INVICTISSIMO ANGLORVM REGI HENRICO OCTAVO ERASMVS ROTERODAMMVS S. D. SICVTI non alfa res vel ad vite consuetudinem iucundior vel ad obeunda negocia magis necessaria quam syncerus ac vere liber amicus, ita nihil omnium solet homini rarius contingere ; quem- admodum et alias praestantissimarum rerum summa raritas esse consueuit. Verum vt scite clisserit Ilieron ille Xenophonticus, 5 banc tantam foelicitatis pattern nulli magis desyderant quam prin- cipes alioquin felicissimi, quum nulli magis habeant opus amicis vel piuribus vel syncerioribus. Etenim plurimum perspiciat oportet is qui vnus tot hominum milibus prospicit. Proinde multis oculis, hoc est multis prudentibus ac fidis amicis, praeditum esse principem io decet. Quod quidem pruclenter intelligens Darius, Persarum rex, oblato malo punico quopiam insigni magnitudine, tantum optauit Zopyrorum quantum inesset in eo granorum. Erat is Zopyrus vir egregie probus regique amicus, vnde ilium rex non iniuria tanti fecit vt diceret se malle Zopyrum vnum integrum quam centum 15 capere Babylonas, palam testificans nullum esse thesaurum quo non sit amicus preciosior. At huius filius Xerses, Graeciam inua- surus, in tot hominum milibus quot nullus adhuc hominum ausus .est credere, vnum repperit Demaratum a quo libere et amice moue- retur ; sed cuius fidem non prius intellexerit quam euentu compertam. 20 Quod ipsum vsu venit et Croeso Lydorum regi in Solone. Alexander item Magnus in tam numerosa conuictorum turba vnum habuisse Calisthenem legitur, Aristotelis discipulum, et hune tamen libertin' magis quam amicum. Dionysio Syracusano solus aderat Dion et Plato, Neroni Seneca ; cuius consiliis si paruisset, et imperium 25 habuisset diuturnius et inter bonos principes numerari potuisset. Sed horum fortasse mores et ingenium ingenuos amicos non recipiebant. Quanquam etiam si facillima sit natura principis planeque tua, qua nihil cogitari potest facilius, tamen fortunae 3o splendor qui turbam amicorum allectat, idem obstat quo minus queat verus amicus a fucato dignosci. Neque enim temere dictum est illud, Amicos secundae res parant, aduersae probant. Atqui quo melior est possessio syncerus amicus, hoc nimirum est pesti- lentior qui hoc titulo personatus obrepit. Itaque cum coticulis 35 diligenter exploremus aurum, purum sit an secus, neque desint notae quibus nativam gemmam a factitia secernamus, nonne vehe- menter absurdum sit in re tanto maioris momenti parem diligentiam non adhibere, videlicet vt assentatorem ab amico, hoc est rem omnium longe pestilentissimam ab omnium saluberrima, digno- 40 scamus ? Verum ne cui ceu venenum gustu, sic amicum experimento magno suo malo deprehendere sit necesse, Plutarchus, author inter Graecos sine controuersia doctissimus, miram quandam rationem prodidit qua facile possit ingenuus ac syncerus amicus a personato fucatoque distingui. Tam vero quoniam in admonendis amicis velut 45 in medicando non sat est adesse fidem, verum et prudentiam adhi- bere conuenit, ne, dum parum apte mederi studemus erratis amici, subuertamus amicitiam, et liane adiecit coronidem, docens qua moderatione sit admonendus amicus, si quid extiterit admonitions dignum. Tam frugiferum igitur opus in Maiestatis tuae gratiam 50 Latinitate donauimus, quo idem studium, eundem animum quem tibi olim amplissimae spei puero testati sumus, nunc Regi regum omnium florentissimo testaremur. Bene vile.