[73,0] EPISTOLA LXXIII. IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, BERNARDO, Maioris Monasterii abbati, promereri euge serui boni. [73,1] Verbum quod erat in ore multorum auditui meo non intulit gaudium, quo animaduerti generale dispendium monasticae religionis, et speciale incommodum uestrae perturbationis. Relatum enim est mihi quosdam e fratribus aduersus fraternitatem uestram insurrexisse, qui dicerent curam uobis commissam non legitimum habuisse principium, his de causis, quod ab eo qui dicebatur excommunicatus esse, benedictionem acceperitis, et subiectionem debitam metropolitanae sedi ante benedictionem promiseritis. Habent fortasse fratres isti zelum Dei, sed non secundum scientiam, putantes quod promotionem abbatis faciat episcopalis benedictio, et non potius fratrum communis electio, cum tamen ipsam benedictionem conferat Dominus non secundum meritum dantis, sed secundum fidem et puritatem, benedictionem accipientis. Unde beatus Augustinus in libro Quaestionum Veteris Testamenti: « Dictum est a Domino in Numeris ad Aaron: Vos ponite nomen meum super filios Israel, ego Deus benedicam eos, ut gratiam traditio per ministerium ordinati transfundat hominibus, nec uoluntas sacerdotis obesse possit aut prodesse, sed meritum benedictionem poscentis. » Unde idem Augustinus in libro tertio De unico baptismo: « Aliud est non habere aliquid, aliud non iure habere uel illicite usurpare. Non ideo itaque non sunt sacramenta Christi et Ecclesiae, quia eis illicite utuntur non soli haeretici, sed etiam omnes iniqui et impii; sed illi corrigendi sunt aut puniendi, illa uero agnoscenda et ueneranda sunt. » Item idem in libro contra Parmeniani epistolam: « Sicut redeunti non redditur, quod et foris habebat, sic uenienti non repetendum est quod foris acceperat. » [73,2] Unde consequenter intelligitur peruersitatem hominum esse corrigendam; sanctitatem autem sacramentorum in nullo peruerso esse uiolandam. Constat enim eam in peruersis hominibus et sceleratis, siue in eis qui intus sunt, siue in eis qui foris, impollutam et inuiolabilem permanere, sed in bonis ad praemium, in malis uero ad iudicium. Unde etiam Anastasius papa, sacramenta quae Acatius condemnatus celebrauerat, rata esse confirmat, ita scribens Anastasio imperatori: « Secundum Ecclesiae catholicae consuetudinem sincerissimum serenitatis tuae pectus agnoscat, quod nullum de his uel quos Acatius baptizauit, uel quos sacerdotes uel leuitas secundum canones ordinauit, ulla ex nomine Acatii portio laesionis attingat, quo forsitan per iniquum tradita sacramenta, minus firma esse uideantur. » Et infra: « Ideo ergo et hic, cuius nomen dicimus esse reticendum, male bona ministrando sibi tantum nocuit. Nam inuiolabile sacramentum quod per eum datum est aliis, uirtutem suae perfectionis obtinuit. » Item Augustinus contra scripta Petiliani: « Ut sit quisque uerus sacerdos, oportet ut non solum sacramento, sed iustitia quoque induatur, sicut scriptum est: Sacerdotes tui induantur iustitiam. Qui autem solo sacramento sacerdos est, sicut fuit pontifex Caiphas, persecutor unius et uerissimi sacerdotis, quamuis ipse non sit uerax, quod dat tamen uerum est, si non det suum, sed Dei. » Sacerdotii autem ordinem, sicut dicit idem Augustinus in libro De bono coniugali, qui semel acceperint, non priuantur, licet aliqui pro aliquibus culpis ab officio remoueantur. Ad ultimum, diuina sacramenta talia sunt unicuique, quali corde accesserit, sicut dicit Augustinus in Dialogo contra Petilianum. Et haec quidem dicta sunt de sacramentis ecclesiasticis, sine quibus Christiana conuersatio non dicitur, nec a Domino praemium aeternae salutis acquiritur. [73,3] Quid ergo est disceptandum de benedictione abbatis, a quocunque episcopo eam fuerit consecutus, in qua nec fit manus impositio, nec consecratio sed simplex oratio, in qua accepta uel non accepta salus subditorum, nec minuitur nec augetur. Nouit enim fraternitas uestra quam multi serui Dei in Aegypto et Palaestina, caeterisque prouinciis monasteriorum patres exstiterunt, qui nec tamen huiusmodi benedictionem ab humano ore acceperunt, quibus subditi nihilominus omnem obedientiam exhibuerunt, nec de salute sua propter hoc timuerunt. De caetero, quod calumniantur non recte uos fecisse, quod ante benedictionem promisistis obedientiam sedi metropolitanae, uana uel nulla calumnia est. Quomodo enim connexa sibi adinuicem poterunt esse membra corporis Christi, nisi dispensatores canonicarum uel monasticarum congregationum eam obedientiam exhibeant praelatis suis, quam ( quamuis ms. c. alii qualem) sibi exbiberi uolunt a subditis suis? Praeterea quae culpa est, si exigitur quod debetur et quod debetur exhibetur? Unde Angust. ad Simplicianum libro primo: « Quis non uideat iniquitatis neminem argui posse, qui quod sibi debetur exegerit, nec eum certe qui quod ei debetur donare noluerit? Hoc autem non esse in eorum qui debitores sunt, sed in eius cui debetur arbitrio. » Debitores autem esse qui ad dignitates promouentur ecclesiasticas, promittendae obedientiae testatur concilium Toletanum undecimum, capitulo 2: « Unusquisque qui ad gradus ecclesiasticos accessurus est, non ante honoris consecrationem accipiat, quam placiti sui innodatione promittat, ut fidem catholicam sinceri cordis deuotione custodiens, iuste et pie uiuere debeat, et in nullis operibus suis canonicis regulis contradicat, atque ut debitum per omnia honorem atque obsequii reuerentiam praeminenti sibi unicuique dependat. » [73,4] Ipse enim summus pontifex, antequam consecrationis gratiam consequatur, consuetudines Romanae Ecclesiae et decreta praedecessorum suorum se inuiolabiliter seruaturum profitetur. Sic reliqui pontifices ante consecrationem examinantur, omnem ueterum morum honestatem et debitam obedientiam se exhibituros suis ordinatoribus pollicentur. Cum enim humilitas sola, quae comes est obedientiae, digna sit exaltari, sicut superbia deiici, non peccat abbas si profitetur ore, quod semper debet in corde habere, et, cum opportunum fuerit, exhibere in opere. Non ergo huiusmodi perturbatores et perturbati otiose et curiose agentes, non intelligentes, quae loquuntur, neque de quibus affirmant, inutilibus scrutiniis suis, et uanis susurriis fraternitatem uestram a Sabbato cordis expellant, uel a suscepta obedientia uos quantalibet tempestate remoueant, et cadat super uos illa hostilis irrisio: Hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare. Nouit enim uestra diligentia quia ad hoc potissimum antiquus hostis inuigilat, ut quietem seruorum Dei interrumpat, et cum interruperit, uasa sibi ablata restituat, et restituta antiquis et nouis sordibus uehementius inficiat. Multiformes igitur eius insidias calliditate serpentis aduertite, et murmuratorum molestias columbina simplicitate supportate, et tamen, quantum in uobis est, iustam eis murmurandi causam auferte, ne, sicut aiunt, res monasterii uestra incuria dilabantur, et solita fratrum subsidia minuantur. Quod si forte per aliquam corporis imbecillitatem uel supernae contemplationis studium ad hoc minus sufficitis, sunt uobiscum uiri prudentes, uobiscum uno spiritu gradientes, quibus potestis partem uestri oneris imponere; uos autem liberius et ideo uberius dulcedinem supernae contemplationis gustare, et in tempore uerbi annonam conseruis ministrare [73,5] Non homini ignoranti scribo, sed admonitam uolo esse charitatem uestram, ne tempestas apud uos orta offendiculum fiat infirmis aut scandalum, qui occasionem quaerentes incurrunt illud problema Salomonis: qui timet uentum, nunquam seminat: et qui considerat nubes, nunquam metit. Auferte igitur omnibus infirmis uel inuidis occasionem sanctum propositum blasphemandi, uel arctam uitae uiam non aggrediendi, ne increpando dicatur uobis per prophetam a Domino: Quod perierat non quaesistis, quod infirmum fuerat non consolidastis, quod confractum non colligastis. Quod auertat a sanctitate uestra, qui animam suam pro nobis posuit, et ut pro fratribus animas nostras poneremus uerbo monuit, et exemplo declarauit. Vale.