[12,0] 12. Magister Hiltbrandus Mammaceus Salutem dicit Magistro Ortuino. [12,1] Amicissime domine Ortuine, non possum iam scribere eleganter epistolam secundum praecepta quae scribuntur in modo epistolandi, quia hoc tempus non permittit, sed oportet breuiter et statim manifestare paucis uerbis quid est, quia habeo expedire casum unum uobiscum, qui est mirabilis, et est talis res. Vos debetis intelligere quod hic est terribilis fama, et omnes dicunt quod in curia romana causa magistrorum nostrorum male stat, quia dicunt quod papa uult autentizare sententiam quae ante annum lata est in Spira pro doctore Reuchlin. quando audiui, tunc ita timui quod non potui aliquod uerbum dicere, et fui sicut mutus, et per duas noctes non dormiui. Quia amici Reuchlin gaudent et uadunt ubique seminantes istam famam : et ego non crederem nisi uidissem unam litteram unius magistri nostri de ordine praedicatorum, in qua scripsit cum magna tristitia illam nouitatem. Et cum hoc scripsit quod papa permisit quod Speculum oculare debet in curia romana imprimi, et mercatores debent uendere, et omnis homo debet legere. Et magister noster Hochstratus uolait exire curiam romanam et uoluit iurare paupertatem, tunc iudices non uoluerunt eum dimittere. Sed dixerunt quod debet expectare finem, et quod non potest iurare paupertatem, quia intrauit Urbem Romam cnm tribus equis, et in curia romana habuit commensales, et exposuit magnas pecunias , et propinauit cardinalibus, et episcopis, et auditoribns consistorii multa munera, et propterea non debet iurare paupertatem. O sancta Maria, quid uolumus nunc facere, si theologia ita spernitur, quod unus iurista debet praeualere omnes theologos? Ego credo quod papa non est bonus christianus, qui si esset bonus christianus, tunc esset impossibile quod non teneret cum theologis. Sed etiam si papa dat sententiam contra theologos, tunc uidetur mihi quod debet fieri appellatio ad concilium, quia concilium est supra papam, et in concilio theologi habent praeualentiam super alias facultates : tunc spero quod dominus dabit benignitatem et respiciet famulos suos theologos, et non permittit quod inimicus noster supergaudeat nos, et dabit nobis gratiam spiritus sancti quod possumus superare fallimoniam istorum haereticorum. Quidam iurista nuper dixit hic quod est fatatum, quod ordo praedicatorum debet perire, et quod ex illo ordine debent uenire maxima scandala in fidem Christi, sicut non audita sunt prius : et dixit ubi legit illam prophetiam. Sed absit quod hoc sit uerum. Quia ille-ordo est utilis, et si ille ordo non esset, tunc nescio quomodo staret theologia, quia semper praedicatores sunt profundiores in theologia, quam minores, uel Augustinenses, et tenent uiam doctoris sancti, qui tamen nunquam errauit. Et etiam ipsi habuerunt multos sanctos in suo ordine, et sunt audaces in disputatione contra haereticos. Ego miror quare magister noster Iacobus de Hochstraten non potest iurare paupertatem : tamen est de ordine mendicantium qui manifeste sunt pauperes. Si non timerem excommunicationem, ego uellem dicere quod papa erraret ibi. Et non credo quod hoc est uerum, quod ipse exposuit sic pecunias, et dedit propinas, quia est uir ualde zelosus; et credo quod isti iuristae et alii fingunt talia, et doctor Reuchlin scit ipsis ita blandiri : quia etiam audiui quod multae ciuitates, et multi principes, ac domini scripsernnt pro eo. Et est ratio, quia non sunt in theologia instructi, et non intelligunt factum : alias permitterent istum haereticum habere diabolum, quia est contra fidem, etiam si totus mundus diceret contrarium. Vos debetis ista statim manifestare magistris nostris in Colonia, quod sciunt capere consilium. Et scribatis mihi quid uolunt facere. Et ualete in Christo. Datum in Tubinga.