[31,0] XXXI. ABBAS et ERUDITA. [31,1] ANTRONIUS, MAGDALIA. {ANTRONIUS} Quam heic ego supellectilem uideo? {MAGDALIA} An non elegantem? {ANTRONIUS} Nescio quam elegantem; certe parum decoram et puellae et matronae. {MAGDALIA} Quam ob rem? {ANTRONIUS} Quia librorum plena sunt omnia. {MAGDALIA} Tu tantus natu, tum abbas et aulicus, nunquam uidisti libros in aedibus heroinarum? {ANTRONIUS} Vidi, sed Gallice scriptos, heic uideo Graecos et Latinos. {MAGDALIA} An soli Gallice scripti libri docent sapientiam? {ANTRONIUS} Sed decet hoc heroinas, ut habeant quo delectent otium. {MAGDALIA} An solis heroinis licet sapere et suauiter uiuere? {ANTRONIUS} Male connectis sapere et suauiter uiuere, non est muliebre sapere, heroinarum est suauiter uiuere. {MAGDALIA} Nonne omnium est bene uiuere? {ANTRONIUS} Opinor. {MAGDALIA} Qui potest autem suauiter uiuere, qui non uiuat bene? {ANTRONIUS} Immo qui potest suauiter uiuere, qui uiuat bene? {MAGDALIA} Ergo tu probas eos qui uiuunt male, modo suauiter. {ANTRONIUS} Arbitror illos bene uiuere qui uiuunt suauiter. {MAGDALIA} Sed ista suauitas unde proficiscitur, e rebus extrariis, an ex animo? {ANTRONIUS} E rebus extrariis. {MAGDALIA} O subtilem abbatem, sed crassum Philosophum! Dic mihi, quibus rebus tu metiris suauitatem? {ANTRONIUS} Somno, conuiuiis, libertate faciendi quae uelis, pecunia, honoribus. {MAGDALIA} Verum, si istis rebus Deus addiderit sapientiam, num uiues suauiter? {ANTRONIUS} Quid appellas sapientiam? {MAGDALIA} Hoc est, si intelligeres hominem non esse felicem, nisi bonis animi; opes, honores, genus neque feliciorem reddere neque meliorem. {ANTRONIUS} Valeat ista quidem sapientia. {MAGDALIA} Quid si mihi suauius sit legere bonum auctorem, quam tibi uenari, potare aut ludere aleam? non uidebor tibi suauiter uiuere? {ANTRONIUS} Ego non uiuerem. {MAGDALIA} Non quaero, quid tibi sit suauissimum, sed quid deberet esse suaue. {ANTRONIUS} Ego nolim meos monachos frequentes esse in libris. {MAGDALIA} At meus maritus hoc maxime probat. Sed quam ob rem tandem non probas hoc in monachis tuis? {ANTRONIUS} Quoniam experior illos minus morigeros: responsant ex decretis, ex decretalibus, ex Petro, ex Paulo. {MAGDALIA} Imperas igitur quae pugnant cum Petro et Paulo? {ANTRONIUS} Quid illi doceant, nescio. Sed tamen non amo monachum responsatorem, neque uelim quenquam meorum plus sapere, quam ego sapiam. {MAGDALIA} Istud ita uitari possit, si tu des operam, ut quam plurimum sapias. {ANTRONIUS} Non est otium. {MAGDALIA} Qui sic? {ANTRONIUS} Quia non uacat. {MAGDALIA} Non uacat sapere? {ANTRONIUS} Non. {MAGDALIA} Quid obstat? {ANTRONIUS} Prolixae preces, cura rei domesticae, uenatus, equi, cultus aulae. {MAGDALIA} Itane ista tibi sunt potiora sapientia? {ANTRONIUS} Nobis sic usu uenit. {MAGDALIA} Iam illud mihi dicito, si quis Iupiter hanc potestatem tibi daret, ut posses et monachos tuos et te ipsum uertere in quodcumque animal uelles, an illos in porcos uerteres, te ipsum in equum? {ANTRONIUS} Nequaquam. {MAGDALIA} Atqui sic uitares, ne quis plus te uno? saperet. {ANTRONIUS} Mea non magni referret, quod genus animantis essent monachi, modo ipse essem homo. {MAGDALIA} An hominem esse censes, qui nec sapiat nec uelit sapere? {ANTRONIUS} Mihi sapio. {MAGDALIA} Et sibi sapiunt sues. {ANTRONIUS} Videre mihi sophistria quaepiam, ita argutaris. {MAGDALIA} Non dicam, quid tu mihi uidearis. Sed cur haec displicet supellex? {ANTRONIUS} Quia fusus et colus sunt arma muliebria. {MAGDALIA} Nonne matronae est administrare rem domesticam, erudire liberos? {ANTRONIUS} Est. {MAGDALIA} An rem tantam existimas administrari posse sine sapientia? {ANTRONIUS} Non arbitror. {MAGDALIA} At hanc sapientiam docent me libri. {ANTRONIUS} Ego domi habeo sexaginta duos monachos, tamen nullum librum reperies in meo cubiculo. {MAGDALIA} Bene itaque prospectum est monachis illis. {ANTRONIUS} Feram libros, non fero Latinos. {MAGDALIA} Quapropter? {ANTRONIUS} Quia non conuenit ea lingua foeminis. {MAGDALIA} Exspecto caussam. {ANTRONIUS} Quia parum facit ad tuendam illarum pudicitiam. {MAGDALIA} Ergo nugacissimis fabulis pleni libri Gallice scripti faciunt ad pudicitiam? {ANTRONIUS} Aliud est. {MAGDALIA} Dic istud, quidquid est, aperte. {ANTRONIUS} Tutiores sunt a sacerdotibus, si nesciant Latine. {MAGDALIA} Immo isthinc minimum est periculi uestra opera. Quandoquidem hoc agitis sedulo, ne sciatis Latine. {ANTRONIUS} Vulgus ita sentit, quia rarum et insolitum est, foeminam scire Latine. {MAGDALIA} Quid mihi citas uulgum, pessimum bene gerendae rei auctorem? Quid mihi consuetudinem, omnium malarum rerum magistram? Optimis assuescendum: ita fiet solitum, quod erat insolitum; et suaue fiet, quod erat insuaue; fiet decorum, quod uidebatur indecorum. {ANTRONIUS} Audio. {MAGDALIA} Nonne decorum est foeminam in Germania natam discere Gallice? {ANTRONIUS} Maxime. {MAGDALIA} Quam ob rem? {ANTRONIUS} Ut loquatur cum his, qui sciunt Gallice. {MAGDALIA} Et mihi putas indecorum, si discam Latine, ut quotidie confabuler cum tot auctoribus, tam facundis, tam eruditis, tam sapientibus, tam fidis consultoribus. {ANTRONIUS} Libri adimunt multum cerebri foeminis, cum alioqui parum illis supersit. {MAGDALIA} Quantum uobis supersit, nescio; certe mihi quantulumcunque est, malim in bonis studiis consumere, quam in precibus sine mente dictis, in pernoctibus conuiuiis, in exhauriendis capacibus pateris. {ANTRONIUS} Librorum familiaritas parit insaniam. {MAGDALIA} An colloquia combibonum, scurrarum et sannionum tibi non pariunt insaniam? {ANTRONIUS} Imo depellunt taedium. {MAGDALIA} Qui fiat igitur, ut tam amoeni confabulones mihi pariant insaniam? {ANTRONIUS} Sic aiunt. {MAGDALIA} At aliud ipsa loquitur res. Quanto plures uidemus, quibus immodica potatio et intempestiua conuiuia, quibus temulenta peruigilia, quibus impotentes affectus pepererunt insaniam? {ANTRONIUS} Ego sane nollem uxorem doctam. {MAGDALIA} At ego mihi gratulor, cui contigerit maritus tui dissimilis. Nam et illum mihi et me illi cariorem reddit eruditio. {ANTRONIUS} Immensis laboribus comparatur eruditio, ac post moriendum est. {MAGDALIA} Dic mihi, uir egregie, si cras tibi moriendum esset, utrum malles mori stultior an sapientior? {ANTRONIUS} Si citra laborem contingeret sapientia. {MAGDALIA} Sed nihil homini citra laborem contingit in hac uita, et tamen quicquid paratum est, quantisuis laboribus comparatum est, hic relinquendum est: cur pigeat nos in re omnium pretiosissima sumere laboris aliquid, cuius fructus nos in alteram quoque uitam comitatur? {ANTRONIUS} Frequenter audiui uulgo dici, foeminam sapientem bis stultam esse. {MAGDALIA} Istuc quidem dici solet, sed a stultis. Foemina quae uere sapit, non uidetur sibi sapere; contra quae cum nihil sapiat, sibi uidetur sapere, ea demum bis stulta est. {ANTRONIUS} Nescio quomodo fit, ut quemadmodum clitellae non conueniunt boui, ita nec literae mulieri. {MAGDALIA} Atqui negare non potes, quin magis quadrent clitellae boui, quam mitra asino, aut sui. Quid sentis de Virgine matre? {ANTRONIUS} Optime. {MAGDALIA} Nonne uersabatur in libris? {ANTRONIUS} Versabatur; at non in istis. {MAGDALIA} Quid igitur legebat? {ANTRONIUS} Horas canonicas. {MAGDALIA} Ad quem usum? {ANTRONIUS} Ordinis Benedictini. {MAGDALIA} Sit ita sane. Quid Paula et Eustochium? nonne uersabantur in sacris libris? {ANTRONIUS} Verum istuc nunc rarum est. {MAGDALIA} Sic olim rara auis erat Abbas indoctus, nunc nihil uulgatius: olim Principes et Caesares eruditione non minus quam imperio praeminebant. Neque tamen usque adeo rarum est, quam tu putas: sunt in Hispania, sunt in Italia non paucae mulieres adprime nobiles, quae cum quouis uiro queant contendere: sunt in Anglia Moricae, sunt in Germania Bilibaldicae et Blaurericae. Quod nisi caueritis uos, res eo tandem euadet, ut nos praesideamus in scholis Theologicis, ut concionemur in templis; occupabimus mitras uestras. {ANTRONIUS} Ista Deus auertat. {MAGDALIA} Imo uestrum erit hoc auertere. Quod si pergetis ut coepistis, citius anseres concionaturi sint, quam uos mutos pastores ferant. Videtis iam inuerti mundi scaenam: aut deponenda est persona, aut agendae sunt suae cuique partes. {ANTRONIUS} Unde incidi in hanc foeminam? Si quando uises nos, ego te suauius accipiam. {MAGDALIA} Quibus modis? {ANTRONIUS} Saltabimus, bibemus affatim, uenabimur, ludemus, ridebimus. {MAGDALIA} Mihi quidem iam nunc ridere libet.