Valeri Maximi Factorum et Dictorum Memorabilium libri IX

Liber primus.

 

1.1.8 Non mirum igitur, si pro eo imperio augendo custodiendoque pertinax deorum indulgentia semper

excubuit, quo tam scrupulosa cura paruula quoque momenta religionis examinari uidentur, quia numquam

remotos ab exactissimo cultu caerimoniarum oculos habuisse nostra ciuitas existimanda est. in qua cum

<M.> Marcellus quintum consulatum gerens templum Honori et Virtuti Clastidio prius, deinde Syracusis

potitus nuncupatis debitum uotis consecrare uellet, a collegio pontificum inpeditus est, negante unam

cellam duobus diis recte dicari: futurum enim, si quid prodigii in ea accidisset, ne dinosceretur utri rem

diuinam fieri oporteret, nec duobus nisi certis diis una sacrificari solere. ea pontificum admonitione

effectum est ut Marcellus separatis aedibus Honoris ac Virtutis simulacra statueret, neque aut collegio

pontificum auctoritas amplissimi uiri aut Marcello adiectio inpensae inpedimento fuit quo minus

religionibus suus tenor suaque obseruatio redderetur.

 

1.6.1 Prodigiorum quoque, quae aut secunda aut ad uersa acciderunt, debita proposito nostro relatio est.

Seruio Tullio etiam tum puerulo dormienti circa caput flammam emicuisse domestico<rum> oculi

adnotauerunt. quod prodigium Anci regis Marci uxor Tanaquil admirata, serua natum in modum filii

educauit et ad regium fastigium euexit.

 

1.6.2 Aeque felicis euentus illa flamma, quae ex L. Marci ducis duorum exercituum, quos interitus Publi et

Gnaei Scipionum in Hispania debilitauerat, capite contionantis eluxit: namque eius aspectu pauidi adhuc

milites pristinam recuperare fortitudinem admoniti VIII et XXX milibus hostium caesis magnoque numero

in potestatem redacto bina castra Punicis opibus referta ceperunt.

 

1.6.3 Item, cum bello acri et diutino Veientes a Romanis intra moenia conpulsi capi non possent, eaque

mora non minus obsidentibus quam obsessis intolerabilis uideretur, exoptatae uictoriae iter miro prodigio

di inmortales patefecerunt: subito enim Albanus lacus neque caelestibus auctus imbribus neque

inundatione ullius amnis adiutus solitum stagni modum excessit. cuius rei explorandae gratia legati ad

Delphicum oraculum missi rettulerunt praecipi sortibus ut aquam eius lacus emissam per agros

diffunderent: sic enim Veios <uenturos> in potestatem populi Romani. quod prius quam legati

renuntiarent, aruspex Veientium a milite nostro, quia domestici interpretes deerant, raptus et in castra

perlatus futurum dixerat. ergo senatus duplici praedictione monitus eodem paene tempore et religioni

paruit et hostium urbe potitus est.

 

1.6.4 Nec parum prosperi successus quod sequitur. L. Sulla consul sociali bello, cum in agro Nolano ante

praetorium immolaret, subito ab ima parte arae prolapsam anguem prospexit. qua uisa Postumi aruspicis

hortatu continuo exercitum in expeditionem eduxit ac ~ fortissima Samnitium castra cepit. quae uictoria

futurae eius amplissimae potentiae gradus et fundamentum extitit.

 

1.6.5 Praecipuae admirationis etiam illa prodigia, quae C. Volumnio Ser. Sulpicio consulibus in urbe

nostra inter initia motusque bellorum acciderunt: bos namque mugitu suo in sermonem humanum

conuerso nouitate monstri audientium animos exterruit. carnis quoque in modum nimbi dissipatae partes

ceciderunt, quarum maiorem numerum praepetes diripuerunt aues, reliquum humi per aliquot dies neque

odore taetro neque deformi aspectu mutatum iacuit. Eiusdem generis monstra alio tumultu credita sunt:

puerum infantem semenstrem in foro boario triumphum <clamasse>, alium cum elephantino capite natum,

in Piceno lapidibus pluisse, in Gallia lupum uigili e uagina gladium abstulisse, in Sardinia scuta duo

sanguinem sudasse, Antii metentibus cruentas spicas in corbem decidisse, Caerites aquas sanguine mixtas

fluxisse. bello etiam Punico secundo constitit Cn. Domiti bouem dixisse 'caue tibi, Roma'.

 

1.6.6 C. autem Flaminius inauspicato consul creatus cum apud lacum Trasimennum cum Hannibale

conflicturus conuelli signa iussisset, lapso equo super caput eius humi prostratus est nihilque eo prodigio

inhibitus, signiferis negantibus signa moueri sua sede posse, malum, ni ea continuo effodissent, minatus

est. uerum huius temeritatis utinam sua tantum, non etiam populi Romani maxima clade poenas

pependisset! in ea namque acie xv Romanorum caesa, vi capta, x fugata sunt. consulis obtruncati corpus

ad funerandum ab Hannibale quaesitum, qui, quantum in ipso fuerat, Romanum sepelierat imperium.

 

1.6.7 Flamini autem praecipitem audaciam C. Hostilius Mancinus uaesana perseuerantia subsequitur. cui

consuli in Hispaniam ituro haec prodigia acciderunt: cum Lauinii sacrificium facere uellet, pulli cauea

emissi in proximam siluam fugerunt summaque diligentia quaesiti reperiri nequiuerunt. cum ab Herculis

portu, quo pedibus peruenerat, nauem conscenderet, talis uox sine ullo auctore ad aures eius peruenit,

'Mancine, mane'. qua territus, cum itinere conuerso Genuam petisset et ibi scapham esset ingressus,

anguis eximiae magnitudinis uisus e conspectu abiit. ergo prodigiorum <numerum> numero calamitatium

aequauit, infelici pugna, turpi foedere, deditione funesta.

 

1.6.8 Minus miram in homine parum considerato temeritatem Ti. Gracchi grauissimi ciuis tristis exitus et

prodigio denuntiatus nec euitatus consilio facit: consul enim cum in Lucanis sacrificaret, angues duae ex

occulto prolapsae repente hostiae, quam immolauerat, adeso iocinore in easdem se latebras retulerunt. ob

id deinde factum instaurato sacrificio idem prodigii euenit. tertia quoque caesa uictima diligentiusque

adseruatis extis neque adlapsus serpentium arceri neque fuga inpediri potuit. quod quamuis aruspices ad

salutem imperatoris pertinere dixissent, Gracchus tamen non cauit ne perfidi hospitis sui Flaui insidiis in

eum locum deductus, in quo Poenorum dux Mago cum armata manu delituerat, inermis occideretur.

 

1.6.9 Et consulatus collegium et erroris societas et par genus mortis a Ti. Graccho ad <M.> Marcelli

memoriam me trahit. is captarum Syracusarum et Hannibalis ante Nolana moenia a se primum fugere

coacti gloria inflammatus, cum summo studio niteretur ut Poenorum exercitum aut in Italia prosterneret

aut Italia pelleret, sollemnique sacrificio uoluntates deorum exploraret, quae prima hostia ante foculum

cecidit, eius iecur sine capite inuentum est, proxima caput iocinoris duplex habuit. quibus inspectis aruspex

tristi uultu non placere sibi exta, quia secundum truncata laeta apparuissent, respondit. ita monitus M.

Marcellus ne quid temere conaretur, insequenti nocte speculandi gratia cum paucis egredi ausus, a

multitudine hostium in Bruttis circumuentus aeque magnum dolorem ac detrimentum patriae interitu suo

attulit.

 

1.6.10 Nam Octauius consul dirum omen quemadmodum timuit, ita uitare non potuit: e simulacro enim

Apollinis per se abrupto capite et ita infixo humi, ut auelli nequiret, armis cum collega suo dissidens Cinna

praesumpsit animo ea re significari exi tium suum in quem ð metus augurium tristi fine uitae incidit, ac

tum demum immobile dei caput terra refigi potuit.

 

1.6.11 Non sinit nos M. Crassus, inter grauissimas Romani imperii iacturas numerandus, hoc loco de se

silentium agere, plurimis et euidentissimis ante tantam ruinam monstrorum pulsatus ictibus. ducturus erat a

Carris aduersus Parthos exercitum. pullum ei traditum est paludamentum, cum in proelium exeuntibus

album aut purpureum dari soleat. maesti et taciti milites ad principia conuenerunt, qui uetere instituto cum

clamore alacri adcurrere debebant. aquilarum altera uix conuelli a primo pilo potuit, altera aegerrime

extracta in contrariam ac ferebatur partem se ipsa conuertit. magna haec prodigia, sed [et] illae clades

aliquanto maiores, tot pulcherrimarum legionum interitus, tam multa signa hosti<li>bus intercepta

manibus, tantum Romanae militiae decus barbarorum obtritum equitatu, optimae indolis filii cruore paterni

respersi oculi, corpus imperatoris inter promiscuas cadauerum strues auium ferarumque laniatibus

obiectum. uellem quidem placidius, ~ sed quod relatu uerum est. sic deorum spreti monitus excandescunt,

sic humana consilia castigantur, ubi se caelestibus praeferunt.

 

1.6.12 Cn. etiam Pompeium Iuppiter omnipotens abunde monuerat ne cum C. Caesare ultimam belli

fortunam experiri contenderet, egresso a Dyrrachio aduersa agmini eius fulmina iaciens, examinibus apium

signa obscurando, subita tristitia implicatis militum animis, nocturnis totius exercitus terroribus, ab ipsis

altaribus hostiarum fuga. sed inuictae leges necessitudinis pectus alioquin procul amentia remotum prodigia

ista iusta aestimatione perpendere passae non sunt. itaque, dum illa eleuat, auctoritatem amplissimam et

opes priuato fastigio excelsiores omniaque ornamenta, quae ab ineunte adulescentia ad inuidiam usque

contraxerat, spatio unius diei confregit. quo constat in delubris deum sua sponte signa conuersa, militarem

clamorem strepitumque armorum adeo magnum Antiochiae et Ptolemaide auditum, ut in muros

concurreretur, sonum tympanorum Pergami abditis delubri editum, palmam uiridem Trallibus in aede

Victoriae sub Caesaris statua inter coagmenta lapidum iustae magnitudinis enatam. quibus apparet

caelestium numen et Caesaris gloriae fauisse et Pompei errorem inhibere uoluisse.

 

1.6.13 Tuas aras tuaque sanctissima templa, diue Iuli, ueneratus oro ut propitio ac fauenti numine

tantorum casus uirorum sub tui exempli praesidio ac tutela delitescere patiaris: te enim accepimus eo die,

quo purpurea ueste uelatus aurea in sella consedisti, ne maximo studio senatus exquisitum et delatum

honorem spreuisse uidereris, priusquam exoptatum ciuium oculis conspectum tui offerres, cultui religionis,

in quam mox eras transiturus, uacasse mactatoque opimo boue cor in extis non repperisse, ac responsum

tibi ab Spurinna aruspice pertinere id signum ad uitam et consilium tuum, quod utraque haec corde

continerentur. erupit deinde eorum parricidium, qui, dum te hominum numero subtrahere uolunt, deorum

concilio adiecerunt.

 

1.6.ext.1 Claudatur hoc exemplo talium ostentorum domestica relatio, ne, si ulterius Romana

adprehendero, e caelesti templo ad priuatas domos non ~ consentaneos usus transtulisse uidear. adtingam

igitur externa, quae Latinis litteris inserta, ut auctoritatis minus habent, ita aliquid gratae uarietatis adferre

possunt. In exercitu Xerxis, quem ~ aduersus prouinciam Graeciam contraxerat, equae partu leporem

editum constat. quo genere monstri tanti apparatus significatus est euentus: nam qui mare classibus,

terram pedestri * * * et fugax animal pauido regressu regnum suum repetere est coactus. Eidem montem

Athon uix tandem transgresso, priusquam Athenas deleret, Lacedaemonis inuadendae consilium agitanti

admirabile inter cenam prodigium incidit: infusum namque paterae eius uinum in sanguinem, nec semel

sed iterum et tertio conuersum est. qua de re consulti magi monuerunt ut se ab incepto proposito

abstineret: et si quod uestigium in uaecordi pectore sensus fuisset, * * * ante de Leonida et ~ a caesare

Spartanis abunde monitum.

 

1.6.ext.2 Midae uero, cuius imperio Phrygia fuit subiecta, puero dormienti formicae in os grana tritici

congesserunt. parentibus deinde eius corsus prodigium tenderet explorantibus augures responderunt

omnium illum mortalium futurum ditissimum. nec uana praedictio extitit: nam Midas cunctorum paene

regum opes abundantia pecuniae antecessit infantiaeque incunabula uili deorum munere donata onustis

auro atque argento gazis pensauit.

 

1.6.ext.3 Formicis Midae iure meritoque apes Platonis praetulerim: illae enim caducae ac fragilis, hae

solidae et aeternae felicitatis indices extiterunt, dormientis in cunis paruuli labellis mel inserendo. qua re

audita prodigiorum interpretes singularem eloquii suauitatem ore eius emanaturam dixerunt. ac mihi

quidem illae apes non montem Hymettium tymi flore redolentem, sed Musarum Heliconios colles omni

genere doctrinae uirentis dearum instinctu depastae maximo ingenio dulcissima summae eloquentiae

instillasse uidentur alimenta.

 

1.7.1 Sed quoniam diuitem Midae disertumque Platonis somnum adtigi, referam quam certis imaginibus

multorum quies adumbrata sit. quem locum unde potius ordiar quam a diui Augusti sacratissima memoria?

eius medico Artorio somnum capienti nocte, quam dies insecutus est, quo in campis Philippiis Romani

inter se exercitus concurrerunt, Mineruae species oborta praecepit ut illum graui morbo implicitum

moneret ne propter aduersam ualitudinem proximo proelio non interesset. quod cum Caesar audisset,

lectica se in aciem deferri iussit. ubi dum supra uires corporis pro adipiscenda uictoria excubat, castra eius

a Bruto capta sunt. quid ergo aliud putamus quam diuino numine effectum ne destinatum iam

immortalitati caput indignam caelesti spiritu fortunae uiolentiam sentiret?

 

1.7.2 Augustum uero praeter naturalem animi in omnibus rebus subtiliter perspiciendis uigorem etiam

recens et domesticum exemplum ut Artori somnio obtemperaret admonuit: audiuerat enim diui Iuli patris

sui uxorem Calpurniam nocte, quam is ultimam in terris egit, in quiete uidisse multis eum confectum

uulneribus in suo sinu iacentem, somnique atrocitate uehementer exterritam rogare non destitisse ut

proximo die curia se abstineret. at illum, ne muliebri somnio motus id fecisse existimaretur, senatum, in

quo ei parricidarum manus adlatae sunt, habere contendisse. ~ non est inter patrem et filium ullius rei

conparationem fieri praesertim diuinitatis fastigio iunctos, sed iam alter operibus suis aditum sibi ad caelum

struxerat, alteri longus adhuc terrestrium uirtutum orbis restabat. quapropter ab hoc tantummodo

<im>pendentem mutationem status cognosci, ab illo etiam differri dii immortales uoluerunt, ut aliud caelo

decus daretur, aliud promitteretur.

 

1.7.3 Illud etiam somnium et magnae admirationis et clari exitus, quod eadem nocte duo consules P.

Decius Mus et T. Manlius Torquatus Latino bello graui ac periculoso non procul a Vesuui montis

radicibus positis castris uiderunt: utrique enim quaedam per quietem species praedixit ex altera acie

imperatorem, ex altera exercitum diis Manibus matrique Terrae deberi: utrius autem dux copias hostium

superque eas sese ipsum deuouisset, uictricem abituram. id luce proxima consulibus sacrificio uel

expiaturis, si posset auerti, uel, si certum deorum etiam monitu uisum foret, exsecuturis hostiarum exta

somnio congruerunt, conuenitque inter eos, cuius cornu prius laborare coepisset, ut is capite suo fata

patriae lueret. quae neutro reformidante Decium depoposcerunt.

 

1.7.ext.7 Tutioris somni mater eiusdem Dionysi. quae, cum eum conceptum utero haberet, parere uisa est

Satyriscum consultoque prodigiorum interprete clarissimum ac potentissimum Grai sanguinis futurum

certo cum euentu cognouit.