[193,0] ORNATISSIDIO VIRO D- CHRISTOPHORO VRSEWICO ERASMVS S- P- D-. [193,1] Equidem hac mente semper fui, ornatissime idemque humanissime Christophore, ut a nullo prorsum uitio perinde abhorruerim atque ab ingratitudine, nec unquam istos hominis uocabulo dignos iudicarim qui alieni in se meriti tempore ullo possent obliuisci. Rursus eos existimaui beatos quibus tantum facultatis fortunae commoditas suppeditauit, ut bene de se meritis possint parem remetiri gratiam ; beatissimos autem quibus licuisset acceptum beneficium aliquo cum foenore rependere. Proinde quum antehac saepenumero mecum repeterem quantum in me nihil promeritum tua benignitas contulisset (nam collatum arbitror quicquid ita delatum est, ut haud scio utrum per fortunam, an per meipsum, certe per te non steterit quo minus acceperim), circunspectaremque quonam argumento possem aliquam saltem erga te memoris gratique animi significationem dare, neque in tanta fortunae meae tenuitate quicquam occurreret quod ulla ex parte, non dicam tuis meritis responderet, sed quod uel animo satisfaceret meo ; illud denique mihi uenit in mentem, ut saltem istos quosdam non inurbanos homines imitarer, qui flosculo quopiam insigni aut alio simili symbolo misso uoluntatis propensionem promptique animi studium testificari solent ; praesertim ipsi tenues erga eos quibus neque res neque animus sit aliorum egens munerum. [193,2] Ergo Graecanica ingredienti g-mouseia (nam Musarum horti uel mediis uernant brumis) statim inter multos uaria adblandientes gratia hic Luciani flosculus praeter caeteros arrisit. Eum non ungue sed calamo decerptum ad te mitto, non solum nouitate gratum, colore uarium, specie uenustum, nec odore modo fragrantem, uerum etiam succo praesentaneo salubrem et efficacem. Omne tulit punctum (ut scripsit Flaccus) qui miscuit utile dulci. Quod quidem aut nemo, mea sententia, aut noster hic Lucianus est assecutus, qui priscae comoediae dicacitatem, sed citra petulantiam referens, Deum immortalem, qua uafricie, quo lepore perstringit omnia, quo naso cuncta suspendit, quam omnia miro sale perfricat ; nihil uel obiter attingens quod non aliquo feriat scommate, praecipue philosophis infestus, atque inter hos Pythagoricis potissimum ac Platonicis ob praestigias, Stoicis item propter intolerandum supercilium, hos punctim ac caesim, hos omni telorum genere petit, idque iure optimo. Quid enim odiosius, quid minus ferendum, quam improbitas uirtutis professione personata ? Hinc illi blasphemi, hoc est maledici, uocabulum addidere, sed hi nimirum quorum ulcera tetigerat. Pari libertate deos quoque passim et ridet et lacerat, unde cognomen inditum g-atheou, speciosum profecto uel hoc nomine quod ab impiis ac superstitiosis attributum. Floruit (uti putant) Traiani ferme temporibus, indignus, ita me deus amet, qui inter sophistas annumeretur. Tantum obtinet in dicendo gratiae, tantum in inueniendo felicitatis, tantum in iocando leporis, in mordendo aceti, sic titillat allusionibus, sic seria nugis, nugas seriis miscet ; sic ridens uera dicit, uera dicendo ridet ; sic hominum mores, affectus, studia quasi penicillo depingit, neque legenda, sed plane spectanda oculis exponit, ut nulla comoedia, nulla satyra cum huius dialogis conferri debeat, seu uoluptatem spectes, seu spectes utilitatem. [193,3] Caeterum si nominatim quaeras huius argumentum dialogi, facit id quod semper facit. Pythagoram uelut impostorem ac praestigiatorem taxat ; Stoicorum fastum et sapientem barbam ridet ; diuitum ac regum uita quantis sit erumnis obnoxia docet : contra, quam expedita res paupertas hilaris suaque contenta sorte. Quem uti legas attentius, te maiorem in modum rogo, si quando tibi per tua licebit negocia frontem exporrigere. Audies enim Gallum cum haero sutore confabulantem magis ridicule quam ullus possit g-gelohtopoios, sed rursum sapientius quam theologorum ac philosophorum uulgus nonnunquam in scholis magno supercilio magnis de nugis disputat. [193,4] Vale, optime atque humanissime Christophore, et Erasmum inter tuos asscribito clientulos, amore, studio, officio cessurum nemini. Ex arce Hammensi.