo. odi, nec possum, cupiens, non esse quod odi; heu, quam quae studeas ponere ferre graue est! Nam desunt uires ad me mihi iusque regendum; auferor ut rapida concita puppis aqua. non est certa meos quae forma inuitet amores centum sunt causae, cur ego semper amem. siue aliqua est oculos in humum deiecta modestos, uror, et insidiae sunt pudor ille meae; siue procax aliqua est, capior, quia rustica non est, spemque dat in molli mobilis esse toro. aspera si uisa est rigidasque imitata Sabinas, uelle, sed ex alto dissimulare puto. siue es docta, places raras dotata per artes; siue rudis, placita es simplicitate tua. est, quae Callimachi prae nostris rustica dicat carmina; cui placeo, protinus ipsa placet. est etiam, quae me uatem et mea carmina culpet culpantis cupiam sustinuisse femur. molliter incedit motucapit; altera dura est at poterit tacto mollior esse uiro. haec quia dulce canit flectitque facillima uocem, oscula cantanti rapta dedisse uelim; haec querulas habili percurrit pollice chordas tam doctas quis non possit amare manus? illa placet gestunumerosaque bracchia ducit et tenerum molli torquet ab arte latus ut taceam de me, qui causa tangor ab omni, illic Hippolytum pone, Priapus erit! tu, quia tam longa es, ueteres heroidas aequas et potes in toto multa iacere toro. haec habilis breuitate sua est. corrumpor utraque; conueniunt uoto longa breuisque meo. non est culta; subit, quid cultae accedere possit; ornata est; dotes exhibet ipsa suas. candida me capiet, capiet me flaua puella, est etiam in fusco grata colore Venus. seupendent niuea pulli ceruice capilli, Leda fuit nigra conspicienda coma; seuflauent, placuit croceis Aurora capillis. omnibus historiis se meus aptat amor. me noua sollicitat, me tangit serior aetas; haec melior, specie corporis illa placet. Denique quas tota quisquam probet urbe puellas, noster in has omnis ambitiosus amor. µ205 V Nullus amor tanti est (abeas, pharetrate Cupido) ut mihi sint totiens maxima uota mori. uota mori mea sunt, cum te peccasse recordor, o mihi perpetuum nata puella malum! Non male deletae nudant tua facta tabellae, nec data furtiue munera crimen habent. o utinam arguerem sic, ut non uincere possem! me miserum! quare tam bona causa mea est? felix, qui quod amat defendere fortiter audet, cui sua 'non feci!' dicere amica potest. ferreus est nimiumque suo fauet ille dolori, cui petitur uicta palma cruenta rea. Ipse miser uidi, cum me dormire putares, sobrius adposito crimina uestra mero. multa supercilio uidi uibrante loquentes; nutibus in uestris pars bona uocis erat. non oculi tacuere tui, conscriptaque uino mensa, nec in digitis littera nulla fuit. sermonem agnoui, quod non uideatur, agentem uerbaque pro certis iussa ualere notis. iamque frequens ierat mensa conuiua relicta; conpositi iuuenes unus et alter erant. inproba tum uero iungentes oscula uidi illa mihi lingua nexa fuisse liquet qualia non fratri tulerit germana seuero, sed tulerit cupido mollis amica uiro; qualia credibile est non Phoebo ferre Dianam, sed Venerem Marti saepe tulisse suo. 'Quid facis?' exclamo, 'quo nunc mea gaudia differs? iniciam dominas in mea iura manus! haec tibi sunt mecum, mihi sunt communia tecum in bona cur quisquam tertius ista uenit?' Haec ego, quaeque dolor linguae dictauit; at illi conscia purpureus uenit in ora pudor, quale coloratum Tithoni coniuge caelum subrubet, aut sponso uisa puella nouo; quale rosae fulgent inter sua lilia mixtae, aut ubi cantatis Luna laborat equis, aut quod, ne longis flauescere possit ab annis, Maeonis Assyrium femina tinxit ebur. hic erat aut alicui color ille simillimus horum, et numquam uisupulchrior illa fuit. spectabat terram terram spectare decebat; maesta erat in uultu maesta decenter erat. sicut erant, et erant culti, laniare capillos et fuit in teneras impetus ire genas Ut faciem uidi, fortes cecidere lacerti; defensa est armis nostra puella suis. qui modo saeuus eram, supplex ultroque rogaui, oscula ne nobis deteriora daret. risit et ex animo dedit optima, qualia possent excutere irato tela trisulca Ioui; torqueor infelix, ne tam bona senserit alter, et uolo non ex hac illa fuisse nota. haec quoque, quam docui, multo meliora fuerunt, et quiddam uisa est addidicisse noui. quod nimium placuere, malum est, quod tota labellis lingua tua est nostris, nostra recepta tuis. nec tamen hoc unum doleo; non oscula tantum iuncta queror, quamuis haec quoque iuncta queror; illa nisi in lecto nusquam potuere doceri. nescio quis pretium grande magister habet. µ206 VI Psittacus, Eois imitatrix ales ab Indis, occidit; exequias ite frequenter, aues! ite, piae uolucres, et plangite pectora pinnis et rigido teneras ungue notate genas; horrida pro maestis lanietur pluma capillis, pro longa resonent carmina uestra tuba! quod scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni, expleta est annis ista querela suis; alitis in rarae miserum deuertere funus magna, sed antiqua est causa doloris Itys. Omnes, quae liquido libratis in aere cursus, tutamen ante alios, turtur amice, dole! plena fuit uobis omni concordia uita, et stetit ad finem longa tenaxque fides. quod fuit Argolico iuuenis Phoceus Orestae, hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat. Quid tamen ista fides, quid rari forma coloris, quid uox mutandis ingeniosa sonis, quid iuuat, ut datus es, nostrae placuisse puellae? infelix, auium gloria, nempe iaces! tupoteras fragiles pinnis hebetare zmaragdos tincta gerens rubro Punica rostra croco. non fuit in terris uocum simulantior ales reddebas blaeso tam bene uerba sono! Raptus es inuidia: non tu fera bella mouebas; garrulus et placidae pacis amator eras. ecce, coturnices inter sua proelia uiuunt; forsitan et fiunt inde frequenter anus. plenus eras minimo, nec prae sermonis amore in multos poteras ora uacare cibos. nux erat esca tibi, causaeque papauera somni, pellebatque sitim simplicis umor aquae. uiuit edax uultur ducensque per aera gyros miluus et pluuiae graculus auctor aquae; uiuit et armiferae cornix inuisa Mineruae illa quidem saeclis uix moritura nouem; occidit illa loquax humanae uocis imago, psittacus, extremo munus ab orbe datum! optima prima fere manibus rapiuntur auaris; inplentur numeris deteriora suis. tristia Phylacidae Thersites funera uidit, iamque cinis uiuis fratribus Hector erat. Quid referam timidae pro te pia uota puellae uota procelloso per mare rapta Noto? septima lux uenit non exhibitura sequentem, et stabat uacuo iam tibi Parca colo. nec tamen ignauo stupuerunt uerba palato; clamauit moriens lingua: 'Corinna, uale!' Colle sub Elysio nigra nemus ilice frondet, udaque perpetuo gramine terra uiret. siqua fides dubiis, uolucrum locus ille piarum dicitur, obscenae quo prohibentur aues. illic innocui late pascuntur olores et uiuax phoenix, unica semper auis; explicat ipsa suas ales Iunonia pinnas, oscula dat cupido blanda columba mari. psittacus has inter nemorali sede receptus conuertit uolucres in sua uerba pias. Ossa tegit tumulus, tumulus pro corpore magnus quo lapis exiguus par sibi carmen habet: "colligor ex ipso dominae placuisse sepulcro; ora fuere mihi plus aue docta loqui". µ207 VII Ergo sufficiam reus in noua crimina semper? ut uincam, totiens dimicuisse piget. siue ego marmorei respexi summa theatri, eligis e multis, unde dolere uelis; candida seutacito uidit me femina uultu, in uultutacitas arguis esse notas. siquam laudaui, misero petis ungue capillos; si culpo, crimen dissimulare putas. siue bonus color est, in te quoque frigidus esse, seumalus, alterius dicor amore mori. Atque ego peccati uellem mihi conscius essem! aequo animo poenam, qui meruere, ferunt; nunc temere insimulas credendoque omnia frustra ipsa uetas iram pondus habere tuam. adspice, ut auritus miserandae sortis asellus adsiduo domitus uerbere lentus eat! Ecce nouum crimen! sollers ornare Cypassis obicitur dominae contemerasse torum. di melius, quam me, si sit peccasse libido, sordida contemptae sortis amica iuuet! quis Veneris famulae conubia liber inire tergaque conplecti uerbere secta uelit? adde, quod ornandis illa est operata capillis et tibi perdocta est grata ministra manu scilicet ancillam, quae tam tibi fida, rogarem! quid, nisi ut indicio iuncta repulsa foret? per Venerem iuro puerique uolatilis arcus, me non admissi criminis esse reum! µ208 VIII Ponendis in mille modos perfecta capillis, comere sed solas digna, Cypassi, deas, et mihi iucundo non rustica cognita furto, apta quidem dominae, sed magis apta mihi quis fuit inter nos sociati corporis index? sensit concubitus unde Corinna tuos? num tamen erubui? num, uerbo lapsus in ullo, furtiuae Veneris conscia signa dedi? Quid, quod in ancilla siquis delinquere possit, illum ego contendi mente carere bona? Thessalus ancillae facie Briseidos arsit; serua Mycenaeo Phoebas amata duci. nec sum ego Tantalide maior, nec maior Achille; quod decuit reges, cur mihi turpe putem? Ut tamen iratos in te defixit ocellos, uidi te totis erubuisse genis; at quanto, si forte refers, praesentior ipse per Veneris feci numina magna fidem! tu, dea, tuiubeas animi periuria puri Carpathium tepidos per mare ferre Notos! Pro quibus officiis pretium mihi dulce repende concubitus hodie, fusca Cypassi, tuos! quid renuis fingisque nouos, ingrata, timores? unum est e dominis emeruisse satis. quod si stulta negas, index anteacta fatebor, et ueniam culpae proditor ipse meae, quoque loco tecum fuerim, quotiensque, Cypassi, narrabo dominae, quotque quibusque modis! µ209 IXa O numquam pro re satis indignande Cupido, o in corde meo desidiose puer quid me, qui miles numquam tua signa reliqui, laedis, et in castris uulneror ipse meis? cur tua fax urit, figit tuus arcus amicos? gloria pugnantes uincere maior erat. Quid? non Haemonius, quem cuspide perculit, heros confossum medica postmodo iuuit ope? uenator sequitur fugientia; capta relinquit semper et inuentis ulteriora petit. nos tua sentimus, populus tibi deditus, arma; pigra reluctanti cessat in hoste manus. quid iuuat in nudis hamata retundere tela ossibus? ossa mihi nuda relinquit amor. tot sine amore uiri, tot sunt sine amore puellae! hinc tibi cum magna laude triumphus eat. Roma, nisi inmensum uires promosset in orbem, stramineis esset nunc quoque tecta casis. Fessus in acceptos miles deducitur agros; mittitur in saltus carcere liber equus; longaque subductam celant naualia pinum, tutaque deposito poscitur ense rudis. me quoque, qui totiens merui sub amore puellae, defunctum placide uiuere tempus erat. IXb 'Viue' deus 'posito' siquis mihi dicat 'amore!' deprecer, usque adeo dulce puella malum est. cum bene pertaesum est, animoque relanguit ardor, nescio quo miserae turbine mentis agor. ut rapit in praeceps dominum spumantia frustra frena retentantem durior oris equus; ut subitus, prope iam prensa tellure, carinam tangentem portus uentus in alta rapit sic me saepe refert incerta Cupidinis aura, notaque purpureus tela resumit Amor. Fige, puer! positis nudus tibi praebeor armis; hic tibi sunt uires, hac tua dextra facit; huc tamquam iussae ueniunt iam sponte sagittae uix illis prae me nota pharetra sua est! infelix, tota quicumque quiescere nocte sustinet et somnos praemia magna uocat! stulte, quid est somnus, gelidae nisi mortis imago! longa quiescendi tempora fata dabunt. me modo decipiant uoces fallacis amicae; sperando certe gaudia magna feram. et modo blanditias dicat, modo iurgia nectat; saepe fruar domina, saepe repulsus eam. Quod dubius Mars est, per te, priuigne Cupido, est; et mouet exemplo uitricus arma tuo. tuleuis es multoque tuis uentosior alis, gaudiaque ambigua dasque negasque fide. si tamen exaudis, pulchra cum matre, Cupido, indeserta meo pectore regna gere! accedant regno, nimium uaga turba, puellae! ambobus populis sic uenerandus eris. µ210 X Tu mihi, tu certe, memini, Graecine, negabas uno posse aliquem tempore amare duas. per te ego decipior, per te deprensus inermis ecce, duas uno tempore turpis amo! utraque formosa est, operosae cultibus ambae; artibus in dubio est haec sit an illa prior. pulchrior hac illa est, haec est quoque pulchrior illa; et magis haec nobis, et magis illa placet! erro, uelut uentis discordibus acta phaselos, diuiduumque tenent alter et alter amor. quid geminas, Erycina, meos sine fine dolores? non erat in curas una puella satis? quid folia arboribus, quid pleno sidera caelo, in freta collectas alta quid addis aquas? Sed tamen hoc melius, quam si sine amore iacerem hostibus eueniat uita seuera meis! hostibus eueniat uiduo dormire cubili et medio laxe ponere membra toro! at mihi saeuus amor somnos abrumpat inertes, simque mei lecti non ego solus onus! me mea disperdat nullo prohibente puella si satis una potest, si minus una, duae! sufficiam; graciles, non sunt sine uiribus artus; pondere, non neruis corpora nostra carent; et lateri dabit in uires alimenta uoluptas. decepta est opera nulla puella mea; saepe ego lasciue consumpsi tempora noctis, utilis et forti corpore mane fui. felix, quem Veneris certamina mutua perdunt! di faciant, leti causa sit ista mei! Induat aduersis contraria pectora telis miles et aeternum sanguine nomen emat. quaerat auarus opes et, quae lassarit arando, aequora periuro naufragus ore bibat. at mihi contingat Veneris languescere motu, cum moriar, medium soluar et inter opus; atque aliquis nostro lacrimans in funere dicat: 'conueniens uitae mors fuit ista tuae!' µ211 XI Prima malas docuit mirantibus aequoris undis Peliaco pinus uertice caesa uias, quae concurrentis inter temeraria cautes conspicuam fuluo uellere uexit ouem. o utinam, nequis remo freta longa moueret, Argo funestas pressa bibisset aquas! Ecce, fugit notumque torum sociosque Penates fallacisque uias ire Corinna parat. quam tibi, me miserum, Zephyros Eurosque timebo et gelidum Borean egelidumque Notum! non illic urbes, non tumirabere siluas; una est iniusti caerula forma maris. nec medius tenuis conchas pictosque lapillos pontus habet; bibuli litoris illa mora est. litora marmoreis pedibus signate, puellae; hactenus est tutum; cetera caeca uia est. et uobis alii uentorum proelia narrent; quas Scylla infestet, quasue Charybdis aquas; et quibus emineant uiolenta Ceraunia saxis; quo lateant Syrtes magna minorque sinu. haec alii referant ad uos; quod quisque loquetur, credite! credenti nulla procella nocet. Sero respicitur tellus, ubi fune soluto currit in inmensum panda carina salum; nauita sollicitus cum uentos horret iniquos et prope tam letum, quam prope cernit aquam. quod si concussas Triton exasperet undas, quam tibi sit toto nullus in ore color! tum generosa uoces fecundae sidera Ledae et 'felix,' dicas 'quem sua terra tenet!' Tutius est fouisse torum, legisse libellos, Threiciam digitis increpuisse lyram. at, si uana ferunt uolucres mea dicta procellae, aequa tamen puppi sit Galatea tuae! uestrum crimen erit talis iactura puellae, Nereidesque deae Nereidumque pater. uade memor nostri uento reditura secundo; inpleat illa tuos fortior aura sinus! tum mare in haec magnus proclinet litora Nereus; huc uenti spirent, huc agat aestus aquas! ipsa roges, Zephyri ueniant in lintea pleni, ipsa tua moueas turgida uela manu! primus ego adspiciam notam de litore puppim, et dicam: 'nostros aduehit illa deos!' excipiamque umeris et multa sine ordine carpam oscula. pro redituuictima uota cadet; inque tori formam molles sternentur harenae, et cumulus mensae quilibet esse potest. Illic adposito narrabis multa Lyaeo paene sit ut mediis obruta nauis aquis; dumque ad me properas, neque iniquae tempora noctis nec te praecipites extimuisse Notos. omnia pro ueris credam, sint ficta licebit cur ego non uotis blandiar ipse meis? haec mihi quamprimum caelo nitidissimus alto Lucifer admisso tempora portet equo! µ212 XII Ite triumphales circum mea tempora laurus! uicimus: in nostro est, ecce, Corinna sinu, quam uir, quam custos, quam ianua firma, tot hostes, seruabant, nequa posset ab arte capi! haec est praecipuo uictoria digna triumpho, in qua, quaecumque est, sanguine praeda caret. non humiles muri, non paruis oppida fossis cincta, sed est ductucapta puella meo! Pergama cum caderent bello superata bilustri, ex tot in Atridis pars quota laudis erat? at mea seposita est et ab omni milite dissors gloria, nec titulum muneris alter habet. me duce ad hanc uoti finem, me milite ueni; ipse eques, ipse pedes, signifer ipse fui. nec casum fortuna meis inmiscuit actis huc ades, o cura parte Triumphe mea! Nec belli est noua causa mei. nisi rapta fuisset Tyndaris, Europae pax Asiaeque foret. femina siluestris Lapithas populumque biformem turpiter adposito uertit in arma mero; femina Troianos iterum noua bella mouere inpulit in regno, iuste Latine, tuo; femina Romanis etiamnunc urbe recenti inmisit soceros armaque saeua dedit. Vidi ego pro niuea pugnantes coniuge tauros; spectatrix animos ipsa iuuenca dabat. me quoque, qui multos, sed me sine caede, Cupido iussit militiae signa mouere suae. µ213 XIII Dum labefactat onus grauidi temeraria uentris, in dubio uitae lassa Corinna iacet. illa quidem clam me tantum molita pericli ira digna mea; sed cadit ira metu. sed tamen aut ex me conceperat, aut ego credo; est mihi pro facto saepe, quod esse potest. Isi, Paraetonium genialiaque arua Canopi quae colis et Memphin palmiferamque Pharon, quaque celer Nilus lato delapsus in alueo per septem portus in maris exit aquas, per tua sistra precor, per Anubidis ora uerendi sic tua sacra pius semper Osiris amet, pigraque labatur circa donaria serpens, et comes in pompa corniger Apis eat! huc adhibe uultus, et in una parce duobus! nam uitam dominae tudabis, illa mihi. saepe tibi sedit certis operata diebus, qua cingit laurus Gallica turma tuas. Tuque laborantes utero miserata puellas, quarum tarda latens corpora tendit onus, lenis ades precibusque meis faue, Ilithyia! digna est, quam iubeas muneris esse tui. ipse ego tura dabo fumosis candidus aris, ipse feram ante tuos munera uota pedes. adiciam titulum: 'seruata Naso Corinna!' tumodo fac titulo muneribusque locum. Si tamen in tanto fas est monuisse timore, hac tibi sit pugna dimicuisse satis! µ214 XIV Quid iuuat inmunes belli cessare puellas, nec fera peltatas agmina uelle sequi, si sine Marte suis patiuntur uulnera telis, et caecas armant in sua fata manus? Quae prima instituit teneros conuellere fetus, militia fuerat digna perire sua. scilicet, ut careat rugarum crimine uenter, sternetur pugnae tristis harena tuae? si mos antiquis placuisset matribus idem, gens hominum uitio deperitura fuit, quique iterum iaceret generis primordia nostri in uacuo lapides orbe, parandus erat. quis Priami fregisset opes, si numen aquarum iusta recusasset pondera ferre Thetis? Ilia si tumido geminos in uentre necasset, casurus dominae conditor Urbis erat; si Venus Aenean grauida temerasset in aluo, Caesaribus tellus orba futura fuit. tuquoque, cum posses nasci formosa, perisses, temptasset, quod tu, si tua mater opus; ipse ego, cum fuerim melius periturus amando, uidissem nullos matre negante dies. Quid plenam fraudas uitem crescentibus uuis, pomaque crudeli uellis acerba manu? sponte fluant matura sua, sine crescere nata; est pretium paruae non leue uita morae. uestra quid effoditis subiectis uiscera telis, et nondum natis dira uenena datis? Colchida respersam puerorum sanguine culpant aque sua caesum matre queruntur Ityn; utraque saeua parens, sed tristibus utraque causis iactura socii sanguinis ulta uirum. dicite, quis Tereus, quis uos inritet Iason figere sollicita corpora uestra manu? hoc neque in Armeniis tigres fecere latebris, perdere nec fetus ausa leaena suos. at tenerae faciunt, sed non inpune, puellae; saepe, suos utero quae necat, ipsa perit. ipsa perit, ferturque rogo resoluta capillos, et clamant 'merito!' qui modo cumque uident. Ista sed aetherias uanescant dicta per auras, et sint ominibus pondera nulla meis! di faciles, peccasse semel concedite tuto, et satis est; poenam culpa secunda ferat! µ215 XV Anule, formosae digitum uincture puellae, in quo censendum nil nisi dantis amor, munus eas gratum! te laeta mente receptum protinus articulis induat illa suis; tam bene conuenias, quam mecum conuenit illi, et digitum iusto commodus orbe teras! Felix, a domina tractaberis, anule, nostra; inuideo donis iam miser ipse meis. o utinam fieri subito mea munera possem artibus Aeaeae Carpathiiue senis! tunc ego, cum cupiam dominae tetigisse papillas et laeuam tunicis inseruisse manum, elabar digito quamuis angustus et haerens, inque sinum mira laxus ab arte cadam. idem ego, ut arcanas possim signare tabellas, neue tenax ceram siccaque gemma trahat, umida formosae tangam prius ora puellae tantum ne signem scripta dolenda mihi. si dabor ut condar loculis, exire negabo, adstringens digitos orbe minore tuos. non ego dedecori tibi sum, mea uita, futurus, quodue tener digitus ferre recuset, onus. me gere, cum calidis perfundes imbribus artus, damnaque sub gemmam fer pereuntis aquae sed, puto, te nuda mea membra libidine surgent, et peragam partes anulus ille uiri. Inrita quid uoueo? paruum proficiscere munus; illa datam tecum sentiat esse fidem! µ216 XVI Pars me Sulmo tenet Paeligni tertia ruris parua, sed inriguis ora salubris aquis. sol licet admoto tellurem sidere findat, et micet Icarii stella proterua canis, arua pererrantur Paeligna liquentibus undis, et uiret in tenero fertilis herba solo. terra ferax Cereris multoque feracior uuis; dat quoque baciferam Pallada rarus ager; perque resurgentes riuis labentibus herbas gramineus madidam caespes obumbrat humum. At meus ignis abest. uerbo peccauimus uno! quae mouet ardores est procul; ardor adest. non ego, si medius Polluce et Castore ponar, in caeli sine te parte fuisse uelim. solliciti iaceant terraque premantur iniqua, in longas orbem qui secuere uias! aut iuuenum comites iussissent ire puellas, si fuit in longas terra secanda uias! tum mihi, si premerem uentosas horridus Alpes, dummodo cum domina, molle fuisset iter. cum domina Libycas ausim perrumpere Syrtes et dare non aequis uela ferenda Notis. non quae uirgineo portenta sub inguine latrant, nec timeam uestros, curua Malea, sinus; non quae submersis ratibus saturata Charybdis fundit et effusas ore receptat aquas. Quod si Neptuni uentosa potentia uincat, et subuenturos auferat unda deos, tunostris niueos umeris inpone lacertos; corpore nos facili dulce feremus onus. saepe petens Hero iuuenis transnauerat undas; tum quoque transnasset, sed uia caeca fuit. At sine te, quamuis operosi uitibus agri me teneant, quamuis amnibus arua natent, et uocet in riuos currentem rusticus undam, frigidaque arboreas mulceat aura comas, non ego Paelignos uideor celebrare salubres, non ego natalem, rura paterna, locum sed Scythiam Cilicasque feros uiridesque Britannos, quaeque Prometheo saxa cruore rubent. Ulmus amat uitem, uitis non deserit ulmum; separor a domina cur ego saepe mea? at mihi te comitem iuraras usque futuram per me perque oculos, sidera nostra, tuos! uerba puellarum, foliis leuiora caducis, inrita, qua uisum est, uentus et unda ferunt. Siqua mei tamen est in te pia cura relicti, incipe pollicitis addere facta tuis, paruaque quamprimum rapientibus esseda mannis ipsa per admissas concute lora iubas! at uos, qua ueniet, tumidi, subsidite, montes, et faciles curuis uallibus este, uiae! µ217 XVII Siquis erit, qui turpe putet seruire puellae, illo conuincar iudice turpis ego! sim licet infamis, dum me moderatius urat, quae Paphon et fluctupulsa Cythera tenet. atque utinam dominae miti quoque praeda fuissem formosae quoniam praeda futurus eram! dat facies animos. facie uiolenta Corinna est me miserum! cur est tam bene nota sibi? scilicet a speculi sumuntur imagine fastus, nec nisi conpositam se prius illa uidet! Non, tibi si facies animum dat et omina regni o facies oculos nata tenere meos! collatum idcirco tibi me contemnere debes; aptari magnis inferiora licet. traditur et nymphe mortalis amore Calypso capta recusantem detinuisse uirum. creditur aequoream Pthio Nereida regi, Egeriam iusto concubuisse Numae, Vulcano Venerem, quamuis incude relicta turpiter obliquo claudicet ille pede. carminis hoc ipsum genus inpar; sed tamen apte iungitur herous cum breuiore modo. tuquoque me, mea lux, in quaslibet accipe leges; te deceat medio iura dedisse foro. Non tibi crimen ero, nec quo laetere remoto; non erit hic nobis infitiandus amor. sunt mihi pro magno felicia carmina censu, et multae per me nomen habere uolunt; noui aliquam, quae se circumferat esse Corinnam. ut fiat, quid non illa dedisse uelit? sed neque diuersi ripa labuntur eadem frigidus Eurotas populiferque Padus, nec nisi tunostris cantabitur ulla libellis; ingenio causas tudabis una meo. µ218 XVIII Carmen ad iratum dum tu perducis Achillen primaque iuratis induis arma uiris, nos, Macer, ignaua Veneris cessamus in umbra, et tener ausuros grandia frangit Amor. saepe meae 'tandem' dixi 'discede' puellae in gremio sedit protinus illa meo. saepe 'pudet!' dixi; lacrimis uix illa retentis 'me miseram! iam te' dixit 'amare pudet?' inplicuitque suos circum mea colla lacertos et, quae me perdunt, oscula mille dedit. uincor, et ingenium sumptis reuocatur ab armis, resque domi gestas et mea bella cano. Sceptra tamen sumpsi, curaque tragoedia nostra creuit, et huic operi quamlibet aptus eram. risit Amor pallamque meam pictosque cothurnos sceptraque priuata tam cito sumpta manu. hinc quoque me dominae numen deduxit iniquae, deque cothurnato uate triumphat Amor. Quod licet, aut artes teneri profitemur Amoris ei mihi, praeceptis urgeor ipse meis! aut, quod Penelopes uerbis reddatur Ulixi, scribimus et lacrimas, Phylli relicta, tuas, quod Paris et Macareus et quod male gratus Iason Hippolytique parens Hippolytusque legant, quodque tenens strictum Dido miserabilis ensem dicat et Aoniae Lesbis amata lyrae. Quam cito de toto rediit meus orbe Sabinus scriptaque diuersis rettulit ille locis! candida Penelope signum cognouit Ulixis; legit ab Hippolyto scripta nouerca suo. iam pius Aeneas miserae rescripsit Elissae, quodque legat Phyllis, si modo uiuit, adest. tristis ad Hypsipylen ab Iasone littera uenit; det uotam Phoebo Lesbis amata lyram. Nec tibi, qua tutum uati, Macer, arma canenti aureus in medio Marte tacetur Amor. et Paris est illic et adultera, nobile crimen, et comes extincto Laodamia uiro. si bene te noui, non bella libentius istis dicis, et a uestris in mea castra uenis. µ219 XIX Si tibi non opus est seruata, stulte, puella, at mihi fac serues, quo magis ipse uelim! quod licet, ingratum est; quod non licet acrius urit. ferreus est, siquis, quod sinit alter, amat speremus pariter, pariter metuamus amantes, et faciat uoto rara repulsa locum. quo mihi fortunam, quae numquam fallere curet? nil ego, quod nullo tempore laedat, amo! Viderat hoc in me uitium uersuta Corinna, quaque capi possem, callida norat opem. a, quotiens sani capitis mentita dolores cunctantem tardo iussit abire pede! a, quotiens finxit culpam, quantumque licebat insonti, speciem praebuit esse nocens! sic ubi uexarat tepidosque refouerat ignis, rursus erat uotis comis et apta meis. quas mihi blanditias, quam dulcia uerba parabat oscula, di magni, qualia quotque dabat! Tuquoque, quae nostros rapuisti nuper ocellos, saepe time simulans, saepe rogata nega; et sine me ante tuos proiectum in limine postis longa pruinosa frigora nocte pati. sic mihi durat amor longosque adolescit in annos; hoc iuuat; haec animi sunt alimenta mei. pinguis amor nimiumque patens in taedia nobis uertitur et, stomacho dulcis ut esca, nocet. si numquam Danaen habuisset aenea turris, non esset Danae de Ioue facta parens; dum seruat Iuno mutatam cornibus Io, facta est, quam fuerat, gratior illa Ioui. quod licet et facile est quisquis cupit, arbore frondis carpat et e magno flumine potet aquam. siqua uolet regnare diu, deludat amantem. ei mihi, ne monitis torquear ipse meis! quidlibet eueniat, nocet indulgentia nobis quod sequitur, fugio; quod fugit, ipse sequor. At tu, formosae nimium secure puellae, incipe iam prima claudere nocte forem. incipe, quis totiens furtim tua limina pulset, quaerere, quid latrent nocte silente canes, quas ferat et referat sollers ancilla tabellas, cur totiens uacuo secubet ipsa toro. mordeat ista tuas aliquando cura medullas, daque locum nostris materiamque dolis. ille potest uacuo furari litore harenas, uxorem stulti siquis amare potest. iamque ego praemoneo: nisi tu seruare puellam incipis, incipiet desinere esse mea! multa diuque tuli; speraui saepe futurum, cum bene seruasses, ut bene uerba darem. lentus es et pateris nulli patienda marito; at mihi concessi finis amoris erit! Scilicet infelix numquam prohibebor adire? nox mihi sub nullo uindice semper erit? nil metuam? per nulla traham suspiria somnos? nil facies, cur te iure perisse uelim? quid mihi cum facili, quid cum lenone marito? corrumpit uitio gaudia nostra suo. quin alium, quem tanta iuuat patientia, quaeris? me tibi riualem si iuuat esse, ueta! µ301 I Stat uetus et multos incaedua silua per annos; credibile est illi numen inesse loco. fons sacer in medio speluncaque pumice pendens, et latere ex omni dulce queruntur aues. Hic ego dum spatior tectus nemoralibus umbris quod mea, quaerebam, Musa moueret opus uenit odoratos Elegia nexa capillos, et, puto, pes illi longior alter erat. forma decens, uestis tenuissima, uultus amantis, et pedibus uitium causa decoris erat. uenit et ingenti uiolenta Tragoedia passu: fronte comae torua, palla iacebat humi; laeua manus sceptrum late regale mouebat, Lydius alta pedum uincla cothurnus erat. Et prior 'ecquis erit,' dixit, 'tibi finis amandi, O argumenti lente poeta tui? nequitiam uinosa tuam conuiuia narrant, narrant in multas conpita secta uias. saepe aliquis digito uatem designat euntem, atque ait "hic, hic est, quem ferus urit Amor!" fabula, nec sentis, tota iactaris in urbe, dum tua praeterito facta pudore refers. tempus erat, thyrso pulsum grauiore moueri; cessatum satis est; incipe maius opus! materia premis ingenium. cane facta uirorum. "haec animo," dices, "area facta meo est!" quod tenerae cantent, lusit tua Musa, puellae, primaque per numeros acta iuuenta suos. nunc habeam per te Romana Tragoedia nomen! inplebit leges spiritus iste meas.' Hactenus, et mouit pictis innixa cothurnis densum caesarie terque quaterque caput. altera, si memini, limis subrisit ocellis fallor, an in dextra myrtea uirga fuit? 'Quid grauibus uerbis, animosa Tragoedia,' dixit, 'me premis? an numquam non grauis esse potes? inparibus tamen es numeris dignata moueri; in me pugnasti uersibus usa meis. non ego contulerim sublimia carmina nostris; obruit exiguas regia uestra fores. sum leuis, et mecum leuis est, mea cura, Cupido; non sum materia fortior ipsa mea. rustica sit sine me lasciui mater Amoris; huic ego proueni lena comesque deae. quam tu non poteris duro reserare cothurno, haec est blanditiis ianua laxa meis; et tamen emerui plus quam tu posse, ferendo multa supercilio non patienda tuo. per me decepto didicit custode Corinna liminis adstricti sollicitare fidem, delabique toro tunica uelata soluta atque inpercussos nocte mouere pedes. a quotiens foribus duris infixa pependi, non uerita a populo praetereunte legi! quin ego me memini, dum custos saeuus abiret, ancillae miseram delituisse sinu. quid, cum me munus natali mittis, at illa rumpit et adposita barbara mersat aqua? prima tuae moui felicia semina mentis; munus habes, quod te iam petit ista, meum.' Desierat. coepi: 'per uos utramque rogamus, in uacuas aures uerba timentis eant. altera me sceptro decoras altoque cothurno; iam nunc contacto magnus in ore sonus. altera das nostro uicturum nomen amori ergo ades et longis uersibus adde breuis! exiguum uati concede, Tragoedia, tempus! tu labor aeternus; quod petit illa, breue est.' Mota dedit ueniam. Teneri properentur Amores, dum uacat; a tergo grandius urguet opus! µ302 II 'Non ego nobilium sedeo studiosus equorum; cui tamen ipsa faues, uincat ut ille, precor. ut loquerer tecum ueni, tecumque sederem, ne tibi non notus, quem facis, esset amor. tu cursus spectas, ego te; spectemus uterque quod iuuat, atque oculos pascat uterque suos. O, cuicumque faues, felix agitator equorum! ergo illi curae contigit esse tuae? hoc mihi contingat, sacro de carcere missis insistam forti mente uehendus equis, et modo lora dabo, modo uerbere terga notabo, nunc stringam metas interiore rota. si mihi currenti fueris conspecta, morabor, deque meis manibus lora remissa fluent. at quam paene Pelops Pisaea concidit hasta, dum spectat uultus, Hippodamia, tuos! nempe fauore suae uicit tamen ille puellae. uincamus dominae quisque fauore suae! Quid frustra refugis? cogit nos linea iungi. haec in lege loci commoda circus habet tu tamen a dextra, quicumque es, parce puellae; contactu lateris laeditur ista tui. tu quoque, qui spectas post nos, tua contrahe crura, si pudor est, rigido nec preme terga genu! Sed nimium demissa iacent tibi pallia terra. collige uel digitis en ego tollo meis! inuida uestis eras, quae tam bona crura tegebas; quoque magis spectes inuida uestis eras! talia Milanion Atalantes crura fugacis optauit manibus sustinuisse suis. talia pinguntur succinctae crura Dianae cum sequitur fortes, fortior ipsa, feras. his ego non uisis arsi; quid fiet ab ipsis? in flammam flammas, in mare fundis aquas. suspicor ex istis et cetera posse placere, quae bene sub tenui condita ueste latent. Vis tamen interea faciles arcessere uentos? quos faciet nostra mota tabella manu. an magis hic meus est animi, non aeris aestus, captaque femineus pectora torret amor? dum loquor, alba leui sparsa est tibi puluere uestis. sordide de niueo corpore puluis abi! Sed iam pompa uenit linguis animisque fauete! tempus adest plausus aurea pompa uenit. prima loco fertur passis Victoria pinnis huc ades et meus hic fac, dea, uincat amor! plaudite Neptuno, nimium qui creditis undis! nil mihi cum pelago; me mea terra capit. plaude tuo Marti, miles! nos odimus arma; pax iuuat et media pace repertus amor. auguribus Phoebus, Phoebe uenantibus adsit! artifices in te uerte, Minerua, manus! ruricolae, Cereri teneroque adsurgite Baccho! Pollucem pugiles, Castora placet eques! nos tibi, blanda Venus, puerisque potentibus arcu plaudimus; inceptis adnue, diua, meis daque nouae mentem dominae! patiatur amari! adnuit et motu signa secunda dedit. quod dea promisit, promittas ipsa, rogamus; pace loquar Veneris, tu dea maior eris. per tibi tot iuro testes pompamque deorum, te dominam nobis tempus in omne peti! Sed pendent tibi crura. potes, si forte iuuabit, cancellis primos inseruisse pedes. maxima iam uacuo praetor spectacula circo quadriiugos aequo carcere misit equos. cui studeas, uideo. uincet, cuicumque fauebis. quid cupias, ipsi scire uidentur equi. me miserum, metam spatioso circuit orbe! quid facis? admoto proxumus axe subit. quid facis, infelix? perdis bona uota puellae. tende, precor, ualida lora sinistra manu! fauimus ignauo sed enim reuocate, Quirites, et date iactatis undique signa togis! en, reuocant! ac ne turbet toga mota capillos, in nostros abdas te licet usque sinus. Iamque patent iterum reserato carcere postes; euolat admissis discolor agmen equis. nunc saltem supera spatioque insurge patenti! sint mea, sint dominae fac rata uota meae! Sunt dominae rata uota meae, mea uota supersunt. ille tenet palmam; palma petenda mea est.' Risit, et argutis quiddam promisit ocellis. 'Hoc satis est, alio cetera redde loco!' µ303 III Esse deos, i, crede. Fidem iurata fefellit, et facies illi, quae fuit ante, manet! quam longos habuit nondum periura capillos, tam longos, postquam numina laesit, habet. candida candorem roseo suffusa rubore ante fuit niueo lucet in ore rubor. pes erat exiguus pedis est artissima forma. longa decensque fuit longa decensque manet. argutos habuit; radiant ut sidus ocelli, per quos mentita est perfida saepe mihi. scilicet aeterni falsum iurare puellis di quoque concedunt, formaque numen habet. perque suos illam nuper iurasse recordor perque meos oculos: en doluere mei! Dicite, di, si uos inpune fefellerat illa, alterius meriti cur ego damna tuli? an non inuidiae uobis Cepheia uirgo est, pro male formosa iussa parente mori? non satis est, quod uos habui sine pondere testis, et mecum lusos ridet inulta deos? ut sua per nostram redimat periuria poenam, uictima deceptus decipientis ero? aut sine re nomen deus est frustraque timetur et stulta populos credulitate mouet; aut, siquis deus est, teneras amat ille puellas et nimium solas omnia posse iubet. nobis fatifero Mauors accingitur ense; nos petit inuicta Palladis hasta manu. nobis flexibiles curuantur Apollinis arcus; in nos alta Iouis dextera fulmen habet. formosas superi metuunt offendere laesi atque ultro, quae se non timuere, timent. et quisquam pia tura focis inponere curat? certe plus animi debet inesse uiris! Iuppiter igne suo lucos iaculatur et arces missaque periuras tela ferire uetat. tot meruere peti Semele miserabilis arsit! officio est illi poena reperta suo; at si uenturo se subduxisset amanti, non pater in Baccho matris haberet opus. Quid queror et toto facio conuicia caelo? di quoque habent oculos, di quoque pectus habent! si deus ipse forem, numen sine fraude liceret femina mendaci falleret ore meum; ipse ego iurarem uerum iurare puellas et non de tetricis dicerer esse deus. tu tamen illorum moderatius utere dono aut oculis certe parce, puella, meis! µ304 IV Dure uir, inposito tenerae custode puellae nil agis; ingenio est quaeque tuenda suo. siqua metu dempto casta est, ea denique casta est; quae, quia non liceat, non facit, illa facit! ut iam seruaris bene corpus, adultera mens est; nec custodiri, ne uelit, ulla potest. nec corpus seruare potes, licet omnia claudas; omnibus exclusis intus adulter erit. cui peccare licet, peccat minus; ipsa potestas semina nequitiae languidiora facit. desine, crede mihi, uitia inritare uetando; obsequio uinces aptius illa tuo. Vidi ego nuper equum contra sua uincla tenacem ore reluctanti fulminis ire modo; constitit ut primum concessas sensit habenas frenaque in effusa laxa iacere iuba! nitimur in uetitum semper cupimusque negata; sic interdictis imminet aeger aquis. centum fronte oculos, centum ceruice gerebat Argus et hos unus saepe fefellit Amor; in thalamum Danae ferro saxoque perennem quae fuerat uirgo tradita, mater erat; Penelope mansit, quamuis custode carebat, inter tot iuuenes intemerata procos. Quidquid seruatur cupimus magis, ipsaque furem cura uocat; pauci, quod sinit alter, amant. nec facie placet illa sua, sed amore mariti; nescio quid, quod te ceperit, esse putant. non proba fit, quam uir seruat, sed adultera cara; ipse timor pretium corpore maius habet. indignere licet, iuuat inconcessa uoluptas; sola placet, 'timeo!' dicere siqua potest. nec tamen ingenuam ius est seruare puellam hic metus externae corpora gentis agat! scilicet ut possit custos 'ego' dicere 'feci,' in laudem serui casta sit illa tui? Rusticus est nimium, quem laedit adultera coniunx, et notos mores non satis urbis habet in qua Martigenae non sunt sine crimine nati Romulus Iliades Iliadesque Remus. quo tibi formosam, si non nisi casta placebat? non possunt ullis ista coire modis. Si sapis, indulge dominae uultusque seueros exue, nec rigidi iura tuere uiri, et cole quos dederit multos dabit uxor amicos. gratia sic minimo magna labore uenit; sic poteris iuuenum conuiuia semper inire et, quae non dederis, multa uidere domi. µ305 V 'Nox erat, et somnus lassos submisit ocellos; terruerunt animum talia uisa meum: Colle sub aprico creberrimus ilice lucus stabat, et in ramis multa latebat auis. area gramineo suberat uiridissima prato, umida de guttis lene sonantis aquae. ipse sub arboreis uitabam frondibus aestum fronde sub arborea sed tamen aestus erat ecce! petens uariis inmixtas floribus herbas constitit ante oculos candida uacca meos, candidior niuibus, tunc cum cecidere recentes, in liquidas nondum quas mora uertit aquas; candidior, quod adhuc spumis stridentibus albet et modo siccatam, lacte, reliquit ouem. taurus erat comes huic, feliciter ille maritus, cumque sua teneram coniuge pressit humum. Dum iacet et lente reuocatas ruminat herbas atque iterum pasto pascitur ante cibo, uisus erat, somno uires adimente ferendi, cornigerum terra deposuisse caput. huc leuibus cornix pinnis delapsa per auras uenit et in uiridi garrula sedit humo, terque bouis niueae petulanti pectora rostro fodit et albentis abstulit ore iubas. illa locum taurumque diu cunctata relinquit sed niger in uaccae pectore liuor erat; utque procul uidit carpentes pabula tauros carpebant tauri pabula laeta procul illuc se rapuit gregibusque inmiscuit illis et petiit herbae fertilioris humum. Dic age, nocturnae, quicumque es, imaginis augur, siquid habent ueri, uisa quid ista ferant.' Sic ego; nocturnae sic dixit imaginis augur, expendens animo singula dicta suo: 'Quem tu mobilibus foliis uitare uolebas, sed male uitabas, aestus amoris erat. uacca puella tua est; aptus color ille puellae; tu uir et in uacca conpare taurus eras. pectora quod rostro cornix fodiebat acuto, ingenium dominae lena mouebat anus. quod cunctata diu taurum sua uacca reliquit, frigidus in uiduo destituere toro. liuor et aduerso maculae sub pectore nigrae pectus adulterii labe carere negant.' Dixerat interpres. gelido mihi sanguis ab ore fugit, et ante oculos nox stetit alta meos. µ306 VI Amnis harundinibus limosas obsite ripas, ad dominam propero siste parumper aquas! nec tibi sunt pontes nec quae sine remigis ictu concaua traiecto cumba rudente uehat. paruus eras, memini, nec te transire refugi, summaque uix talos contigit unda meos. nunc ruis adposito niuibus de monte solutis et turpi crassas gurgite uoluis aquas. quid properasse iuuat, quid parca dedisse quieti tempora, quid nocti conseruisse diem, si tamen hic standum est, si non datur artibus ullis ulterior nostro ripa premenda pedi? nunc ego, quas habuit pinnas Danaeius heros, terribili densum cum tulit angue caput, nunc opto currum, de quo Cerealia primum semina uenerunt in rude missa solum. prodigiosa loquor ueterum mendacia uatum; nec tulit haec umquam nec feret ulla dies. Tu potius, ripis effuse capacibus amnis sic aeternus eas labere fine tuo! non eris inuidiae, torrens, mihi crede, ferendae, si dicar per te forte retentus amans. flumina deberent iuuenes in amore iuuare; flumina senserunt ipsa, quid esset amor. Inachus in Melie Bithynide pallidus isse dicitur et gelidis incaluisse uadis. nondum Troia fuit lustris obsessa duobus, cum rapuit uultus, Xanthe, Neaera tuos. quid? non Alpheon diuersis currere terris uirginis Arcadiae certus adegit amor? te quoque promissam Xutho, Penee, Creusam Pthiotum terris occuluisse ferunt. quid referam Asopon, quem cepit Martia Thebe, natarum Thebe quinque futura parens? cornua si tua nunc ubi sint, Acheloe, requiram, Herculis irata fracta querere manu; nec tanti Calydon nec tota Aetolia tanti, una tamen tanti Deianira fuit. ille fluens diues septena per ostia Nilus, qui patriam tantae tam bene celat aquae, fertur in Euanthe collectam Asopide flammam uincere gurgitibus non potuisse suis. siccus ut amplecti Salmonida posset Enipeus, cedere iussit aquam; iussa recessit aqua. Nec te praetereo, qui per caua saxa uolutans Tiburis Argei pomifera arua rigas, Ilia cui placuit, quamuis erat horrida cultu, ungue notata comas, ungue notata genas. illa gemens patruique nefas delictaque Martis errabat nudo per loca sola pede. hanc Anien rapidis animosus uidit ab undis raucaque de mediis sustulit ora uadis atque ita 'quid nostras' dixit 'teris anxia ripas, Ilia, ab Idaeo Laumedonte genus? quo cultus abiere tui? quid sola uagaris, uitta nec euinctas inpedit alba comas? quid fles et madidos lacrimis corrumpis ocellos pectoraque insana plangis aperta manu? ille habet et silices et uiuum in pectore ferrum, qui tenero lacrimas lentus in ore uidet. Ilia, pone metus! tibi regia nostra patebit, teque colent amnes. Ilia, pone metus! tu centum aut plures inter dominabere nymphas; nam centum aut plures flumina nostra tenent. ne me sperne, precor, tantum, Troiana propago; munera promissis uberiora feres.' Dixerat. illa oculos in humum deiecta modestos spargebat teneros flebilis imbre sinus. ter molita fugam ter ad altas restitit undas, currendi uires eripiente metu. sera tamen scindens inimico pollice crinem edidit indignos ore tremente sonos: 'o utinam mea lecta forent patrioque sepulcro condita, cum poterant uirginis ossa legi! cur, modo Vestalis, taedas inuitor ad ullas turpis et Iliacis infitianda focis? quid moror et digitis designor adultera uulgi? desint famosus quae notet ora pudor!' Hactenus, et uestem tumidis praetendit ocellis atque ita se in rapidas perdita misit aquas. supposuisse manus ad pectora lubricus amnis dicitur et socii iura dedisse tori. Te quoque credibile est aliqua caluisse puella; sed nemora et siluae crimina uestra tegunt. dum loquor, increuit latis spatiosior undis, nec capit admissas alueus altus aquas. quid mecum, furiose, tibi? quid mutua differs gaudia? quid coeptum, rustice, rumpis iter? quid? si legitimum flueres, si nobile flumen, si tibi per terras maxima fama foret nomen habes nullum, riuis collecte caducis, nec tibi sunt fontes nec tibi certa domus! fontis habes instar pluuiamque niuesque solutas, quas tibi diuitias pigra ministrat hiemps; aut lutulentus agis brumali tempore cursus, aut premis arentem puluerulentus humum. quis te tum potuit sitiens haurire uiator? quis dixit grata uoce 'perennis eas'? damnosus pecori curris, damnosior agris. forsitan haec alios; me mea damna mouent. Huic ego, uae! demens narrabam fluminum amores! iactasse indigne nomina tanta pudet. nescio quem hunc spectans Acheloon et Inachon amnem et potui nomen, Nile, referre tuum! at tibi pro meritis, opto, non candide torrens, sint rapidi soles siccaque semper hiemps! µ307 VII At non formosa est, at non bene culta puella, at, puto, non uotis saepe petita meis! hanc tamen in nullos tenui male languidus usus, sed iacui pigro crimen onusque toro; nec potui cupiens, pariter cupiente puella, inguinis effeti parte iuuante frui. illa quidem nostro subiecit eburnea collo bracchia Sithonia candidiora niue, osculaque inseruit cupida luctantia lingua lasciuum femori supposuitque femur, et mihi blanditias dixit dominumque uocauit, et quae praeterea publica uerba iuuant. tacta tamen ueluti gelida mea membra cicuta segnia propositum destituere meum; truncus iners iacui, species et inutile pondus, et non exactum, corpus an umbra forem. Quae mihi uentura est, siquidem uentura, senectus, cum desit numeris ipsa iuuenta suis? a, pudet annorum: quo me iuuenemque uirumque? nec iuuenem nec me sensit amica uirum! sic flammas aditura pias aeterna sacerdos surgit et a caro fratre uerenda soror. at nuper bis flaua Chlide, ter candida Pitho, ter Libas officio continuata meo est; exigere a nobis angusta nocte Corinnam me memini numeros sustinuisse nouem. Num mea Thessalico languent deuota ueneno corpora? num misero carmen et herba nocent, sagaue poenicea defixit nomina cera et medium tenuis in iecur egit acus? carmine laesa Ceres sterilem uanescit in herbam, deficiunt laesi carmine fontis aquae, ilicibus glandes cantataque uitibus uua decidit, et nullo poma mouente fluunt. quid uetat et neruos magicas torpere per artes? forsitan inpatiens fit latus inde meum. huc pudor accessit: facti pudor ipse nocebat; ille fuit uitii causa secunda mei. At qualem uidi tantum tetigique puellam! sic etiam tunica tangitur illa sua. illius ad tactum Pylius iuuenescere possit Tithonosque annis fortior esse suis. haec mihi contigerat; sed uir non contigit illi. quas nunc concipiam per noua uota preces? credo etiam magnos, quo sum tam turpiter usus, muneris oblati paenituisse deos. optabam certe recipi sum nempe receptus; oscula ferre tuli; proximus esse fui. quo mihi fortunae tantum? quo regna sine usu? quid, nisi possedi diues auarus opes? sic aret mediis taciti uulgator in undis pomaque, quae nullo tempore tangat, habet. a tenera quisquam sic surgit mane puella, protinus ut sanctos possit adire deos? Sed, puto, non blanda: non optima perdidit in me oscula; non omni sollicitauit ope! illa graues potuit quercus adamantaque durum surdaque blanditiis saxa mouere suis. digna mouere fuit certe uiuosque uirosque; sed neque tum uixi nec uir, ut ante, fui. quid iuuet, ad surdas si cantet Phemius aures? quid miserum Thamyran picta tabella iuuat? At quae non tacita formaui gaudia mente! quos ego non finxi disposuique modos! nostra tamen iacuere uelut praemortua membra turpiter hesterna languidiora rosa quae nunc, ecce, uigent intempestiua ualentque, nunc opus exposcunt militiamque suam. quin istic pudibunda iaces, pars pessima nostri? sic sum pollicitis captus et ante tuis. tu dominum fallis; per te deprensus inermis tristia cum magno damna pudore tuli. Hanc etiam non est mea dedignata puella molliter admota sollicitare manu; sed postquam nullas consurgere posse per artes inmemoremque sui procubuisse uidet, 'quid me ludis?' ait, 'quis te, male sane, iubebat inuitum nostro ponere membra toro? aut te traiectis Aeaea uenefica lanis deuouet, aut alio lassus amore uenis.' nec mora, desiluit tunica uelata soluta et decuit nudos proripuisse pedes! neue suae possent intactam scire ministrae, dedecus hoc sumpta dissimulauit aqua. µ308 VIII Et quisquam ingenuas etiamnunc suspicit artes, aut tenerum dotes carmen habere putat? ingenium quondam fuerat pretiosius auro; at nunc barbaria est grandis, habere nihil. cum pulchrae dominae nostri placuere libelli, quo licuit libris, non licet ire mihi; cum bene laudauit, laudato ianua clausa est. turpiter huc illuc ingeniosus eo. Ecce, recens diues parto per uulnera censu praefertur nobis sanguine pastus eques! hunc potes amplecti formosis, uita, lacertis? huius in amplexu, uita, iacere potes? si nescis, caput hoc galeam portare solebat; ense latus cinctum, quod tibi seruit, erat; laeua manus, cui nunc serum male conuenit aurum, scuta tulit; dextram tange cruenta fuit! qua periit aliquis, potes hanc contingere dextram? heu, ubi mollities pectoris illa tui? cerne cicatrices, ueteris uestigia pugnae quaesitum est illi corpore, quidquid habet. forsitan et, quotiens hominem iugulauerit, ille indicet! hoc fassas tangis, auara, manus? ille ego Musarum purus Phoebique sacerdos ad rigidas canto carmen inane fores? discite, qui sapitis, non quae nos scimus inertes, sed trepidas acies et fera castra sequi proque bono uersu primum deducite pilum! nox tibi, si belles, possit, Homere, dari. Iuppiter, admonitus nihil esse potentius auro, corruptae pretium uirginis ipse fuit. dum merces aberat, durus pater, ipsa seuera, aerati postes, ferrea turris erat; sed postquam sapiens in munere uenit adulter, praebuit ipsa sinus et dare iussa dedit. at cum regna senex caeli Saturnus haberet, omne lucrum tenebris alta premebat humus. aeraque et argentum cumque auro pondera ferri manibus admorat, nullaque massa fuit. at meliora dabat curuo sine uomere fruges pomaque et in quercu mella reperta caua. nec ualido quisquam terram scindebat aratro, signabat nullo limite mensor humum, non freta demisso uerrebant eruta remo; ultima mortali tum uia litus erat. Contra te sollers, hominum natura, fuisti et nimium damnis ingeniosa tuis. quo tibi, turritis incingere moenibus urbes? quo tibi, discordes addere in arma manus? quid tibi cum pelago terra contenta fuisses! cur non et caelum, tertia regna, petis? qua licet, adfectas caelum quoque templa Quirinus, Liber et Alcides et modo Caesar habent. eruimus terra solidum pro frugibus aurum. possidet inuentas sanguine miles opes. curia pauperibus clausa est dat census honores; inde grauis iudex, inde seuerus eques! Omnia possideant; illis Campusque forumque seruiat, hi pacem crudaque bella gerant tantum ne nostros auidi liceantur amores, et (satis est) aliquid pauperis esse sinant! at nunc, exaequet tetricas licet illa Sabinas, imperat ut captae qui dare multa potest; me prohibet custos, in me timet illa maritum. si dederim, tota cedet uterque domo! o si neclecti quisquam deus ultor amantis tam male quaesitas puluere mutet opes! µ309 IX Memnona si mater, mater plorauit Achillem, et tangunt magnas tristia fata deas, flebilis indignos, Elegia, solue capillos! a, nimis ex uero nunc tibi nomen erit! ille tui uates operis, tua fama, Tibullus ardet in extructo, corpus inane, rogo. ecce, puer Veneris fert euersamque pharetram et fractos arcus et sine luce facem; adspice, demissis ut eat miserabilis alis pectoraque infesta tundat aperta manu! excipiunt lacrimas sparsi per colla capilli, oraque singultu concutiente sonant. fratris in Aeneae sic illum funere dicunt egressum tectis, pulcher Iule, tuis; nec minus est confusa Venus moriente Tibullo, quam iuueni rupit cum ferus inguen aper. at sacri uates et diuum cura uocamur; sunt etiam qui nos numen habere putent. Scilicet omne sacrum mors inportuna profanat, omnibus obscuras inicit illa manus! quid pater Ismario, quid mater profuit Orpheo? carmine quid uictas obstipuisse feras? et Linon in siluis idem pater 'aelinon!' altis dicitur inuita concinuisse lyra. adice Maeoniden, a quo ceu fonte perenni uatum Pieriis ora rigantur aquis hunc quoque summa dies nigro submersit Auerno. defugiunt auidos carmina sola rogos; durant, uatis opus, Troiani fama laboris tardaque nocturno tela retexta dolo. sic Nemesis longum, sic Delia nomen habebunt, altera cura recens, altera primus amor. Quid uos sacra iuuant? quid nunc Aegyptia prosunt sistra? quid in uacuo secubuisse toro? cum rapiunt mala fata bonos ignoscite fasso! sollicitor nullos esse putare deos. uiue pius moriere; pius cole sacra colentem mors grauis a templis in caua busta trahet; carminibus confide bonis iacet, ecce, Tibullus: uix manet e toto, parua quod urna capit! tene, sacer uates, flammae rapuere rogales pectoribus pasci nec timuere tuis? aurea sanctorum potuissent templa deorum urere, quae tantum sustinuere nefas! auertit uultus, Erycis quae possidet arces; sunt quoque, qui lacrimas continuisse negant. Sed tamen hoc melius, quam si Phaeacia tellus ignotum uili supposuisset humo. hinc certe madidos fugientis pressit ocellos mater et in cineres ultima dona tulit; hinc soror in partem misera cum matre doloris uenit inornatas dilaniata comas, cumque tuis sua iunxerunt Nemesisque priorque oscula nec solos destituere rogos. Delia discedens 'felicius' inquit 'amata sum tibi; uixisti, dum tuus ignis eram.' cui Nemesis 'quid' ait 'tibi sunt mea damna dolori? me tenuit moriens deficiente manu.' Si tamen e nobis aliquid nisi nomen et umbra restat, in Elysia ualle Tibullus erit. obuius huic uenias hedera iuuenalia cinctus tempora cum Caluo, docte Catulle, tuo; tu quoque, si falsum est temerati crimen amici, sanguinis atque animae prodige Galle tuae. his comes umbra tua est; siqua est modo corporis umbra, auxisti numeros, culte Tibulle, pios. ossa quieta, precor, tuta requiescite in urna, et sit humus cineri non onerosa tuo! µ310 X Annua uenerunt Cerealis tempora sacri; secubat in uacuo sola puella toro. flaua Ceres, tenues spicis redimita capillos, cur inhibes sacris commoda nostra tuis? Te, dea, munificam gentes, ubi quaeque, loquuntur, nec minus humanis inuidet ulla bonis. ante nec hirsuti torrebant farra coloni, nec notum terris area nomen erat, sed glandem quercus, oracula prima, ferebant; haec erat et teneri caespitis herba cibus. prima Ceres docuit turgescere semen in agris falce coloratas subsecuitque comas; prima iugis tauros supponere colla coegit, et ueterem curuo dente reuellit humum. Hanc quisquam lacrimis laetari credit amantum et bene tormentis secubituque coli? nec tamen est, quamuis agros amet illa feraces, rustica nec uiduum pectus amoris habet. Cretes erunt testes nec fingunt omnia Cretes. Crete nutrito terra superba Ioue. illic, sideream mundi qui temperat arcem, exiguus tenero lac bibit ore puer. Magna fides testi: testis laudatur alumno. fassuram Cererem crimina nostra puto. uiderat Iasium Cretaea diua sub Ida figentem certa terga ferina manu. uidit, et ut tenerae flammam rapuere medullae, hinc pudor, ex illa parte trahebat amor. uictus amore pudor; sulcos arere uideres et sata cum minima parte redire sui. cum bene iactati pulsarant arua ligones, ruperat et duram uomer aduncus humum, seminaque in latos ierant aequaliter agros, inrita decepti uota colentis erant. diua potens frugum siluis cessabat in altis; deciderant longae spicea serta comae. sola fuit Crete fecundo fertilis anno; omnia, qua tulerat se dea, messis erat; ipsa, locus nemorum, canebat frugibus Ide, et ferus in silua farra metebat aper. optauit Minos similes sibi legifer annos; optasset, Cereris longus ut esset amor. Quod tibi secubitus tristes, dea flaua, fuissent, hoc cogor sacris nunc ego ferre tuis? cur ego sim tristis, cum sit tibi nata reperta regnaque quam Iuno sorte minore regat? festa dies Veneremque uocat cantusque merumque; haec decet ad dominos munera ferre deos. µ311 XIa Multa diuque tuli; uitiis patientia uicta est; cede fatigato pectore, turpis amor! scilicet adserui iam me fugique catenas, et quae non puduit ferre, tulisse pudet. uicimus et domitum pedibus calcamus amorem; uenerunt capiti cornua sera meo. perfer et obdura! dolor hic tibi proderit olim; saepe tulit lassis sucus amarus opem. Ergo ego sustinui, foribus tam saepe repulsus, ingenuum dura ponere corpus humo? ergo ego nescio cui, quem tu conplexa tenebas, excubui clausam seruus ut ante domum? uidi, cum foribus lassus prodiret amator, inualidum referens emeritumque latus; hoc tamen est leuius, quam quod sum uisus ab illo eueniat nostris hostibus ille pudor! Quando ego non fixus lateri patienter adhaesi, ipse tuus custos, ipse uir, ipse comes? scilicet et populo per me comitata placebas; causa fuit multis noster amoris amor. turpia quid referam uanae mendacia linguae et periuratos in mea damna deos? quid iuuenum tacitos inter conuiuia nutus uerbaque conpositis dissimulata notis? dicta erat aegra mihi praeceps amensque cucurri; ueni, et riuali non erat aegra meo! His et quae taceo duraui saepe ferendis; quaere alium pro me, qui queat ista pati. iam mea uotiua puppis redimita corona lenta tumescentes aequoris audit aquas. desine blanditias et uerba, potentia quondam, perdere non ego nunc stultus, ut ante fui! XIb Luctantur pectusque leue in contraria tendunt hac amor hac odium, sed, puto, uincit amor. odero, si potero; si non, inuitus amabo. nec iuga taurus amat; quae tamen odit, habet. nequitiam fugio fugientem forma reducit; auersor morum crimina corpus amo. sic ego nec sine te nec tecum uiuere possum, et uideor uoti nescius esse mei. aut formosa fores minus, aut minus inproba, uellem; non facit ad mores tam bona forma malos. facta merent odium, facies exorat amorem me miserum, uitiis plus ualet illa suis! Parce, per o lecti socialia iura, per omnis qui dant fallendos se tibi saepe deos, perque tuam faciem, magni mihi numinis instar, perque tuos oculos, qui rapuere meos! quidquid eris, mea semper eris; tu selige tantum, me quoque uelle uelis, anne coactus amem! lintea dem potius uentisque ferentibus utar, ut, quam, si nolim, cogar amare, uelim. µ312 XII Quis fuit ille dies, quo tristia semper amanti omina non albae concinuistis aues? quodue putem sidus nostris occurrere fatis, quosue deos in me bella mouere querar? quae modo dicta mea est, quam coepi solus amare, cum multis uereor ne sit habenda mihi. Fallimur, an nostris innotuit illa libellis? sic erit ingenio prostitit illa meo. et merito! quid enim formae praeconia feci? uendibilis culpa facta puella mea est. me lenone placet, duce me perductus amator, ianua per nostras est adaperta manus. An prosint, dubium, nocuerunt carmina semper; inuidiae nostris illa fuere bonis. cum Thebae, cum Troia foret, cum Caesaris acta, ingenium mouit sola Corinna meum. auersis utinam tetigissem carmina Musis, Phoebus et inceptum destituisset opus! Nec tamen ut testes mos est audire poetas; malueram uerbis pondus abesse meis. per nos Scylla patri caros furata capillos pube premit rabidos inguinibusque canes; nos pedibus pinnas dedimus, nos crinibus angues; uictor Abantiades alite fertur equo. idem per spatium Tityon porreximus ingens, et tria uipereo fecimus ora cani; fecimus Enceladon iaculantem mille lacertis, ambiguae captos uirginis ore uiros. Aeolios Ithacis inclusimus utribus Euros; proditor in medio Tantalus amne sitit. de Niobe silicem, de uirgine fecimus ursam. concinit Odrysium Cecropis ales Ityn; Iuppiter aut in aues aut se transformat in aurum aut secat inposita uirgine taurus aquas. Protea quid referam Thebanaque semina, dentes; qui uomerent flammas ore, fuisse boues; flere genis electra tuas, Auriga, sorores; quaeque rates fuerint, nunc maris esse deas; auersumque diem mensis furialibus Atrei, duraque percussam saxa secuta lyram? Exit in inmensum fecunda licentia uatum, obligat historica nec sua uerba fide. et mea debuerat falso laudata uideri femina; credulitas nunc mihi uestra nocet. µ313 XIII Cum mihi pomiferis coniunx foret orta Faliscis, moenia contigimus uicta, Camille, tibi. casta sacerdotes Iunoni festa parabant et celebres ludos indigenamque bouem; grande morae pretium ritus cognoscere, quamuis difficilis cliuis huc uia praebet iter. Stat uetus et densa praenubilus arbore lucus; adspice concedas numen inesse loco. accipit ara preces uotiuaque tura piorum ara per antiquas facta sine arte manus. hinc, ubi praesonuit sollemni tibia cantu, it per uelatas annua pompa uias; ducuntur niueae populo plaudente iuuencae, quas aluit campis herba Falisca suis, et uituli nondum metuenda fronte minaces, et minor ex humili uictima porcus hara, duxque gregis cornu per tempora dura recuruo. inuisa est dominae sola capella deae; illius indicio siluis inuenta sub altis dicitur inceptam destituisse fugam. nunc quoque per pueros iaculis incessitur index et pretium auctori uulneris ipsa datur. Qua uentura dea est, iuuenes timidaeque puellae praeuerrunt latas ueste iacente uias. uirginei crines auro gemmaque premuntur, et tegit auratos palla superba pedes; more patrum Graio uelatae uestibus albis tradita supposito uertice sacra ferunt. ora fauent populi tum cum uenit aurea pompa, ipsa sacerdotes subsequiturque suas. Argiua est pompae facies; Agamemnone caeso et scelus et patrias fugit Halaesus opes iamque pererratis profugus terraque fretoque moenia felici condidit alta manu. ille suos docuit Iunonia sacra Faliscos. sint mihi, sint populo semper amica suo! µ314 XIV Non ego, ne pecces, cum sis formosa, recuso, sed ne sit misero scire necesse mihi; nec te nostra iubet fieri censura pudicam, sed tamen, ut temptes dissimulare, rogat. non peccat, quaecumque potest peccasse negare, solaque famosam culpa professa facit. quis furor est, quae nocte latent, in luce fateri, et quae clam facias facta referre palam? ignoto meretrix corpus iunctura Quiriti opposita populum summouet ante sera; tu tua prostitues famae peccata sinistrae commissi perages indiciumque tui? sit tibi mens melior, saltemue imitare pudicas, teque probam, quamuis non eris, esse putem. quae facis, haec facito; tantum fecisse negato, nec pudeat coram uerba modesta loqui! Est qui nequitiam locus exigat; omnibus illum deliciis inple, stet procul inde pudor! hinc simul exieris, lasciuia protinus omnis absit, et in lecto crimina pone tuo. illic nec tunicam tibi sit posuisse pudori nec femori inpositum sustinuisse femur; illic purpureis condatur lingua labellis, inque modos Venerem mille figuret amor; illic nec uoces nec uerba iuuantia cessent, spondaque lasciua mobilitate tremat! indue cum tunicis metuentem crimina uultum, et pudor obscenum diffiteatur opus; da populo, da uerba mihi; sine nescius errem, et liceat stulta credulitate frui! Cur totiens uideo mitti recipique tabellas? cur pressus prior est interiorque torus? cur plus quam somno turbatos esse capillos collaque conspicio dentis habere notam? tantum non oculos crimen deducis ad ipsos; si dubitas famae parcere, parce mihi! mens abit et morior quotiens peccasse fateris, perque meos artus frigida gutta fluit. tunc amo, tunc odi frustra quod amare necesse est; tunc ego, sed tecum, mortuus esse uelim! Nil equidem inquiram, nec quae celare parabis insequar, et falli muneris instar erit. si tamen in media deprensa tenebere culpa, et fuerint oculis probra uidenda meis, quae bene uisa mihi fuerint, bene uisa negato concedent uerbis lumina nostra tuis. prona tibi uinci cupientem uincere palma est, sit modo 'non feci!' dicere lingua memor. cum tibi contingat uerbis superare duobus, etsi non causa, iudice uince tuo! µ315 XV Quaere nouum uatem, tenerorum mater Amorum! raditur hic elegis ultima meta meis; quos ego conposui, Paeligni ruris alumnus nec me deliciae dedecuere meae siquid id est, usque a proauis uetus ordinis heres, non modo militiae turbine factus eques. Mantua Vergilio, gaudet Verona Catullo; Paelignae dicar gloria gentis ego, quam sua libertas ad honesta coegerat arma, cum timuit socias anxia Roma manus. atque aliquis spectans hospes Sulmonis aquosi moenia, quae campi iugera pauca tenent, 'Quae tantum' dicat 'potuistis ferre poetam, quantulacumque estis, uos ego magna uoco.' Culte puer puerique parens Amathusia culti. aurea de campo uellite signa meo! corniger increpuit thyrso grauiore Lyaeus: pulsanda est magnis area maior equis. inbelles elegi, genialis Musa, ualete, post mea mansurum fata superstes opus.