[6,0] VI. DE CAPTANDIS SACERDOTIIS. PAMPHAGUS, COCLES. [6,1] (Pamphagus) Aut parum prospiciunt oculi, aut Coclitem ueterem compotorem meum uideo. [6,2] (Cocles) Imo nihil te fallunt oculi tui: uides sodalem ex animo tuum. Nulla cuiquam erat spes reditus tui, qui tot annos abfueris, ignaris omnibus quae te terrarum haberet regio. Sed unde? dic, quaeso. [6,3] (Pamphagus) Ab antipodibus. [6,4] (Cocles) Imo ab insulis, opinor, Fortunatis. [6,5] (Pamphagus) Gaudeo, quod agnoueris sodalem tuum: nam uerebar, ne sic domum redirem, quemadmodum rediit Ulysses. [6,6] (Cocles) Quonam pacto rediit ille? [6,7] (Pamphagus) Nec ab uxore est agnitus. Solus canis iam uetulus, mota cauda dominum agnouit. [6,8] (Cocles) Quot annos ille domo abfuerat? [6,9] (Pamphagus) uiginti. [6,10] (Cocles) Tu plures abfuisti: nec tamen fefellit me tua facies. Sed quis isthuc narrat de Ulysse? [6,11] (Pamphagus) Homerus. [6,12] (Cocles) Oh, ille, ut aiunt, pater est omnium fabularum. Fortassis uxor interim asciuerat taurum alium, et idcirco non agnouit UIyssem suum. [6,13] (Pamphagus) Imo nihil illa castius: sed Pallas addiderat Ulyssi senium, ne posset agnosci. [6,14] (Cocles) Qui tandem agnitus est? [6,15] (Pamphagus) E tuberculo, quod habebat in digito pedis: id animaduertit nutrix iam admodum anus, dum illi pedes lauat. [6,16] (Cocles) O curiosam lamiam! Et tu miraris, si ego te agnoui ex isto tam insigni naso? [6,17] (Pamphagus) Nihil me poenitet huius nasi. [6,18] (Cocles) Nec est, cur poeniteat, quum organum tibi sit ad res tam multas utile. [6,19] (Pamphagus) Ad quas? [6,20] (Cocles) Primum ad exstinguendas lucernas erit cornu uice. [6,21] (Pamphagus) Perge. [6,22] (Cocles) Deinde si quid hauriendum erit e cauo profundiore, fuerit loco promuscidis. [6,23] (Pamphagus) Papae! [6,24] (Cocles) Si manus erunt occupatae, licebit uti uice paxilli. [6,25] (Pamphagus) Etiamne amplius? [6,26] (Cocles) Conducet excitando foculo, si defuerit follis. [6,27] (Pamphagus) Belle narras. Quid praeterea? [6,28] (Cocles) Si lumen officiat scribenti, praebebit umbraculum. [6,29] (Pamphagus) Ha ha he: est praeterea, quod dicas? [6,30] (Cocles) In bello nauali praebebit usum harpagonis. [6,31] (Pamphagus) Quid in bello terrestri? [6,32] (Cocles) Erit loco clypei. [6,33] (Pamphagus) Quid deinde? [6,34] (Cocles) Findendis lignis erit cuneus. [6,35] (Pamphagus) Probe. [6,36] (Cocles) Si praeconem agas, erit tuba: si classicum canas, cornu: si fodias, ligo: si metas, falx: si nauiges, ancora: in popina fuerit fuscina: in piscando hamus. [6,37] (Pamphagus) O me felicem! Nesciebam me circumferre tam ad multa conducibilem supellectilem. [6,38] (Cocles) Sed quis interim terrarum angulus te habuit? [6,39] (Pamphagus) Roma. [6,40] (Cocles) At qui fieri potuit, ut in tanta luce nemo te sciret uiuum? [6,41] (Pamphagus) Imo nusquam magis latent boni uiri; adeo, ut saepe clarissima luce neminem uideas in frequenti foro. [6,42] (Cocles) Redis igitur nobis onustus sacerdotiis. [6,43] (Pamphagus) uenatus equidem sum sedulo: at parum fauit Delia. Nam complures illic piscantur hamo, quod dici solet, aureo. [6,44] (Cocles) Stultum piscandi genus. [6,45] (Pamphagus) Et tamen pulchre succedit nonnullis. Sed non omnibus feliciter cadit haec alea. [6,46] (Cocles) An non insigniter stulti sunt, qui plumbum commutant auro? [6,47] (Pamphagus) Sed non intelligis, in plumbo sacro uenas auri subesse. [6,48] (Cocles) Quid igitur? redisti nobis nihil aliud, quam Pamphagus? [6,49] (Pamphagus) Non. [6,50] (Cocles) Quid igitur? [6,51] (Pamphagus) Lupus hians. [6,52] (Cocles) Felicius redeunt, qui asini redeunt, sacerdotiorum sarcina graues. Cur mauis sacerdotium, quam uxorem? [6,53] (Pamphagus) Quia mihi placet otium. Arridet Epicurea uita. [6,54] (Cocles) At mea sententia suauius uiuunt, quibus est lepida puella domi, quam complectantur, quoties libet. [6,55] (Pamphagus) Sed adde, nonnunquam quum non libet. Amo uoluptatem perpetuam. Qui ducit uxorem, uno mense felix est: cui contingit optimum sacerdotium, in omnem usque uitam fruitur gaudio. [6,56] (Cocles) Sed tristis est solitudo: adeo ut nec Adam suauiter uicturus fuerit in Paradiso, nisi Deus illi adiunxisset Euam. [6,57] (Pamphagus) Non deerit Eua, cui sit opulentum sacerdotium. [6,58] (Cocles) Sed uoluptas non est uoluptas, quae cum mala fama, malaque conscientia coniuncta est. [6,59] (Pamphagus) uerum dicis: et idcirco mihi in animo est, confabulatione librorum solitudinis taedium fallere. [6,60] (Cocles) Istis quidem sodalibus nihil iucundius. Sed redisne ad tuam piscationem? [6,61] (Pamphagus) Redeo, si liceat parare nouam escam. [6,62] (Cocles) Aureamne, an argenteam? [6,63] (Pamphagus) Utramlibet. [6,64] (Cocles) Bono animo es; pater suppeditabit. [6,65] (Pamphagus) Nihil illo tenacius. Nec crediturus est denuo, quum intellexerit, mihi sortem etiam perisse. [6,66] (Cocles) uerum ista lex est aleae. [6,67] (Pamphagus) Sed ille non delectatur hac alea. [6,68] (Cocles) Si pernegabit ille, commonstrabo tibi, unde possis quantum uoles pecuniae sumere. [6,69] (Pamphagus) Tu uero mihi uoluptatem narras: age monstra; iam cor mihi salit. [6,70] (Cocles) In promptu est. [6,71] (Pamphagus) Nactus es thesaurum aliquem? [6,72] (Cocles) Si nactus essem, mihi nactus essem, non tibi. [6,73] (Pamphagus) Si queam corradere centum ducatos, reuixerit spes. [6,74] (Cocles) At ego tibi commonstro, unde possis haurire centum millia. [6,75] (Pamphagus) Quin tu igitur me beas? Ne diutius eneca. Dic, unde? [6,76] (Cocles) Ex asse Budaei. Illic reperias innumeras myriades, siue auream malis monetam, siue argenteam. [6,77] (Pamphagus) Abi, quo dignus es, cum tuo ioco. Illinc tibi resoluam, quod debuero pecuniae. [6,78] (Cocles) Resolues, sed quod illinc tibi numeraro. [6,79] (Pamphagus) Age, noui nasum tuum. [6,80] (Cocles) At mihi prae te nasus est nullus. [6,81] (Pamphagus) Imo nihil te nasutius. Nihil es nisi nasus. [6,82] (Cocles) Ludis in re seria. Hac in re ringi possim citius, quam ridere. Res grauior est, quam ut ridere libeat. Tu si hic esses, non luderes. [6,83] (Pamphagus) Sum tibi ludibrio. Illudis mihi, et illudis me. Ioco me tractas in re neutiquam iocosa. [6,84] (Cocles) Minime rideo: id, quod res est, dico. Non rideo quidem; imo rem ipsam dico. Serio loquor. Ex animo loquor. Simpliciter loquor. uera loquor. [6,85] (Pamphagus) Ita tibi semper stet in capite pileum, ut ista tu simpliciter loqueris. Sed cesso abire domum, cogniturus, quo statu sint illic omnia? [6,86] (Cocles) Offendes noua permulta. [6,87] (Pamphagus) Credo; sed utinam omnia ex animi sententia. [6,88] (Cocles) Isthuc optare licet omnibus; sed hactenus obtigit nemini. [6,89] (Pamphagus) Hoc quoque commoditatis adferet utrique nostrum sua peregrinatio, quod dulcior erit posthac domus. [6,90] (Cocles) Nescio: nam uideo, quosdam septies illo recurrere. Adeo scabies illa sine fine solet prurire, si quem semel inuaserit.