[14,0] Magister Ioannes Krabacius Salutem dicit Magistro Ortuino Gratio. Excellens uir, secundum quod fui ante duos annos uobiscum in Colonia, et uos dixistis mihi quod semper deberem uobis scribere ubicunque essem, sic iam notifico uobis quod audiui de morte unius excellentissimi Theologi, qui uocatur magister noster Heckman de Franconia, qui fuit unus principalis uir, et tempore meo fuit ibi rector, et fuit profundus argumentator in uia Scoti, et fuit inimicus omnium poetarum secularium, et fuit uir zelosus et libenter celebrauit missas; et quando tenuit rectoratum Vienne, tunc seruauit supposita in magno rigore, et fuit landabilis. Semel uenit unus socius ex Morauia, quando ego fui Vienne, qui debet esse poeta et scripsit etiam metra, et uoluit legere artem metrificandi, et non fuit intitulatus. Tunc ipse magister noster Heckman prohibuit ei, et ipse fuit ita pretensus quod non uoluit curare mandatum eius ; tunc rector prohibuit suppositis quod non deberent uisitare eius lectionem; tunc ille ribaldus accessit rectorem et dixit ei multa superba dicta, et tibisauit eum : tunc ipse misit pro famulis ciuitatis et uoluit eum incarcerare, quia fuit magnum scandalum quod simplex socius deberet tibisare unum rectorem uniuersitatis qui est magister noster; et cum hoc ego audio quod ille socius neque est baccalaurius neque magister, nec est aliquo modo qualificatus seu graduatus, et incessit sicut bellator, uel qui uult ambulare ad bellum, et habuit pileum et longam cultrum in latere. sed per deum ipse fuisset incarceratus si non habuisset notos in ciuitate. Ego doleo maxime si est uerum quod ille uir est defunctus, quia fecit mihi multa bona quando fui Vienne ; et propterea feci ei epitaphium tale: Qui iacet in tumulis, fuit inimicus poetis, - Et uoluit eos expellere, quando uoluerunt hic practicare, Sicut nuper unus socius, qui non fuit intitulatus, Veniens ex Morauia, et docens facere metra : Quem uoluit incarcerare, propter suum tibisare: Sed quia nunc est mortuus, in Vienna sepultus, Dicatis bis uel ter, pro eo Pater noster. Fuit hic nuncius qui portauit noua quae sunt mala si sunt uera, quod causa uestra non bene stat in curia romana ; sed ego non credo, quia isti nuncii dicunt etiam multa mendacia. poetae bene murmurant hic contra uos, et dicunt quod uolunt defendere doctorem Reuchlin cum suis carminibus; sed quia uos etiam estis poeta quando uultis, credo quod bene manebitis prae ipsis. Tamen debetis mihi scribere quomodo stat negocium. si tunc possum adiuuare uos, tunc habebitis me fidelem socium et adiutorem. Valete ex Nurenberga.