[44] XLIV. DE REBUS AC VOCABULIS. (BEATUS, BONIFACIUS). (BEATUS) Saluus sit Bonifacius. (BONIFACIUS) Etiam atque etiam saluus sit Beatus. Sed utinam essemus uterque quod dicimur, tu diues, ego formosus. (BEATUS) Itane parum tibi uidetur, habere nomen magnificum? (BONIFACIUS) Mihi quidem minimi momenti, nisi res adsit. (BEATUS) At plerique mortales aliter affecti sunt. (BONIFACIUS) Fieri potest ut mortales sint isti, homines esse non credo. (BEATUS) Et homines sunt, o bone, nisi putas, etiam nunc sub humana specie camelos et asinos obambulare. (BONIFACIUS) Hoc citius crediderim, quam homines esse, qui pluris nomen faciunt, quam rem. (BEATUS) In certis rerum generibus, fateor, plerique malunt rem, quam nomen, in multis contra. (BONIFACIUS) Hoc quid fit, non satis assequor. (BEATUS) Atque penes nos ipsos exemplum est. Tu Bonifacius diceris, et habes quod diceris: sed si esset alterutro spoliandus, utrum males habere malam faciem, an pro Bonifacio dici Cornelius? (BONIFACIUS) Equidem malim uel Thersites dici quam habere prodigiosam faciem: an bonam habeam, nescio. (BEATUS) Item ego si diues essem, et aut res, aut nomen esset deponendum, malim Irus dici quam re spoliari. (BONIFACIUS) Assentior uera loquenti. (BEATUS) Idem usu ueniet, opinor, in his qui sunt prospera ualetudine, aut aliis corporis praediti commodis. (BONIFACIUS) Probabile est. (BEATUS) At quam multos uidemus, qui mallent nomen eruditi piique uiri, quam esse docti bonique! (BONIFACIUS) Plurimos istiusmodi noui. (BEATUS) An non apud nos plus habet momenti nomen, quam res? (BONIFACIUS) Videtur. (BEATUS) Iam si quis nobis adesset Dialecticus, qui scite definiret, quid sit Rex, quid Episcopus, quid Magistratus, quid Philosophus, fortassis et heic inueniremus qui mallent nomen, quam rem. (BONIFACIUS) Ita profecto, si Rex est qui legibus et aequitate populi commodum spectat, non suum, si Episcopus, qui totus inuigilat gregi Dominico, et si Magistratus est, qui ex animo consulit Reipublicae, et si Philosophus, qui neglectis fortunae commodis, tantum studet bonae menti parandae. (BEATUS) Heic uides, quantum huius generis exemplorum possum aggerere. (BONIFACIUS) Sane plurimum. (BEATUS) An hos omnes negabis esse homines? (BONIFACIUS) Vereor, ne nos ipsi citius nomen hominis amittamus. (BEATUS) At si homo est animal rationale, quantum abest hoc a ratione, ut in corporis commodis uerius quam bonis, et in externis, quae fortuna dat simul et eripit, cum libet, rem malimus, quam nomen; in uerbis animi bonis nomen pluris faciamus, quam rem? (BONIFACIUS) Praeposterum mehercule iudicium, si quis attendat. (BEATUS) Eadem autem est ratio in contrariis. (BONIFACIUS) Exspecto quid dicas. (BEATUS) Idem iudicandum de nominibus rerum fugiendarum, quod dictum est de uocabulis expetendarum. (BONIFACIUS) Apparet. (BEATUS) Magis enim horrendum est, esse tyrannum, quam tyranni nomen, et si malus Episcopus, iuxta sententiam Euangelicam, fur est et latro, non tam haec nomina sunt nobis detestanda, quam ipsa res. (BONIFACIUS) Conuenit sane. (BEATUS) Tu de caeteris similiter colligito. (BONIFACIUS) Prorsus intelligo. (BEATUS) Nonne fatui nomen aduersantur omnes? (BONIFACIUS) Et quidem maxime. (BEATUS) Nonne fatuus esset, qui aureo piscaretur hamo, qui uitrum anteponeret gemmis, qui cariores haberet equos quam uxorem ac liberos? (BONIFACIUS) Is esset quouis Coroebo stultior. (BEATUS) At non tales sunt qui procurrunt in militiam, spe lucri non admodum magni, corpus et animum exponentes periculo; qui student congerendis opibus, cum animum habeant omnium bonarum rerum egenum; qui uestes et aedes exornant, cum animus neglectus ac squallidus iaceat; qui corporis ualetudinem anxie tuentur, animam tot capitalibus morbis laborantem negligunt; denique qui fugacissimis huius uitae uoluptatibus cruciatus merentur aeternos? (BONIFACIUS) Ipsa ratio fateri cogit, plus quam fatuos esse. (BEATUS) Atqui his fatuis cum plena sint omnia, uix inuenias, qui ferre possit fatui uocabulum, cum adeo non abhorreant a re. (BONIFACIUS) Sic est profecto. (BEATUS) Age, scis quam sint apud omnes inuisa uocabula mendacis ac furis. (BONIFACIUS) Sunt inuisissima, nec sine caussa. (BEATUS) Fateor. Sed ut stuprare coniuges alienas sit furto sceleratius, tamen adulteri cognomine quidam etiam gloriantur, ad furti conuicium illico stricturi gladium. (BONIFACIUS) Ita res habet apud complures. (BEATUS) Ita cum multi scortis uinoque perditissimi sint, et sint libenter ac palam, tamen ad ganeonis nomen offenduntur. (BONIFACIUS) Hi nimirum rem sibi gloriae ducunt, cum uocem rei debitam horreant. (BEATUS) Sed uix aliud nomen auribus nostris uidetur intolerabilius, quam mendacis. (BONIFACIUS) Noui qui hoc conuicium caede sint ulti. (BEATUS) Sed utinam pariter abominentur rem. Nunquam accidit tibi, ut, qui promiserat se mutuum ad certum diem redditurum, falleret? (BONIFACIUS) Frequenter; etiam cum id deierasset, neque id semel, sed iterum atque iterum. (BEATUS) Fortasse non erant soluendo. (BONIFACIUS) Imo erant, sed commodius esse ducebant non reddere creditum. (BEATUS) An hoc non est mentiri? (BONIFACIUS) Planissime. (BEATUS) Auderes istiusmodi creditorem sic compellare: Cur mihi toties mentiris? (BONIFACIUS) Non, nisi paratus essem ad pugnam. (BEATUS) An non simili modo quotidie uerba dant latomi, fabri aurifices et uestiarii, pollicentes ad certum diem, nec tamen praestantes, etiamsi magni referat tua? (BONIFACIUS) Mira impudentia! sed adde his aduocatos pollicentes operam. (BEATUS) Potes addere sexcenta nomina: nemo tamen horum laturus sit mendacis uocabulum. (BONIFACIUS) Hoc genere mendaciorum plena sunt omnia. (BEATUS) Itidem furis nomen nemo tolerat, cum a re non perinde omnes abhorreant. (BONIFACIUS) Exspecto ut dicas clarius. (BEATUS) Quid interest inter eum, qui rem tuam tollit e scrinio, et inter eum, qui depositum abiurat? (BONIFACIUS) Nihil, nisi quod sceleratior est, qui spoliat etiam fidentem. (BEATUS) At quam pauci sunt, qui depositum reddunt, aut si reddunt, non dant integrum? (BONIFACIUS) Opinor esse perpaucos. (BEATUS) Nemo tamen istorum ferat furis uocabulum, cum rem non horreant. (BONIFACIUS) Admodum. (BEATUS) Iam mihi reputa, quid uulgo fiat tractandis pupillorum bonis, in testamentis ac legatis, quantum haereat digitis tractantium? (BONIFACIUS) Frequenter totum. (BEATUS) Furtum amant, uocabulum detestantur. (BONIFACIUS) Maxime. (BEATUS) Quid agant, qui res fisci tractant, qui monetam publicam cudunt deteriorem, qui nunc aucta, nunc diminuta nummorum aestimatione, priuatorum rem accidunt, fortasse nobis non admodum liquet: de his, quae quotidie experimur, loqui fas est. Qui sumit mutuum, aut qui conflat aes alienum hoc animo, ut reddat, si liceat, nunquam, quantulum abest a fure? (BONIFACIUS) Cautior fortasse dici potest, melior nequaquam. (BEATUS) At horum cum ingens ubique sit numerus, nemo tamen tolerat furis nomen. (BONIFACIUS) Animum solus Deus nouit: proinde apud homines obaerati uocantur, non fures. (BEATUS) Quantuli refert, quo nomine dicantur apud homines, modo sint fures apud Deum? certe suus cuique notus est animus. Ad haec qui, cum debeat multum, quod obtigit pecuniae nequiter prodigit; qui, posteaquam decoxit in una ciuitate, delusis creditoribus fugit in aliam, hospites quaerens, quibus imponat, idque facit crebrius; nonne satis declarat quo sit animo? (BONIFACIUS) Satis superque. Sed tamen isti solent fucare colore quod faciunt. (BEATUS) Quonam? (BONIFACIUS) Multum multisque debere, praedicant sibi cum magnatibus, atque adeo Regibus, esse commune, eoque qui sunt hoc ingenio praediti, fere nobilitatis opinionem affectant. (BEATUS) In quem usum? (BONIFACIUS) Dictu mirum, quantum equiti licere uelint. (BEATUS) Quo iure? quibus legibus? (BONIFACIUS) Haud aliis quam quibus praefecti maris uendicant sibi quidquid eiectum est naufragio, etiamsi extet dominus; quibus alii suum esse uolunt, quidquid apud furem aut praedonem deprehenderint. (BEATUS) Istiusmodi leges possent ipsi fures condere. (BONIFACIUS) Et facerent, si queant tueri, et haberent quod excusarent, si bellum indicant prius, quam furentur. (BEATUS) Quis hoc iuris dedit equiti potius, quam pediti? (BONIFACIUS) Militiae fauor. Sic enim exercentur ad bellum, quo promptiores sint ad spoliandum hostem. (BEATUS) Sic, opinor, Pyrrhus exercebat suos ad bellum. (BONIFACIUS) Non, sed Lacedaemonii. (BEATUS) Abeant in malam crucem cum suo exercitio. Sed unde nomen hoc tantae praerogatiuae? (BONIFACIUS) Quibusdam obuenit a maioribus, alii mercantur aere, quidam adsciscunt. (BEATUS) An licet adsciscere cuilibet? (BONIFACIUS) Licet, si mores respondeant. (BEATUS) Qui? (BONIFACIUS) Si nihil bonae rei gerat, si splendide uestiatur, si incedat annulatus, si gnauiter scortetur, si aleam ludat assidue, si certet chartis, si compotationibus ac uoluptatibus aetatem absumat, si nihil loquatur plebeium, sed arces, pugnas, ac bella mera crepet, Thrasonica omnia. Illi sibi permittunt bellum, cui uelint, indicere; etiamsi, pedem ubi ponant, non habeant. (BEATUS) Equites mihi narras equuleo dignos. (BONIFACIUS) Atqui tales habet non paucos Sicambria.