[288,0] DES- ERASMVS ROTERODAMVS CLARISSIMO D- AC REVERENDO IN CHRISTO PATRI D- ANTONIO A BERGIS ABBATI SANCTI BERTINI S- D-. [288,1] Ornatissime pater, ex oratione Episcopi Dunelmensis et Andreae Ammonii, secretarii regii, cognoui studium in me tuum planeque paternum quendam amorem ; quo magis gestio me patriae restituere, si modo detur a Principe fortuna quae possit ociolum nostrum alere. Non quod mihi displiceat Britannia aut Mecoenatium poeniteat. Sunt et hic amici complures, multorum episcoporum non uulgaris in me benignitas ; tum uero Cantuariensis Archiepiscopus sic me fouet, sic complectitur ut, si frater esset aut si pater esset, non possit amantius. Ex huius dono pensionem habeo sacerdotio resignato satis amplam. Tantundem addit alter ille Mecoenas de suo ; accedit non parum ex procerum benignitate, multoque plus accederet, si uel paululum ambire uelim. Sed bellum quod adornatur genium huius insulae subito uertit. Rerum omnium charitas hic indies crescit, decrescit liberalitas. Quid ni parcius dent homines toties decimati? Et nuper ob inopiam uini ex mails uappis collecto calculo propemodum extinctus fui. Ad haec cum omnis insula per se relegatio quaedam est, tum nunc bellis etiam arctius includimur, adeo ut nec epistolis sit exitus. Et uideo magnos rerum motus oriri, qui quorsum euasuri sint incertum ; utinam Deus propicius hanc orbis Christiani tempestatem dignetur componere. [288,2] Saepe demirari soleo quae res, non dico Christianos, sed homines huc adigat uesaniae ut tantis studiis, tantis sumptibus, tantis periculis, in mutuam perniciem ruant. Quid enim aliud in omni uita quam belligeramur ? Non belligerantur quaelibet bruta, sed ferae duntaxat. Ne hae quidem inter se dimicant, sed cum diuersi generis beluis : et suis armis pugnant, non, uti nos, arte diabolica excogitatis machinis : nec rursum quibuslibet de causis, sed aut pro foetu aut pro cibo ; nostra bella pleraque uel ab ambitione uel ab iracundia uel a libidine similiue animi morbo proficiscuntur : denique non tot milibus conglobatis, sicuti nos, in mutuum instruuntur exitium. Nobis qui Christi gloriamur cognomine, qui nihil nisi mansuetudinem et docuit et exhibuit ; qui unius corporis membra sumus, una caro, eodem uegetamur spiritu, iisdem sacramentis alimur, eidem adhaeremus capiti, ad eandem immortalitatem uocati sumus, summum illam speramus communionem, ut sicut Christus et pater unum sunt, ita et nos unum cum illo simus ; potestne ulla huius mundi res esse tanti ut ad bellum prouocet? rem adeo perniciosam, adeo tetram ut etiam cum iustissimum est, tamen nulli uere bono placeat. [288,3] Quaeso te, cogita per quos geritur ; per homicidas, per incestos, per aleatores, per stupratores, per sordidissimos conducticios milites, quibus lucellum charius est uita. Hi in bello sunt optimi, cum quod ante suo faciebant periculo, hic mercede faciant et cum laude. Haec hominum colluuies in agros, in urbes recipienda, ut bellum geras. Denique his seruiendum, dum alium ulcisci uolumus. Adde nunc quot facinora belli praetextu committantur, dum inter arma silent leges bonae ; quot rapinae, quot sacrilegia, quot raptus, quot alia dedecora, quae pudet etiam nominare. Haec pestis morum in multos annos duret necesse est, etiam extincto bello. Expende mihi nunc sumptus, ut etiam si uincas, multo tamen plus sit damni quam lucri. Quanquam quo tandem regno possis tot milium uitam ac sanguinem aestimare ? Atqui maxima malorum pars ad eos redit ad quos nihil pertinet bellum, pacis commoda ad omnes perueniunt : in bello plerunque flet etiam qui uicit. Tantum malorum agmen secum trahit ut non sine causa poetae finxerint bellum ab inferis per Furias immitti ; ne iam commemorem expilationem populi, ducum collusionem, rerum commutationes, quae nunquam sine summo incommodo nouari solent. Quod si gloriae cupiditas nos trahit ad bellum, non est gloria quae affectatur, praesertim ex malefactis. Et multo gloriosius est ciuitates condere quam euertere, siquid libet gloriosum designare. Nunc plebs extruit et excolit urbes, stultitia principum euertit. Sin lucro ducimur, nullum bellum tam feliciter cessit quin plus attulerit mali quam boni. Et nemo bello nocet hosti quin prius multis malis afficiat suos. Postremo, cum uideamus res humanas in morem Euripi sursum ac deorsum mutari miscerique, quorsum attinet tanto rerum molimine parare imperium mox qualibet occasione ad alios deuoluendum ? Quanto sanguine paratum est Rhomanum imperium, et quam mox coepit concidere ! [288,4] Sed dices, ius principum uindicandum est. Non est meum de principum factis temere loqui. Hoc unum scio, saepe summum ius summum esse iniuriam, et nonnullos esse principes qui primum quod uelint statuant, deinde titulum aliquem quaerant quo factum praetexant suum. Et in tantis rerum humanarum commutationibus, in tam multis pactis et solutis foederibus, cui, quaeso, titulus deesse possit? Quod si maxima sit altercatio cuius sit ditio, quid opus tanto sanguine? Non enim agitur de salute populi, sed hunc an illum debeat appellare principem. Sunt pontifices, sunt episcopi, sunt prudentes et integri uiri, per quos istiusmodi negociola transigi possint, ut non bellum ex bello seras et diuina pariter atque humana commisceas. Hoc est proprium Rhomani Pontificis, hoc cardinalium, hoc episcoporum, hoc abbatum munus, Christianorum principum dissidia componere ; hic autoritatem suam proferre et quantum pro sua reuerentia ualeant ostendere. Iulius, certe non ab omnibus laudatus Pontifex, potuit hanc bellorum tempestatem excitare ; Leo, uir doctes integer ac pius, sedare non poterit ? Suscipiendi belli praetextus erat Iulius periclitans ; sublata est causa belli nec tamen cessat bellum. [288,5] Ad haec meminisse debemus homines esse liberos, praesertim Christianos ; qui posteaquam diu floruerunt sub aliquo principe eumque iam agnoscunt, quid opus est nouandis rebus orbem commouere ? Principem diuturnus consensus facit etiam apud ethnicos, multo magis apud Christianos, apud quos principatus administratio est, non dominium ; ut cui pars aliqua ditionis sit adempta, is oneris parte leuatus, non laesus, esse uideatur. At non concedit, inquis, bonorum uirorum arbitrio pars altera ; quid hic me uis facere? Primum, si uere Christianus es, ferre te uelim et quiescere et tuum illud qualecunque ius negligere. Deinde, si tantum uir prudens es, expende quanti constatura sit tibi tui iuris uindicatio ; si nimio (et omnino nimio, si uindicas armis), noli tanto generis humani malo tuum titulum, fortasse falsum, asserere tot caedibus, tot orbitatibus, tot tuorum suspiriis. Quid credis sentire Turcas, quum audiunt Christianos principes tantis furiis inter sese debacchari, idque tantum ob imperii titulum? Iam uindicata est a Gallis Italia. Quid actum est tanto sanguine nisi ut, ubi ante Gallus administrabat, nunc alius quispiam administret? Et prius magis florebat quam nunc floret. [288,6] Sed nolim altius in haec descendere. Quod si qua iura bellum admittunt, ea crassa sunt et Christum iam degenerantem sapiunt ac mundanis opibus oneratum. Et haud scio an omnino haec bella probent ; sed quoties studio tuendae fidei pax Christiana aduersus barbarorum incursus defenditur, ibi uideo nonnunquam a piis uiris non improbatum bellum. Sed cur illa pauca nobis in mentem ueniunt ab hominibus tradita potius quam tam multa a Christo, ab Apostolis, ab orthodoxis ac probatissimis patribus, de pace deque malorum tolerantia dicta ? Quid est quod non aliquo modo defendi possit? praesertim ubi qui gerunt rem sunt ii quorum etiam facinora per adulationem laudantur a multis, errata nemo ausit reprehendere. Sed interim obscurum non est quid precentur, quid optent, quid suspirent, bonae mentes. Quod si propius inspicias, pleraque priuata sunt principum ob quae bellum suscipitur. Quaeso te, an hoc humanum censes, mox orbem ad arma commoueri, quoties hic aut ille princeps ob quiduis stomachatur in principem aut fortasse stomachum simulat? [288,7] Nos optare possumus optima, sed optare tantum. Ego certe quicquid habeo fortunae, id habeo apud Britannos ; uerum id totum libenter resignem hac lege ut inter Christianos principes Christiana pax coiret. Ad eam rem non mediocre momentum tua adferet autoritas, quae multum apud Principem Carolum, plurimum apud Maximilianum ualet, Britannis etiam proceribus gratiosa. Neque dubito quin ipse iam expertus sis quid dispendiorum in bellis adferant etiam amici. Proinde tuum quoque negocium ages, si adniteris quo bellum hoc finem accipiat, ne tibi uideare gratis hoc operae suscepturus. In tuos complexus accurram, simul atque licebit hinc euolare. Interea bene uale, pater amplissime. D- Ghisberto medico, D- Antonio Lutsenburgo omnia fausta laetaque precor. Londini, pridie Idus Martias. M-D-XIV-.