[3,0] Magister Bernhardus Plumilegus Magistro Ortuino Gratio Salutem dicit plurimam. [3,1] "Mus miser est antro qui solum clauditur uno". Sic etiam possum dicere de me cum supportatione, uenerabilis uir, quia essem pauper si haberem tantum unum amicum, et quando ille unus superdaret me, tunc non haberem alium, qui me tractaret amicabiliter. Sicut nunc quidam poeta hic qui uocatur Georius Sibutus, et est unus ex poetis saecularibus, et legit publice in poetria, et est alias bonus socius. Sed sicut uos scitis, isti poetae quando non sunt etiam theologi sicut uos, semper uolunt reprehendere alios, et paruipendunt Theologos. Et semel in una zeccha in domo sua, quando bibimus cereuisiam Turgensem, et sedimus usque ad tertiam horam, et ego fui modicum ebrius, quia illa cereuisia ascendit mihi in caput: tunc fuit ibi unus qui alias non stetit bene mecum, et ego apportaui ei unum medium cantarum, et ipse accepit sed postea non uoluit mihi simile facere et ter cauisaui eum, et non uoluit mihi respondere, et sedit cum silentio et nihil dixit. Tunc ego cogitaui: "Ecce iste alias spernit te, et est superbus, et semper uult te confundere". Et fui commotus in ira mea, et accepi cantarum et percussi ei ad caput. Tunc ille poeta fuit iratus super me, et dixit quod fecissem rumorem in domo sua, et dixit quod deberem exire de domo sua in nomine diaboli. Tunc ego respondi : "Quid tunc est, si estis inimicus meus? ego bene habui ita malos inimicos sicut uos estis, et tamen mansi prae eis. Quid tunc est etiam si estis poeta? Ego habeo etiam poetas qui sunt amici mei et sunt bene ita boni sicut uos : ego bene merdarem in uestram poetriam. Quid creditis? putatis quod ego sum stultus, uel quod sum natus super arborem sicut poma?" Tunc uocauit me asinum, et dixit quod ego nunquam uidi unum poetam. Et ego dixi : "tu met es asinus in cute tua : ego uidi bene plures poetas quam tu"; et dixi de uobis et de magistro nostro Sotphi in bursa Kneck, qui composuit glosam notabilem, et de domino Rutgero licentiato Theologiae in bursa Montis ; et sic exiui domum suam, et adhuc sumus inimici. Quapropter rogo uos ualde cordialiter quatenus uelletis mihi semel scribere unum dictamen, tunc ego uolo huic poetae et aliis ostendere, et uolo gloriari quod estis amicus meus, et estis bene melior poeta quam ille. Et praecipue scribite mihi quid facit dominus Ioannes Pfefferkorn an adhuc habet inimicitiam cum doctore Reuchlin, et an uos adhuc defenditis eum sicut fecistis, et mittite mihi unam nouitatem. Valete in Christo.