[11,1] DVLCE BELLVM INEXPERTIS. [2] Et elegans cum primis et multorum literis celebratum adagium est: g-Glukus g-apeiroh g-polemos, id est "Dulce bellum inexperto". [3] Id ita reddit Vegetius [12,3] (5) libro "De re militari" III, capite XIIII: "Nec confidas satis, si tyro praelium cupit; inexpertis enim dulcis est pugna". [4] Citatur ex Pindaro: g-Gluku g-de g-polemos g-apeiroisin, g-empeirohn g-de g-tis g-tarbei g-prosionta g-nin g-kardia g-perissohs, id est "Dulce bellum inexpertis, ast expertus quispiam horret, si accesserit cordi supra modum". [5] Sunt quaedam in rebus mortalium quae quantum habeant discriminis ac (10) malorum non intelligas, nisi facto periculo. [6] "Dulcis inexpertis cultura potentis amici, Expertus metuit". [7] Bella res et splendida uidetur inter aulicos obambulare proceres, in regiis uersari negociis; at senes, quibus usu penitus cognita res est, ab ea felicitate libenter (15) abstinent. [8] Suaue uidetur amare puellas, sed iis qui nondum senserunt quantum amori insit amari. [9] Ad eundem item modum accommodari poterit ad quoduis negocium multo cum periculo multisque coniunctum malis, quod nemo uelit capessere nisi iuuenis et rerum imperitus. [10] Siquidem Aristoteles in Rhetoricis hanc adfert causam cur iuuenta sit audacior, contra senecta timidior, quod illis (20) imperitia rerum confidentiam pariat, his multorum experientia malorum timiditatem et contationem. [11] Quod si quicquam est in rebus mortalium quod contanter aggredi conueniat, imo quod oporteat modis omnibus fugere, deprecari, propellere, certe bel- lum est, quo non alia res uel magis impia uel calamitosior uel latius perniciosa uel (25) haerens tenacius uel tetrior et in totum homme indignior, ut ne dicam Christiano. [12] At dictu mirum quam hodie passim, quam temere, quam quauis de causa suscipitur, quam immaniter ac barbarice geritur, non tantum ab ethnicis, uerum etiam a Christianis; nec prophanis modo, uerum etiam a sacerdotibus et episcopis; nec solum a iuuenibus et imperitis, uerum etiam a senibus et toties expertis; (30) nec a plebeis tantum et uulgo natura mobili, sed potissimum a principibus, quorum officium erat temerarios stultae multitudinis motus sapientia rationeque componere. [13] Neque desunt iureconsulti ac theologi qui ad ista tam nefaria faces admouent et frigidam, quod aiunt, suffundunt. [14] Quibus rebus fit ut nunc bellum adeo recepta res sit, ut demirentur hommes esse cui non placeat; adeo probata, (35) ut impium ac pene dixerim haereticum sit improbasse rem unam omnium, ut sceleratissimam, ita miserrimam quoque. [15] At quanto iustius erat illud demirari, quis malus genius, quae pestis, quae intemperia, quae Furia primum in hominis mentem immiserit rem usqueadeo beluinam ut placidum illud animal, quod natura paci beneuolentiaeque genuit, quod unum omnium saluti prodidit, tam (40) ferina uesania, tam insanis tumultibus in mutuam rueret perniciem. [16] Id quod magis etiam admirabitur quisquis animum a uulgo receptis opinionibus ad ipsam rerum uim ac naturam perspiciendam conuerterit ac seorsum hinc hominis imaginem, hinc belli simulacrum uere philosophicis oculis aliquantisper contempletur. [14,17] (45) Primum igitur, si quis habitum modo figuramque corporis humani consideret, an non protinus intellecturus est naturam - uel potius Deum - animal hoc non belle, sed amicitiae, non exitio sed saluti, non iniuriae sed beneficentiae genuisse? [18] Nam caeterorum animantium unumquodque suis instruxit armis: taurorum impetus armauit cornibus, leonum rabies unguibus, apris fulmineos affixit (50) dentes, elephantos praeter cutem et molem promuscide quoque tutatus est, crocodilum crustis uelut laminis communiuit, delphinis teli uice pinnas addidit, histricem spinis, raiam aculeis defendit, gallis calcar affixit; alia testis, alia corio, alia cortice communiuit. [19] Sunt quorum incolumitati pernicitate prospexit, ueluti columbis; sunt rursum quibus uenenum teli uice tribuit. [20] Addidit his speciem (55) tetram ac beluinam, addidit oculos truces, uocis stridorem; inseuit natiua quaedam dissidia. [21] Solum hominem nudum produxit, imbecillem, tenerum, inermem, mollissima carne, cute leui. [22] Nihil usquam in membris quod ad pugnam aut uiolentiam datum uideri possit; ut ne dicam interim quod caetera fere statim ut nata sunt sibi sufficiunt ad uitam tuendam, solus homo sic prodit ut multo tempore (60) totus a subsidio pendeat alieno. [23] Nec fari nouit nec ingredi nec cibum capere, uagitu tantum implorat opem, ut uel hinc coniici possit solum hoc animal totum amicitiae nasci, quae mutuis officiis et coit et cohaeret potissimum. [24] Proinde natura uoluit hominem uitae munus non tam sibi quam beneuolentiae acceptum ferre, quo uidelicet intelligeret sese gratiis esse dicatum ac necessitudini. [25] Tum speciem (65) dedit non tetram et horridam, uti caeteris, sed mitem ac placidam, amoris ac beneuolentiae notas prae se ferentem. [26] Tribuit oculos amicos et in his animi signa. [27] Dedit brachiorum sinus ad complexum. [28] Dedit osculi sensum, quo ceu copularentur et sese contingerent animi. [29] Vni risum attribuit, alacritatis indicium; uni lachrymas, clementiae et misericordiae symbolum. [30] Quin et uocem dedit, non (70) minacem et horrendam sicuti beluis, sed amicam et blandam. [31] Nec his contenta natura sermonis et rationis usum uni tribuit, quae quidem res ad parandam et alendam beneuolentiam in primis ualet, ne quid omnino per uim inter homines gereretur. [32] Inseuit odium solitudinis, amorem sodalitatis; indidit penitus beneuolentiae semina. [33] Fecit ut quod est saluberrimum, idem sit et suauissimum. [34] Quid (75) enim amico iucundius? [35] At rursum, quid aeque necessarium? [36] Proinde, si maxime liceret absque mutuo commercio commode uitam agere, nihil tamen iucundum uideri possit absque socio, nisi si quis prorsus hominem exuerit et in feram degenerarit. [37] Addidit insuper liberalium disciplinarum studium et cognitionis ardorem, quae res, ut potissimum abducit hominis ingenium ab omni feritate, ita ad conciliandas (80) necessitudines praecipuam uim habet. [38] Siquidem nec affinitas nec sanguinis propinquitas arctioribus aut firmioribus amicitiae uinculis astringit animos, quam societas honestorum studiorum. [39] Super haec admirabili quadam uarietate dotes tum animorum tum corporum inter mortales partita est, nimirum ut singuli in singulis inuenirent quod uel amarent ac suspicerent ob excellentiam, uel ob usum (85) et necessitatem ambirent et amplecterentur. [40] Denique indidit diuinae mentis scintillulam, ut nullo etiam ostenso praemio tamen per se iuuet benemereri de omnibus; id enim Deo maxime proprium ac naturale sue, beneficio consulere uniuersis. [15,41] Alioqui, quid illud est quod haud uulgarem animo sentimus uoluptatem, ubi quempiam per nos seruatum intelligimus? [42] Et ob hoc ipsum homo charus est (90) homini quod insigni quopiam beneficio obstrictus est. [43] Proinde Deus in hoc mundo uelut simulacrum quoddam sui constituit hominem, ut ceu terrenum quoddam numen saluti prospiceret omnium. [44] Sentiunt hoc ipsa etiam bruta, cum uideamus non mitia solum, uerum etiam pardos et leones et his immitiores bestias in magnis periculis ad hominis opem confugere. [45] Hoc extremum omnibus (95) asylum, haec ara est sanctissima uniuersis, haec nulli non sacra est ancora. [46] Hominis effigiem utcunque depinximus; nunc belli simulacrum ex aduerso cum hac, si uidetur, componamus. [47] Iam igitur uidere te puta barbaras cohortes ipso uultu sonoque uocis horrendas, hinc atque hinc instructas ferratas acies, formidabilem armorum crepitum simul et fulgorem, inamabilem tantae (100) multitudinis fremitum, oculos minaces, rauca cornua, terrificum taratantarae cantum, bombardarum tonitrua - non minus formidolosa ueris, sed magis noxia, - clamorem insanum, concursum furiosum, immanem laniationem, cadentium et occidentium crudeles uices, congestas strages, undantes cruore campos, fluuios humano tinctos sanguine. [48] Fit interea nonnunquam ut frater incidat in fratrem, (105) affinis in affinem, amicus in amicum, et communi furore iam debacchante in eius uiscera stringat ferrum, a quo ne uerbo quidem unquam fuerat laesus. [49] Denique tantum malorum habet illa tragoedia, ut a commemoratione quoque pectus humanum abhorreat. [50] Vt interim non referam illa uulgaria prae his leuiaque: protritas passim segetes, exustas uillas, incensos pagos, abacta pecora, (110) constupratas uirgines, tractos in captiuitatem senes, direpta phana, latrociniis, [16,50] praedationibus, uiolentia plena confusaque omnia. [51] Vtque taceam illa quae felicissimum etiam ac iustissimum bellum consequi solent: expilatam plebem, oneratos proceres, tot senes orbos et simul in caede liberorum infelicius occisos quam si hostis mali sensum una cum uita sustulisset, tot anus destitutas et (115) crudelius quam ferro peremptas, tot matronas uiduas, tot liberos orphanos, tot domus funestas, tot opulentos ad inopiam redactos. [52] Nam de morum pernicie quid attinet loqui, cum nemo nesciat uniuersam uitae pestem semel e bello proficisci? [53] Hinc pietatis contemptus, hinc legum neglectus, hinc ad quiduis audendum sceleris promptus animus. [54] Hoc fonte nobis tam ingens latronum, raptorum, (120) sacrilegorum, percussorum turba scatet. [55] Et quod est omnium grauissimum, haec tam exitialis pestilentia nescit se suis continere spaciis, sed in uno quopiam angulo nata non solum finitimas regiones ueluti contagio peruadit, uerum etiam procul semotas uel mercede uel per affinitatis aut foederis occasionem in communem tumultum ac rerum tempestatem pertrahit. [56] Quin etiam bellum e bello (125) seritur, e simulato uerum, e pusillo maximum exoritur, neque raro solet in his accidere quod de Lernaeo monstro fabulis proditum est. [57] Hisce de causis, opinor, ueteres illi poetae, qui rerum uim ac naturam et sagacissime perspexerunt et aptissimis figmentis adumbrarunt, tradidere bellum ab inferis immitti, idque Furiarum ministerio; neque quamlibet Furiam ad hoc negocii conficiendum esse idoneam. [58] (130) Deligitur omnium pestilentissima, "Cui nomina mille, mille nocendi artes"; haec innumeris armata colubris tartarea buccina praecinit. [59] Pan insano tumultu complet uniuersa; Bellona furiosum quatit flagellum; "Furor impius", ruptis omnibus uinculorum nodis, euolat "horridus ore cruento". [60] Neque non uiderunt haec grammatici, quorum alii bellum g-kat' g-antiphrasin dictum uolunt, quod nihil (135) habeat neque bonum neque bellum, nec alia ratione bellum esse bellum quam Furiae sunt Eumenides; alii malunt a belua deductum, quod beluarum sit, non hominum, in mutuum exitium congredi. [61] At mihi sane plus quam ferinum, plus quam beluinum esse uidetur armis confligere. [62] Primum enim pleraque brutorum animantium in suo quodque genere concorditer et ciuiliter degunt, gregatim (140) incedunt, ope mutua sese tuentur. [63] Ne ferae quidem omnes dimicant (sunt enim et innoxiae, sicut damae et lepores), sed omnium efferatissimae, ueluti leones, lupi, tigrides. [64] Quanquam nec hae belligerantur inter sese, quemadmodum nos: "canis caninam non est, leonum inter se feritas non dimicat", draconi cum dracone pax est, inter uenena conuenit; at homini nulla fera perniciosior quam homo. [65] (145) Rursum illae, cum pugnant, suis pugnant armis; nos praeter naturam arte cacodaemonum excogitatis instruimur homines in hominum perniciem. [66] Nec illae quibuslibet de causis saeuiunt, uerum ubi uel fames stimulat in rabiem uel se peti sentiunt uel foetui suo timent. [67] Nos, Deum immortalem, quam friuolis de causis quas bellorum tragoedias excitamus! [68] Ob inanissimos ditionum titulos, ob puerilem (150) iram, ob interceptam mulierculam, ob causas his quoque multo magis ridiculas. [69] Ad haec inter feras uni cum una bellum est idque perbreue; et ut cruentissima pugna sit, una aut altera uulnerata discedit. [70] Quando auditum est - id quod passim faciunt homines - centum milia beluarum mutuo laniatu concidisse? [71] Adde [17,71] quod, ut feris quibusdam naturale dissidium est cum aliis diuersi generis, ita rursum (155) habent cum quibus genuina firmaque cohaerent amicitia. [72] At homini cum homine et cuilibet cum quolibet iugis pugna est nec ullum sans firmum foedus inter ullos mortalium. [73] Adeo quicquid a sua recessit natura in peiorem degenerat speciem quam si natura malitiam ingenuisset. [74] Vis scire quam ferina, quam foeda, quam non digna homine res sit bellum? [75] Spectastine aliquando leonem cum urso (160) commissum? [76] Qui rictus, qui rugitus, qui fremitus, quae immanitas, quae laniatio! [77] Inhorrescit qui spectat etiam in tuto. [78] At quanto foedius spectaculum, quanto immanius, uidere hominem cum homine tot armis, tot telis instructum confligere! [79] Quaeso te, quis homines crederet, nisi consuetudo mali sustulisset admirationem? [80] Ardent oculi, pallent ora, furorem praefert incessus, frendet uox, clamor [18,80] (165) insanus, totus homo ferreus est, crepant arma, fulminant bombardae. [81] Mitius erat si cibi causa homo hominem deuoraret, si sanguinem hauriret; quanquam huc quoque uentum est a quibusdam, ut id odii gratia faciant, quod excusatius faceret usus aut necessitas. [82] At nunc idem fit crudelius telis ueneno tinctis, tartareis machinis. [83] Nullum usquam hominis uestigium. [84] An credas hic ipsam (170) naturam agnituram quod condidit? [85] Et si quis admoneat, an non merito huiusmodi uerbis sit execratura facinus impium? [86] "Quod nouum spectaculum ego uideo? [87] Quis Tartarus hoc nobis portentum aedidit? [88] Sunt qui me nouercam appellent, quod in tam immensa rerum summa uenena quaedam genuerim, quanquam et haec in hominis commodum cessura; quod aliquot animantia (175) parum mitia finxerim, etiamsi nulla fera tam immitis est quin arte et officiis possit cicurari: hominis cura mansuescunt leones, mitescunt dracones, seruiunt ursi. [89] Quae tandem est ista plus quam nouerca, quae nouam hanc beluam, totius mundi pestem, nobis dedit? [90] Vnum animal totum genui beneuolentiae, placidum, amicum, salutare. [91] Quid accidit ut in huiusmodi feram degenerarit? [92] Nihil agnosco (180) hominis illius quem finxi. [93] Quis malus genius uitiauit opus meum? [94] Quae saga mentem humanam excantauit et incantauit beluinam? [95] Quae Circe natiuam uertit formam? [96] Iuberem ut ad speculum sese contemplaretur infelix; sed quid cernant oculi, cum mens absit? [97] Tamen aspice te ipsum, si potes, furiose bellator, si quo pacto contingat resipiscere. [98] Vnde tibi minax crista uerticis? unde fulgens galea? (185) unde ferrea cornua? unde pinnati cubiti? unde squamae? unde dentes aerei? unde laminae? unde tela letifera? unde uox plus quam ferina? unde uultus iste plus quam beluinus? unde tonitru et fulmen, ipso Iouis fulmine tum formidabilius tum nocentius? [99] Ego te diuinum quoddam animal finxi; quid uenit in mentem, ut teipsum in tam immanem beluam transformares, ut nulla iam belua futura sit (190) belua, si cum homine componatur"? [100] Haec atque id genus alla permulta diceret, opinor, architectrix illa rerum natura. [101] Proinde, cum sic conditus sit homo quemadmodum ostensum est, cum huiusmodi res sit bellum, quemadmodum nimium crebro sentimus, haud mediocriter admirandum uidetur quis deus, qui morbus ait qui casus primum in humanum (195) pectus immiserit ut letale ferrum in hominis stringeret uiscera. [102] Multis gradibus ad tam insignem uesaniam uentum sit oportet. [103] "Nemo" siquidem "repente fuit turpissimus", ut inquit poeta Satyricus. [104] Semperque malorum maxima sub umbra ac specie boni subrepserunt in uitam hominum. [105] Olim igitur, cum rudes illi priscique mortales, nudi, sine moenibus, absque tecto uitam in syluis agerent, euenit aliquoties (200) ut a feris ac beluis offenderentur. [106] Cura his igitur primum homini bellum susceptum est, et uir fortis habebatur ac dux qui ferarum uim ab hominum genere depulisset. [107] Quin et aequissimum uidebatur iugulare iugulantes, trucidare trucidantes, praesertim cum nulla lacessitae iniuria ultro nos impeterent. [108] Ea res cum summae laudi duceretur - hinc enim deus factus est Hercules, - coepit animosa (205) iuuentus passim uenari bestias, exuuium ceu tropheum ostentare. [109] Deinde non contenti iugulasse, pellibus illarum sese munierunt aduersus rigorem hyemis. [110] Haec erant prima homicidia, haec spolia. [111] Post haec longius progressi rem ausi [19,111] sunt quam Pythagoras uehementer impiam arbitratus est et nobis poterat prodigiosa uideri, nisi uetaret consuetudo, quae tantam ubique uim habet ut apud (210) nationes quasdam pium fuerit habitum parentem grandaeuum plagis obrutum in fossam depellere et eripere uitam illi per quem uitae munus contigerat; sanctum haberetur carnibus affinium amicorum uesci; pulchrum existimaretur uirginem in Veneris phano prostare populo; multaque iis absurdiora, quae si quis nunc referat tantum, nemo non sit abominaturus. [112] Adeo nihil est tam scelerosum, nihil (215) tam atrox quod et non probetur, si id commendet assuetudo. [113] Ergo quod ausi sunt facinus? [114] Non ueriti sunt uesci ferarum extinctarum cadaueribus, dentibus laniare carnem exanimem, haurire sanguinem, exugere saniem et "uiscera", ut ait Ouidius, "in uiscera condere". [115] Id facinus tametsi mitioribus ingeniis tum immane uideretur, tamen commendauit usus et commoditas. [116] Placuit et in delitiis (220) cadaueris species. [117] Carnes insepeliuntur crustis, condiuntur aromatibus, inscribitur titulus "Hic situs est aper, hic sepultus est ursus". [118] O cadauerosas uoluptates! [119] Processum est longius. [120] A noxiis feris itum est ad pecudes innoxias. [121] Seuitum [20,121] est passim in oues, "animal sine fraude doloque", saeuitum in leporem, non ob aliud crimen nisi quod esculentus esset. [122] Nec temperatum a boue domestico, qui suo (225) sudore diu familiam aluerat ingratam; nulli uolucrum, nulli piscium generi parcitum est, et eo processit gulae tyrannis ut nullum animal usquam tutum esset ab hominis crudelitate. [123] Verum hoc quoque persuasit consuetudo ut saeuitia non uideretur in ullum animantis genus, modo ab hominis caede temperaretur. [124] Sed in nobis fortasse situm est uitia quemadmodum mare non admittere; uerum ut (230) admisso limitem praescribamus, id non est cuiquam in manu. [125] Semel receptum utrumuis haud nostro ducitur arbitrio, sed suo fertur impetu. [126] Posteaquam his rudimentis essent ad caedem exercitati, persuasit ira ut homo hominem fuste saxoue aut pugno peteret. [127] Siquidem iis adhuc armis tum pugnabatur, opinor, et iam occidendis pecudibus didicerant hominem quoque minimo negocio posse (235) perimi. [128] Verum ista crudelitas diu constitit intra monomachias; unius iactura bellum dirimebatur; nonnunquam uterque cadebat, sed uterque uita indignus. [129] Ad haec nonnullam etiam aequi speciem habebat sustulisse inimicum; laudi quoque coeptum est dari, si quis uiolentum et pestilentem hominem - cuiusmodi ferunt fuisse Cacum et Busiridem - confecisset orbemque monstris istiusmodi (240) liberasset; siquidem uidemus hos etiam titulos in Herculis extare laudibus. [130] Deinde concursum est a pluribus, ut quosque uel affinitas uel uicinia uel necessitudo coniunxerat. [131] Et quod nunc latrocinium est, tum bellum erat. [132] Saxis et sudibus praeustis etiamnum res gerebatur. [133] Riuulus occurrens aut rupes aut simile quippiam obuium praelia dirimebat. [134] Interea, dum crescit usu feritas, dum gliscunt (245) irae, dum magis ardescit ambitio, furorem suum armant ingenio. [135] Excogitantur arma qualiacunque, quibus se communirent, et excogitantur tela, quibus hostem perderent. [136] Iam passim, iam frequentiore manu, iam armati conflictari coeperunt. [137] Nec huic manifesto furori suus defuit honos. [138] Bellum appellarunt et uirtutem esse uoluerunt si quis sui capitis periculo uim hostium a liberis, ab (250) uxore, a pecore, a domesticis latebris propelleret. [139] Atque ita paulatim una cum rerum cultu crescente malitia, bellum indicere coepit ciuitas ciuitati, regio regioni, regnum regno. [140] Quanquam in re per se crudelissima, tamen remanebant adhuc humanitatis pristinae uestigia. [141] Repetebantur res per fecialem, citabantur testes Superi, uelitatione praeludebatur ad pugnam. [142] Telis uulgaribus et uirtute, non (255) dolo, res agebatur. [143] Nefas erat ferire hostem, nisi signo dato; non licebat pugnare, ubi receptui cecinisset imperator; denique uirtutis et gloriae certamen erat magis quam occidendi cupiditas. [144] Necdum arma mouebantur nisi in exteros, quos ob id hosres, uelut hospites, appellabant. [145] Hinc nata sunt imperia, quorum nullum unquam fuit in ulla natione quod non fuerit multo generis humani sanguine (260) paratum. [146] Deinceps assiduae bellorum uices, dum uicissim alius alium ab imperio depellit et sibi uindicat. [147] Post haec, cum imperia quoque ad sceleratissimos mortales deuenissent, iam in quoslibet pro libidine mota sunt arma; neque male meriti, sed bene fortunati coeperunt maxime belli periculis esse obnoxii, et iam praelii scopus non laus esse sed sordidum lucrum aut hoc etiam sceleratius aliquid. [148] (265) Non dubito quin haec prospexerit sapientissimus ille Pythagoras, cum philosophico [21,148] commento multitudinem hominum imperitam a laniandis pecudibus deterreret. [149] Videbat futurum ut, qui nulla lacessitus iniuria pecudis innoxiae sanguinem fundere consueuisset, idem commotus ira et iniuria prouocatus non metueret hominem interimere. [150] Porro bellum quid aliud est quam multorum (270) commune homicidium et latrocinium, hoc sceleratius quo latius patens? [151] Sed ridentur haec ceu deliramenta scholasticorum a crassis proceribus nostri temporis, qui cum praeter figuram nihil habeant hominis, tamen ipsi sibi plane dii uidentur. [152] Et tamen ab iis initiis huc uidemus esse peruentum insaniae, ut tota uita (275) nihil aliud agatur. [153] Belligeramur assidue, gens cum gente colliditur, regnum cum regno, ciuitas cum ciuitate, princeps cum principe, populus cum populo, et - quod ethnici quoque fatentur impium - affinis cum affini, cognatus cum cognato, frater cum fratre, filius cum patre; denique - quod ego sane puto his omnibus atrocius - Christianus cum homine; addam inuitus - quod est atrocissimum (280) - Christianus cum Christiano. [154] Et, o caecitatem mentis humanae, haec nemo miratur, nemo detestatur. [155] Sunt qui applaudant, qui uehant laudibus, qui rem plus quam tartaream sanctam appellent, ac principes ultro furientes instigant, "oleum" quod aiunt "addentes camino". [156] Alius e sacro suggesto promittit omnium admissorum condonationem, qui sub eius principis signis pugnarint. [22,157] (285) Alius clamat: "Inuictissime princeps, tu modo serua mentem istam religioni fauentem, Deus pugnabit pro te". [158] Alius promittit certam uictoriam, prophetarum uoces ad rem impiam detorquens, interpretans illa: "Non timebis a timore nocturno, a sagitta uolante in die, a daemonio meridiano", et "Cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis" et "Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem (290) et draconem". [159] Denique totus hic mysticus Psalmus ad res prophanas, ad hos et illos principes detorquebatur. [160] Nec deerant utrique parti tales prophetae, nec deerant talibus prophetis applausores. [161] Tam bellaces audiuimus conciones monachorum, theologorum, episcoporum. [162] Itaque bellatur a decrepitis, bellatur a sacerdotibus, bellatur a monachis, et cum te tam diabolica Christum miscemus. [163] Concurrunt (295) acies utrinque crucis insigne praeferentes, quae uel ipsa poterat admonere quo pacto conueniat uincere Christianos. [164] A sacro illo coelesti, quo perfecta illa et ineffabilis Christianorum coniunctio repraesentatur, curritur ad mutuam caedem et rei tam impiae Christum facimus et spectatorem et autorem. [165] Vbinam diaboli regnum est, si in bello non est? [166] Cur huc pertrahimus Christum, cui citius cum (300) quouis lupanari conueniat quam cum bello? [167] Indignatur Paulus Apostolus ullam esse controuersiam inter Christianos, ut iudex sit adeundus qui litem dirimat. [168] Quid si conspiceret nos toto orbe belligerantes et quamlibet leui de causa, immanius quam ulli bellarint ethnici, crudelius quam ulli barbari? idque fieri autoribus, hortatoribus, adiutoribus his qui pacificum illum et omnia conglutinantem pontificem (305) repraesentant quique pacis omine salutant populum? [169] Neque me clam est quid iamdudum mihi reclament Cares isti, quorum messis est e malis publicis. [170] "Bellum suscipimus inuiti, aliorum coacti malefactis; ius nostrum persequimur. [171] Quicquid malorum habet bellum, illis feratur acceptum qui belli dedere causas". [172] Sed quiescant interim paulisper et horum causationes suo loco refellemus (310) ac fucum hunc, quo morbum nostrum praeteximus, detrahemus. [173] Iam sicut hominem cum bello - hoc est animal placidissimum cum te longe immanissima - composuimus, quo magis perspicua fieret atrocitas, sic bellum cum pace - rem miserrimam pariter et sceleratissimam cum re felicissima simul et optima - comparemus, atque ita demum apparebit quantae dementiae sit (315) tanto tumultu, tantis laboribus, tanto sumptu, tanto discrimine, tot calamitatibus affectare bellum, cum multo minoris emi possit concordia. [174] Principio, quid in rerum natura dulcius aut melius amicitia? [175] Nihil profecto. [176] Atqui, quid aliud est pax quam multorum inter ipsos amicitia? [177] Sicuti contra bellum nihil aliud est quam plurium simultas. [178] Bonorum autem ea ratio est ut, quo latius pateant, hoc (320) plus adferant commoditatis. [179] Proinde, cum unius cum uno necessitudo res sit adeo suauis et salutaris, quam ingens erit felicitas, si regnum cum regno, si natio cum natione necessitudinis uinculo copuletur! [180] E diuerso, malarum rerum ea est natura ut, quo latius manarint, hoc magis sint suo dignae uocabulo. [181] Itaque, si miserum, si sceleratum est hominem cum homine ferro congredi, quanto calamitosius (325) quantoque sceleratius est idem a tot hominum milibus fieri! [182] "Concordia res paruae crescunt, discordia dilabuntur et magnae". [183] Pax omnium bonarum rerum et parens est et nutrix. [184] Bellum repente semelque quicquid est laetum, quicquid est pulchrum [23,184] obruit, extinguit, abolet omniumque malorum Lernam quandam in uitam mortalium effundit. [185] Pacis tempore, non secus ac si nouum quoddam uer (330) rebus humanis adfulserit, coluntur agri, uernant horti, pascuntur laetae pecudes, aedificantur uillae, extruuntur oppida, instaurantur collapsa, ornantur et augentur extructa, crescunt opes, aluntur uoluptares, uigent leges, floret reipublicae disciplina, feruet religio, ualet aequitas, pollet humanitas, calent artes opificum, uberior est quaestus pauperum, splendidior opulentia diuitum. [186] Efflorescunt (335) honestissimarum disciplinarum studia, eruditur iuuentus, tranquillo fruuntur ocio senes, bonis auspiciis nubunt uirgines, "Laudantur simili prole puerperae", florent boni, minus peccant mali. [187] At simul atque belli saeua tempestas ingruerit, Deum immortalem, quam ingens malorum pelagus occupat, inundat, (340) obruit uniuersa. [188] Abiguntur armenta, proteruntur segeres, trucidantur agricolae, exuruntur uillae, tot seculis extructae florentissimae ciuitates una procella subuertuntur. [189] Adeo procliuius erat laedere quam benefacere. [190] Ciuium opes ad execrandos latrones ac sicarios transferuntur; moerent domus metu, luctu et querimoniis, lamentis complentur omnia; frigent artes opificum; pauperibus aut (345) ieiunandum aut ad impias confugiendum artes. [191] Diuites aut ereptas deplorant [24,191] facultates aut timent relictis, utroque modo miserrimi. [192] Virginum aut nullae aut tristes et funestae nuptiae; desolatae matronae domi sterilescunt. [193] "Silent leges", ridetur humanitas, nullum habet locum aequitas; religio ludibrio est, sacri et prophani nullum omnino discrimen. [194] Corrumpitur omni uitiorum genere iuuentus, (350) damnant longaeuitatem suam luctuosi senes. [195] Nullus honos honestis literarum studiis. [196] In summa, plus malorum sentimus in bello quam ullius sermo possit assequi, nedum meus. [197] Forte tolerari poterat, si bella calamitosos modo nos facerent, non etiam nocentes et impios; si pax feliciores tantum redderet, non meliores quoque. [198] Impius autem est quisquis bellum accersit. [199] Nimium, heu (355) nimium malorum erat quibus assidue, uelit nolit, uexatur, atteritur, absorbetur erumnosa mortalitas. [200] Ante bis mille ferme annos trecenta morborum nomina medicis sunt animaduersa, praeter species iam et quotidie subnascentes nouos et senectutem ipsam, morbum immedicabilem. [201] Legimus alibi totas urbes terrae quassatione subrutas, alibi conflagrasse fulmine, alibi solidas etiam hiatu terrarum (360) absorptas regiones, oppida suffossione cuniculorum corruisse, ut ne commemorem quantam hominum multitudinem iam ob assuetudinem contempti casus absumant, exundatio maris et fluminum, ruinae montium et aedificiorum, uenena, lapsus, ferae, cibus, potus, somnus. [202] Alium haustus in potu lactis pilus, alium acinum uuae, alium os piscis inhaerens gutturi praefocauit. [203] Sunt quos subitum (365) exanimarit gaudium, nam de uehementi dolore minus est mirum. [204] Adde nunc fatales pestilentias non raro passim saeuientes. [205] Nulla pars orbis est unde non immineat periculum humanae uitae, alioqui per se quoque fugacissimae. [206] Tantum undique malorum obturbat ut non sine causa Homerus hominem animantium miserrimum pronunciauerit. [207] Verum haec mala, quoniam nec uitari (370) facile possunt nec nostro accidunt uitio, calamitosos tantum faciunt, non item facinorosos. [208] Quid iuuat tam innumeris obnoxios calamitatibus ultro sibi malum, perinde quasi desit, accersere? [209] Et accersere non quoduis malum, sed malum omnium multo teterrimum, tam perniciosum ut unum uincat omnia, tam foecundum ut unum in se complectatur uniuersa, tam pestilens ut non minus impios (375) efficiat quam erumnosos, ut miserrimo reddat nec tamen miserandos, nisi hos qui minime uolunt et maxime sentiunt? [210] Adiice iam his omnibus quod pacis commoda latissime sese diffundunt et ad plurimos pertinent. [211] In bello, si quid feliciter cecidit, - quanquam, o superi, quid hic potest dici felix? - id ad paucos pertinet et eos indignos. [212] Alterius salus alterius est exitium, alterius opes (380) alterius sunt spolia, huius triumphus illius est luctus, ut acerba sit infelicitas, immanis et cruenta felicitas. [213] Quanquam plerunque fit ut iuxta Cadmeam, quam uocant, uictoriam utraque pars ploret. [214] Et haud scio an unquam bellum adeo cesserit feliciter, ut cordatum uictorem suscepti non poenituerit. [215] Ergo, cum pax res sit omnium tum optima, tum iucundissima, bellum contra res omnium miserrima, (385) simul et sceleratissima, num hos sanae mentis arbitrabimur qui, cum illam mediocri negocio parare queant, hoc malint summis etiam difficultatibus accersere? [216] Primum quam insuauis res primus ille belli rumor, deinde quantum inuidiae subeundum principi, dum crebris decimationibus expilat suos. [217] Quantum [25,217] negocii in adiungendis aut retinendis auxiliis, quantum in accersendis barbaricis (390) cohortibus et mercennario milite. [218] Quantum impendii simul et curarum in apparandis classibus, in extruendis aut sarciendis arcibus et praesidiis, in adornandis tentoriis, in fabricandis et comportandis machinis, armis, telis, sarcinis, uehiculis, commeatu. [219] Quantum laboris exhauriendum in compingendis uallis, in euacuandis fossis, in suffodiendis cuniculis, in excubiis, in stationibus, in exercitamentis. [220] (395) Omitto iam metus, omitto pericula. [221] (Quid enim non metuendum in bello? [222] Quis enumerare ualeat incommoda uitae, quae stultissimi milites in castris perferunt et ob id maioribus digni quod sponte perferant? [223] Victum quem bos quoque fastidiat Cyprius, cubile quod aspernetur scarabeus, somnos raros nec hos tuo datos arbitrio. [224] Tentorium undique uentis peruium, ac ne tentorium (400) quidem. [225] Durandum sub dio, cubitandum humi, standum in armis, ferenda inedia, frigus, aestus, puluis, imber; seruiendum ducibus, uapulandum ferulis; quandoquidem nulla est ullius mancipii seruitus indignior quam militum. [226] Ad haec ad triste signum eundum in mortem, ut aut occidas immaniter aut cadas infeliciter. [227] Tantum malorum suscipitur ut ad rem omnium miserrimam liceat (405) peruenire. [228] Tam immensis malis nos ipsos prius affligimus ut alios possimus affligere. [229] Quod si uelimus rem ad calculum uocare et ueris rationibus expendere quanti bellum constet, quanti pax, profecto comperiemus hanc uel decima parte curarum, laborum, molestiarum, periculorum, sumptuum, denique sanguinis posse comparari, quibus bellum accersitur. [230] Tantam hominum turbam educis in [26,230] (410) periculum, ut oppidum aliquod euertas; at harum opera, uel citra periculum, aliud extrui poterat multo praeclarius oppidum. [231] Sed nocere uis hosti. [232] Iam hoc ipsum inhumanum; attamen illud expende, num illi nocere non possis, nisi prius noceas tuis. [233] Et furiosi uidetur hominis tantum certi mali sumere, cum incertum sit quo sit alea belli casura. [234] (415) Verum esto rapuerit ad hanc uesaniam ethnicos uel stultitia uel ira uel ambitio uel auaritia uel immanitas siue - quod magis arbitror - ab inferis immissae Furiae; unde hoc nobis in mentem uenit ut Christianus in Christianum cruentum stringat ferrum? [235] Parricidium uocatur, si frater occidat fratrem; at Christianus coniunctior Christiano quam ullus germanus germano, nisi firmiora sunt naturae (420) uincula quam Christi. [236] Quam absurdum est eos pene continenter inter se belligerari, quos una domus habet Ecclesia, qui eiusdem corporis membra communi capite gloriantur, nempe Christo, communem habent patrem in coelis, communi uegetantur spiritu, iisdem initiati sunt mysteriis, eodem redempti sanguine, eodem renati fonte, iisdem aluntur sacramentis, eidem militant imperatori, (425) eodem uescuntur pane, eiusdem participes sunt calicis, communem habent hostem diabolum, postremo ad eandem omnes uocati sunt haereditatem. [237] Vbi sunt tam multa perfectae concordiae sacramenta, ubi tam innumera pacis documenta? unum praeceptum Christus appellauit suum, nempe charitatis. [238] Cum hac quid aeque pugnat atque bellum? [239] Felici pacis omine salutat suos; discipulis praeter (430) pacem nihil donat, praeter pacem nihil relinquit. [240] In sacris illis precibus illud praecipue patrem orat ut, quemadmodum ipse idem erat cum eo, ita et sui, hoc est Christiani, idem essent secum. [241] Iam plus audis quam pacem, plus quam amicitiam, plus quam concordiam. [242] Christi typum habebat Solomon, quod Hebraeis "pacificum" sonat; ab hoc sibi templum extrui uoluit. [243] Dauid, alioqui diuersis (435) uirtutibus egregie charum, lumen hoc elogio submouit ab extructione templi quod sanguinarius esset. [244] Et tamen is autore Deo bella fere gessit aduersus impios, atque id sane eo seculo quo nondum docuerat ille Mosaicae legis absolutor etiam inimicos esse diligendos. [245] Nato Christo, non bellum neque triumphos sed pacem canunt angeli. [246] De nondum nato praecinuit uates ille mysticus: "Et factus est (440) in pace locus eius". [247] Vniuersam illius doctrinam excute: nihil usquam reperies quod non spiret pacem, quod non sonet amicitiam, quod non sapiat charitatem. [248] Et quoniam intelligebat pacem aliter non posse constare, nisi penitus contemptis his pro quibus mundus hic digladiatur, iussit ut ab ipso disceremus esse mites. [249] Beatos uocauit qui diuitias et harum filiam, superbiam, pro nihilo ducerent, (445) nam hos uocat pauperes spiritu; beatos, qui uoluptares huius mundi spernerent, - quos lugentes appellat -; , qui se paterentur suis exturbari possessionibus, scientes hic nihil aliud esse quam exilium, ueram patriam, ueram possessionem in coelo sitam esse piis; beatos, qui benemerentes de omnibus impune et male audirent et malis afficerentur. [250] Vetuit ne quis malo resisteret. [251] Breuiter, ut omnes illius (450) doctrina tolerantiam et amorem praecipit, ita tota uita nihil aliud docet quam mansuetudinem. [252] Sic ille regnauit, sic bellauit, sic uicit, sic triumphauit. [253] Nec aliud inculcant Apostoli, qui purum adhuc Christi spiritum imbiberant et musto illo [27,253] feliciter erant temulenti. [254] Quid undique sonant omnes Pauli literae, nisi pacem, nisi lenitatem, nisi charitatem? [255] Quid Ioannes loquitur, quid iterat nisi dilectionem? [256] (455) Quid aliud Petrus? [257] Quid aliud omnes uere Christiani scriptores? [258] Vnde tantus bellorum tumultus inter filios pacis? [259] An fabula est quod Christus se uitem appellat, suos palmites? [260] Quis unquam uidit palmitem pugnare cum palmite? [261] An uanum est quod non semel scripsit Paulus: Ecclesiam nihil aliud esse quam unum corpus e diuersis membris connexum, adhaerens uni capiti, Christo? [262] Quis uidit (460) oculum pugnare cum manu aut uentrem cum pede? [263] In hoc uniuerso rerum omnium tam dissimilium harmonia est. [264] In animalis corpore pax est membro cum membro; quod quaeque pars dotis habet, non uni sibi habet, sed in commune omnibus. [265] Si quid accidit unicuilibet, opitulatur uniuersum corpus. [266] An plus porest in perituro corpore naturae connexio quam in mystico et immortali (465) copula spiritus? [267] An frustra precamur illud ex praescripto Christi: "Fiat uoluntas [28,267] tua quemadmodum in coelo, sic et in terra"? [268] In illa ciuitate summa concordia est. [269] At Christus nihil aliud esse uoluit suam Ecclesiam quam coelestem quendam populum in terris ad illius imaginem, quoad fieri potest, uiuentem, illo properantem, ab illa pendentem. [270] Age, finge iam mihi nunc nouum aliquem hospitem, uel e (470) lunaribus illis ciuitatibus quas inhabitat Empedocles uel ex uno quopiam mundo eorum quos innumerabiles fabricatus est Democritus, in hunc nostrum uenisse, quid rerum agatur cupientem cognoscere. [271] Cumque de singulis edoctus audierit esse unum quoddam animal mire commixtum ex corpore, quod cum brutis habeat commune, ex animo, quo diuinae mentis referat imaginem, id adeo esse (475) generosum ut, quanquam hic exulet, tamen caeteris omnibus imperet animantibus, quod ob coelestem originem semper ad coelestia nitatur et immortalia, quod in tantum curae fuerit aeterno numini ut, quoniam neque naturae uiribus neque philosophiae rationibus assequi poterat quod affectabat, unicum filium suum huc delegarit, qui nouum doctrinae genus inueheret. [272] Deinde, simulatque totam (480) Christi uitam ac decreta perdidicerit, cupiat ex aedita quadam specula uidere quod audisset. [273] Vbi conspexerit caetera animantia probe in suo genere degere ac naturae legibus duci, nihil appetere nisi quod dictet natura, unum animal inter se cauponari, negociari, rixari, belligerari, nonne quoduis animal potius suspicabitur hominem esse, de quo audierat, quam ipsum hominem? [274] Deinde admonitus ab (485) indice quis sit homo, iam dispiciat ubi sit grex ille Christianorum, qui coelestis illius doctoris institutum sequentes angelicae ciuitatis simulacrum exhibeant, an non ubiuis potius iudicabit habitare Christianos quam in hisce regionibus, in quibus tantam uideret opulentiam, luxum, libidinem, fastum, tyrannidem, ambitionem, fraudem, inuidiam, iracundiam, discordiam, rixas, pugnas, bella, tumultus, (490) breuiter omnium rerum quas Christus damnat maiorem pene Lernam quam apud ullos Turcas aut Saracenos? [275] Vnde igitur pestis haec irrepsit in populum Christianum? [276] Nimirum paulatim hoc quoque malum, sicuti caetera pleraque, receptum est ab incautis: siquidem omne malum aut sensim obrepit in hominum uitam aut sub praetextu boni sese (495) insinuat. [277] Primum igitur irrepsit eruditio, uelut idonea res ad confutandos haereticos, philosophorum, poetarum et oratorum literis armatos. [278] Et initio quidem non ista discebantur a Christianis, sed quibus forte contigerant ante Christum cognitum, hi quod iam partum erat in pios conferebant usus; eloquentia quoque, dissimulata magis quam spreta primum, deinde palam etiam comprobata. [279] (500) Proinde sub praetextu profligandi haereticos subrepsit ambitiosa rixandi libido, quae non mediocrem Ecclesiae pestem inuexit. [280] Tandem huc processum est ut in mediam theologiam totus sit receptus Aristoteles, et ita receptus ut huius autoritas pene sanctior sit quam Christi. [281] Nam si quid ille dixit parum accommodum ad uitam nostram, licet interpretamento detorquere; caeterum exploditur ilico (505) qui uel leuiter ausit Aristotelicis oraculis refragari. [282] Ab hoc didicimus non esse perfectam hominis felicitatem, nisi corporis et fortunae bona accesserint; ab hoc didicimus non posse florere rempublicam in qua sint omnia communia. [283] Huius omnia decreta cum Christi doctrina conamur adglutinare, hoc est "aquam flammis [29,283] miscere". [284] Recepimus nonnihil et a Caesareis legibus propter aequitatem quam prae (510) se ferunt; et, quo magis conuenirent, Euangelicam doctrinam ad eas quoad licuit detorsimus. [285] At hae permittunt "uim ui repellere", suum quenque ius persequi; probant negociationem, recipiunt usuram, modo moderatam; bellum ceu rem praeclaram efferunt, modo iustum. [286] Iustum autem esse definiunt quod indictum sit a principe, quamlibet puero aut stulto. [287] Denique tota iam Christi doctrina (515) dialecticorum, sophistarum, mathematicorum, oratorum, poetarum, philosophorum et iureconsultorum ethnicorum literis ira contaminata est ut maxima pars aeui consumenda sit, priusquam uacet arcanas scrutari literas, ad quas ut aliquando uenias, tot tamen opinionibus mundanis infectus accedas oportet, ut Christi iam decreta aut prorsus offendant aut ad illorum dogmata torqueantur. [288] (520) Atque haec res adeo non improbatur, ut nefas sit eum de Christianis loqui literis, qui sese nugis Aristotelicis uel potius sophisticis totum "ad ambas usque", quod aiunt, "aures" non expleuerit. [289] Quasi uero Christi doctrina sit eiusmodi ut non uel maxime possit esse communis omnium uel ullo pacto cum philosophorum sapientia consentiat. [290] Post haec recepimus honoris nonnihil, sed ultro delatum, (525) quem deinde ueluti debitum coepimus exigere; id uisum est non iniquum. [291] Deinde recepimus opes, sed in pauperum subsidium distribuendas, post etiam in usus nostros. [292] Quidni, posteaquam didicimus hunc esse charitatis ordinem, ut sibi quisque sit proximus? [293] Neque deerant praetextus huic malo: pium consulere liberis, aequum prospicere uenturae senectuti. [294] Postremo, "cur reiiciam (530) opes", inquiunt, "si citra fraudem contingant"? [295] His gradibus paulatim eo uentum [30,295] est ut is optimus habeatur qui sit locupletissimus; nec unquam maior fuerat honos diuitiis apud ethnicos quam hodie sit apud Christianos. [296] Quid est enim omnino uel sacrum uel prophanum quod non harum geratur arbitrio? [297] Videbatur his ornamentis conuenire nonnihil imperii; neque defuit qui uoluerit cedere. [298] (535) Receptum est hoc quoque, sed grauatim et parce; demum ira ut solo titulo contenti rem libenter in alios reiicerent. [299] Postremo paulatim huc itum est ut episcopus sibi non uideatur episcopus, nisi mundanae aliquid ditionis accesserit; parum honestus abbas, si nusquam possit quod possunt tyranni. [300] Tandem perfricta facie pudorem omnem abstersimus, omnia uerecundiae repagula discussimus. [301] (540) Quicquid unquam apud ethnicos fuit auaritiae, quicquid ambitionis, quicquid luxus, quicquid fastus, quicquid tyrannidis, id imitamur, aequamus, uincimus. [302] Et ut de leuioribus interim sileam, an unquam apud ethnicos bellatum est aut aeque perpetuo aut crudelius quam inter Christianos? [303] Quas tempestates, quos (545) bellorum aestus, quoties discissa foedera, quas strages his paucis annis conspeximus? [304] Quae natio cum qua non conflictata est ferro? [305] Et postea Turcam execramur, quasi possit ullum spectaculum esse Turcis iucundius quam quod illis quotidie mutuis cladibus exhibemus ipsi. [306] Insaniebat Xerxes, cum ingentem illam multitudinem Graeciam inuasurus educeret. [307] An tibi constitisse animo uidetur qui (550) Atho monti minaces scripserit epistolas, ni cederet; qui mari Hellesponto, quod parum commodum fuisset nauigare uolenti, plagas iusserit infligi? [308] Furebat Alexander ille magnus; quis negat? [309] Optabat semideus ille plureis mundos, quos deuinceret; tanta gloriae febris iuuenilem obsederat animum. [310] Et tamen isti, quos Seneca non dubitat furiosos appellare latrones, bellabant humanius nobis, bellabant (555) maiore fide nec similibus machinis nec similibus artibus nec tam friuolis titulis quam bellamus Christiani. [311] Si reuolues ethnicorum historias, quam multos reperies duces qui miris artibus bellum declinarint, qui hostem officiis deuincire quam armis deuincere maluerint! [312] Quidam etiam cedere principatum prius habuerunt quam experiri Martem. [313] Nos pseudochristiani nihil non rapimus (560) ad occasionem belli. [314] Ethnici bellatores, priusquam uenirent ad arma, ueniebant in colloquium. [315] Apud Romanos omnibus tentatis mittebatur fecialis cum patre patrato, peragebantur ceremoniae; nimirum morae quaerebantur, quae bellandi furorem temperarent. [316] Atque his quoque peractis, non licebat manum conserere cum hoste nisi signo dato, quod ita dabatur ut miles nesciret quando dandum (565) esset. [317] Ac ne hoc quidem dato licebat cuiquam hostem uel lacessere uel ferire, qui quanquam in castris uersaretur, tamen sacramento militari non esset obstrictus, adeo ut Cato senior filium in castris cessantem per literas admonuerit, ut Romam redeat aut, si mallet in exercitu manere, ueniam petat a duce ut sibi cum hoste congredi liceat. [318] Iam ut belli signum non faciebat potestatem pugnandi nisi sacramento (570) astrictis, ita signum quo canebatur receptui omnibus adimebat occidendi facultatem, adeo ut a Cyro laudatus sit miles quidam qui, quum sublato gladio fuerat hostem interfecturus, mox ut sensit cani receptui, dimiserit hostem. [319] Haec eo pertinebant ne quis crederet sibi licere occidere hominem, nisi necessitas eo [31,319] compelleret. [320] Nunc inter Christianos uit fortis habetur, si quis eius gentis quicum (575) bellum est hominem forte obuium in nemore, non armatum sed pecuniis onus- tum, nec bellum molientem sed aliquo fugientem ne bellet, occiderit, occisum spoliauerit, spoliatum defoderit. [321] Et milites uocantur qui spe lucelli ultro prouolant ad pugnam et in utraque acie ceu gladiatores pugnant, germani aduersus germanos, ad eiusdem principis ditionem pertinentes. [322] Et hi, cum a talibus praeliis (580) redeunt domum, ueluti milites narrant sua facinora, nec interim ut praedones ac patriae perduelles ac principis sui desertores puniuntur. [323] Carnificem abominamur, quod conductus ex legum autoritate nocentes damnatosque iugulat; et qui, relictis parentibus, uxoribus ac liberis, ultro procurrunt in bellum, non conducti sed ambientes ut ad impiam lanienam conducantur, ubi domum redierint, gratiosiores (585) pene sunt quam si nusquam abfuissent. [324] Ex facinoribus aliquid nobilitatis putant accedere. [325] Infamis est qui uestem furto sustulit; qui et proficiscens in militiam et militans et rediens a militia tot immeritos spoliauit, inter probos ciues habetur. [326] Ex militibus autem qui sese gessit immanissime dignus habetur qui proximo bello ducem agat. [327] Itaque, si ueteris militiae disciplinam contempleris, (590) Christianorum militia latrocinium fere est, non militia. [328] Quod si monarchas [32,328] Christianos cum ethnicis conferas, quanto nostra causa deterior. [329] Illi praeter gloriam nihil ambiebant. [330] Gaudebant florentiores reddere prouincias, quas bello subegissent; populos agrestes, sine literis, sine legibus ritu ferarum uiuentes ciuilibus artibus expoliebant; regiones incultas extructis oppidis reddebant celebres; (595) parum tuta communiebant; pontibus, littoribus, aggeribus milleque id genus commoditatibus uitam hominum adiuuabant, ut tum expedierit deuinci. [331] Quin in mediis etiam bellis quam multa feruntur ab his uel dicta sapienter uel gesta temperate. [332] Caeterum, quae geruntur in bellis Christianorum et obscoeniora sunt et atrociora quam ut sint hic commemoranda. [333] Proinde, quod in illis erat pessimum (600) id solum exprimimus, imo, superamus. [334] Sed iam operae precium fuerit audire quibus modis hanc tantam insaniam nostram tueamur. [335] "Si nullo", inquiunt, "pacto fas esset bellare, Deus non fuisset Iudaeis autor bellandi aduersus hostes". [336] Audio, sed illud addas oportet Iudaeos uix unquam bellasse inter se, uerum aduersus alienigenas et impios. [337] Nos Christiani (605) pugnamus cum Christianis. [338] Illis diuersa religio et non eadem numina dissidii causa fuit; nos aut puerilis ira aut pecuniae fames aut gloriae sitis, saepenumero foeda merces huc adducit. [339] Illi iussu diuino pugnabant; nobis animi perturbatio ferrum dat in manum. [340] Quanquam si usqueadeo placet exemplum Iudaeorum, quin eadem opera praeputium recidimus? quin immolamus pecudes? quin abstinemus (610) a carne suilla? cur non ducimus singuli plures uxores? [341] Cum haec execremur, cur solum bellandi placet exemplum? [342] Cur hic denique "literam" sequimur "occidentem"? [343] Iudaeis permissum est bellum, sed ita quemadmodum et repudium, nimirum ob duritiam ingenii. [344] At posteaquam Christus iussit recondi gladium, non decet pugnare Christianos, nisi pulcherrimum illud praelium cum teterrimis (615) hostibus Ecclesiae, cum studio pecuniae, cum iracundia, cum ambitione, cum metu mortis. [345] Hi sunt Philistei nostri, hi Nabughodonosores, hi Moabitae et Ammonitae, cum quibus nullas nobis inducias esse oportet; assidue conserendae manus, donec excisis funditus hostibus succedat tranquillitas. [346] Quos nisi subegerimus, neque cuiquam secum neque cum alio uera pax constare poterit. [347] Solum (620) hoc bellum ueram gignit pacem; hic qui uicerit, cum nemine mortalium belligerari uelit. [348] Nihil enim me mouet quod quidam duos gladios interpretantur utranque potestatem, ciuilem et ecclesiasticam, quam utranque uindicant Petri successoribus, cum Christus in hoc ipsum passus sit Petrum errare, ut posteaquam iussus esset gladium recondere, nemini dubium relinqueretur quin (625) uetitum esset bellum, quod antea uidebatur esse licitum. [349] "Sed Petrus", inquiunt, "pugnauit". [350] Pugnauit, sed Iudaeus adhuc, nondum accepto spiritu uere Christiano. [351] Pugnauit non pro suis titulis aut praediis, uti nos, ne pro sua quidem uita, sed pro uita Magistri. [352] Denique pugnauit is, qui paulo post abnegauit. [353] Si placet exemplum pugnantis, placeat et inficiantis. [354] Et cum simplici laberetur affectu, (630) tamen reprehensus est. [355] Alioqui, si probabat huiusmodi defensionem Christus, sicut quidam insulsissime interpretantur, cur omnis illius et uita et doctrina nihil aliud quam tolerantiam praedicat? [356] Cur suos baculo tantum et pera armatos tyrannis obiicit? [357] Si gladius ille, quem diuenditis omnibus iubet emi Christus, est [33,357] moderata aduersus persecutores defensio, quemadmodum impie quidam interpretantur, (635) non tantum inerudite, cur hac nunquam usi sunt martyres? [358] Hic proferuntur illae rabinicae definitiones: "Licet bellare militi conducto, non aliter [34,358] quam licet lanioni ex arte sua parare uictum; siquidem hic didicit laniare pecudes, ille homines. [359] Licet et ciuibus bellare, sed bello iusto"; iustum autem quodcunque, quomodocunque, quibuscunque indixit princeps qualiscunque. [360] (640) "Sacerdotibus et monachis uibrare ferrum non licet, interesse tamen et praeesse bello licet. [361] Nec fas est animo uindicandi bellare, sed studio iustitiae". [362] Cui autem sua causa non uidetur iusta? [363] "Christus absque praesidiis emisit suos, sed donec aderat ipse, non egebant praesidiis. [364] Quum instaret tempus abitus, admonuit illos ut peram pararent et gladium, peram aduersus inopiam commeatus, gladium (645) aduersus hostes. [365] Caeterum illa "Nolite esse solliciti de crastino, Benefacite iis qui oderunt uos" atque id genus alia usque ad tempus discessus ualent. [366] Porro, sicubi similia docet Paulus aut Petrus, consilii sunt, non praecepti. [367] Huiusmodi praeclaris dogmatibus alimus principum cupiditates ac porrigimus quo sibi blandiantur. [368] Et perinde quasi periculum sit, ne quando mundus conquiescat a bellis, ex Christi (650) uerbis bellum asserimus; et perinde quasi metuamus ne relanguescat in congerendis opibus mortalium auaritia, Christum facimus autorem congerendae rei, huc detorquentes illius uerba, quasi praeceperit, non permiserit, ea quae prius interdixerat. [369] Mundus habebat suas leges antequam exoriretur Euangelium: puniebat, bellabat, congerebat in aerarium ac penum. [370] Non ideo uenerat Dominus ut (655) admoneret quid esset nobis permissum, hoc est ad quam usque lineam liceret a perfectione discedere, sed ad quem scopum esset pro uiribus enitendum. [371] Haereseos suspectus est qui uehementer dehortatur a bello; et qui talibus commentis diluunt uigorem Euangelicae doctrinae principibusque suggerunt occasiones per quas suis cupiditatibus blandiantur, orthodoxi sunt et pietatis Christianae doctores. [372] (660) Doctor uere Christianus nunquam bellum probat; fortassis alicubi permitrit, sed inuitus ac dolens. [373] "At dictat hoc", inquiunt, "ius naturae, legibus comprobatum est, consuetudine receptum, ut uim ui propellamus et uitam quisque suam tueamur, tum et "pecuniam, quandoquidem animae loco est", ut inquit Hesiodus. [374] Fateor. [375] At his omnibus efficacior Euangelica gratia dictat ne remaledicamus (665) maledicentibus, ut de malemerentibus benemereamur, ut tollenti partem possessionum totam concedamus, ut deprecemur pro his quoque qui mortem intentant. [376] "Ad Apostolos", inquiunt, "ista pertinent". [377] Imo, ad uniuersum Christi populum et corpus, ut diximus, quod totum absolutum esse oportet, etiam si in dotibus aliud membrum alio sit insignius. [378] Ad eos nihil pertineat doctrina Christi, (670) qui non sperant praemium cum Christo. [379] Illi pro pecunia praediisque et imperio digladientur, qui rident quod dixit Christus: "Beatos pauperes spiritu", hoc est eos diuites qui nihil in hoc mundo concupiscerent diuitiarum aut honorum. [380] Qui felicitatis summam in his collocarunt opibus dimicant pro tuenda uita, sed ii qui non intelligunt hanc mortem esse potius quam uitam et piis (675) immortalitatem esse paratam. [381] Iam obiiciunt nobis Romanos aliquot pontifices, qui bellandi fuerint autores simul et adiutores. [382] Obiiciunt decreta patrum, in quibus bellum approbari uidetur. [383] Sunt quidem huiusmodi quaedam, sed apud recendores, Christi uigore iam relanguescente, sed ea perpauca, cum sint innumera apud probatae sanctitatis scriptores, quae a bello deterreant. [384] Cur haec paucula [35,384] (680) nobis potissimum in mentem ueniunt? [385] Cur a Christo ad homines deflectimus oculos et incerta exempla quam indubitatum autorem sequi malumus? [386] Romani pontifices primum homines fuerunt; deinde fieri potest ut fuerint male persuasi, ut fuerint parum attenti, denique ut parum prudentes aut pii. [387] Quanquam ne in istis quidem comperies hoc genus bellorum, quo nos assidue conflictamur, (685) approbatum fuisse; id quod clarissimis euincerem argumentis, ni fugerem digressioni longius immorari. [388] Laudauit diuus Bernardus bellatores, sed ita laudauit ut nostram omnem damnet militiam. [389] Quanquam, cur me moueat potius Bernardi scriptum aut Thomae disputatio quam Christi dogma, qui in totum uetuit ne malo resistamus, nimirum eo more quo uulgus resistit? [390] "Sed licet", inquiunt, (690) "unum maleficum afficere supplicio, licet igitur et ciuitatem ulcisci bello". [391] Quid hoc loco responderi possit, prolixius est quam ut sit replicandum. [392] Illud modo dicam: hoc interesse, quod in iudiciis conuictus dat poenas legibus, in bello utraque pars alteram ream agit. [393] Illic ad eum modo redit malum qui laesit, exemplum ad omneis peruenit; hic maxima pars malorum in eos redundat qui minime (695) digni sunt malo, nempe ad agricolas, ad senes, ad matronas, ad pupillos, ad uirgines. [394] Caeterum, si ex re omnium pessima quicquam omnino commodi potest colligi, id totum ad sceleratissimos aliquot latrones deriuatur, ad militem mercenarium, ad strennuos praedones, ad pauculos forte duces, quorum artificio bellum in hoc ipsum fuerat excitatum et quibuscum nunquam melius agitur quam (700) in summo reipublicae naufragio. [395] Illic uni non parcitur, ut omnium consulatur [36,395] saluti; hic ut paucorum aut unius fortassis uicem ulciscamur, tot hominum milia nihil commeritorum crudeliter affligimus. [396] Praestat paucorum admissum impunitum omitti quam, dum unum aut alterum in poenam deposcimus incertam, nostros pariter et finitimos et innocentes hosres - sic enim uocamus - in certum (705) adducere discrimen. [397] Satius est relinqui uulnus cui sine graui totius corporis pernicie mederi non queas. [398] Quod si quis clamet iniquum non dare poenas qui peccarit, respondeo multo esse iniquius tot innocentum millia citra meritum in extremum uocari calamitatem. [399] Quanquam his temporibus omne fere bellum e titulis nescio quibus nasci (710) uidemus et ex principum ambitiosis foederibus, dum, ut unum aliquod oppidulum suae uindicent ditioni, totum imperium adducunt in extremum discrimen. [400] Deinde hoc ipsum quod tanto sanguine uindicatum est, rursum aut reuendunt aut donant. [401] Dixerit aliquis: "Non uis igitur principes suum ius persequi"? [402] Scio non esse mei similium de principum negociis audacius disputare; quod ut tutum (715) sit, prolixius tamen est quam ut huic loco conueniat. [403] Tantum illud dicam; si titulus qualiscunque uidebitur idonea suscipiendi belli causa, in tantis rerum huma- narum uicibus, tantis commutationibus, nulli posse titulum deesse. [404] Quae gens non aliquando suis sedibus et pulsa fuit et pepulix? [405] Quoties aliunde demigratum est alio? [406] Quoties huc et illuc uel casu uel ex foedere translata imperia? [407] Repetant (720) scilicet hodie Patauini Troianum solum, quod Antenor olim fuerit Troianus; repetant Africam et Hispaniam Romani, quod hae prouinciae quondam fuerint Romanorum. [408] Ad haec dominium uocamus quod est administratio; non est idem ius in hommes natura liberos et in pecudes. [409] Hoc ipsum ius quod habes, populi consensus dedit; eiusdem autem, ni fallor, est tollere qui contulit. [410] Vide (725) porro quam non magna res agitur: non illud decertatur ut haec aut illa ciuitas bono principi pareat potius quam tyranno seruiat, sed utrum Ferdinandi censeatur titulo an Sigismundi, Philippo censum pendat an Lodouico. [411] Hoc est illud egregium ius ob quod uniuersus orbis bellis caedibusque miscetur. [412] Sed esto ualeat quantumlibet hoc ius, nihil intersit inter priuatum agrum et ciuitatem, nihil inter (730) pecudes tuo aere emptas et homines non solum ingenuos, uerum etiam Christianos; attamen prudentis est expendere num tanti sit ut tam immensis tuorum malis persequaris. [413] Si principis animum praestare non potes, at saltem negociatoris adhibe. [414] Contemnit ille dispendium, si perspexerit uitari non posse nisi grauiore iactura, et lucri loco ducit quod paululo damno cum fortuna deciderit. [415] (735) Saltem illud priuatum exemplum in reipublicae periculo imiteris, de quo uulgo non infestiua fabula celebratur. [416] Parum conueniebat inter duos quosdam cognatos de re diuidenda. [417] Cumque neuter alteri uellet concedere, res eo spectabat ut iretur in ius et iudicum sententiis controuersia finiretur. [418] Adibantur aduocati, parabantur dicae, res erat cum iuereconsultis. [419] Aditi indices, conrestata lis, coepit (740) agi causa, hoc est bellum susceptum est. [420] Ibi alter mature resipiscens aduersarium priuatim accersitum his uerbis alloquitur: "Principio parum decorum est ut, quos natura copulauit, pecunia dissociet; deinde incertus est litis euentus, haud minus quam belli. [421] Suscipere nobis in manu est, finire non est. [422] De centum aureis tota lis [37,422] est; eius summae duplum in notarios, in promotores, in aduocatos, in iureconsultos, (745) in iudices, in iudicum amicos expendetur, si legibus experiamur. [423] His erit inseruiendum, adulandum, dandum; interim taceo curas, ambiendi cursitandique labores; denique, ut maxime uincam, plus tamen est incommodi quam commodi. [424] Quin potius ipsi nobis sapimus quam istis praedonibus et in hos male collocandam pecuniam inter nos partimur? [425] Concede dimidium de tuo, ego tantundem (750) de meo concedam; ita et amicitiam nostram, alioqui perituram, lucrifaciemus et tantam molestiam effugiemus. [426] Quod si recusas quicquam concedere, ego uel uniuersum negocium tuo permitto arbitratui; malo penes amicum sit haec pecunia quam penes insatiabiles illos praedones. [427] Abunde magnum fecero lucrum, si et famae pepercero et amicum seruauero et tantum effugero molestiarum". [428] (755) Mouit aduersarium tum rei ueritas tum cognati festiuitas. [429] Rem inter se transegerunt, iratis aduocatis et iudicibus, quos "coruos deluserant hiantes". [430] Vel horum igitur prudentiam in re tanto periculosiore studeas imitari; neque solum spectes quid uelis assequi, sed quanta bonarum rerum iactura, quantis periculis, quantis calamitatibus sis assecuturus ut assequaris. [431] Quod si ceu lancibus hinc (760) atque hinc expensis commodis et incommodis, comperis multo potiorem esse pacem iniquam quam bellum . [432] aequum, cur mauis Martis aleam experiri? [433] Quis enim nisi demens "aureo piscetur hamo"? [434] Si uides multo plus impendii quam lucri, [38,434] etiamsi feliciter cadant omnia, nonne praestat aliquid de tuo iure concedere, quam paululum commodi tam innumeris mercari malis? [435] Malo penes quemcunque (765) sit titulus, si mihi tanta Christiani sanguinis iactura uindicandus est. [436] Ille quisquis est multis iam annis possedit, assueuit habenis, agnoscitur a suis, fungitur munere principis; et exorietur aliquis qui, ueteri quopiam titulo ex annalibus aut obliteratis monumentis reperto, bene compositum rerum statum sursum ac deorsum misceat. [437] Praesertim cum uideamus in rebus mortalium nihil diu suo (770) loco consistere, sed ludibrio fortunae uelut aestu quodam affluere ac defluere, quorsum attinet tanto tumultu uindicare quod mox quolibet casu sit alio demigraturum? [438] Postremo, si ista tam leuicula non possunt contemnere Christiani, quorsum opus est protinus ad arma rapi? [439] Tot habet mundus episcopos graues et eruditos, tot habet uenerabiles abbates, tot optimates grandaeuos et longo rerum (775) usu sapientes, tot concilia, tot senatus non frustra a maioribus institutos. [440] Quur non potius horum arbitrio pueriles istiusmodi principum querimoniae componuntur? [441] Sed honestior est illorum oratio, qui praetexunt Ecclesiae defensionem; quasi uero populus non sit Ecclesia aut quasi tota Ecclesiae dignitas in sacerdotum opibus (780) sita sit; aut quasi bellis ac stragibus orta, prouecta, constabilita sit Ecclesia ac non potius sanguine, tolerantia uitaeque contemptu. [442] Mihi sane ne hoc quidem adeo probandum uidetur, quod subinde bellum molimur in Turcas; male profecto agitur cum religione Christiana, si illius incolumitas a talibus pendet praesidiis. [443] Neque consentaneum est his initiis bonos gigni Christianos; quod ferro (785) paratum est, ferro uicissim amittitur. [444] Vis Turcas ad Christum adducere? [445] Ne ostentemus opes, ne militum manum, ne uires; uideant in nobis non titulum tantum, sed certas illas hominis Christiani notas: uitam innoxiam, studium benemerendi etiam de hostibus, inuictam omnium iniuriarum tolerantiam, pecuniae contemptum, gloriae neglectum, uitam uilem; audiant coelestem illam doctrinam cum (790) huiusmodi uita congruentem. [446] His armis optime subiguntur Turcae. [447] Nunc saepenumero mali pugnamus cum malis. [448] Dicam aliud, et utinam audacius quam uerius: si titulum crucisque tollas insigne, Turcae cum Turcas digladiamur. [449] Si militum manu constituta est religio, si ferro confirmata, si bellis aucta, tueamur eam iisdem praesidiis; quod si diuersis rationibus peracta sunt omnia, cur ueluti (795) Christi praesidio diffisi ad ethnicas confugimus suppetias? [450] "At cur non iugulem", inquiunt, "eos qui nos iugulant"? [451] Itane putas indignum, si quis sit te sceleratior? [452] "Cur non spolias spoliantem? [453] Cur non conuiciaris conuicianti? [454] Cur non odisti odio habentem"? [455] An Christianum facinus esse putas si, trucidatis impiis quidem, ut nos arbitramur, sed tamen hominibus, pro quibus seruandis mortuus (800) est Christus, gratissimam diabolo uictimam mactes bisque delectes hostem, et quod occiditur homo et quod occidit Christianus? [456] Plerique, dum uolunt uideri ualde Christiani, student Turcis quam plurimum facere mali; et quod facere non possunt, execrantes imprecantur, cum hoc ipso argumento parum Christianum liceat deprehendere. [457] Ita nonnulli, dum uideri uolunt uehementer orthodoxi, (805) diris execrationibus deuouent quos uocant haereticos, ipsi fortassis digniores hoc [39,457] uocabulo. [458] Qui uult orthodoxus uideri, mansuetis rationibus adnitatur ut qui errat resipiscat. [459] In Turcas expuimus et ita nobis uidemur pulchre Christiani, fortassis abominabiliores apud Deum quam ipsi Turcae. [460] Quod si ueteres Euangelii praecones hoc animo fuissent in nos, quo nos sumus in Turcas, ubi nos nunc essemus, (810) qui illorum tolerantia sumus Christiani? [461] Succurre Turcis; ex impiis, si potes, reddito pios; si non potes, opta; et agnoscam mentem Christianam. [462] Tam multi sunt in orbe monachorum mendicato uiuentium ordines, qui se columnas Ecclesiae uideri uolunt; ex tot millibus quotusquisque est, qui pro religione Christi propaganda uitam suam uilem habeat? [463] "Sed spes non est", inquiunt. [464] Imo (815) summa spes esset, si mores adferrent maiorum suorum Dominici et Francisci, in quibus uiris summum mundi huius contemptum fuisse arbitror, ne quid interim commemorem de moribus apostolicis. [465] Ne miracula quidem nos destitutura sint, siquidem id postularet Christi gloria. [466] Nunc qui se Petri, principis Ecclesiae, qui caeterorum Apostolorum uicarios ac successores gloriantur, plerunque totam fiduciam (820) in humanis praesidiis constituunt. [467] Illi uero rigidi ac uerae religionis professores uersantur in urbibus opulentis ac luxu perditis, ubi citius corrumpantur ipsi quam alios reddant emendatiores, et ubi est affatim pastorum qui populum doceant ac sacerdotum qui laudes Deo canant. [468] Versantur in aulis principum, ubi quid agant in praesentia non referam. [469] Vtinam ne quid peius quam canis in (825) balneo! [470] Inhiant testamentis, uenantur lucrum, subseruiunt principum tyrannidi; et ne nihil agere uideantur, notant articulos erroneos, suspectos, scandalosos, irreuerentiales, haereticos, schismaticos; malunt enim ipsi regnare malo populi Christiani quam suo periculo Christi regnum propagare. [471] Atqui, quos nos uocamus Turcas, magna ex parte semichristiani sunt et fortassis propriores uero (830) Christianismo quam plerique nostrum sunt. [472] Quot enim sunt apud nos, qui nec resurrectionem corporum credunt nec animam credunt corpori superstitem? [473] Et interim per istos saeuitur in haereticulos, qui dubitant an Romanus Pontifex habeat ius in animas igne purgatorio cruciatas. [474] Eiiciamus primum trabem ex [40,474] oculo nostro, mox eiecturi festucam ex oculo fratris. [475] Euangelicae fidei finis sunt (835) mores Christo digni. [476] Quur urgemus ea quae nihil ad mores faciunt, his neglectis quibus ceu columnis subductis tota fides semel collabitur? [477] Postremo, quis credet nobis praetexentibus crucem et Euangelii titulum, si tota uita nihil aliud undique prae se fert quam mundum? [478] Ad haec Christus, in quo nihil erat imperfectum, tamen "linum fumigans non extinguit" et baculum confractum non comminuit, (840) iuxta prophetiam, sed quod imperfectum est fouet ac tolerat, donec proficiat in melius. [479] Nos totam Asiam et Africam ferro paramus extinguere, quum plurimi sint illic uel Christiani uel semichristiani. [480] Quur non illos agnoscimus potius, hos fouemus et clementer emendamus? [481] Quod si studemus imperio propagando, si inhiamus illorum opibus, quur rei tam prophanae Christi titulum praeteximus? [482] (845) Quid quod interim, dum humanis opibus tantum adorimur illos, hoc ipsum quod superest nobis ex orbe totum in manifestum discrimen adducimus? [483] Quantulus orbis angulus nobis reliquus est! [484] Quantam barbarorum multitudinem quam pauci prouocamus! [485] At dicet quispiam: "Si Deus pro nobis, quis contra nos"? [486] Istuc merito dicet qui solius Dei praesidiis fretus est; caeterum his, qui diuersis (850) nituntur praesidiis, quid dicit imperator noster Christus Iesus? [487] "Qui gladio percutit, gladio peribit". [488] Si uolumus Christo uincere, accingamur gladio sermonis Euangelici, assumamus galeam salutis et scutum fidei reliquamque ueram apostolicam panopliam; ita fiet ut tum maxime uincamus, quum uincemur. [489] Sed finge nobis feliciter cadere Martis aleam; quis unquam uidit ferro, caede, incendiis, (855) praedationibus reddi uere Christianos? [490] Minus mali est palam esse Turcam aut Iudaeum quam hypocritam Christianum. [491] "Sed depellenda est illorum uis a capitibus nostris". [492] Quur igitur illorum uim mutuis dissidiis in nostra capita prouocamus? [493] Certe concordes nos non facile impetent et nostris officiis citius ad fidem conuertentur, si seruentur quam si perimantur. [494] Malo Turcam ingenuum (860) quam fucatum Christianum. [495] Nostrum est seminare semen Euangelicum; Christus dabit prouentum. [496] Messis est copiosa, si non desint operarii. [497] Et tamen, ut ex Turcis reddamus aliquot male ficteque Christianos, quot ex bonis Christianis reddemus malos, ex malis peiores? [498] Quid enim aliud gignet tantus belli tumultus? [499] Nolim enim hic suspicari - quod tamen heu nimium saepe compertum est - (865) praetexi belli Turcici rumorem, ut hoc titulo spolietur populus Christianus, ut omnibus modis pressus fractusque seruilius ferat principum utriusque generis tyrannidem. [500] Non haec dixerim quod in totum damnem expeditionem in Turcas, si nos ultro impetant, sed ut bellum cui Christum autorem praeteximus, animis Christianis Christique praesidiis geramus. [501] Sentiant sese ad salutem inuitari, non (870) peti ad praedam; adferamus ad illos mores Euangelio dignos; si lingua deerit, quibuscum illis congrediamur, magnam habebit eloquentiam et ipsa uita. [502] Adferamus fidei professionem simplicem uereque apostolicam, non tot articulis humanitus additis oneratam. [503] Ea potissimum exigamus ab illis, quae nobis aperte sacris uoluminibus et apostolorum literis tradita sunt. [504] In paucis facilior erit consensus (875) et facilius constabit concordia, si in plerisque liberum erit in suo cuique sensu abundare, tantum ut absit contentio. [505] Verum hisce de rebus omnibus aliquanto [41,505] copiosius audietur, cum aedemus librum cui titulum fecimus Antipolemo, quem olim Romae uitam agentes ad Iulium secundum, Romanum Pontificem, conscripsimus eo tempore quo de bello in uenetos suscipiendo consultabatur. [506] (880) Illud deplorandum potius quam refellendum. [507] Si quis exactius rem excutiat, reperiet omnia fere Christianorum bella uel e stultitia uel e malitia nasci. [508] Nonnulli iuuenes et rerum imperiti maiorum malis exemplis, historiarum quas de stultis prodidere stulti monumentis, ad hoc inflammati, dehinc instigantibus adulatorum hortatibus, extimulantibus iuereconsultis ac theologis, assentantibus aut (885) conniuentibus episcopis, fortassis et exigentibus, temere magis quam malitiose bellum suscipiunt et tanto totius orbis malo discunt bellum rem esse modis omnibus fugiendam. [509] Alios occultum odium, alios ambitio, alios animi feritas in bellum impellit. [510] Quandoquidem ne nostra quidem Ilias quicquam praeterquam "Stultorum regum et populorum continet aestus". [511] (890) Sunt qui non aliam ob causam bellum mouent, nisi ut hac uia facilius in suos tyrannidem exerceant. [512] Nam pacis temporibus senatus autoritas, magistratuum dignitas, regum uigor nonnihil obstant quominus liceat principi quicquid libet. [513] At bello suscepto, iam omnis rerum summa ad paucorum libidinem deuoluta est. [514] Euehuntur quibus bene uult princeps, deiiciuntur quibus infensus est; exigitur (895) pecuniae quantumlibet. [515] Quid multis? [516] Tum demum sentiunt se uere monarchas esse; colludunt interim duces, donec infelicem populum usque ad radicem arroserint. [517] Hoc animo qui sint, an eos putas grauatim arrepturos oblatam quamcunque belli occasionem? [518] Deinde morbum nostrum honestis titulis praeteximus: inhio Turcarum opibus et obtendo religionis defensionem; obsequor odio meo et [42,518] (900) praetexo ius Ecclesiae; seruio ambitioni, sequor iram, rapit animus ferox et impotens et ruptum foedus, uiolatam amicitiam, omissum nescio quid de sponsalium legibus aut simile quippiam causor. [519] Iam dictu mirum est quam non assequantur hoc ipsum quod affectant; et dum stulte uitant hoc aut illud malum, in aliud aut etiam in idem multo grauius incidunt. [520] Etenim, si gloria ducuntur, non paulo (905) magnificentius est seruare quam perdere, multo pulchrius extruere ciuitatem quam demoliri. [521] Deinde, ut prosperrimo Marte res geratur, quantula gloriae portio redibit ad principem, unde magnum partem sibi uindicat populus, cuius pecunia res confecta est, maiorem miles exterus - ut plerunque fit - et conductitius, nonnullam duces, maximam fortuna, quae cum in omni negocio, tum in bello (910) ualet plurimum. [522] Si sublimitas animi stimulat in bellum, uide, quaeso, quam non recte tibi consulis ista ratione. [523] Dum uni non uis cedere, puta uicino principi, forrassis affini, forsitan olim bene merito, quanto abiectius te supplicem facis, dum suppetias imploras barbarorum, et, quod est indignius, omni facinorum genere contaminatorum hominum, si modo homines oportet uocare huiusmodi (915) beluas; dum incestis, homicidis, praedonibus - per hos enim potissimum bellum geritur - polliceris, adularis, palparis. [524] Et dum in aequalem feroculus esse studes, infimae mortalium feci teipsum cogeris submittere. [525] Dumque paras qualemcunque finitimum suis sedibus deiicere, pestilentissimam nebulonum colluuiem in tuas sedes admittas oportet. [526] Non fidis affini et armatae multitudini (920) credis teipsum? [527] Quanto tutiorem poterat reddere concordia! [528] Si lucro traheris, calculos adhibe. [529] Placeat bellum, nisi uideris non aestimandis dispendiis compendium peti, non solum longe minus, sed etiam incertum. [530] At consulis reipublicae; imo, non alia uia citius ac perditius pereunt respublicae quam bello. [531] Priusquam incipias, iam plus nocuisti patriae quam sis profuturus uictor. [532] Exhauris ciuium (925) opes, luctu funestas domos, omnia latronibus, furibus, stupratoribus imples; has enim reliquias parit bellum. [533] Et cum ante licuisset uniuersa frui Gallia, a multis regionibus teipsum excludis. [534] Si uere tuos amas, quin tibi illa ueniunt in mentem? [535] "Cur ego hanc tam floridam iuuentutem omnibus malis obiiciam? [536] Cur tot matronas suis maritis, tot liberos suis orbabo parentibus? [537] Cur titulum nescio quem et (930) anceps ius meorum asseram sanguine"? [538] Vidimus, cum praetextu defendendae Ecclesiae bellum esset susceptum, crebris decimationibus sic expilari sacerdotes, ut nullus hostis potuerit hostilius. [539] Itaque, dum stulte uitamus foueam, ultro nos ipsos in foueam praeecipitamus; dum leuem iniuriam pati non possumus, ipsi nos summis afficimus contumeliis; dum pudet morigerum uideri principi, supplices (935) reddimur infimis; dum libertatem imprudenter affectamus, grauissimae seruituti nosmet irretimus; dum paululum uenamur lucri, damnis immensis nos ac nostros afficimus. [540] Prudentis erat haec secum expendere, Christiani - si modo uere Christianus sit - rem tam tartaream, tam alienam a uita simul et doctrina Christi modis omnibus fugere, deprecari, propellere. [541] Quod si uitari nullo pacto (940) potest ob multorum improbitatem, ubi nihil intentatum reliqueris, posteaquam pacis studio omnem moueris lapidem, tum proximum erit dare operam ut mala res per malos geratur et quam minimo dispendio humani sanguinis conficiatur. [43,542] Nam si damus operam ut re simus id quod audimus, hoc est nihil admiremur, nihil ambiamus quod est huius mundi; si tantum hoc agimus ut hinc quam (945) maxime expediti euolemus; si toto nisu rapimur ad caelestia; si felicitatis nostrae summam in uno Christo collocamus; si quicquid est uere bonum, uere splendidum, uere iucundum, in hoc uno situm esse credimus; si persuasum habemus hominem pium a nemine laedi posse; si perpendimus quam inania sint, quam fugacia rerum humanarum ludibria; si penitus intuemur quam ardua res sit (950) hominem quodammodo transformari in deum, et hic ira meditatione quadam infatigabili repurgari ab huius mundi contagiis, ut mox abiecto corporis exuuio in angelorum demigret consortium; in summa, si praestamus haec tria sine quibus nemo Christiani cognomen promeretur: innocentiam, ut puri simus a uitiis, charitatem, ut bene mereamur quantum fieri potest de omnibus, patientiam, ut (955) malefacientes toleremus et, si licet, iniuriam beneficiis obruamus, quaeso, quod bellum possit inter nos de nugis existere? [543] Si fabula est Christus, cur non explodimus ingenue? [544] Cur illius titulo gloriamur? [545] Sin is uere est et "uia et ueritas et uita", cur omnes nostrae rationes ab hoc exemplari tantopere dissident? [546] Si Christum autorem agnoscimus, qui charitas est et nihil docuit, nihil tradidit nisi charitatem (960) et pacem, agedum non titulis et insignibus, sed factis hunc exprimamus et uita. [547] Amplectamur pacis studium, ut Christus uicissim agnoscat suos. [548] In hoc pontifices, in hoc principes, in hoc ciuitates consilia sua conferant. [549] Satis hactenus fusum Christiani sanguinis, satis uoluptatum exhibuimus Christiani nominis hostibus. [550] Quod si quid suo more tumultuatur populus, a principibus cohibeatur, (965) quos hoc oportet esse in re publica, quod oculus est in corpore, quod in anima ratio. [551] Rursum si quid turbant principes, certe pontificum est sua prudentia suaque autoritate rerum motus componere. [552] Vel tandem satiati bellis tam diutinis, pacis tangamur desiderio. [553] Trahit huc ipsa calamitas, efflagitat orbis defessus malis, inuitat Christus, adhortatur [44,553] (970) Pontifex Maximus Leo nominis huius Decimus, qui uere pacifici Solomonis Iesu Christi uices gerit in terris, agnus ad nocendum, leo rugiens aduersus ea quae sunt aduersa pietati, cuius omnia uota, omnia consilia, omnes conatus huc tendunt, ut quos communis copulat fides, eos et communis iungat concordia. [554] Hoc molitur ut Ecclesia non opibus aut imperio, sed suis ac (975) propriis dotibus efflorescat. [555] Pulcherrimum profecto munus ac prorsum tali dignum heroe, clarissimis illis Medicibus prognato, quorum ciuili prudentia factum est ut inclyta Florentinorum ciuitas diutina pace fuerit florentissima, quorum domus omnium bonarum disciplinarum fuit praesidium. [556] Ipse placidum ac mite sortitus ingenium a teneris, ut aiunt, unguiculis humanis literis ac mansuetioribus (980) Musis est initiatus; inter eruditissimos uiros ac uelut in Musarum gremio educatus uitam ac famam inculpatam et ne in liberrima quidem ciuitate Roma ulla unquam sinistri rumoris aspersam macula, ad summum pontificium attulit. [557] Ad quod hic non ingessit sese, sed nihil minus quam hoc expectans, ueluti diuina uoce nominatim ascitus est, quo rebus humanis longa bellorum tempestate fessis (985) succurreret. [558] Sit penes Iulium belli gloria, habeat ille sibi suas uictorias, habeat sibi magnificos triumphos. [559] Quae quam deceant Christianum Pontificem, haud est mei similium pronunciare; dicam hoc modo: gloriam illius, qualiscunque fuit, cum plurimorum exitio doloreque coniunctam fuisse. [560] Longe plus uerae gloriae pariet Leoni nostro pax orbi reddita, quam Iulio pepererunt tot bella per uniuersum (990) orbem uel excitata fortiter uel gesta feliciter. [561] Sed longius quam par est huic digressioni uidebimur immorati his qui de prouerbiis quam de pace belloque malunt audire.