[1,0] LIBER PRIMUS. [1,1] Tempora cum causis Latium digesta per annum lapsaque sub terras ortaque signa canam. Excipe pacato, Caesar Germanice, uoltu hoc opus et timidae derige nauis iter, [1,5] officioque, leuem non auersatus honorem, en tibi deuoto numine dexter ades. Sacra recognosces annalibus eruta priscis et quo sit merito quaeque notata dies. Inuenies illic et festa domestica uobis; [1,10] saepe tibi pater est, saepe legendus auus, quaeque ferunt illi, pictos signantia fastos, tu quoque cum Druso praemia fratre feres. Caesaris arma canant alii: nos Caesaris aras et quoscumque sacris addidit ille dies. [1,15] Adnue conanti per laudes ire tuorum deque meo pauidos excute corde metus. Da mihi te placidum, dederis in carmina uires: ingenium uoltu statque caditque tuo. Pagina iudicium docti subitura mouetur [1,20] principis, ut Clario missa legenda deo. Quae sit enim culti facundia sensimus oris, ciuica pro trepidis cum tulit arma reis. Scimus et, ad nostras cum se tulit impetus artes, ingenii currant flumina quanta tui. [1,25] Si licet et fas est, uates rege uatis habenas, auspice te felix totus ut annus eat. Tempora digereret cum conditor Urbis, in anno constituit menses quinque bis esse suo. Scilicet arma magis quam sidera, Romule, noras, [1,30] curaque finitimos uincere maior erat. Est tamen et ratio, Caesar, quae mouerit illum, erroremque suum quo tueatur habet. Quod satis est, utero matris dum prodeat infans, hoc anno statuit temporis esse satis; [1,35] per totidem menses a funere coniugis uxor sustinet in uidua tristia signa domo. Haec igitur uidit trabeati cura Quirini, cum rudibus populis annua iura daret. Martis erat primus mensis, Venerisque secundus; [1,40] haec generis princeps, ipsius ille pater: tertius a senibus, iuuenum de nomine quartus, quae sequitur, numero turba notata fuit. At Numa nec Ianum nec auitas praeterit umbras, mensibus antiquis praeposuitque duos. [1,45] Ne tamen ignores uariorum iura dierum, non habet officii Lucifer omnis idem. Ille nefastus erit, per quem tria uerba silentur: fastus erit, per quem lege licebit agi. Nec toto perstare die sua iura putaris: [1,50] qui iam fastus erit, mane nefastus erat; nam simul exta deo data sunt, licet omnia fari, uerbaque honoratus libera praetor habet. Est quoque, quo populum ius est includere saeptis; est quoque, qui nono semper ab orbe redit. [1,55] uindicat Ausonias Iunonis cura Kalendas; Idibus alba Ioui grandior agna cadit; nonarum tutela deo caret. Omnibus istis ne fallare caue proximus ater erit. Omen ab euentu est: illis nam Roma diebus [1,60] damna sub auerso tristia Marte tulit. Haec mihi dicta semel, totis haerentia fastis, ne seriem rerum scindere cogar, erunt. Ecce tibi faustum, Germanice, nuntiat annum inque meo primum carmine Ianus adest. [1,65] Iane biceps, anni tacite labentis origo, solus de superis qui tua terga uides, dexter ades ducibus, quorum secura labore otia terra ferax, otia pontus habet: dexter ades patribusque tuis populoque Quirini, [1,70] et resera nutu candida templa tuo. Prospera lux oritur: linguis animisque fauete; nunc dicenda bona sunt bona uerba die. Lite uacent aures, insanaque protinus absint iurgia: differ opus, liuida turba, tuum. [1,75] Cernis odoratis ut luceat ignibus aether, et sonet accensis spica Cilissa focis? Flamma nitore suo templorum uerberat aurum, et tremulum summa spargit in aede iubar. Uestibus intactis Tarpeias itur in arces [1,80] et populus festo concolor ipse suo est, iamque noui praeeunt fasces, noua purpura fulget, et noua conspicuum pondera sentit ebur. Colla rudes operum praebent ferienda iuuenci, quos aluit campis herba Falisca suis. [1,85] Iuppiter arce sua totum cum spectet in orbem, nil nisi Romanum quod tueatur habet. Salue, laeta dies, meliorque reuertere semper, a populo rerum digna potente coli. Quem tamen esse deum te dicam, Iane biformis? [1,90] nam tibi par nullum Graecia numen habet. Ede simul causam, cur de caelestibus unus sitque quod a tergo sitque quod ante uides. Haec ego cum sumptis agitarem mente tabellis, lucidior uisa est quam fuit ante domus. [1,95] Tum sacer ancipiti mirandus imagine Ianus bina repens oculis obtulit ora meis. Extimui sensique metu riguisse capillos, et gelidum subito frigore pectus erat. Ille tenens baculum dextra clauemque sinistra [1,100] edidit hos nobis ore priore sonos: 'disce metu posito, uates operose dierum, quod petis, et uoces percipe mente meas. Me Chaos antiqui nam sum res prisca uocabant: aspice quam longi temporis acta canam. [1,105] lucidus hic aer et quae tria corpora restant, ignis, aquae, tellus, unus aceruus erat. Ut semel haec rerum secessit lite suarum inque nouas abiit massa soluta domos, flamma petit altum, propior locus aera cepit, [1,110] sederunt medio terra fretumque solo. Tunc ego, qui fueram globus et sine imagine moles, in faciem redii dignaque membra deo. nunc quoque, confusae quondam nota parua figurae, ante quod est in me postque uidetur idem. [1,115] Accipe, quaesitae quae causa sit altera formae, hanc simul ut noris officiumque meum. Quicquid ubique uides, caelum, mare, nubila, terras, omnia sunt nostra clausa patentque manu. Me penes est unum uasti custodia mundi, [1,120] et ius uertendi cardinis omne meum est. Cum libuit Pacem placidis emittere tectis, libera perpetuas ambulat illa uias: sanguine letifero totus miscebitur orbis, ni teneant rigidae condita bella serae. [1,125] Praesideo foribus caeli cum mitibus Horis: it, redit officio Iuppiter ipse meo. Inde uocor Ianus; cui cum Ceriale sacerdos imponit libum farraque mixta sale, nomina ridebis: modo namque Patulcius idem [1,130] et modo sacrifico Clusius ore uocor. Scilicet alterno uoluit rudis illa uetustas nomine diuersas significare uices. Uis mea narrata est; causam nunc disce figurae: iam tamen hanc aliqua tu quoque parte uides. [1,135] Omnis habet geminas, hinc atque hinc, ianua frontes, e quibus haec populum spectat, at illa Larem, utque sedens primi uester prope limina tecti ianitor egressus introitusque uidet, sic ego perspicio caelestis ianitor aulae [1,140] Eoas partes Hesperiasque simul. Ora uides Hecates in tres uertentia partes, seruet ut in ternas compita secta uias: et mihi, ne flexu ceruicis tempora perdam, cernere non moto corpore bina licet.' [1,145] Dixerat: et uoltu, si plura requirere uellem, difficilem mihi se non fore pactus erat. Sumpsi animum, gratesque deo non territus egi, uerbaque sum spectans plura locutus humum: 'Dic, age, frigoribus quare nouus incipit annus, [1,150] qui melius per uer incipiendus erat? Omnia tunc florent, tunc est noua temporis aetas, et noua de grauido palmite gemma tumet, et modo formatis operitur frondibus arbor, prodit et in summum seminis herba solum, [1,155] et tepidum uolucres concentibus aera mulcent, ludit et in pratis luxuriatque pecus. Tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo et luteum celsa sub trabe figit opus: tum patitur cultus ager et renouatur aratro. [1,160] Haec anni nouitas iure uocanda fuit.' Quaesieram multis; non multis ille moratus contulit in uersus sic sua uerba duos: 'Bruma noui prima est ueterisque nouissima solis: principium capiunt Phoebus et annus idem.' [1,165] Post ea mirabar cur non sine litibus esset prima dies. 'Causam percipe' Ianus ait. 'Tempora commisi nascentia rebus agendis, totus ab auspicio ne foret annus iners. Quisque suas artes ob idem delibat agendo, [1,170] nec plus quam solitum testificatur opus.' Mox ego, 'cur, quamuis aliorum numina placem, Iane, tibi primum tura merumque fero?' 'Ut possis aditum per me, qui limina seruo, ad quoscumque uoles' inquit 'habere deos.' [1,175] 'At cur laeta tuis dicuntur uerba Kalendis, et damus alternas accipimusque preces?' Tum deus incumbens baculo, quod dextra gerebat, 'Omina principiis' inquit 'inesse solent. Ad primam uocem timidas aduertitis aures, [1,180] et uisam primum consulit augur auem. Templa patent auresque deum, nec lingua caducas concipit ulla preces, dictaque pondus habent.' Desierat Ianus. Nec longa silentia feci, sed tetigi uerbis ultima uerba meis: [1,185] 'Quid uolt palma sibi rugosaque carica' dixi 'et data sub niueo candida mella cado?' 'Omen' ait 'causa est, ut res sapor ille sequatur et peragat coeptum dulcis ut annus iter.' 'Dulcia cur dentur uideo: stipis adice causam, [1,190] pars mihi de festo ne labet ulla tuo.' Risit, et 'O quam te fallunt tua saecula' dixit, 'qui stipe mel sumpta dulcius esse putas! Uix ego Saturno quemquam regnante uidebam cuius non animo dulcia lucra forent. [1,195] Tempore creuit amor, qui nunc est summus, habendi: uix ultra quo iam progrediatur habet. Pluris opes nunc sunt quam prisci temporis annis, dum populus pauper, dum noua Roma fuit, dum casa Martigenam capiebat parua Quirinum, [1,200] et dabat exiguum fluminis ulua torum. Iuppiter angusta uix totus stabat in aede, inque Iouis dextra fictile fulmen erat. Frondibus ornabant quae nunc Capitolia gemmis, pascebatque suas ipse senator oues: [1,205] nec pudor in stipula placidam cepisse quietem et fenum capiti subposuisse fuit. Iura dabat populis posito modo praetor aratro, et leuis argenti lammina crimen erat. At postquam fortuna loci caput extulit huius [1,210] et tetigit summo uertice Roma deos, creuerunt et opes et opum furiosa cupido, et, cum possideant plurima, plura petunt. Quaerere ut absumant, absumpta requirere certant, atque ipsae uitiis sunt alimenta uices: [1,215] sic quibus intumuit suffusa uenter ab unda, quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae. In pretio pretium nunc est: dat census honores, census amicitias; pauper ubique iacet. Tu tamen auspicium si sit stipis utile quaeris, [1,220] curque iuuent nostras aera uetusta manus, aera dabant olim: melius nunc omen in auro est, uictaque concessit prisca moneta nouae. Nos quoque templa iuuant, quamuis antiqua probemus, aurea: maiestas conuenit ipsa deo. [1,225] Laudamus ueteres, sed nostris utimur annis: mos tamen est aeque dignus uterque coli.' Finierat monitus. Placidis ita rursus, ut ante, clauigerum uerbis adloquor ipse deum: 'Multa quidem didici: sed cur naualis in aere [1,230] altera signata est, altera forma biceps?' 'Noscere me duplici posses ut imagine' dixit, 'ni uetus ipsa dies extenuasset opus. Causa ratis superest: Tuscum rate uenit ad amnem ante pererrato falcifer orbe deus. [1,235] Hac ego Saturnum memini tellure receptum caelitibus regnis a Ioue pulsus erat. Inde diu genti mansit Saturnia nomen; dicta quoque est Latium terra latente deo. At bona posteritas puppem formauit in aere, [1,240] hospitis aduentum testificata dei. Ipse solum colui, cuius placidissima laeuum radit harenosi Thybridis unda latus. Hic, ubi nunc Roma est, incaedua silua uirebat, tantaque res paucis pascua bubus erat. [1,245] Arx mea collis erat, quem uolgo nomine nostro nuncupat, haec aetas Ianiculumque uocat. Tunc ego regnabam, patiens cum terra deorum esset, et humanis numina mixta locis. Nondum Iustitiam facinus mortale fugarat [1,250] ultima de superis illa reliquit humum, proque metu populum sine ui pudor ipse regebat; nullus erat iustis reddere iura labor. Nil mihi cum bello: pacem postesque tuebar, et', clauem ostendens, 'haec' ait 'arma gero.' [1,255] Presserat ora deus. Tunc sic ego nostra resolui, uoce mea uoces eliciente dei: 'Cum tot sint iani, cur stas sacratus in uno, hic ubi iuncta foris templa duobus habes?' Ille, manu mulcens propexam ad pectora barbam, [1,260] protinus Oebalii rettulit arma Tati, utque leuis custos, armillis capta, Sabinos ad summae tacitos duxerit arcis iter. 'Inde, uelut nunc est, per quem descenditis', inquit, 'arduus in ualles per fora cliuus erat. [1,265] Et iam contigerat portam, Saturnia cuius dempserat oppositas inuidiosa seras; cum tanto ueritus committere numine pugnam, ipse meae moui callidus artis opus, oraque, qua pollens ope sum, fontana reclusi, [1,270] sumque repentinas eiaculatus aquas. Ante tamen madidis subieci sulpura uenis, clauderet ut Tatio feruidus umor iter. Cuius ut utilitas pulsis percepta Sabinis, quae fuerat, tuto reddita forma loco est; [1,275] ara mihi posita est paruo coniuncta sacello: haec adolet flammis cum strue farra suis.' 'At cur pace lates, motisque recluderis armis?' Nec mora, quaesiti reddita causa mihi est: 'Ut populo reditus pateant ad bella profecto, [1,280] tota patet dempta ianua nostra sera. Pace fores obdo, ne qua discedere possit; Caesareoque diu numine clausus ero.' Dixit, et attollens oculos diuersa uidentes aspexit toto quicquid in orbe fuit: [1,285] pax erat, et uestri, Germanice, causa triumphi, tradiderat famulas iam tibi Rhenus aquas. Iane, fac aeternos pacem pacisque ministros, neue suum praesta deserat auctor opus. Quod tamen ex ipsis licuit mihi discere fastis, [1,290] sacrauere patres hac duo templa die. Accepit Phoebo nymphaque Coronide natum insula, diuidua quam premit amnis aqua. Iuppiter in parte est: cepit locus unus utrumque iunctaque sunt magno templa nepotis auo. [1,295] Quid uetat et stellas, ut quaeque oriturque caditque, dicere? promissi pars sit et ista mei. Felices animae, quibus haec cognoscere primis inque domos superas scandere cura fuit! Credibile est illos pariter uitiisque locisque [1,300] altius humanis exseruisse caput. Non Venus et uinum sublimia pectora fregit officiumque fori militiaeue labor; nec leuis ambitio perfusaque gloria fuco magnarumque fames sollicitauit opum. [1,305] Admouere oculis distantia sidera nostris aetheraque ingenio subposuere suo. Sic petitur caelum, non ut ferat Ossan Olympus summaque Peliacus sidera tangat apex. Nos quoque sub ducibus caelum metabimur illis, [1,310] ponemusque suos ad uaga signa dies. Ergo ubi nox aderit uenturis tertia Nonis, sparsaque caelesti rore madebit humus, octipedis frustra quaerentur bracchia Cancri: praeceps occiduas ille subibit aquas. [1,315] Institerint Nonae, missi tibi nubibus atris signa dabunt imbres exoriente Lyra. Quattuor adde dies ductos ex ordine Nonis, Ianus Agonali luce piandus erit. Nominis esse potest succinctus causa minister, [1,320] hostia caelitibus quo feriente cadit, qui calido strictos tincturus sanguine cultros semper agatne rogat nec nisi iussus agit. Pars, quia non ueniant pecudes, sed agantur, ab actu nomen Agonalem credit habere diem. [1,325] Pars putat hoc festum priscis Agnalia dictum, una sit ut proprio littera dempta loco. An, quia praeuisos in aqua timet hostia cultros, a pecoris lux est ipsa notata metu? Fas etiam fieri solitis aetate priorum [1,330] nomina de ludis Graeca tulisse diem. Et pecus antiquus dicebat agonia sermo; ueraque iudicio est ultima causa meo. Utque ea non certa est, ita rex placare sacrorum numina lanigerae coniuge debet ouis. [1,335] Uictima quae dextra cecidit uictrice uocatur; hostibus a domitis hostia nomen habet. Ante, deos homini quod conciliare ualeret, far erat et puri lucida mica salis. Nondum pertulerat lacrimatas cortice murras [1,340] acta per aequoreas hospita nauis aquas, tura nec Euphrates nec miserat India costum, nec fuerant rubri cognita fila croci. Ara dabat fumos herbis contenta Sabinis, et non exiguo laurus adusta sono; [1,345] siquis erat factis prati de flore coronis qui posset uiolas addere, diues erat. Hic, qui nunc aperit percussi uiscera tauri, in sacris nullum culter habebat opus. Prima Ceres auidae gauisa est sanguine porcae, [1,350] ulta suas merita caede nocentis opes: nam sata uere nouo teneris lactentia sucis eruta saetigerae comperit ore suis. Sus dederat poenas: exemplo territus huius palmite debueras abstinuisse, caper. [1,355] Quem spectans aliquis dentes in uite prementem, talia non tacito dicta dolore dedit: 'Rode, caper, uitem: tamen hinc, cum stabis ad aram, in tua quod spargi cornua possit erit.' Uerba fides sequitur: noxae tibi deditus hostis [1,360] spargitur adfuso cornua, Bacche, mero. Culpa sui nocuit, nocuit quoque culpa capellae: quid bos, quid placidae commeruistis oues? Flebat Aristaeus, quod apes cum stirpe necatas uiderat inceptos destituisse fauos; [1,365] caerula quem genetrix aegre solata dolentem addidit haec dictis ultima uerba suis: 'Siste, puer, lacrimas: Proteus tua damna leuabit quoque modo repares quae periere dabit. Decipiat ne te uersis tamen ille figuris, [1,370] impediant geminas uincula firma manus.' Peruenit ad uatem iuuenis, resolutaque somno alligat aequorei bracchia capta senis. Ille sua faciem transformis adulterat arte; mox domitus uinclis in sua membra redit, [1,375] oraque caerulea tollens rorantia barba , 'Qua' dixit 'repares arte requiris apes? Obrue mactati corpus tellure iuuenci: quod petis a nobis, obrutus ille dabit.' Iussa facit pastor; feruent examina putri [1,380] de boue: mille animas una necata dedit. Poscit ouem fatum: uerbenas improba carpsit, quas pia dis ruris ferre solebat anus. Quid tuti superest, animam cum ponat in aris lanigerumque pecus ruricolaeque boues? [1,385] Placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum, ne detur celeri uictima tarda deo. Quod semel est geminae pro uirgine caesa Dianae, nunc quoque pro nulla uirgine cerua cadit. Exta canum uidi Triuiae libare Sapaeos [1,390] et quicumque tuas accolit, Haeme, niues. Caeditur et rigido custodi ruris asellus; causa pudenda quidem, sed tamen apta deo. Festa corymbiferi celebrabas, Graecia, Bacchi, tertia quae solito tempore bruma refert. [1,395] Di quoque cultores in idem uenere Lyaei et quicumque iocis non alienus erat, Panes et in Venerem Satyrorum prona iuuentus quaeque colunt amnes solaque rura deae. Uenerat et senior pando Silenus asello, [1,400] quique ruber pauidas inguine terret aues. Dulcia qui dignum nemus in conuiuia nacti gramine uestitis accubuere toris: uina dabat Liber, tulerat sibi quisque coronam, miscendas parce riuus agebat aquas. [1,405] Naides effusis aliae sine pectinis usu, pars aderant positis arte manuque comis; illa super suras tunicam collecta ministrat, altera dissuto pectus aperta sinu; exserit haec umerum, uestes trahit illa per herbas, [1,410] impediunt teneros uincula nulla pedes. Hinc aliae Satyris incendia mitia praebent, pars tibi, qui pinu tempora nexa geris: te quoque, inexstinctae Silene libidinis, urunt: nequitia est quae te non sinit esse senem. [1,415] At ruber, hortorum decus et tutela, Priapus omnibus ex illis Lotide captus erat: hanc cupit, hanc optat, sola suspirat in illa, signaque dat nutu sollicitatque notis. Fastus inest pulchris sequiturque superbia formam: [1,420] inrisum uoltu despicit illa suo. Nox erat, et uino somnum faciente iacebant corpora diuersis uicta sopore locis; Lotis in herbosa sub acernis ultima ramis, sicut erat lusu fessa, quieuit humo. [1,425] Surgit amans animamque tenens uestigia furtim suspenso digitis fert taciturna gradu. Ut tetigit niueae secreta cubilia nymphae, ipsa sui flatus ne sonet aura cauet; et iam finitima corpus librabat in herba: [1,430] illa tamen multi plena soporis erat. Gaudet et a pedibus tracto uelamine uota ad sua felici coeperat ire uia. Ecce rudens rauco Sileni uector asellus intempestiuos edidit ore sonos. [1,435] Territa consurgit nymphe, manibusque Priapum reicit, et fugiens concitat omne nemus. At deus, obscena nimium quoque parte paratus, omnibus ad lunae lumina risus erat. Morte dedit poenas auctor clamoris; et haec est [1,440] Hellespontiaco uictima grata deo. Intactae fueratis aues, solacia ruris, adsuetum siluis innocuumque genus, quae facitis nidos et plumis oua fouetis, et facili dulces editis ore modos; [1,445] sed nihil ista iuuant, quia linguae crimen habetis, dique putant mentes uos aperire suas. Nec tamen hoc falsum: nam, dis ut proxima quaeque, nunc pinna ueras, nunc datis ore notas. Tuta diu uolucrum proles tum denique caesa est, [1,450] iuueruntque deos indicis exta sui. Ergo saepe suo coniunx abducta marito uritur Idaliis alba columba focis. Nec defensa iuuant Capitolia, quo minus anser det iecur in lances, Inachioti, tuas. [1,455] Nocte deae Nocti cristatus caeditur ales, quod tepidum uigili prouocet ore diem. Interea Delphin clarum super aequora sidus tollitur et patriis exserit ora uadis. Postera lux hiemem medio discrimine signat, [1,460] aequaque praeteritae quae superabit erit. Proxima prospiciet Tithono nupta relicto Arcadiae sacrum pontificale deae. Te quoque lux eadem, Turni soror, aede recepit, hic ubi Virginea Campus obitur aqua. [1,465] Unde petam causas horum moremque sacrorum? deriget in medio quis mea uela freto? Ipsa mone, quae nomen habes a carmine ductum, propositoque faue, ne tuus erret honor. Orta prior luna, de se si creditur ipsi, [1,470] a magno tellus Arcade nomen habet. Hinc fuit Euander, qui, quamquam clarus utroque, nobilior sacrae sanguine matris erat; quae, simul aetherios animo conceperat ignes, ore dabat uero carmina plena dei. [1,475] Dixerat haec nato motus instare sibique, multaque praeterea tempore nacta fidem. Nam iuuenis nimium uera cum matre fugatus deserit Arcadiam Parrhasiumque larem. Cui genetrix flenti 'Fortuna uiriliter' inquit [1,480] 'siste, precor, lacrimas! ista ferenda tibi est. Sic erat in fatis, nec te tua culpa fugauit, sed deus: offenso pulsus es urbe deo. Non meriti poenam pateris, sed numinis iram: est aliquid magnis crimen abesse malis. [1,485] Conscia mens ut cuique sua est, ita concipit intra pectora pro facto spemque metumque suo. Nec tamen ut primus maere mala talia passus: obruit ingentes ista procella uiros. Passus idem est Tyriis qui quondam pulsus ab oris [1,490] Cadmus in Aonia constitit exul humo; passus idem Tydeus et idem Pagasaeus Iason, et quos praeterea longa referre mora est. Omne solum forti patria est, ut piscibus aequor, ut uolucri uacuo quicquid in orbe patet. [1,495] Nec fera tempestas toto tamen horret in anno: et tibi, crede mihi, tempora ueris erunt.' Uocibus Euander firmata mente parentis naue secat fluctus Hesperiamque tenet. Iamque ratem doctae monitu Carmentis in amnem [1,500] egerat et Tuscis obuius ibat aquis: fluminis illa latus, cui sunt uada iuncta Tarenti, aspicit et sparsas per loca sola casas; utque erat, immissis puppem stetit ante capillis, continuitque manum torua regentis iter, [1,505] et procul in dextram tendens sua bracchia ripam pinea non sano ter pede texta ferit, neue daret saltum properans insistere terrae uix est Euandri uixque retenta manu; 'di' que 'petitorum' dixit 'saluete locorum, [1,510] tuque, nouos caelo terra datura deos, fluminaque et fontes, quibus utitur hospita tellus, et nemorum siluae Naiadumque chori, este bonis auibus uisi natoque mihique, ripaque felici tacta sit ista pede. [1,515] Fallor, an hi fient ingentia moenia colles, iuraque ab hac terra cetera terra petet? montibus his olim totus promittitur orbis. Quis tantum fati credat habere locum? et iam Dardaniae tangent haec litora pinus: [1,520] hic quoque causa noui femina Martis erit. Care nepos Palla, funesta quid induis arma? indue: non humili uindice caesus eris. Uicta tamen uinces euersaque, Troia, resurges: obruit hostiles ista ruina domos. [1,525] Urite uictrices Neptunia Pergama flammae: num minus hic toto est altior orbe cinis? Iam pius Aeneas sacra et, sacra altera, patrem adferet: Iliacos accipe, Vesta, deos. Tempus erit cum uos orbemque tuebitur idem, [1,530] et fient ipso sacra colente deo, et penes Augustos patriae tutela manebit: hanc fas imperii frena tenere domum. Inde nepos natusque dei, licet ipse recuset, pondera caelesti mente paterna feret, [1,535] utque ego perpetuis olim sacrabor in aris, sic Augusta nouum Iulia numen erit.' Talibus ut dictis nostros descendit in annos, substitit in medio praescia lingua sono. Puppibus egressus Latia stetit exul in herba: [1,540] felix, exilium cui locus ille fuit! Nec mora longa fuit: stabant noua tecta, nec alter montibus Ausoniis Arcade maior erat. Ecce boues illuc Erytheidas adplicat heros emensus longi clauiger orbis iter, [1,545] dumque huic hospitium domus est Tegeaea, uagantur incustoditae lata per arua boues. Mane erat: excussus somno Tirynthius actor de numero tauros sentit abesse duos. Nulla uidet quaerens taciti uestigia furti: [1,550] traxerat auersos Cacus in antra ferox, Cacus, Auentinae timor atque infamia siluae, non leue finitimis hospitibusque malum. Dira uiro facies, uires pro corpore, corpus grande pater monstri Mulciber huius erat, [1,555] proque domo longis spelunca recessibus ingens, abdita, uix ipsis inuenienda feris; ora super postes adfixaque bracchia pendent, squalidaque humanis ossibus albet humus. seruata male parte boum Ioue natus abibat: [1,560] mugitum rauco furta dedere sono. 'Accipio reuocamen' ait, uocemque secutus impia per siluas ultor ad antra uenit. Ille aditum fracti praestruxerat obice montis; uix iuga mouissent quinque bis illud opus. [1,565] Nititur hic umeris caelum quoque sederat illis, et uastum motu conlabefactat onus. Quod simul euersum est, fragor aethera terruit ipsum, ictaque subsedit pondere molis humus. Prima mouet Cacus conlata proelia dextra [1,570] remque ferox saxis stipitibusque gerit. Quis ubi nil agitur, patrias male fortis ad artes confugit, et flammas ore sonante uomit; quas quotiens proflat, spirare Typhoea credas et rapidum Aetnaeo fulgur ab igne iaci. [1,575] Occupat Alcides, adductaque claua trinodis ter quater aduerso sedit in ore uiri. Ille cadit mixtosque uomit cum sanguine fumos et lato moriens pectore plangit humum. Immolat ex illis taurum tibi, Iuppiter, unum [1,580] uictor et Euandrum ruricolasque uocat, constituitque sibi, quae Maxima dicitur, aram, hic ubi pars Urbis de boue nomen habet. Nec tacet Euandri mater prope tempus adesse Hercule quo tellus sit satis usa suo. [1,585] At felix uates, ut dis gratissima uixit, possidet hunc Iani sic dea mense diem. Idibus in magni castus Iouis aede sacerdos semimaris flammis uiscera libat ouis; redditaque est omnis populo prouincia nostro [1,590] et tuus Augusto nomine dictus auus. Perlege dispositas generosa per atria ceras: contigerunt nulli nomina tanta uiro. Africa uictorem de se uocat, alter Isauras aut Cretum domitas testificatur opes; [1,595] hunc Numidae faciunt, illum Messana superbum; ille Numantina traxit ab urbe notam. Et mortem et nomen Druso Germania fecit; me miserum, uirtus quam breuis illa fuit! si petat a uictis, tot sumet nomina Caesar [1,600] quot numero gentes maximus orbis habet. Ex uno quidam celebres aut torquis adempti aut corui titulos auxiliaris habent. Magne, tuum nomen rerum est mensura tuarum: sed qui te uicit nomine maior erat. [1,605] Nec gradus est supra Fabios cognominis ullus: illa domus meritis Maxima dicta suis; sed tamen humanis celebrantur honoribus omnes, hic socium summo cum Ioue nomen habet. Sancta uocant augusta patres, augusta uocantur [1,610] templa sacerdotum rite dicata manu: huius et augurium dependet origine uerbi et quodcumque sua Iuppiter auget ope. augeat imperium nostri ducis, augeat annos, protegat et uestras querna corona fores: [1,615] auspicibusque deis tanti cognominis heres omine suscipiat, quo pater, orbis onus. Respiciet Titan actas ubi tertius Idus, fient Parrhasiae sacra relata deae. Nam prius Ausonias matres carpenta uehebant [1,620] haec quoque ab Euandri dicta parente reor; mox honor eripitur, matronaque destinat omnis ingratos nulla prole nouare uiros, neue daret partus, ictu temeraria caeco uisceribus crescens excutiebat onus. [1,625] Corripuisse patres ausas immitia nuptas, ius tamen exemptum restituisse ferunt, binaque nunc pariter Tegeaeae sacra parenti pro pueris fieri uirginibusque iubent. Scortea non illi fas est inferre sacello, [1,630] ne uiolent puros exanimata focos. Si quis amas ueteres ritus, adsiste precanti; nomina percipies non tibi nota prius. Porrima placatur Postuertaque, siue sorores, siue fugae comites, Maenali diua, tuae; [1,635] altera quod porro fuerat cecinisse putatur, altera uenturum postmodo quicquid erat. Candida, te niueo posuit lux proxima templo, qua fert sublimes alta Moneta gradus, nunc bene prospiciens Latiam Concordia turbam, [1,640] nunc te sacratae constituere manus. Furius antiquam, populi superator Etrusci, uouerat et uoti soluerat ille fidem. Causa, quod a patribus sumptis secesserat armis uolgus, et ipsa suas Roma timebat opes. [1,645] Causa recens melior: passos Germania crines porrigit auspiciis, dux uenerande, tuis. Inde triumphatae libasti munera gentis templaque fecisti, quam colis ipse, deae. Haec tua constituit genetrix et rebus et ara, [1,650] sola toro magni digna reperta Iouis. Haec ubi transierint, Capricorno, Phoebe, relicto per iuuenis curres signa regentis aquam. Septimus hinc Oriens cum se demiserit undis, fulgebit toto iam Lyra nulla polo. [1,655] Sidere ab hoc ignis uenienti nocte, Leonis qui micat in medio pectore, mersus erit. Ter quater euolui signantes tempora fastos, nec Sementiua est ulla reperta dies; cum mihi (sensit enim) 'lux haec indicitur' inquit [1,660] Musa, 'quid a fastis non stata sacra petis? Utque dies incerta sacri, sic tempora certa, seminibus iactis est ubi fetus ager.' State coronati plenum ad praesepe, iuuenci: cum tepido uestrum uere redibit opus. [1,665] Rusticus emeritum palo suspendat aratrum: omne reformidat frigore uolnus humus. Uilice, da requiem terrae semente peracta; da requiem, terram qui coluere, uiris. Pagus agat festum: pagum lustrate, coloni, [1,670] et date paganis annua liba focis. Placentur frugum matres, Tellusque Ceresque, farre suo grauidae uisceribusque suis: officium commune Ceres et Terra tuentur; haec praebet causam frugibus, illa locum. [1,675] Consortes operis, per quas correcta uetustas quernaque glans uicta est utiliore cibo, frugibus immensis auidos satiate colonos, ut capiant cultus praemia digna sui. Uos date perpetuos teneris sementibus auctus, [1,680] nec noua per gelidas herba sit usta niues. Cum serimus, caelum uentis aperite serenis; cum latet, aetheria spargite semen aqua. Neue graues cultis Cerialia rura cauete agmine laesuro depopulentur aues. [1,685] Uos quoque, formicae, subiectis parcite granis: post messem praedae copia maior erit. Interea crescat scabrae robiginis expers nec uitio caeli palleat ulla seges, et neque deficiat macie nec pinguior aequo [1,690] diuitiis pereat luxuriosa suis; et careant loliis oculos uitiantibus agri, nec sterilis culto surgat auena solo; triticeos fetus passuraque farra bis ignem hordeaque ingenti fenore reddat ager. [1,695] Haec ego pro uobis, haec uos optate coloni, efficiatque ratas utraque diua preces. Bella diu tenuere uiros: erat aptior ensis uomere, cedebat taurus arator equo; sarcula cessabant, uersique in pila ligones, [1,700] factaque de rastri pondere cassis erat. Gratia dis domuique tuae: religata catenis iampridem uestro sub pede Bella iacent. Sub iuga bos ueniat, sub terras semen aratas: Pax Cererem nutrit, Pacis alumna Ceres. [1,705] At quae uenturas praecedit sexta Kalendas, hac sunt Ledaeis templa dicata deis: fratribus illa deis fratres de gente deorum circa Iuturnae composuere lacus. Ipsum nos carmen deduxit Pacis ad aram: [1,710] haec erit a mensis fine secunda dies. Frondibus Actiacis comptos redimita capillos, Pax, ades et toto mitis in orbe mane. Dum desint hostes, desit quoque causa triumphi: tu ducibus bello gloria maior eris. [1,715] Sola gerat miles, quibus arma coerceat, arma, canteturque fera nil nisi pompa tuba. Horreat Aeneadas et primus et ultimus orbis: siqua parum Romam terra timebat, amet. Tura, sacerdotes, Pacalibus addite flammis, [1,720] albaque perfusa uictima fronte cadat; utque domus, quae praestat eam, cum pace perennet ad pia propensos uota rogate deos. Sed iam prima mei pars est exacta laboris, cumque suo finem mense libellus habet.