[38,0] XXXVIII. PVERPERA. EVTRAPELVS, FABVLLA. [38,1] (EVTRAPELVS) Salua sit optima Fabulla. [38,2] (FABVLLA) Salue multum, Eutrapele. Sed quid tandem nouae rei accidit, quod nunc salutator insolens adueneris, quem hoc trienno toto nemo nostrum uidit? [38,3] (EVTRAPELVS) Dicam: forte praeteriens has aedes, uidi cornicem obuinctam candido linteo. Demirabar quid esset causae. [38,4] (FABVLLA) Adeone hospes es in hac regione, ut ignores hoc esse symbolum puerperii in aedibus? [38,5] (EVTRAPELVS) Eho, an non prodigium est uidere cornicem albam? Sed extra iocum; sciebam maxime, uerum suspicari non potui te puellam uix dura egressam decimum sextum annum tam mature didicisse difficillimam artem gignendi liberos, quam aegre discunt quaedam ante annos triginta. [38,6] (FABVLLA) Vt tu semper es quod diceris, Eutrapele. [38,7] (EVTRAPELVS) Vt nunquam deest Fabullae fabula. Demiranti igitur commodum occurrit Polygamus. [38,8] (FABVLLA) Is qui nuper extulit uxorem decimam? [38,9] (EVTRAPELVS) Is ipse, sed quod te fugit, opinor, rursum tam ambitiose procum agit, quasi hactenus uixerit coelebs. Hic percontanti quid accidisset nouae rei: Muliebre corpus, inquit, in his aedibus per medium sectum est in duo. - Ob quod, inquam, facinus? - Si uerum est, inquit, quod rumore populari iactatur, hic materfamilias sustinuit deglubere maritum suum; simulque cura risu subduxit sese. [38,10] (FABVLLA) Homo crasse facetus. [38,11] (EVTRAPELVS) Ego me protinus intro coniicio, tibi felicem partum gratulaturus. [38,12] (FABVLLA) Salutem mihi gratulare, si uoles, Eutrapele; felicem partum tum gratulaberis, quum quod enixa sum uideris de se praebere specimen boni uiri. [38,13] (EVTRAPELVS) Pie tu quidem et uere, mea Fabulla. [38,14] (FABVLLA) Nullius Fabulla sum nisi Petronii. [38,15] (EVTRAPELVS) Vni quidem Petronio paris, at non uni uiuis, opinor. Caeterum hoc quoque gratulor, quod puerum enixa es. [38,16] (FABVLLA) Sed quas ob causas felicius iudicas peperisse masculum quam foeminam? [38,17] (EVTRAPELVS) Quin tu potius, Fabulla Petronii [38,] (iam enim uereor mea dicere), illud mihi expedis, quas ob causas uos magis gaudetis peperisse masculos quam foeminas ? [38,18] (FABVLLA) Quid aliae sentiant nescio, ego nunc me gaudeo peperisse masculum, quia sic uisum est Deo. Si maluisset ille puellam, maluissem et ipsa. [38,19] (EVTRAPELVS) An putas Deo tantum esse ocii, ut etiam parturientibus obstetricetur? [38,20] (FABVLLA) Quid agat ille potius, Eutrapele, quam ut propagatione seruet, quod condidit? [38,21] (EVTRAPELVS) Quid agat, o bona? Imo ni Deus esset, non arbitror suffecturum tot negociis. Exulat Christiernus, Danorum rex, pius Euangelii fautor; Franciscus, Galliarum rex, hospes est Hispaniarum, nescio quam ex ipsius animi sententia, uir certe dignus meliore fortuna. Carolus molitur nouam totius orbis monarchiam, Ferdinandus rerum suarum satagit in Germania, bulimia pecuniarum urget aulas omnes, periculosos motus concitant agricolae nec tot stragibus ab instituto deterrentur, populus meditatur anarchiam, periculosis factionibus collabitur Ecclesiae domus, hinc atque hinc distrahitur illa Iesu tunica inconsutilis. Vinea Domini non ab uno iam apro uastatur, simulque periclitatur sacerdotum cum decimis autoritas, theologorum dignitas, monachorum maiestas; nutat confessio, uacillant uota, labascunt leges pontificiae, uocatur in discrimen eucharistia, expectatur Antichristus, totus orbis parturit nescio quid magni mali. Interim superant et imminent Turcae, nihil non populaturi si successerit quod agunt, et tu rogas : Quid agat potius ? Imo tempus, arbitror, ut suo quoque regno prospiciat in tempore. [38,22] (FABVLLA) Quod hominibus uidetur maximum, id Deo fortasse uidetur nullius momenti. Sed ab hac fabula Dei personam, si uis, secludamus; dic quae te causae moueant, ut felicius existimes peperisse catulum quam catellam. [38,23] (EVTRAPELVS) Piae mentis est hoc iudicare optimum, quod dedit Deus citra controuersiam optimus. Verum, si Deus tibi daret poculum crystallinum, nonne maximas ageres gratias? [38,24] (FABVLLA) Agerem. [38,25] (EVTRAPELVS) Quid si idem daret uitreum, num pares ageres? Sed uereor ne tibi molestiam adferam pro solatio, haec apud te philosophans. [38,26] (FABVLLA) Imo Fabullae nihil est iam a fabulis periculi. lam quartam hebdomadam decumbo, satisque ualeo uel ad luctam. [38,27] (EVTRAPELVS) Quin igitur e nido prouolas? [38,28] (FABVLLA) Vetuit rex. [38,29] (EVTRAPELVS) Qui rex? [38,30] (FABVLLA) Imo tyrannus. [38,31] (EVTRAPELVS) Qui, quaeso? [38,32] (FABVLLA) Syllabam dicam: mos. [38,33] (EVTRAPELVS) Heu, quam iste rex multa praeter aequum exigit. Pergamus igitur philosophari de crystallo et uitro. [38,34] (FABVLLA) Marem, uti coniicio, natura praestantiorem ac firmiorem iudicas quam foeminam. [38,35] (EVTRAPELVS) Sic arbitror. [38,36] (FABVLLA) Nimirum uiris autoribus. Num igitur uiri uiuaciores sunt quam foeminae? Num a morbis immunes? [38,37] (EVTRAPELVS) Nequaquam. Sed in genere uiribus antecellunt. [38,38] (FABVLLA) Sed ipsi rursus superantur a camelis. [38,39] (EVTRAPELVS) Imo prior creatus est masculus. [38,40] (FABVLLA) Prior conditus est Adam quam Christus. Et solent artifices in posterioribus seipsos uincere. [38,41] (EVTRAPELVS) At Deus mulierem uiro subiecit. [38,42] (FABVLLA) Non statim melior est qui imperat; et nuptam subiicit, non foeminam. Ac rursus nuptam ira subiicit, ut cum utrique sit potestas alterius, mulierem tantum uelit uiro morem gerere, non ut praestantiori, sed ut ferociori. Dic, Eutrapele: uter infirmior, qui cedit alteri, an cui ceditur? [38,43] (EVTRAPELVS) Tibi quidem hic cedam, si mihi declararis quid senserit Paulus, scribens Corinthiis, quum uiri caput dicit esse Christum, mulieris caput uirum; rursus quum uirum dicit imaginera et gloriam Dei, mulierem gloriam uiri. [38,44] (FABVLLA) Istud expediam, si mihi declararis, an solis uiris datum sit esse membra Christi. [38,45] (EVTRAPELVS) Absit. Id quidem datum est omnibus hominibus per fidem. [38,46] (FABVLLA) Qui fit igitur, ut caput unum quum sit, non habeatur omnibus membris commune? Deinde quum Deus hominem fingeret ad imaginera sui, uirum hanc imaginem expresserit in corporis figura, an in animi dotibus? [38,47] (EVTRAPELVS) In animi dotibus. [38,48] (FABVLLA) At in his quid tandem habent uiri nobis praecellentius? In utro sexu plures sunt temulentiae, rixae, pugnae, caedes, bella, rapinae et adulteria? [38,49] (EVTRAPELVS) At soli uiri bellum gerimus pro patria. [38,50] (FABVLLA) Sed iidem saepius deserto loco turpiter fugitis, nec semper pro patria, sed frequentius pro sordido salariolo deseritis uxorem et liberos, et peiores gladiatoribus ultro corpora uestra traditis in seruilem necessitatem uel moriendi uel occidendi. Iam ut maxime iactes mihi uirtutem bellicam, nemo uestrum, si semel esset expertus quid sit parere, non mallet decies in acie stare, quam subire semel quod nobis toties est experiundum. In bello non semper uenitur ad manus; et si uenitur, non in quauis exercitus parte discrimen. Tui similes disponuntur in acie media. Alius est in subsidiis, alius tuto sedet post principia. Denique plurimos seruat deditio et fuga. Nobis cominus cura morte conflictandum est. [38,51] (EVTRAPELVS) Ista non nunc primum audio, uerum suntne uera quae dicuntur? [38,52] (FABVLLA) Nimium uera. [38,53] (EVTRAPELVS) Visne igitur, Fabulla, ut marito tuo persuadeam, ne posthac te contingat? Nam eo pacto tuta fueris ab isto discrimine. [38,54] (FABVLLA) Equidem nihil malim, si possis. [38,55] (EVTRAPELVS) Quid praemii feret orator hic, si persuaserit? [38,56] (FABVLLA) Dabo decem linguas bubulas fumo duratas. [38,57] (EVTRAPELVS) Istas malim quam decem linguas lusciniarum. Non reiicio conditionem, uerum contractum hunc ratum esse nolim, priusquam intercesserit stipulatio. [38,58] (FABVLLA) Addatur si libet, et si qua est alia cautio. [38,59] (EVTRAPELVS) Id fiet ex animi tui sententia, post mensem exactum. [38,60] (FABVLLA) Quin potius nunc fit ex animi mei sententia? [38,61] (EVTRAPELVS) Dicam: quia uereor ne post mensem non sit eadem animi tui sententia. Itaque et tibi soluendum esset duplex praemium, et mihi duplex esset sumenda opera persuadendi ac dissuadendi. [38,62] (FABVLLA) Age fiat ut uoles, sed interim perge demonstrare, quare uiri sexus sit praestantior foemineo. [38,63] (EVTRAPELVS) Video te meditatam hanc monomachiam, quamobrem in praesentia quidem consultius arbitror tibi concedere. Congrediar alias, sed armatus nec absque subsidiario milite. Nam ubi lingua res geritur, ne septem quidem uiri pares sunt uni foeminae. [38,64] (FABVLLA) Nimirum hoc telo armauit nos natura, quanquam ne uos quidem elingues estis. [38,65] (EVTRAPELVS) Fortassis, sed ubi puellus? [38,66] (FABVLLA) In conclaui proximo. [38,67] (EVTRAPELVS) Quid illic? Coquit olus? [38,68] (FABVLLA) Nugator, apud nutricem est. [38,69] (EVTRAPELVS) Quam mihi nutricem narras? an est alia nutrix quam ea quae mater est? [38,70] (FABVLLA) Quid ni? uulgo fit. [38,71] (EVTRAPELVS) Pessimum mihi nominas autorem rei bene gerendae, uulgum, Fabulla. Vulgo peccant, uulgo luditur alea, uulgo commeatur ad fornices, uulgo fraudeur, potatur, insanitur. [38,72] (FABVLLA) Sic amicis uisum est, censuerunt enim parcendum huic aetati tam tenerae. [38,73] (EVTRAPELVS) Atqui si natura dedit uires ad concipiendum, haud dubie dedit et ad lactandum. [38,74] (FABVLLA) Probabile quidem est. [38,75] (EVTRAPELVS) Dic mihi, nonne sentis esse dulcissimum matris uocabulum? [38,76] (FABVLLA) Sentio. [38,77] (EVTRAPELVS) Itaque si fieri posset, patereris aliam mulierem esse matrem tui partus ? [38,78] (FABVLLA) Minime gentium. [38,79] (EVTRAPELVS) Quur igitur uolens plusquam dimidiatum matris nomen transfers in foeminarn alienam? [38,80] (FABVLLA) Bona uerba, Eutrapele, non diuido filium, sola totaque sum mater. [38,81] (EVTRAPELVS) Imo hic tibi, Fabulla, reclamat in os ipsa natura. Quur terra dicitur omnium parens? an quod gignat tantum? imo multo magis quod nutriat ea quae genuit. Quod aqua gignit, in aquis educatur. In terra nullum animantis aut plantae genus nascitur, quod eadem terra succo suo non alat. Nec est ullum animantis genus, quod non alat suos foetus. Vlulae, leones et uiperae educant partus suos; et homines suos foetus abiiciunt? Obsecro te, quid crudelius iis, qui prolem educationis taedio dicuntur exponere? [38,82] (FABVLLA) Abominanda dicis. [38,83] (EVTRAPELVS) Atqui non perinde factum abominantur homines. An non expositionis genus est infantulum tenerum, adhuc a matre rubentem, matrem spirantem, matris opem ea uoce implorantem, quae mouere dicitur et feras, tradere mulieri fortassis nec corpore salubri nec moribus integris, denique cui pluris sit pecuniae pauxillulum, quam totus infans tuus? [38,84] (FABVLLA) Delecta est mulier salubri corporis temperatura. [38,85] (EVTRAPELVS) Hoc medici certius iudicent quam tu. Sed finge hic illum tibi uel parem uel aliquanto, si uis, superiorem. An nihil interesse censes, utrum infans tenellus cognatum illum et familiarem hauriat succum et calore iam assueto foueatur, an alienis cogatur assuescere? Triticum in aliud solum iactum degenerat in auenam aut siliginem. Vitis in alium collem translata mutat ingenium. Plantula reuulsa a parente terra flaccescit ac uelut emoritur; eoque, quantum fieri potest, cum terra natiua transferunt. [38,86] (FABVLLA) Imo narrant plantas translatas et insitas exuere syluestre ingenium et fructus aedere generosiores. [38,87] (EVTRAPELVS) At non protinus ut natae sunt, o bona. Veniet et olim hoc tempus, si Deus uoluerit, ut adolescentem tuum ableges ab aedibus, literis iam ac seuerioribus disciplinis imbuendum, quae functio patris est potius quam matris. Nunc aetas tenera fouenda est. Porro quum ad salubritatem firmitatemque corporis plurimum refert, qualis sit alimonia, tum uero praecipue, quo succo tenerum illud ac molle corpusculum imbuatur. Nam hic quoque locum habet illud Flacci dictum: "Quo semel est imbuta recens seruabit odorem testa diu". [38,88] (FABVLLA) De corpore non ita multum laboro, modo sit animus qualem optamus. [38,89] (EVTRAPELVS) Pie tu quidem, sed parum philosophice. [38,90] (FABVLLA) Quamobrem? [38,91] (EVTRAPELVS) Quin tu igitur, quoties concidis holus, quereris aciem cultri retusam esse et iubes exacui? Quin acum reiicis obtusa cuspide, quum ea res non adimat artem? [38,92] (FABVLLA) Non deest ars, sed obstat instrumentum parum idoneum. [38,93] (EVTRAPELVS) Quur quibus est opus oculorum acie, uitant lolium et cepas ? [38,94] (FABVLLA) Quia uitiant oculos. [38,95] (EVTRAPELVS) Nonne animus est qui ternit? [38,96] (FABVLLA) Est; nam nihil uident exanimes. Sed quid agat faber, uitiata securi? [38,97] (EVTRAPELVS) Agnoscis igitur corpus esse mentis organum? [38,98] (FABVLLA) Apparet. [38,99] (EVTRAPELVS) Et fateris, uitiato corpore, non agere animum aut incommodius agere ? [38,100] (FABVLLA) Non dissimile ueri dicis. [38,101] (EVTRAPELVS) Age, uideor mihi nactus ingenium philosophicum. Finge igitur animum hominis demigrare in corpus galli gallinacei, num aederet uocem quam nunc aedimus? [38,102] (FABVLLA) Nequaquam. [38,103] (EVTRAPELVS) Quid obstaret? [38,104] (FABVLLA) Quia desunt labra, dentes et lingua similis; nec epiglottis nec tres adsunt cartilagines a tribus motae musculis, ad quos pertinent nerui a cerebro demissi, nec fauces nec os simile. [38,105] (EVTRAPELVS) Quid si in corpus suis? [38,106] (FABVLLA) Grunniret suillo more. [38,107] (EVTRAPELVS) Quid si in corpus cameli? [38,108] (FABVLLA) Caneret ut canit camelus. [38,109] (EVTRAPELVS) Quid si in corpus asini, quod euenit Apuleio? [38,110] (FABVLLA) Ruderet, opinor, ut asinus. [38,111] (EVTRAPELVS) Nimirum fatetur hoc ille. Quum cuperet inclamare Caesarem, contractis quantum potuit labris, uix o sonuit, Caesarem nullo pacto potuit exprimere. Idem quum fabulam auditam, ne excideret, describere cuperet, damnauit cogitationem tam asininam, quum ungulas intueretur solidas. [38,112] (FABVLLA) Et merito. [38,113] (EVTRAPELVS) Ergo lippientibus oculis, minus uidet animus; oppletis sordibus auribus, minus audit; ubi cerebrum occupat pituita, minus olfacit; ubi stupet membrum, minus sentit; ubi malis humoribus uitiata est lingua, minus gustat. [38,114] (FABVLLA) Negari non potest. [38,115] (EVTRAPELVS) Non ob aliud nisi quia uitiatum est organum. [38,116] (FABVLLA) Arbitror. [38,117] (EVTRAPELVS) Nec inficiaris plerunque uitiari cibo potuque. [38,118] (FABVLLA) Fateor, sed quid isthuc ad bonam mentem? [38,119] (EVTRAPELVS) Proinde quid lolium ad perspicaces oculos ? [38,120] (FABVLLA) Quia uitiat organum animi. [38,121] (EVTRAPELVS) Probe respondes. Verum illud expedi : Vnde fit, quod alius alio celerius intelligit ac tenacius meminit? alius alio citius irascitur, aut moderatius odit? [38,122] (FABVLLA) Sic conditus est animus. [38,123] (EVTRAPELVS) Non sic elaberis. Vnde fit, ut qui prius fuit ingenio celeri, felici memoria, postea fiat obliuiosus ac tardus, siue plaga, siue casu, siue morbo, siue senio? [38,124] (FABVLLA) Tu nunc mihi uidere sophistam agere. [38,125] (EVTRAPELVS) Proin tu contra fac agas sophistriam. [38,126] (FABVLLA) Opinor hoc te uelle dicere, quod animus quemadmodum cernit et audit per oculos et aures, ita per organa quaedam intelligit, meminit, amat, odit, irascitur et placatur? [38,127] (EVTRAPELVS) Recte coniectas. [38,128] (FABVLLA) Quae tandem sunt ista organa? et ubi sunt? [38,129] (EVTRAPELVS) Oculos ubi sunt, uides. [38,130] (FABVLLA) Et aures et nares et palatum ubi sit, scio. Et toto corpore contactum esse uideo, nisi quum stupor occupat membrum. [38,131] (EVTRAPELVS) Amputato pede, tamen intelligit animus. [38,132] (FABVLLA) Intelligit itidem et manu. [38,133] (EVTRAPELVS) At qui uehementem plagam accipit in tempus capitis aut in occipitium, concidit mortuo similis, omnique sensu suo uacat. [38,134] (FABVLLA) Istuc aliquoties uidi. [38,135] (EVTRAPELVS) Ex hoc colligis intra cranium esse intellectus, uoluntatis ac memoriae organa, minus quidem crassa, quam sunt aures et oculi, sed tamen materialia. Quandoquidem et spiritus, quos habemus in corpore subtilissimos, corporales sunt. [38,136] (FABVLLA) An ista quoque uitiantur cibo potuque? [38,137] (EVTRAPELVS) Maxime. [38,138] (FABVLLA) Cerebrum procul abest a stomacho. [38,139] (EVTRAPELVS) Ita summa fumarii pars abest a foco, tamen illi si insideas, senties uaporem. [38,140] (FABVLLA) Non experiar. [38,141] (EVTRAPELVS) At si mihi non credas, sciscitare e ciconiis. Itaque refert qui spiritus, qui uapores a stomacho subuolent in Cerebrum et in organa mentis. Nam hi si crudi sint ac frigidi, recidunt in stomachum. [38,142] (FABVLLA) Nae tu mihi metam distillatoriam describis, qua ex floribus herbisque succum exhalantem excipimus. [38,143] (EVTRAPELVS) Haud ita male coniectas. Nam epar, cui fel adhaeret, ignis loco est, stomachus patella, cranium summae metae colophon; atque adeo si uis, nasus fistulae plumbeae uice fungatur, itaque ex hoc mutuo fluxu ac refluxu humorum nascitur fere quicquid est morborum, ut uarie delabitur uarius humor nunc in oculos, nunc in stomachum, alias in scapulas, interim in ceruicem alioue. Quoque magis intelligas: Quur qui uino, immodico sese ingurgitant, sunt male memores? Qui cibis aluntur subtiliorum spirituum, minus torpent ingenio? Quur coriandrum memoriam emendat? Elleborus mentem purgat? Quur expletio uehemens epilepsim adducit, quae stuporem adfert simul omnibus sensibus, quemadmodum et somnus profundus? Denique ut immodica sitis aut inedia ingenii memoriaeque uim elidit in pueris, ita cibus immodicus in pueris gignit ingenii stuporem, si credimus Aristoteli, nimirum igniculo mentis uelut obruto ingesta materia. [38,144] (FABVLLA) Estne igitur corporeus animus, ut a rebus corporalibus afficiatur? [38,145] (EVTRAPELVS) Animi rationalis natura non corrumpitur quidem ipsa, sed organis uitiatis impeditur illius uis et actio, uelut artifex frustra ualet arte, si destituatur idoneis instrumentis. [38,146] (FABVLLA) Quanta quaue specie est animus ? [38,147] (EVTRAPELVS) Ridicule percontaris de magnitudine aut figura, quum fatearis incorporalem. [38,148] (FABVLLA) Ego corpus intelligo quod sentitur. [38,149] (EVTRAPELVS) Imo quae non sentiuntur perfectissima sunt, ueluti Deus et angeli. [38,150] (FABVLLA) Audio Deum et angelos spiritus appellari, at spiritum sentimus. [38,151] (EVTRAPELVS) Hac uoce literae sacrae ob rudes homines balbutiunt, mentem significantes puram ab omni commertio rerum sensibilium. [38,152] (FABVLLA) Quid igitur interest inter angelum et animum? [38,153] (EVTRAPELVS) Hoc ipsum, quod inter limacem et cochleam, aut si mauis testudinem. [38,154] (FABVLLA) Corpus igitur domicilium est animi, magis quam instrumentum. [38,155] (EVTRAPELVS) Nihil uetat instrumentum adiunctum dici domicilium. Atque hac quidem de re uariant philosophorum sententiae. Sunt qui dicant corpus esse uestem animae, sunt qui domicilium, sunt qui instrumentum, sunt qui harmoniam. Horum quodcunque dixeris, consequitur actiones animi corporis affectionibus impediri. Primum si quod uestis est corpori, idem corpus est animo, quantum ad corporis ualetudinem faciat uestis, declarauit Hercules; ne quid de coloribus aut pilorum pelliumque generibus referam. Caeterum an eadem anima sufficiat pluribus corporibus deterendis, quemadmodum corpus multas deterit uestes, uiderit Pythagoras. [38,156] (FABVLLA) Non incommodum foret, si iuxta Pythagoram liceret ut uestibus ita animabus mutatoriis uti. Sic ut mensibus hybernis sumeretur corpus obesum crassaeque texturae, aestiuis rarius et gracilius. [38,157] (EVTRAPELVS) Atqui parum, opinor, esset commodum, si quemadmodum multis uestibus detritis, tandem et corpus deterimus, ira multis corporibus detritis, tandem et anima senesceret deficeretque. [38,158] (FABVLLA) Non sane. [38,159] (EVTRAPELVS) Iam quemadmodum ad corporis salubritatem agilitatemque refert qua ueste sit amictum, ita refert quod corpus circunferat anima. [38,160] (FABVLLA) Profecto, si corpus uestis est animae, uideo multos homines admodum uarie cultos. [38,161] (EVTRAPELVS) Sic est. Et tamen nonnulla pars huius rei sita est in nobis, quam commode uestiatur anima. [38,162] (FABVLLA) Valeat igitur uestis, dic aliquid de domicilie. [38,163] (EVTRAPELVS) Atqui, ne quod dico tibi uideatur commentum, Fabulla, ipse Dominus Iesus suum corpus templum appellat. Et Petrus apostolus suum corpus tabernaculum appellat. Nec defuerunt qui corpus dixerunt animae sepulchrum, g-sohma dictum arbitrantes quasi g-sehma; alii carcerem mentis appellarunt, nonnulli praesidium, uelut arcem munitam. Quorum animus est undiquaque purus, in templo habitat; qui non tenentur amore rerum corporalium, horum animus agit in tabernaculo, libenter exiliturus, si uocet imperator. Qui prorsus excaecati sunt uitiis spurcissimis, ut nunquam aspirent ad auram libertatis Euangelicae, horum animus iacet in sepulchro. Caeterum qui moleste luctantur cum uitiis, nec adhuc possunt quod uolunt, horum animus habitat in carcere, subinde clamans ad liberatorem omnium: Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo, Domine. Qui grauiter pugnant cum satana, uigilantes et excubantes aduersus insidias illius, qui circumit ut leo quaerens quem deuoret, horum animus uersatur in praesidio, unde iniussu imperatoris non licet discedere. [38,164] (FABVLLA) Si corpus est animi domicilium, plurimos uideo quorum animus male habitet. [38,165] (EVTRAPELVS) Sic est, uidelicet in aedibus perstillantibus, opacis, uentis omnibus obnoxiis, fumosis, pituitosis, laceris ac ruinosis, denique putribus et infectis. Et tamen Cato primam felicitatis partem iudicat bene habitare. [38,166] (FABVLLA) Tolerabilis res, si liceret in aliud immigrare domicilium. [38,167] (EVTRAPELVS) Emigrare non licet, nisi quum euocat locator. Verumtamen, si non licet emigrare, licet arte curaque nostra domicilium animi commodius reddere, quemadmodum in aedibus mutantur fenestrae, attollitur solum, incrustantur aut conuestiuntur tabulatu parietes, situs igni suffituque purgatur. Id in senili corpore iamque ruinam minitante difficillimum est. Plurimum autem conducit, si puerile corpus ab ipso protinus ortu sicut oportet curetur. [38,168] (FABVLLA) Tu quidem matrem ac nutricem medicam esse iubes. [38,169] (EVTRAPELVS) Plane iubeo, quod attinet ad delectum ac moderationem cibi potusque, motus, somni, ballneorum, unctionum, frictionum, uestitus. Quam multos esse censes, qui grauissimis morbis ac uitiis obnoxii sunt, epilepsiae, gracilitati, imbecillitati, surditati, fractis lumbis, distortis membris, infirmo cerebro, stupori mentis, non ob aliud nisi quod a nutricibus indiligenter curati sunt? [38,170] (FABVLLA) Demiror te non pro pictore factum fuisse Franciscanum, qui tam belle concioneris. [38,171] (EVTRAPELVS) Vbi te Claranam uidero, tum ego tibi Franciscanus concionabor. [38,172] (FABVLLA) Ego sane libens scire cupiam quid sit anima, de qua tam multa audimus dicimusque, quum nemo uiderit. [38,173] (EVTRAPELVS) Imo nemo non uidet, cui sunt oculi. [38,174] (FABVLLA) Video pictas animas infantuli specie. Verum quur non adduntur alae, quemadmodum angelis? [38,175] (EVTRAPELVS) Quoniam delabentibus e coelo fractae sunt alae, si qua Socraticis fabulis habenda fides. [38,176] (FABVLLA) Quomodo igitur subuolare dicuntur in coelum? [38,177] (EVTRAPELVS) Quoniam fides et chantas faciunt ut illis renascantur alae. Has alas petebat ille, pertaesus domicilium sui corporis, dum clamat: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et uolabo et requiescam? Nec enim alias alas habet anima, quum sit incorporea, nec ullam habet speciem quae corporis oculis sit conspicua, sed certius cernuntur ea quae uidemus animo. Credisne Deum esse? [38,178] (FABVLLA) Maxime. [38,179] (EVTRAPELVS) At nihil minus uideri potest quam Deus. [38,180] (FABVLLA) Videtur in rebus conditis. [38,181] (EVTRAPELVS) Itidem uidetur animus ex actione. Si quaeris, quid agat in corpore uiuo, contemplare corpus exanime. Quum uides hominem sentire, cernere, audire, moueri, intelligere, meminisse, ratiocinari, certius uides animam adesse, quam nunc uides hunc cantharum; potest enim falli sensus unus, tot argumenta sensuum non fallunt. [38,182] (FABVLLA) Proinde si non potes ostendere animam, sic illam notis quibusdam pinge, quasi mihi uelis describere Caesarem, quem nondum uidi. [38,183] (EVTRAPELVS) Aristotelis definitio in promptu est. [38,184] (FABVLLA) Quae? Nam aiunt istum esse probum rerum omnium depictorem. [38,185] (EVTRAPELVS) Anima est actus corporis organici, physici, uitam habentis in potentia. [38,186] (FABVLLA) Quur actum uocat potius quam iter aut uiam? [38,187] (EVTRAPELVS) Non hic cauetur aurigis aut equitibus, sed animae ratio definitur. Et actum uocat formam, cuius naturae est agere, quum materiae ratio sit pati. Omnis autem corporis motus naturalis ab animo proficiscitur. Est autem uarius corporis motus. [38,188] (FABVLLA) Intelligo. Sed quur addit: organici? [38,189] (EVTRAPELVS) Quoniam anima nihil agit nisi per organa, hoc est instrumenta corporis. [38,190] (FABVLLA) Quur addit: physici? [38,191] (EVTRAPELVS) Quia Daedalus frustra fingeret tale corpus. Ideoque addit : uitam habentis in potentia. Forma non agit in quiduis, sed in materiam capacem. [38,192] (FABVLLA) Quid si angelus immigraret in corpus hominis? [38,193] (EVTRAPELVS) Ageret quidem, sed non per organa naturalia, nec uitam daret corpori, si abesset anima. [38,194] (FABVLLA) Habeone iam totam animae rationem? [38,195] (EVTRAPELVS) Habes Aristotelicam. [38,196] (FABVLLA) Equidem accepi celebrem esse philosophum, et uereor ne sapientum centuriae mihi scribant haereseos dicam, si quid refrager. Alioqui quicquid adhuc dixit de anima hominis, competit in asinum et bouem. [38,197] (EVTRAPELVS) Imo in scarabeum quoque et limacem. [38,198] (FABVLLA) Quid igitur interest inter animam bouis et hominis? [38,199] (EVTRAPELVS) Qui dicunt animam nihil aliud esse quam harmoniam qualitatum corporis, faterentur non ita multum interesse, uidelicet harmonia soluta, petite pariter animas utriusque. Ne ratione quidem distinguitur bouis ab hominis anima, sed quod boum minus sapit quam hominum, quemadmodum uidere est et homines qui minus sapiunt quam bos. [38,200] (FABVLLA) Nae isti bubulam habent mentem. [38,201] (EVTRAPELVS) Attamen illud ad te pertinet, quod pro testudinis qualitate modulatior est harmonia. [38,202] (FABVLLA) Fateor. [38,203] (EVTRAPELVS) Nec parui refert, ex quo ligno quaue figura sit facta testudo. [38,204] (FABVLLA) Verisimile dicis. [38,205] (EVTRAPELVS) Nec ex quorumlibet animantium intestinis fiunt canorae fides. [38,206] (FABVLLA) Audiui. [38,207] (EVTRAPELVS) Atque hae quidem ex aeris circumfusi madore aut siccitate laxantur, contrahuntur nonnunquam et rumpuntur. [38,208] (FABVLLA) Istuc uidi non semel. [38,209] (EVTRAPELVS) Hic igitur potes opem praestare non uulgarem infantulo tuo, ut animus illius testudinem habeat bene temperatam minimeque uitiatam, ne laxa sit segnitie, ne strildula sit iracundia, ne rauca sit temulentia. Nam hos affectus inserit in nobis nonnunquam educatio uictusque ratio. [38,210] (FABVLLA) Admonitionem accipio, sed expecto quo pacto tuearis Aristotelem. [38,211] (EVTRAPELVS) Ille quidem descripsit in genere animam animantem, uegetantem ac sentientem. Anima dat uitam, sed non protinus animal est quod uiuit. Viuunt enim et senescunt et emoriuntur arbores, at non sentiunt, quanquam his quoque nonnulli sensum tribuunt stupidum. In adhesis uix deprehenditur sensus, in spongia deprehenditur ab auulsoribus, in maoribus materiarum caesores sensum comperiunt, si quid illis credimus. Aiunt enim: Si palma ferias truncum arbores, quam uelis caedere, quemadmodum fere solent materiarii, difficilius arbor inciditur, ut semet contraxit metu. Quod autem uiuit ac sentit, animal est. Nihil autem prohibet esse uegetabile quod non sentit, ueluti fungi, betae, caules. [38,212] (FABVLLA) Ista si uiuunt utcunque, si sentiunt utcunque, si mouentur quum adolescunt, quid probibet eadem dignari animalis cognomine? [38,213] (EVTRAPELVS) Non ita uisum est maioribus, neque nobis fas est ab illorum placitis discedere, ac ne refert quidem ad hoc, quod nunc agimus. [38,214] (FABVLLA) Atqui non feram eandem esse animam scarabei et hominis. [38,215] (EVTRAPELVS) Non est eadem, o bona, sed ratio quadantenus communis est. Animat, uegetat, sensibile reddit corpus tuum anima tua. Idem agit scarabei anima in suo corpore. Nam quod quaedam aliter aut aliud agit anima hominis quam scarabei, partim in causa est materia. Non canit, non loquitur scarabeus, quia caret organis ad haec idoneis. [38,216] (FABVLLA) Illud igitur dicis, si anima scarabei demigraret in corpus hominis, idem ageret quod agit anima humana. [38,217] (EVTRAPELVS) Imo, ne si mens quidem angelica, quemadmodum dixi. Nihil autem interest inter angelum et animam humanam, nisi quod hominis anima in hoc condita est, ut agat corpus humanum naturalibus organis instructum; quemadmodum anima scarabei non mouet nisi corpus scarabei, angelus non in hoc conditus est, ut animat corpus, sed ut absque corporalibus organis intelligat. [38,218] (FABVLLA) Num idem potest anima? [38,219] (EVTRAPELVS) Potest quidem a corpore semota. [38,220] (FABVLLA) Non est igitur sui iuris, dum est in corpore. [38,221] (EVTRAPELVS) Non profecto, nisi si quid accidat praeter communem naturae cursum. [38,222] (FABVLLA) Verum tu mihi pro una anima plures animas effudisti, animantem, uegetantem, sensibilem, intelligentem, memorem, uolentem, irascentem, concupiscentem. Mihi satis erat una. [38,223] (EVTRAPELVS) Eiusdem animae diuersae sunt actiones, ex his uaria sortitur cognomina. [38,224] (FABVLLA) Non satis assequor quod dicis. [38,225] (EVTRAPELVS) At faciam, ut assequaris. Tu in cubiculo es uxor, in officina es textrix aulaeorum, in taberna es aulaeorum uenditrix, in culina es coqua, inter famulos et famulas es domina, inter liberos es mater, et tamen haec omnia es eadem in domo. [38,226] (FABVLLA) Satis tu quidem pingui Minerua philosopharis. Sic igitur est animus in corpore, quemadmodum ego in domo? [38,227] (EVTRAPELVS) Sic. [38,228] (FABVLLA) Atqui dum ego texo in officina, non coquo in culina. [38,229] (EVTRAPELVS) Neque enim tu es anima tantum, sed anima corpus circumferens, corpus autem non potest simul pluribus inesse locis; anima quoniam est forma simplex, sic est in toto corpore, ut in singulis corporis partibus sit tota, quanquam non idem agat per omnes partes nec eodem modo per quomodolibet affectas. Nam sapit ac meminit in cerebro, irascitur in corde, concupiscit in epate, audit in auribus, cernit in oculis, olfacit in naribus, gustat in palato et lingua, sentit in omnibus corporis partibus, quae neruaceum aliquid habent adiunctum. Neque enim sentit in pilis nec summis unguibus, ac ne pulmo quidem per se sentit nec epar, fortasse nec lien. [38,230] (FABVLLA) Proinde in quibusdam partibus animat tantum ac uegetat. [38,231] (EVTRAPELVS) Ita uidetur. [38,232] (FABVLLA) Si in uno homine facit haec omnia eadem anima, consequitur ut foetus in utero materno statim ut augescit, quod est uitae signum, simul et sentiat et intelligat, nisi forte unius hominis initio plures sunt animae, deinde caeteris cedentibus, una peragit omnia; ita ut primum homo fuerit planta, mox animal, postremum homo. [38,233] (EVTRAPELVS) Quod dicis, fortasse non admodum absurdum uideatur Aristoteli. Nobis probabilius est simul cum uita infundi rationalem animam, sed quae uelut igniculus immersa materiae supra modum humidae nondum queat exerere uires suas. [38,234] (FABVLLA) Animus igitur illigatus est corpori quod agit mouetque? [38,235] (EVTRAPELVS) Non aliter quam testudo domui quam circumfert. [38,236] (FABVLLA) Eam mouet quidem, sed sic ut simul moueatur, quemadmodum gubernator flectit nauem quo uult, sed ipse interim cum naui mouetur. [38,237] (EVTRAPELVS) Imo, quemadmodum sciurus uoluit caueam rotatilem, mobilis interim et ipse. [38,238] (FABVLLA) Sic et afficit anima corpus ac uicissim afficitur? [38,239] (EVTRAPELVS) Sane quod ad operationes attinet. [38,240] (FABVLLA) Ergo quod ad naturam pertinet, par est anima morionis animae Solomonis. [38,241] (EVTRAPELVS) Nihil absurdum. [38,242] (FABVLLA) Itaque pares sunt et angeli, quandoquidem carent materia, quae parit, ut ais, inaequalitatem. [38,243] (EVTRAPELVS) Iam satis philosophiae. Quin potius haec theologos torqueant; nos hoc agamus quod coepimus. Si tota mater esse uis, cura corpusculum infantuli tui, quo posteaquam sese explicuit ex uaporibus, mentis igniculis, bonis et commodis organis utatur. Quoties audis puerum tuum uagientem, crede illum hoc abs te flagitare. Quum uides in pectore tuo duos istos ueluti fonticulos turgidos ac lacteo liquore uel suapte sponte manantes, crede naturam admonere te tui officii. Alioqui, quum infans iam fari meditabitur ac blanda balbutie te mammam uocabit, qua fronte hoc audies ab eo, cui mammam negaris, et ad conductitiam mammam relegaris, perinde quasi caprae aut oui subiecisses? Vbi iam. erit fandi potens, quid si te pro matre uocet semimatrem? Virgam expedies, opinor. Atqui uix semimater est, quae recusat alere quod peperit; potior geniturae pars est nutricatio teneri puelli. Alitur enim non solum lacte, sed et fragrantia materni corporis : requirit eundem liquorem, iam notum et familiarem, quem hausit in corpore, et unde coaluit. Atque ego quidem sum in hac sententia, ut existimem in pueris ex lactis natura et indolem uitiari, non aliter quam in frugibus et plantis terme succus mutat ingenium eius quod alit. An putas temere uulgo dici: Iste maliciam cum lacte nutricis imbibit? Ne illud quidem, opinor, quod a Graecis dici solet, ut nutrices, quum significant aliquem male pasci, paululum enim praemansi in os inserunt infantis, maximam partem deglutiunt ipsae. Proinde ne peperit quidem, quae quod enixa est mox abiicit. Isthuc enim abortire est, non parere. Et in tales foeminas mihi competere Graecorum uidetur etymologia, qui g-mehtehr dici putant a g-meh g-tehrein, hoc est a non seruando. Nam prorsus conductitiam nutricem infantulo adhuc a matre tepenti asciscere genus est expositionis. [38,244] (FABVLLA) Accederem, ni delecta esset mulier, in qua nihil desideres. [38,245] (EVTRAPELVS) Vt nihil referat, quod lac bibat mollis infantia, quam saliuam cum praemanso cibo deglutiat, ut tales contigerit nutrix, qualem haud scio an ulla reperiatur, an putas ullam esse, quae nutricationis omne taedium deuorare possit quemadmodum mater? sordes, assessiones, uagitus, morbos, seruandi nunquam satis diligentem curam? Si est quae pariter amet ut mater, erit quae pariter curet. Quin et illud fiet ut segnius amet te filius, natiua illa charitate uelut in duas matres distracta, nec tu simili pietate duceris erga filium, ut iam grandior minus libenter sit obtemperaturus iussis tuis, et tu frigidius illius curam habitura, in cuius moribus fortasse uidebis nutricem. Praecipuus autem discendi gradus est mutuus inter docentem ac dilgentem amor. Ergo, si nihil decesserit illi natiuae pietatis fragrantiae, facilius illi instillabis praecepta recte uiuendi. Neque enim hic parum ualet mater, uel ob hoc quod materiam tractet mollissimam et in omnia sequacem. [38,246] (FABVLLA) Vt uideo, non tam facilis est res peperisse, quam uulgus existimet. [38,247] (EVTRAPELVS) Si mihi parum habes fidei, en tibi Paulus aperte de muliere loquens : Salua, inquit, fiet per liberorum generationem. [38,248] (FABVLLA) Salua est igitur quae peperit? [38,249] (EVTRAPELVS) Nequaquam, sed addit: Si liberi permanserint in fide. Nondum absoluisti genitricis munus, nisi primum tenerum corpusculum filii, mox animum aeque mollem recta educatione finxeris. [38,250] (FABVLLA) Atqui isthuc matribus in manu non est, ut filii perseuerent in pietate. [38,251] (EVTRAPELVS) Fortassis, sed tantum habet momenti uigilans admonitio, ut Paulus existimet matribus imputandum, si liberi degenerent a piis moribus. Denique si praestiteris quod in te situm est, Deus opem suam coniunget cum tua diligentia. [38,252] (FABVLLA) Mihi quidem, Eutrapele, tua persuasit oratio, si queas idem persuadere parentibus et marito. [38,253] (EVTRAPELVS) Isthuc ad me recipio, modo tu me tuo iuues suffragio. [38,254] (FABVLLA) Polliceor. [38,255] (EVTRAPELVS) Sed licetne uidere puellum? [38,256] (FABVLLA) Licet maxime. Heus, Syrisca, uoca nutricem una cura infante. [38,257] (EVTRAPELVS) Scitus admodum puer. Vulgo dicitur ueniam deberi primum experienti. At tu prima statim experientia summam artis expressisti. [38,258] (FABVLLA) Non est sculptilis imago, ut arte sit opus. [38,259] (EVTRAPELVS) Verum, sed fusile sigillum est. Vtcunque res habet, felicissime cecidit; utinam pari felicitate cadant imagines, quas intexis auleis. [38,260] (FABVLLA) At tu contra felicius pingis quam gignis. [38,261] (EVTRAPELVS) Sic uisum est naturae cum omnibus paria facere. Quam sollicita est natura, ne quid pereat. Duos homines in uno repraesentauit, nasus et oculi patrem referunt, frons ac mentum matrem exprimunt. An tu posses hoc tam charum pignus alienae fidei concredere? Mihi bis crudeles uidentur esse quae id facere sustinent. Quandoquidem non solum faciunt id infantis quem ablegant periculo, uerum etiam suo, propterea quod in his lac auersione corruptum saepenumero periculosos morbos pariat. Itaque fit ut, dum unius formae corporis consulunt, parum consulant duorum corporum uitae, dumque cauent ne contingat praeproperum senium, coniiciunt sese in mortem praeproperam. Quod est inditum puero nomen? [38,262] (FABVLLA) Cornelius. [38,263] (EVTRAPELVS) Hoc erat nomen aui paterni. Vtinam uirum integerrimum et moribus nobis referat. [38,264] (FABVLLA) Dabitur opera, quod quidem in nobis erit. Sed heus, Eutrapele, unum quiddam obnixe te rogarim. [38,265] (EVTRAPELVS) Imo puta me tuum esse mancipium; imperabis et impetrabis quae uoles. [38,266] (FABVLLA) Proinde non prius te manumittam, quam hoc mihi beneficium coeptum absoluas. [38,267] (EVTRAPELVS) Quod nam? [38,268] (FABVLLA) Vt praescribas mihi primum quibus rationibus queam infantis ualetudini consulere, deinde quum erit firmior, quibus rudimentis ad pietatem praeparandus sit rudis animus. [38,269] (EVTRAPELVS) Id faciam lubens pro mea quidem sapientia, sed proximo colloquio, nunc orator adeo maritum ac parentes. [38,270] (FABVLLA) Precor exorator ut sies.