[8,0] EPISTOLA VIII. RICHERIO, Dei gratia, Senonensi archiepiscopo, IVO per eamdem gratiam Petri manibus Ecclesiae Carnotensi consecratus et delegatus episcopus, a Romanae Ecclesiae pace non discedere, et si quid aliter sapuit, ualde uelociter resipiscere. [8,1] Litteras contumeliosas et amaritudinis plenas sigillo uestro signatas, et nomine titulatas, a quibusdam clericis nuper accepi; in quibus primo depressionem meam et falsas criminum obiectiones in me factas, postremo sedis apostolicae maiestatem non leuiter laesam mecum uehementer indolui. Cum enim ut pacem haberetis, et in filium susciperetis apostolica auctoritate fuissetis commonitus, nec ut fratrem salutastis me in litteris illis, nec ut coepiscopum, qui nullum uobis coepiscopi adiutorium, uel filii denegaui obsequium. Cur igitur alienigenam ad iudicium uocatis, cur obedientiae uinculis astringitis, quem nec suffraganeum, nec collegam esse cognoscitis? Huic iniuriae meae grauiorem superadditis, quod demembratorem metropolitanae sedis non apte satis appellatis. Nam cum ramus aridus, qui in radice arboris matris nunquam coaluit, nec in se uirens fructum fecit, magni cultoris manu excisus esset ; eadem manus quae ramum praemortuum excidit, me non ad demembrationem, sed ad supplendum locum indemortui, eidem arbori, quantum in se erat, inseruit, quia hoc et cum aliqua spe fructus et sine uulnere matris arboris posse fieri existimauit. Cui ergo sine uestra contradictione licuit quod nocebat excidere, quae ratio impedit ut ei non liceat quod profuturum sperabat inserere? [8,2] Dicitis etiam in litteris illis me sedem inuasisse Gaufridi coepiscopi uestri, in quo manifeste contra sedem apostolicam caput erigitis, dum quod illa aedificat, uos, quantum in uobis est, destruitis, et quod illa destruxit uos aedificare contenditis; cuius iudiciis et constitutionibus obuiare, plane est haereticae prauitatis notam incurrere, cum Scriptura dicat: « Haereticum esse constat, qui Romanae Ecclesiae non concordat. » Praeterea famae uestrae non bene consulitis, qui caprum emissarium, cuius adulteria, fornicationes, periuria, proditiones, per omnem ferme Latinam Ecclesiam publicatae sunt, qui pro his et aliis similibus a sede apostolica damnatus est, ita ut, se purgare non ualens, uirgam pastoralem redderet et annulum, de quo apostolicum accepistis decretum in haec uerba : « Quicunque Gaufridum depositum deinceps iuuerit ad infestandum uel reinuadendum Carnotensem episcopatum, excommunicatum eum esse censemus, » adhuc episcopum uocare, in episcopum reformare contenditis: cuius malefacta defendere, quid est aliud nisi similem damnationis sententiam in se prouocare? Cum enim, secundum Apostolum, satis sit ad damnationem peccatis alienis consentire, cur non magis sufficiet eadem fouere et defendere? Neque enim in hoc protegit uos clypeus ignorantiae, cum haec, (sicut dixi,) nota sint non tantum Ecclesiis Lugdunensis Galliae, sed omnibus ferme Ecclesiis Latinae linguae. [8,3] Est et aliud in litteris illis, in quo euidentissime et irreuerentissime os uestrum posuistis in coelum, et lingua uestra transiuit in terra, cum benedictionem per manus impositionem papae datam et cardinalium Romanae Ecclesiae, non simpliciter benedictionem, sed « qualemcunque » hostili irrisione appellastis ; cum ad ipsam principaliter et generalissime pertineat, tam metropolitanorum, quam caeterorum episcoporum consecrationem confirmare uel infirmare, constitutiones uestras et iudicia retractare, suas uero inconcussas retinere, et nullius inferioris iudicio retractandas uel corrigendas concedere. Sic enim de non infirmandis apostolicae sedis iudiciis scribit papa Gelasius in epistola Fausto magistro directa, de iusta depositione Acatii: « Nobis opponunt canones, dum nesciunt quid loquantur. Contra quos hoc ipso uenire se produnt, quod primae sedi sana rectaque suadenti parere diffugiunt. Ipsi sunt canones, qui appellationes totius Ecclesiae ad huius sedis examen uoluere deferri, ab ipsa uero nusquam prorsus appellari debere sanxerunt, ac per hoc illam de tota Ecclesia iudicare, ipsam ad nullius commeare iudicium, nec de eius unquam praeceperunt iudicio iudicari, sententiamque illius constituerunt non oportere dissolui, cuius potius sequenda decreta mandauerunt. » Et paulo post: « Qua traditione maiorum apostolicam sedem in iudicium uocant? » Et item: « Viderint ergo si alios habent canones, quibus suas ineptias exsequantur. Caeterum isti qui sacri, qui ecclesiastici, qui legitimi celebrantur, sedem apostolicam ad iudicium uocare non possunt. » Item Gregorius in epistola de Aldrico Cenomanensi episcopo ad Gallias directa: « Nullus Aldricum iudicet, aut iudicare praesumat. Sed si quid, quod absit! graue intolerandumque ei obiectum fuerit, nostra erit exspectanda censura, ut nihil prius de eo qui ad sinum sanctae Romanae confugit Ecclesiae, iusque implorat auxilium, decernatur, quam ab eius Ecclesiae fuerit praeceptum auctoritate, quae uices suas ita aliis impertiuit Ecclesiis ut sint in partem uocatae sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. Proinde dilectio uestra quorum deuotione gaudemus, iungat curam suam dispositionibus nostris. » Et post plura: « Nec pigeat forte aut pudeat nostris obedire mandatis, aut apostolicae sedis obsecundare praeceptis, quia humilibus datur gratia, non superbis. Nam nulli fas est uelle uel posse transgredi apostolicae sedis praecepta, nec nostrae dispositionis ministerium, quod uestram sequi oportet charitatem. Sit ergo ruinae suae dolore prostratus, quisquis apostolicis uoluerit contraire decretis, nec locum deinceps inter sacerdotes habeat, sed extorris a sancto fiat ministerio, nec de eius iudicio postea quisque curam habeat, quoniam iam damnatus a sancta et apostolica Ecclesia ac auctoritate, pro sua inobedientia atque praesumptione a quoquam esse non dubitatur. » [8,4] Inobedientem me quoque litterae uestrae non recte accusant, quia, cum obediturum me paternitati uestrae litterae Domni papae commendauerint, nulla a me paterna uestra admonitio refutata est, quia nec audita. Quod aliunde me expetisse benedictionem calumniamini, ueritate teste uerum dicam, quia nec episcopatum nec benedictionem episcopalem a uobis petii, nec a quoquam. Sed cum clericorum primo ingenio, postea uiolentia regi fuissem praesentatus, et inde cum uirga pastorali a rege mihi intrusa ad ecclesiam Carnotensem adductus, cumque, clericis petentibus et pulsantibus, nullum diem consecrationis meae uelletis praefigere, interea consilium mihi fuit electioni eorum non omnimode assensum praebere, donec certus fierem et de Gaufridi depositione, et summi pontificis uoluntate, ad quem cum peruenissem, ad petitionem Ecclesiae Carnotensis apostolica auctoritate sum constrictus, et ita in episcopum consecratus. [8,5] His et huiusmodi tam rationibus quam auctoritatibus munitus, licet irritatus magis quam canonice uocatus, licet tam in me quam in capite meo et uestro, si tamen uestro, iniuriam passus; tamen paratus ero tempore opportuno et loco tuto intra Senonensem prouinciam, uel etiam Stampis, si conductum tutum, comitem uidelicet Stephanum ex parte domini nostri regis et uestra propter circumstantes inimicos habuero: paratus, inquam ero, uobis occurrere, et quantum salua reuerentia sedis apostolicae licuerit, obiectionibus uestris respondere, ad cuius audientiam aliquando forsitan opportebit ista referre. Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat cor uestrum et intelligentiam uestram, ut obedientia uestra praelatis uestris exhibita, nos uobis obedientes exhibeat et deuote subiectos.