[158,0] EPISTOLA CLVIII. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, ODONI Aurelianensi archidiacono, salutem. [158,1] In litteris tuis sciscitata est fraternitas tua utrum mulier praegnans de fornicatione, possit legitime nubere, ad quod principaliter ex sententia facile responderi non potest; sed quid in huiusmodi obseruandum sit, ex similibus ratiocinando ab his qui non plus sapiunt quam oportet, colligi potest. Qua in re ex ratione qua praeditus es considerare te oportet, quia alia est medicina quae congruit sanis ad conseruandam sanitatem, alia quae debetur aegrotis ad recuperandam sospitatem, quid secundum imperium praecipiatur sanis, quid secundum indulgentiam concedatur infirmis. [158,2] Secundum imperium quidem naturale et institutum nulla mulier siue ex flagitio, siue ex matrimonio praegnans ante ablactationem sui partus debet uiro carnaliter commisceri, sine qui non complentur iura matrimonii. Si autem moderationem apostolicam attendamus, qua dicitur: Unusquisque uir habeat uxorem suam propter fornicationem, et unaquaeque mulier suum uirum, non excipiemus uiduam, non excipiemus praegnantem, non excipiemus fornicariam, non excipiemus incestuosam, tantum ut in Domino sit, id est ut ipsum per se coniugium non sit flagitiosum aut facinorosum. Nec inde culpandus est uir, qui fornicariam duxit, sed inde laudandus quod impudicam castam fecit. Unde Hieronymus super Osee lib. I. « Non est culpandus Osee propheta, si meretricem quam duxit, ad pudicitiam conuerterit: sed potius laudandus quod ex mala bonam fecerit. Non enim qui bonus permanet, polluitur si societur malo; sed qui malus est in bonum uertitur, si boni exempla sectetur. » Ex quo intelligimus non prophetam perdidisse pudicitiam fornicariae copulatum, sed fornicariam assumpsisse pudicitiam quam antea non habebat. Quod si causantur uiri mulieres suas ante coniugium fuisse fornicatas, attendant et ipsi forsitam se incidisse in crimen fornicationis uel adulterii. Quod ergo uult sibi a muliere indulgeri, cur non et ipse mulieri indulgebit ? [158,3] Unde Hieronymus ad Oceanum de morte Fabiolae : « Apud nos quod non licet feminis, aeque non licet uiris; eadem enim seruitus pari conditione tenetur. » Item Augustinus De adulterinis coniugiis : « Non erit turpis neque difficilis et post parata atque purgata adulteria remissio peccatorum, non ut post uiri diuortium adultera reuocetur, sed ut post Christi consortium adultera non uocetur. » Si ergo hoc fieri licet, de ea quae foedus coniugale uiolauit, cur non fieri magis liceat de ea quae in foedus matrimonii quod nondum inierat nihil deliquit? Attendant etiam uiri huiusmodi calumnias inferentes, quod dicit Augustinus in libro De uerbis Domini - « Si ducturi estis uxores, seruate uos uxoribus uestris: quales uultis eas ad uos uenire, tales debent uos et ipsae inuenire. Quis iuuenis est, qui non uelit ducere castam uxorem? et si uirginem ducturus est, quis non intactam desideret? Intactam quaeris? intactus esto. Puram quaeris? noli esse impurus. Non enim illa potest, et tu non potes. » [158,4] Ex his ergo et similibus intelligi et probari potest quia si alligatus non esses uxori, posses deliberare; sed postquam ex pari consensu alligatus es uxori, non debes quaerere solutionem. Ita enim ab ipsa mundi creatione naturale et inuiolabile manet coniugii sacramentum, ut nec praeuaricatio originalis illud abstulerit, nec diluuii sententia crimina diluens immutauerit. Quod ergo diuina sententia sanxit, et immutabile fieri uoluit, non debet humano interdicto disiungi, nisi fuerit absque contrahentium factum consensu, aut per se criminosum, id est adulterinum, aut incestuosum. Quod cum euenerit, non est differendum, sed separatione sanandum. Ubi uero ista defuerint, siue sint raptores, siue excommunicati, siue quolibet alio uitio coniuges infecti, tamen haec omnia toleranda sunt pro conseruanda fide coniugii. Quis enim in circumcisione uel in praeputio coactus est a praedicatoribus Noui Testamenti uxorem quam habuit ante baptismum, dimittere post baptismum? Nec tamen dico quod contra interdicta copulanda sint coniugia; sed si copulata sunt, propter has causas non esse disiungenda. Qui autem contra interdicta talia coniugia contraxerint, uel presbyteri qui ea consecrauerint, pro inobedientia sua digna satisfactione ad arbitrium iudicis sui corrigantur, ut caeteri a tali temeritate compescantur; coniugia uero nisi causa legibus cognita minime soluantur. [158,5] Sicut enim sacramentum ordinationis, quamuis ab ordinatoribus ordinationem illicite usurpantibus semel acceptum, manet in ordinatis, sic sacramentum coniugii, quamuis ab inobedientibus presbyteris impositum, manet in coniugatis, quia uirtutem sacramentorum cassare non possunt praua merita usurpatorum. Semper ergo sanctitas eorum est honoranda, usurpantium uero peruersitas punienda. Sic thuribula Core, quia eis ante Deum ministratum est, iubente Deo altari apposita sunt; factores uero eius igne consumpti sunt (Num. XVI). Prolixitatem uitans epistolae non fui ausus plura inserere paginae, quia nolui fraternitatem tuam rerum tibi bene notarum multitudine onerare. Potes tamen ex his paucis intelligere quid de praetaxatis sentiam, et quid aliis ad haec interrogata respondeam. Vale.