[11,0] XI. PIETAS PUERILIS. ERASMUS, GASPAR. [11,1] [11,] (Erasmus) Unde nobis prodis? E popina quapiam? [11,2] (Gaspar) Bona uerba. [11,3] (Erasmus) E sphaeristerio? [11,4] (Gaspar) Ne hoc quidem. [11,5] (Erasmus) Ex oenopolio? [11,6] (Gaspar) Nequaquam. [11,7] (Erasmus) Quando non assequor diuinando, dic ipse. [11,8] (Gaspar) Ex aede Virgini matri sacra. [11,9] (Erasmus) Quid illic tibi negotii est? [11,10] (Gaspar) Salutem dixi nonnullis. [11,11] (Erasmus) Quibus? [11,12] (Gaspar) Christo ac diuis aliquot. [11,13] (Erasmus) Religiosior tu quidem es, quam pro aetate. [11,14] (Gaspar) Imo nullam aetatem non decet religio. [11,15] (Erasmus) Si cupiam esse religiosus, patiar mihi iniici cucullam. [11,16] (Gaspar) Atque ego idem facerem, si, quantum caloris adfert, tantundem pietatis adferret cuculla. [11,17] (Erasmus) Aiunt uulgo, pueros angelicos in satanam uerti, ubi consenuerint. [11,18] (Gaspar) Sed ego prouerbium istuc ab auctore satana natum arbitror. Imo uix existimo, senem esse uere pium, nisi qui a teneris annis assueuerit. Nihil felicius discitur, quam quod ab ipsa statim pueritia discitur. [11,19] (Erasmus) Quid igitur est religio? [11,20] (Gaspar) Est purus cultus numinis, et obseruatio praeceptorum illius. [11,21] (Erasmus) Quae sunt illa? [11,22] (Gaspar) Longum est; sed ut in summa dicam, in rebus quatuor est sita. [11,23] (Erasmus) In quibus? [11,24] (Gaspar) Primum, ut recte pieque sentiamus de Deo, de scripturis diuinis: atque ut illum non uereamur modo, tanquam dominum, uerum etiam amemus ex intimis affectibus, ut patrem beneficentissimum. Secundum, ut summa cura tueamur innocentiam: ea est, ne quem laedamus. Tertium, ut teneamus caritatem, hoc est, ut de omnibus, quantum datur, bene mereamur. Quartum, ut seruemus patientiam. Ea praestat, ut mala nobis illata, si mederi nequeamus, patienter toleremus, non ulciscentes, nec malum malo referentes. [11,25] (Erasmus) Nae tu probus es concionator. Sed praestas ista, quae doces? [11,26] (Gaspar) Equidem adnitor pro mea uirili. [11,27] (Erasmus) Qui potes pro uirili, quum sis puer? [11,28] (Gaspar) Meditor pro uiribus, et quotidie mecum ineo rationem: si quid cessatum fuerit, corrigo: illud praeter decorum, hoc dictum petulantius, hoc factum incircumspectius, hoc taceri praestiterat, illud omissum. [11,28] (Erasmus) Quando subducitur ista ratio? [11,30] (Gaspar) Ferme sub noctem, aut si quando magis uacat. [11,31] (Erasmus) Sed age, dic mihi quibus studiis totum transigis diem? [11,32] (Gaspar) Nihil celabo tam fidum sodalem. Mane, simul atque sum expergefactus, (id fere fit ad sextam, aut quintam) pollice signum crucis pingo in fronte et in pectore. [11,33] (Erasmus) Quid deinde? [11,34] (Gaspar) Auspicor initium diei, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. [11,35] (Erasmus) Pie sane. [11,36] (Gaspar) Mox paucis saluto Christum. [11,37] (Erasmus) Quid illi narras? [11,38] (Gaspar) Ago gratias, quod eam noctem mihi uoluerit esse prosperam, precorque, ut diem itidem illum totum mihi bene fortunet, ad ipsius gloriam, et animae meae salutem: utque is, qui est uera lux occasum nesciens, sol aeternus, omnia uiuificans, alens, exhilarans, dignetur illucescere menti meae, ne usquam impingam in ullum peccatum, sed ipsius ductu perueniam ad uitam aeternam. [11,39] (Erasmus) Haud inauspicatum diei exordium. [11,40] (Gaspar) Deinde salutatis parentibus, quibus secundum Deum primam debeo pietatem, quum tempus est, confero me ad ludum literarium, sed ut per templum, si commodum est, sit mihi transitus. [11,41] (Erasmus) Quid illic? [11,42] (Gaspar) Rursus tribus uerbis saluto Iesum, ac diuos diuasque omnes, sed nominatim Virginem matrem, tum eos quos habeo mihi peculiares. [11,43] (Erasmus) Nae tu mihi probe legisse uideris illud Catonis, Saluta libenter. Non sat erat mane salutasse, nisi mox denuo salutares? An non uereris, ne molestus sis immodico officio? [11,44] (Gaspar) Amat Christus subinde appellari. [11,45] (Erasmus) Sed ineptum uidetur, alloqui, quem non uides. [11,46] (Gaspar) Nec eam mei partem uideo, qua illi loquor. [11,47] (Erasmus) Qua? [11,48] (Gaspar) Animo. [11,49] (Erasmus) Sed otiosum est, salutare non resalutantem. [11,50] (Gaspar) Resalutat frequenter arcano afflatu. Denique abunde resalutat, qui dat, quod petitur. [11,51] (Erasmus) Quid hic ab illo flagitas? Nam uideo tuas salutationes esse petaces, cuiusmodi fere sunt mendicorum. [11,52] (Gaspar) Sane non procul aberras a scopo. Precor enim, ut, qui puer duodecim annos natus, sedens in templo docuit ipsos doctores, cuique Pater coelitus emissa uoce dedit auctoritatem docendi mortalium genus, quum diceret: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacitum est; ipsum audite: quique est aeterna sapientia summi Patris, illustrare dignetur ingenium meum ad perdiscendas honestas literas, quibus utar ad ipsius gloriam. [11,53] (Erasmus) Quos autem habes diuos tibi peculiares? [11,54] (Gaspar) Ex Apostolis Paulum, ex Martyribus Cyprianum, ex doctoribus Hieronymum; e uirginibus Agnetem. [11,55] (Erasmus) Quae res istos tibi conciliauit? electio, an casus? [11,56] (Gaspar) Sortito obuenerunt. [11,57] (Erasmus) Atque istos nihil aliud quam salutas? An ab his quoque mendicas aliquid? [11,58] (Gaspar) Precor, ut me suis suffragiis Christo commendent, efficiantque, ut illius munere aliquando contingat in ipsorum uenire contubernium. [11,59] (Erasmus) Sane rem non uulgarem petis. Quid tum postea? [11,60] (Gaspar) Ad ludum preparo, et quod is locus postulat, toto ago pectore. Sic enim imploro Christi praesidium, quasi citra illius opem nihil efficiat nostrum studium: sic studeo, quasi ille nihil auxilii sit laturus, nisi gnauiter laboranti. Ac modis omnibus do operam, ne merito uapulem, ne quid dicto factoue uel praeceptorem offendam, uel sodales meos. [11,61] (Erasmus) Probus es, quum ista cogitas. [11,62] (Gaspar) Quum dimissus a ludo domum propero, rursus, si licet, per aedem sacram iter facio, rursusque tribus uerbis saluto Iesum. Si quid est obsequii praestandum parentibus, obeo. Quod si quid etiam superest temporis, mecum aut cum sodali repeto, quod praelectum est in scho1a. [11,63] (Erasmus) Nae tu perparcus es temporis. [11,64] (Gaspar) Nec mirum, si parcus sum rei, ut multo pretiosissimae, ita irrecuperabilis. [11,65] (Erasmus) At Hesiodus docet, in medio parcendum esse: in principio praeproperam, in fine seram esse parsimoniam. [11,66] (Gaspar) Recte Hesiodus de uino; sed aetatis nulla est intempestiua parsimonia. Dolium si sinas, non exhauritur. At aetas nunquam non defluit, siue dormias siue uigiles. [11,67] (Erasmus) Fateor: sed quid deinde rei geritur? [11,68] (Gaspar) Adornata parentibus mensa, recito consecrationem; deinde prandentibus ministro, donec iubeor et ipse prandium sumere. Actis gratiis, si quid uacat, lusu quopiam honesto laxo animum cum sodalibus, donec hora reuocat in ludum a lusu. [11,69] (Erasmus) Ac rursum salutatur Iesus? [11,70] (Gaspar) Salutatur, si commodum est. Sin est, cur aut non uacet, aut non sit tempestiuum: tamen praeteriens templum, cogitatiuncula saluto. Rursus in ludo totis uiribus hoc agitur, quod locus postulat. Domum reuersus, idem ago, quod ante prandium. A coena suauibus fabulis memet oblecto: mox prosperam noctem precatus parentibus ac familiae, mature me confero ad nidum: illic flexis ante lectum genibus, mecum, ut dixi, reputo, quibus studiis is dies peractus sit. Si quid est grauioris admissi, Christi clementiam imploro, ut ignoscat, polliceorque meliora: si nihil est, ago gratias illius beneficentiae, quod me seruarit ab omni uitio. Deinde me totum illi toto pectore commendo, ut me protegat ab insidiis mali genii, et ab obscoenis somniis. His factis, lectum ingressus, frontem ac pectus signo crucis imagine, ac me compono ad somnum. [11,71] (Erasmus) Quo pacto te componis? [11,72] (Gaspar) Nec pronus cubo, nec supinus, sed primum lateri dextro innitens, brachiis ita transuersim seu decussatim complicatis, ut pectus muniant figura crucis, dextra manu sinistro admota humero, laeua dextro. Ita dormio suauiter, donec aut expergiscar ipse, aut exciter. [11,73] (Erasmus) Sanctulus es, qui ista possis. [11,74] (Gaspar) Imo stultulus es, qui ista dicas. [11,75] (Erasmus) Laudo institutum, si queam assequi. [11,76] (Gaspar) Velis tantummodo. Nam ubi assueueris pauculos menses, erunt haec etiam suauia; adeo uertentur in naturam. [11,77] (Erasmus) Sed nihil audio de sacris. [11,78] (Gaspar) Nec hac parte mihi desum, diebus praecipue festis. [11,79] (Erasmus) In his quomodo te geris? [11,80] (Gaspar) Primum omnium excutio me ipsum, num qua labe peccati sit animus contaminatus. [11,81] (Erasmus) Id si comperias, quid tum? subducis te ab altari? [11,82] (Gaspar) Nequaquam corpore, sed animo me submoueo, ac ueluti procul stans, nec audens attollere oculos ad patrem Deum, quem offendi, tundo pectus meum, dicens illud ex Euangelio cum publicano: Domine, propitius esto mihi peccatori. Deinde, si sensero quempiam offensum a me, eum curo placandum e uestigio, si licet: sin minus, statuo in animo, mihi quum primum licebit, reconciliare proximum. Si quis offendit me, remitto uindictam, doque operam, ut, qui laesit, agnoscat errorem suum, et resipiscat. Sin eius rei nulla spes est, uindictam omnem Deo relinquo. [11,83] (Erasmus) Isthuc durum est. [11,84] (Gaspar) An hoc durum, condonare leuem noxiam fratri tuo, cuius ignoscentia tibi mutua sit frequenter opus, quum Christus omnia commissa nostra nobis semel condonarit, et quotidie condonet? Imo mihi uidetur haec non esse liberalitas in proximum, sed foeneratio apud Deum: perinde quasi conseruus ex pacto remittat conseruo tres drachmas, ut ipsi dominus condonet talenta decem. [11,85] (Erasmus) Perpulchre tu quidem philosopharis, si modo certum sit, quod ais. [11,86] (Gaspar) An postulas aliquid certius euangelica cautione? [11,87] (Erasmus) Non est aequum. Sed sunt, qui se non credant esse Christianos, nisi quotidie Missam, ut appellant, audierint. [11,88] (Gaspar) Horum institutum equidem non damno: praesertim in his, qui abundant otio, quiue totos dies occupantur profanis negotiis. Tantum illos non approbo, qui superstitiose sibi persuaserunt, diem fore parum faustum, nisi fuerint eum auspicati a Missa: et statim a sacro se conferunt uel ad negotiationem, uel ad praedam, uel ad aulam: ubi, si, quod per fas nefasque gerunt, successerit, Missae imputant. [11,89] (Erasmus) Suntne, qui sic desipiant? [11,90] (Gaspar) Magna pars hominum. [11,91] (Erasmus) Sed redi ad sacrum. [11,92] (Gaspar) Si licet, adsto uicinus altari sacro, quo percipere queam ea, quae sacrificus recitat, praesertim epistolam et euangelium. Ex his aliquid conor decerpere, quod infigam animo meo: id mecum aliquamdiu rumino. [11,93] (Erasmus) Nihil interim oras? [11,94] (Gaspar) Oro, sed cogitatione magis, quam strepitu labiorum. Ex his, quae recitat sacerdos, arripio precandi occasionem. [11,95] (Erasmus) Dic istud explanatius: nam non satis assequor, quid uelis. [11,96] (Gaspar) Dicam. Finge recitari epistolam, Expurgate uetus fermentum, ut sitis noua conspersio, sicut estis azymi. Ad haec uerba sic mecum loquor Christo: Utinam uere sim azymus, purus ab omni fermento malitiae. Sed tu, Domine Iesu, qui solus es ab omni malitia purus ac sincerus, largire, ut in dies et ipse magis ac magis expurgem uetus fermentum. Rursum, si forte legatur euangelium de seminante semen suum, sic oro mecum: Felix ille, qui meretur esse terra bona: precorque, ut me ex terra parum frugifera, sua benignitate faciat terram bonam, sine cuius beneficio nihil omnino bonum est. Sint haec exempli causa dicta: nam singula persequi prolixum sit. Sed, si contingat sacrificus mutus, quales multos habet Germania, aut non detur adesse propius altari, fere libellum paro, in quo descriptum sit eius diei euangelium et epistola; inde ipse aut pronuncio aut oculis lego. [11,97] (Erasmus) Intelligo. Sed quibus cogitationibus potissimum transmittis hoc tempus? [11,98] (Gaspar) Ago gratias Iesu Christo pro ineffabili charitate, quod genus humanum sua morte redimere dignatus est; et oro, ne patiatur suum sacrosanctum sanguinem pro me frustra fusum esse, sed suo corpore semper pascat animum meum, suo sanguine uiuificet spiritum meum, ut paulatim adolescens uirtutum auctibus efficiar idoneum membrum corporis illius mystici, quod est ecclesia, nec unquam deficiam ab illo sanctissimo foedere, quod in extrema coena distributo pane, et porrecto poculo pepigit cum discipulis suis electis, et per hos cum omnibus, qui per baptismum in societatem illius insiti sunt. Quod si sensero uagari cogitationem, lego psalmos aliquot, aut aliud quippiam pium, quod animum ab euagando cohibeat. [11,99] (Erasmus) Habes in hoc psalmos certos? [11,100] (Gaspar) Habeo; sed, quos non ita mihi ipsi indixi, quin omittam, si cogitatio quaepiam incidat, quae magis reficiat animum meum, quam illa psalmorum recitatio. [11,101] (Erasmus) Quid de ieiunando? [11,102] (Gaspar) Cum ieiunio mihi nihil est negotii. Sic enim me docuit Hieronymus, non esse ualetudinem atterendam ieiuniis, donec corpus aetate robur iustum collegerit. Nondum autem egressus sum annum decimum septimum. Sed tamen si sensero opus, prandeo coenoque parcius, quo me praebeam alacriorem studiis pietatis per diem festum. [11,103] (Erasmus) Posteaquam coepi semel, expiscabor omnia. Quomodo affectus es erga conciones? [11,104] (Gaspar) Optime. Ad has non minus religiose accedo, quam ad sacram synaxim. Et tamen deligo, quos audiam. Sunt enim, quos praestat non audisse. Quod si talis contingit, aut si nemo contingit, tempus hoc transigo sacra lectione: lego euangelium et epistolam cum interpretatione Chrysostomi aut Hieronymi, aut si quis alius occurrit pius ac doctus interpres. [11,105] (Erasmus) Sed magis afficit uiua uox. [11,106] (Gaspar) Fateor; et audire malo, si detur concionator tolerabilis: sed non uideor omnino caruisse concione, si Chrysostomum aut Hieronyrnum scripto loquentem audiero. [11,107] (Erasmus) Non opinor. Sed quid te delectat confessio? [11,108] (Gaspar) Magnopere: nam confiteor quotidie. [11,109] (Erasmus) Quotidie? [11,110] (Gaspar) Sic est. [11,111] (Erasmus) Alendus est igitur tibi proprie sacerdos. [11,112] (Gaspar) Sed illi confiteor, qui uere solus remittit peccata cui est potestas uniuersa. [11,113] (Erasmus) Cuinam? [11,114] (Gaspar) Christo. [11,115] (Erasmus) An istud sat esse putas? [11,116] (Gaspar) Mihi quidem sat esset, si sat esset proceribus ecclesiae et consuetudini receptae. [11,117] (Erasmus) Sed quos tandem appellar ecclesiae proceres? [11,118] (Gaspar) Pontifices, Episcopos, Apostolos. [11,119] (Erasmus) Et inter hos annumeras Christum? [11,120] (Gaspar) Is est omnium sine controuersia colophon. [11,121] (Erasmus) Et huius receptae confessionis auctor? [11,122] (Gaspar) Is quidem auctor est omnis boni: sed an ipse instituerit hanc confessionem, qualis nunc est in usu ecclesiae, theologis excutiendum relinquo: mihi puero et idiotae sufficit maiorum auctoritas. Haec est certe praecipua confessio: nec est facile, confiteri Christo. Non confitetur illi, nisi qui ex animo irascitur suo peccato. Apud illum expono deploroque, si quid admisi grauius; clamo, lacrymor, ploro, me ipsum execror, illius imploro misericordiam: nec finem facio, donec sensero peccandi affectum penitus expurgatum e medullis animi, et succedere tranquillitatem aliquam et alacritatem, condonati criminis argumentum. Atque ubi tempus inuitat, ut adeam sacrosanctam mensam corporis et sanguinis dominici, confiteor et sacerdoti, sed paucis, et non nisi ea, quae certo uidentur crimina: aut eiusmodi, ut uehemens suspicio sit, crimen esse. Neque uero protinus arbitror esse piaculum, hoc est, enorme crimen, quod admittitur aduersus quaslibet constitutiones humanas, nisi contemptus accesserit malitiosus. Imo uix arbitror crimen capitale, cui non sit adiuncta malitia, hoc est, peruersa uoluntas. [11,123] (Erasmus) Laudo, quod sic es religiosus, ut tamen superstitiosus non sis. Hic quoque puto locum esse prouerbio, Nec omnia, nec passim, nec quibuslibet. [11,124] (Gaspar) Deligo mihi sacerdotem, cui credam arcana pectoris. [11,125] (Erasmus) Isthuc est sapere. Sunt enim permulti, quod compertum est, qui, quod accipiunt in confessionibus, effutiunt. Sunt improbi quidam et impudentes, qui percontantur a confitente, quae praestiterat tacuisse. Sunt indocti et stolidi, qui ob sordidum quaestum praebent aurem uerius, quam animum, quum nec diiudicent inter noxiam et recte factum, nec docere possint, nec consolari, nec consulere. Haec sic habere, frequenter audiui ex multis, et ipse partim expertus sum. [11,126] (Gaspar) Et ego nimium. Proinde deligo mihi uirum non indoctum, grauem, spectatae integritatis, linguae continentis. [11,127] (Erasmus) Profecto felix es, qui ista mature sapere coeperis. [11,128] (Gaspar) Denique illa prima mihi curarum est, ne quid committam, quod cum periculo credam sacerdoti. [11,129] (Erasmus) Nihil melius, siquidem possis cauere. [11,130] (Gaspar) Nobis quidem difficillimum est: sed auxiliante Christo, facile est. Primum est, ut adsit bona uoluntas. Eam mihi subinde renouo, praesertim diebus dominicis. Deinde subduco meipsum pro uiribus ab improborum consortio; et sodalibus integerrimis me adiungo, quorum conuictu fiam melior. [11,131] (Erasmus) Recte tibi consulis. Corrumpunt enim mores bonos colloquia praua. [11,132] (Gaspar) Otium ceu pestem quandam fugio. [11,133] (Erasmus) Nec mirum: nam nihil malorum non docet otium. Sed ut nunc sunt hominum mores, solus uiuat oportet, qui uelit abesse a malorum consortio. [11,134] (Gaspar) Non omnino uanum est, quod dicis. Plures enim mali; ut Graecus ille sapiens dixit. Sed ex paucis optimos deligo. Et probus sodalis nonnunquam sodalem reddit meliorem. Vito lusus, qui prouocant ad nequitiam: utor innoxiis. Comem me praebeo omnibus: sed familiarem non nisi bonis. Quod si quando incidero in malos, aut corrigo blande monendo, aut dissimulo, toleroque: si uideor non profecturus, certe, quum primum licet, memet ab illis suffuror. [11,135] (Erasmus) Nunquamne titillauit animum tuum libido capiundae cucullae? [11,136] (Gaspar) Nunquam; sed crebro sollicitatus sum a quibusdam, ab hoc seculo, uelut a naufragio, ad portum monasteriorum uocantibus. [11,137] (Erasmus) Quid ego audio? Captabant praedam? [11,138] (Gaspar) Miris technis adorti sunt et me, et parentes. Sed mihi stat sententia, non addicere me uel matrimonio, uel sacerdotio, uel instituto monachorum, aut ulli uitae generi, unde post me non queam extricare, priusquam mihi fuero pulchre notus. [11,139] (Erasmus) Quando isthuc erit? [11,140] (Gaspar) Fortasse nunquam. Sed ante annum uigesimum octauum nihil statuetur. [11,141] (Erasmus) Cur ita? [11,142] (Gaspar) Quia audio passim tam multos sacerdotes, monachos et maritos, deplorantes, quod sese temere praecipitarint in seruitutem. [11,143] (Erasmus) Cautus es, qui capi nolis. [11,144] (Gaspar) Interim tria mihi curae sunt. [11,145] (Erasmus) Quaenam ista? [11,146] (Gaspar) Ut proficiam in probitate morum. Dein, si id nequeam, certe tuear illibatam innocentiam ac famam. Postremo paro mihi bonas literas ac disciplinas, in quouis uitae genere futuras usui. [11,147] (Erasmus) Sed interim a poetis abstines? [11,148] (Gaspar) Non in totum, sed castissimos quosque potissimum lego. Quod si quid inciderit parum uerecundum, praetercurro, quemadmodum Ulysses obturatis auribus Sirenas praeternauigauit. [11,149] (Erasmus) Sed cui interim studiorum generi te potissimum addicis? medicinae, iuri caesareo aut pontificio, an theologiae? Nam linguae, bonae literae, philosophia, pariter conducunt ad omnem professionem. [11,150] (Gaspar) Nondum ulli me plane addixi, sed ex omnibus gustum aliquem capio, ne cuiusquam plane sim rudis, utque, degustatis singulis, certius eligam, cui sim accommodus. Medicina ubiuis terrarum certissimum uiaticum est: Iurisprudentia uiam aperit ad dignitates: Theologia mihi cumprimis placeret, nisi me mores quorundam, et morosae inter ipsos contentiones offenderent. [11,151] (Erasmus) Non facile labitur, qui sic pedetentim incedit. Complures hisce temporibus abstinent a theologia, quod uereantur, ne uacillent in fide catholica, quum uideant nihil non uocari in quaestionem. [11,152] (Gaspar) Ego, quod lego in sacris literis et in symbolo, quod dicitur Apostolorum, summa fiducia credo, nec ultra scrutor. Cetera permitto theologis disputanda ac definienda, si uelint. Si quid tamen receptum est usu populi christiani, quod non plane pugnet cum sacris literis, hactenus seruo, ne cuiquam sim offendiculo. [11,153] (Erasmus) Quis Thales te docuit istam philosophiam? [11,154] (Gaspar) Fuit mihi admodum puero consuetudo domestica cum integerrimo uiro Ioanne Coleto. Nostin' hominem? [11,155] (Erasmus) Quid ni? tanquam te. [11,156] (Gaspar) Is eam aetatem huiusmodi praeceptiunculis imbuit. [11,157] (Erasmus) Non inuidebis, si me praebeam aemulum instituti tui? [11,158] (Gaspar) Imo isthoc nomine mihi futurus es multo charior. Scis enim, similitudine morum conglutinari familiaritatem ac beneuolentiam. [11,159] (Erasmus) Verum; sed non inter competitores eiusdem magistratus, quum simili laborent morbo. [11,160] (Gaspar) Nec inter eiusdem sponsae procos, quum pariter laborent amore. [11,161] (Erasmus) Sed extra iocum, experiar imitari rationem istam. [11,162] (Gaspar) Precor, ut tibi uertat quam optime. [11,163] (Erasmus) Fortassis assequar te. [11,164] (Gaspar) Utinam et praecurras. Sed interim non operiar te; quin ipse quotidie me ipsum superare contendo: sed tamen adnitere si potes, ut anteuertas.