[10,0] EPISTOLA X. IVO, Dei gratia, Carnotensium episcopus, uirginibus in Dunensi monasterio sancti Auiti Deo deuotis, in uirginitatis proposito placere uirginum Sponso. [10,1] Gloriosum nomen uirginitatis, sed gloriosior est fructus. Cum enim iustus quisque Domini sui uestigia iubeatur sequi qua poterit, de uirginibus legitur quia sequuntur Agnum quocunque ierit. Et cum unusquisque gradus coniugatorum uel continentium semper habeat de perpetrata carnis corruptione quod defleat, uirginitas intemerata semper habet in Auctore suo quo gaudeat. Cuius quanto superior gradus, tanto grauior est casus. Cui perseueranti quanto felicior et suprema speranda est glorificatio, tanto cadenti miserior et extrema timenda damnatio. Virginitas supernae ciuitatis est uirtus, supernorum ciuium decus, ubi non habet quis de integritate quod perdat, de corruptione quod doleat. Quam quisquis in hac mortalitate studiosius aemulabitur, eo familiarius Sponsi uirginum uisitatione et charitate delectabitur; ut autem probetis hanc paradisi esse uirtutem, mementote quia primi parentes hanc ante peccatum in paradiso seruauerunt, post lapsum facti exsules in terris amiserunt. Nam quia suae ciuitatis munimenta proiecerunt, ab antiquo hoste facile expugnati, et in huius exsilii aerumnas expulsi, eiusdem ciuitatis ornamenta merito perdiderunt. Ut ergo ualeatis de exsilio ad patriam repedare, eiusdem patriae munimentis uos munite, eiusdem ornamentis uos ornate; quo et antiqui hostis callida tentamenta fortiter respuatis, et immortali Sponso, cui integritatem corporum uestrorum deuouistis, complacere ualeatis. Christo enim uouistis nubere, non clericis. Christo uouistis nubere, non saecularium hominum colloquia frequentare. Ad hoc enim uobis septa monasterii facta sunt, ne mundi amatores intra castra mundum fugientium recipiatis, ne ad publicum prodeatis, ac de corporali mundi uisione, tractis introrsum foedis imaginibus atque expugnata intus uirginitate, corpus quoque corruptioni subiici permittatis. Quomodo ergo pudicitiam seruare ualebitis, quae cum impudicis hominibus miscere colloquia publica uel priuata quotidiano usu laboratis? legistis enim: Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae. Non enim beata Virgo Maria, cuius uita Christi uirginibus specialis est forma proposita, residebat in publico, nec procorum delectabatur colloquio, quando est ab angelo salutata, quando est Spiritu sancto obumbrata et mater Saluatoris effecta. Sic reliquae sanctae mulieres, quae in proposito sanctitatis Deo placere uoluerunt, uirorum colloquia respuerunt, praeter eos, quorum necessitatibus aliquando de sua substantia charitate monente ministrauerunt, uel a quibus sanctae exhortationis gratiam percipere meruerunt, non autem aliquando carnis amatoribus pretiosa ueste, uel fucata facie, non gestu lubrico, uel soluto incessu placere studuerunt; immortalis etenim Sponsus in interiori homine uestro imputribilem quaerit pulchritudinem, non exterioris hominis pulchram putredinem Sic enim de sponsa Christi legitis in psalmo: Omnis gloria eius filiae Regis ab intus. Christi ergo uirginem primum decet cordis humilitas, facies pallida macieque confecta, cutis cilicio squalida, non balneis frequentibus accurata, in loquendo uerecundia, in audiendo obedientia, in cibo parcitas, in potu sobrietas, in incessu grauitas, in ueste uilitas, non dissolutae mentis nutrix et index prodigalitas, ut in his omnibus non uoluptati seruiatur, sed necessitati. Sicut enim bona domus in ipso uestibulo agnoscitur, sic religiosae mentis habitus his signis foris agnoscitur, et eisdem ad contemptum sui quotidianis profectibus eruditur. Quanto enim quisque uilior est in oculis suis, tanto sublimior est in oculis Conditoris. [10,2] Oportet quoque ut semper sitis intentae orationi, aut lectioni, aut operi, ut diabolus uos inueniat occupatas, nec mentes uestras nocuis et uagis cogitationibus expositas. Iste enim mos legitur fuisse in monasteriis Aegyptiorum, ut neminem reciperent qui nollet operi operam dare, non propter necessitatem, sed propter uitandam otiositatem, quae inimica est animae. Ad haec fortasse dicturae estis, quod dixerunt quidam a Domino recedentes, et post Satanam abeuntes: Durus est hic sermo. Non potest talia pati nostra aetas, non potest ferre nostra ingenuitas. Quibus respondeo: Quae uestrum nobilior beata Caecilia, quae cilicio membra domabat? Quae uestrum Agnete beatissima tenerior, quae non solum coniugium nobilium spreuit, sed sicut ipsa de se dicit, carnis spurcitias immaculato calle transiuit? Plena sunt exemplis religiosarum et religiosorum saecula, qui in omni conditione, in omni sexu, in omni aetate supra dictis modis Domino placuerunt. Quare ergo uos non poteritis in Patre luminum, quod isti et istae potuerunt? Est aliud quod fortasse uel tacita cogitatione proponetis: si familiaribus nostris denegauerimus consueta colloquia, et ipsi denegabunt nobis solita obsequia, subtrahent nobis necessaria subsidia. Ad quod ego uobis ex apostolica uoce promitto, quod fidelis Deus, qui non patietur uos tentari supra id quod potestis sustinere, sed parabit uobis pro uno carnali amatore centum spirituales amatores, per quos uobis necessaria ministrabit, et res monasterii uestri tutas et incolumes conseruabit. Si enim aliqua uestrum esset alicui nuptiali foedere sociata et ad alium transiret, nonne adultera iudicaretur? nonne capitali sententia a iudicibus puniretur? Quanto magis putatis eam maiora mereri supplicia, quae, spretis castis immortalis Sponsi nuptiis, amorem suum cuiquam carnaliter impendit? [10,3] Hoc considerantes charissimae immortali Sponso adhaerere, totum amorem uestrum illi impendite, famae uestrae, quam ex parte maculastis de caetero consulite, ne compellar ad uos quandoque in uirga uenire, et inueniam uos quales nolo, et uos me inueniatis qualem non uultis. Volo autem et praecipio in summa obedientia, ut omni hebdomada semel in conuentu uestro legatur haec epistola, quatenus ea quae inhonesta sunt, sollicite cauere discatis, et quae honesta sunt et saluti uestrae congrua, alacriter et fortiter obseruare studeatis. Bene ualete.