{96} In Somnium Scipionis, Ex Sexto De Republica Ciceronis, Vigilia. Lucio Licinio Lucullo Aulo Postumio Albino consulibus, cum per Gulussam Masinissae filium patribus nuntiatum esset delectus Carthagini haberi, ea causa satis magna iustaque Catoni, uiro consulari atque censorio, Carthaginiensiumque (perpetuo et) peracri hosti, uisa est propter quam bellum Africae inferretur. Publius Scipio Nasica, ille qui, iudicatus uir optimus, bis consul et censor fuit, ad pacem, mansuetudinem, clementiam magis propensus, nihil temere, nihil contra fidem et foedera mouendum censebat. Ita is annus contentionibus patrum dissensioneque duorum principum consularium extractus est. Consules postea sunt creati noster hic Marcus Manlius et Lucius Marcius Censorinus, quo anno cum nostris legatis Carthaginienses non paruissent, sed contemptis senatus iussis proelium cum Masinissa, amico uetere et summo nostro, commisissent, Cato apud senatum perfecit ut per magistratum aliquem ad populum ferendum censeret de bello Carthagini indicendo, idque plebs iussit. His ego consulibus ex Hispania in Africam ueni missus a Lucullo, sub quo merebam tribunus militum ad quartam legionem, nihilque in mandatis habebam potius aut prius quam ut a Masinissa ad Hispaniense bellum elephantos aliquot nomine imperatoris mei postularem. Eodem die quo ad eius castra perueni, Hasdrubal imperator Carthaginiensis cum Masinissa contulit signa, isque a rege ingenti proelio superatus est. Duos uero potentissimos exercitus concurrentes securus ipse ac libens ex edito colle uelut e theatro despectaui, ingentique uoluptati spectaculum mihi illud fuit. Digressum ab {98} acie Masinissam conueni uictorem, qui incredibile memoratu est quantum congressu nostro sit laetatus, non aliam ob causam (magis) quam quod me Africani amici sui nepotem cerneret. Acceperat enim regem hunc Africanus in amicitiam populi Romani, nostraque res publica et in pace et in bello bono ac fideli socio semper illo usa est. Nec degenerat a uirtute patris Micipsa hic, qui in Numidia nunc regnat. Erat igitur Masinissa multis beneficiis (ut scitis) affectus ab auo meo Scipione, reuerebaturque rex eum simul et amabat mirifice, (adeo ut Sophonisbae quoque amores et noua connubia in eius gratiam repudiarit). (Ergo) ita cum primum me (senex) uidit, complexus me artissime, coepit prae ingenti gaudio collacrimare, pauloque post suspiciens ad caelum gratias egit Soli, Lunae Ioui, Marti, ceterisque diis et deabus qui caelestia illa delubra incolunt et ornant, quod antequam ex uita ad eos commigraret, frueretur ea uoluptate quam post Scipionis ex Africa discessum semper primam concupisset, ut uideret aliquem de familia et gente nostra, quam ipse ita tenere uniceque diligebat, ut non modo Scipione aliquo, sed ipso solo audito nomine recrearetur et uelut repubesceret; usque adeo haerebat infixa eius memoriae admiratio illa et amor Africani, quo uiro nullum haec res publica tulit meliorem domi, feliciorem militiae, ut ad conseruandum hoc imperium natus fuisse uideatur. Ego uero quem tametsi iuuenem non tamen iuuenilium rerum multa tenebat cura, sed nostrae rei publicae, sed regnorum nobis sociorum nostrarumque prouinciarum, rogaui primum quam feliciter eius regnum ageret. Ibi de iniuriis illi a Carthaginiensibus illatis plenius cognosco. Ille me uicissim de senatu nostro deque populo percontatus. Ita dura ipse mihi de bello cum Carthaginiensibus suo, ego illi de nostro cum Hispanis narro, quod supererat diei consumpsimus. In sequenti nocte eo apparatu sumus excepti, et qui regem uictorem decebat, et quem ille decere arbitrabatur nepotem Africani, filium Aemilii Paulli. Multa in eo conuiuio locutus est paene nonagenarius ille senex, sed de iis rebus omnia quae Scipioni contigerant. Sumus nos senes omnes natura loquaces, libenterque nostra facta aut nostrorum amicorum narramus. Talis fingitur ab Homero Nestor, talis erat Panaetius noster, talis Cato. {100} Commemorabat igitur senex non acta modo Africani, qualis in pugna ad Trebiam fuisset, cum paene praetextatus in uno homine tot personas seruasset, ciuis, consulis, imperatoris, patris clarissimi et sanctissimi uiri; ut quernam coronam repudiasset, quod officium se illi immortali facinore praestitisse, non beneficium contulisse diceret: illi enim reddidit uitam, a quo ipse acceperat. Quid post Cannensem cladem, cum iurare iuuenes nobiles coegisset, ipsos Italiam non relicturos? Qualis imperator in Hispania, qualis in Africa, (quanta moderatione dictaturam et perpetuum consulatum recusasset,) quam pius legatus fratris, quam mitis in exsilio: non haec tantum facta referebat, sed dicta etiam, uelut illud, "Numquam sum minus otiosus quam cum otiosus," et alia permulta. Prouecta erat nox, et me, quamuis hominem non admodum somniculosum, fessum tamen de uia, et quia tantum post lassitudinem uigilaram, grauior solito somnus fatigabat. Discedere tamen non decebat me iuuenem antequam hospes meus in cuius regno (et regia) eram, senex uenerabilis, suapte sponte cubitum concederet; ille autem laborum patientia iuuenes omnes superabat. Summa erat in eo corporis siccitas, admirabile neruorum robur. Omnia regis obibat munia, nihil ex iis operibus quae adolescens sustinere assueuerat senex remiserat. 25 août Sed iam tandem cubitum discessimus. Me altissimus somnus totum complexus est, placidissimoque sopore ita sum perfusus, ut non mirer, cum tam uaria, partim laeta, partim tristia, partim admirabilia, partim horrenda, per quietem uiderim, me non esse affectu aliquo excitatum. Erant nimirum omnia somni uinculis bene illigata atque districta, nec facile fuissent soluta. Ac quoniam uigilans de Africano tam diu audieram et tam multa, is mihi dormienti sese obtulit. Hoc enim nulli nostrum non usu uenit, ut si de re aliqua multum uigilans aut cogitarit, aut fuerit locutus, haec ei tes quiescenti in mentem ueniat, praesensque obuersetur. Simile mihi quiddam Quintus Ennius sibi narrabat contigisse, quem ego senem peradolescens interdum audiebam. Nam cum natura sua ad carmen poesimque esset propensus, etsi artem non multum in hoc populo honoratam, conareturque pro uirili parte sua, ut lingua nostra {102} hac in parte inops et manca non esset (nam antea, praeter Liuium Salinatoris libertum, nullum habebamus, nisi qui forte Saliorum carmina, et quaedam indigitamenta, et alia nonnulla qualia Fauni uatesque canebant, aliquid eam ad rem pertinere credit), dabat igitur Ennius magnam Homeri libris operam, ut diuitias illas Graecas in hanc si posset urbem transferret. Nam Liuii poemata relegebat ille quidem frequenter, quoniam scripturus erat. Consulebat tamen nobis, qui nihil eramus in uulgus edituri, ne lectum relegeremus; non esse tanti ea carmina, ut bis legerentur. Idem de quibusdam Naeuii poematis censebat, quae tum primum in apertum proferebantur. Itaque cum per aliquantum temporis nihil in ore, nihil in mente praeter Homerum esset, uisus est sibi cum Homero in Parnasso Phocidis bicipiti monte uersari. Cuius alterum uerticem, quem Tithoream uocant Graeci, Baccho sacrum esse ferunt, alterum Hyampeiam Apollini; totum uero Musarum esse domicilium. Quin et potare affatim de fonte illo Castalio sibi uisus est, cuius liquorem poeticos illos spiritus atque furorem tradunt infundere. Hocque somnium tale fuit, ut postridie Annales et praeclara illa poemata quae nunc sunt in manibus coeperit scribere. Quod somnium scriptum legitis illo carmine, "Visus Homerus adesse poeta," aliisque deinceps uersibus permultis. Eodem paene modo et mihi Africanus est uisus ea facie, ut illum esse potius ex statuis et imaginibus eius, quas in atrio uetere consuetudine habemus, coniicerem, quam ex memoria ipsius a me aliquando conspecti. Neque enim possum eius meminisse qui anno post me natum obiit, Lucio Porcio Licinio Publio Claudio Pulchro consulibus, Catone censore, quo anno mortuus est etiam Plautus, et Hannibal ueneni haustu se ipse in Bithynia sustulit, cum ego natus situ Tuditano et Appio Claudio consulibus. Sed ut Scipionem esse cognoui, non tam quod mortuus homo se ostenderet quam ueneratione tanti uiri non mediocriter cohorrui ac perterritus sum. At ille: "Nihil est hic Scipio timendi {104} causa; reuoca animum tuum qui extra te est pauore perculsus. Sis praesens, mandaque memoriae quae tibi praedicam euentura." Erat uero Scipio in altissimo quodam loco, non modo per sese claro, sed etiam admirabilibus illustrato facibus. Illinc, (quod facile erat factu), indicat mihi Carthaginem (nam et ego in eodem mihi statui uisus sum). "Vides," inquit, "urbem illam, quae altero Punico hello, quod contra foedus, contra aequum, nobis Hannibal intulit, a me uicta, subacta est oboedire nostrae rei publicae ac stipendium pendere populo Romano. Nunc pristina illa duo reuocat bella: nec sua pace contenta potest quiescere, nata ad exercendam Romanam uirtutem, ad rumpenda nostra otia. Ad eam tu nunc oppugnandam uenis tribunus militum, hoc est paulo plus quam miles: quamuis in eo munere ita te geres ut saepe saluti sis militibus nostris, nosterque consul Manlius cum suo exercitu magno ex discrimine per te liberetur atque seruetur, coronaque ab ipso et cohortibus eius graminea doneris, monumentum uitae et salutis consilio et uirtute tua receptae. Ita ut Catoni, homini ingenio maledicentissimo, (nostraeque familiae non amico), uox illa Homerica de te exprimatur: "Hic sapit solus, reliqui in Africa militantes umbrae uolitant". Talisque erit in urbe sermo ac opinio de te, ut contra ueteres leges populus te consulem creare nitatur, tametsi non perficiet. Nam Marcius qui comitiis praeerit omnino in ea sententia perstabit ut ne nomen hominis tam iuuenis recipiat. Ita consules fient Calpurnius Piso et Hostilius Mancinus. "Proximo anno petitor aedilitatis descendes in Campum, renuntiabere consul ingenti sufragiorum consensu, non tribuum modo, sed singulorum etiam hominum, addito de plebe quidem collega, ceterum ex honorata familia Liuio Druso, quem ob egregiam pro senatu proque optimatum dignitate aduersum nepotes meos operam, patronum senatus uocabit. Cumque de te ortae fuerint contentiones, quod contra legem annalem factus sis consul, legibus te populus soluet, tibique extra sortem Africum mandabitur bellum. Quo anno magna uirtute et summa disciplina militari atque imperatoria Carthaginem {106} ---. expugnabis, et urbem, quae a Phoenicibus condita magna et in pace et in bello gloria per septingentos annos claruerit, euertes incendesque, du- rabitque decem et septem dies incendium illud. Tum nomen istud Africani, quod per filium meum qui te adoptauit simul cum hereditate ad te transiit, erit tibi tua uirtute et armis quaesitum. Tunc appellabere Africanus, etiam si in familiam nostram ascitus non esses. i i. "Romam regressus Caio Cornelio Lentulo Lucio Mummio Achaico con- sulibus incredibili omnium ordinum laetitia triumphum illum ages, quo im- perium populi Romani certum securumque confirmabitur ac stabilietur. Illa enim urbe deleta nihil supererit quod nostris armis orbem inuadentibus tamquam moles obiici possit (ac resistere); maria et terrae nobis patebunt parebuntque. Fies post haec cum Lucio Mummio, qui Corinthum euertet, censor. Et quamuis futurum sit ut ita tuus tibi uileat et displiceat collega, ut in contione te omnia pro maiestate populi Romani in censura fuisse gesturum affirmes, si tibi in eo magistratu collega datus aut esset aut omnino non esset, cum illo tamen magnae continentiae uiro summa cum laude et gloria cen- suram geres, lustrumque condes multis et factis et dictis insigne. 12. "At cum, sublato eo populo qui unus metum nostrae rei publicae facere poterat, senatus populusque noster orbis terrarum imperium mente et cogi- tatione inuaserit, nihilque nisi altum, nisi excelsum coeperit cogitare, quom- odo leges uere humanas cunctis gentibus et nationibus ferat, quomodo uictus et humanitatis rationem barbaris et efferatis populis communicet, quomodo linguae commercio et tamquam uinculo dispersum genus humanum congre- get et deuinciat, mitteris ipse legatus ad Aegyptum, Syriam, Asiam, Graeci- amque. Nam quod Antiochus iunior, Alexandri Syriae regis filius, aduersus Demetrium bellum geret, cui bello Ptolemaeus Euergetes rex Aegypti se im- miscebit, uexabunturque lonathas et alii Iudaei socii atque amici nostri, de- latis istarum rerum querelis ad senatum, ibis tu ad eas regiones, eo quidem praetextu ut auctoritate tua inspicias componasque res sociorum, sed re uera uti prudentia tua speculeris, qualenam genus hominum ea regna terrasque incolat, bellicosum an imbelle, armatum an inerme, simplex an uafrum et astutum, opulentum an inops, frequens an rarum, ut deliberari facile possit quibus copiis atque exercitu debellari gentes illae nostroque imperio et Romanis {108} legibus adiungi queant. Proficisceris legatus, comitatus unico amico Panaetio, quicum de grauibus disseris rebus, quem consulis, etsi consilii min- ime indigus: a quo philosophiam doceris, maximasque et praestantissimas arses; Quicum bene saepe libenter Mensam sermonesque tuos, rerumque tuarum Comiter impartis. Et, Cui res audacter magnas paruasque iocumque Eloqueris, quae tincta malis, et quae bona dictu Euomere, si quid uelles, tutoque locare, Quocum multa uolup ac gaudia clamque palamque, ut noster inquit Ennius. 13. "Defunctus legatione inuenies rem publicam graui bello et ignominioso implicitam atque intricatam. Segidenses enim, qui est in Hispania populus, manus nostrorum imperatorum elapsi, ad Numantinos socios ueteresque con- sanguineos suos refugient. Est porro Numantia in Uracis sita accliui colliculo, Spartae Lacedaemoniae uiris munimentisque urbis non absimilis, nisi quod Sparta (quant Numantia) aliquanto maior est. Sed in utraque fortissimi sunt uiri; neutra turres habet, neutra muros. Haec ciuitas cum Segidenses illos hostes populi Romani in urbem domosque suas acceperit, illosque protexerit, rebus uniuersis iuuerit, armis etiam Magara duce fuerit tutata, bellum ei a nostro populo indicetur, multosque annos ita a nostra iuuentute illic pugna- bitur ut maxima cum ignominia et dedecore recedamus uicti. {110} "Interdum (quod non minus horreo quam pudet dicere) a quattuor milibus triginta milia nostra fundentur, fugabuntur, adigenturque ad pacem foedusque, quae erit nota et macula nostrae rei publicae diuturna, idque non semel, nec (sub) uno imperatore accidet. Confugietur ad te tamquam ad eum qui natus sis ad terrores rei publicae tollendos, ad securitatem tuae patriae parandam, obtrudeturque tibi secundus consulatus recusanti obiicientique le- gem annalem, quae eundem magistratum, ni intersint decem anni, capi ab eodem homine uetat. Verum ingenti consensu et una totius ciuitatis uoce sol- ueris iterum legibus, ut consul cum Gnaeo Fuluio Flacco ignominiam la- bemque patriae abstergas. 15. "Ad bellumque in Hispaniam profecto tibi maius cum tuis militibus quam cum hoste certamen, negotiumque erit in illis ad ueram illam discipli- nam militarem, qua nos tot reges, populos, gentes domuimus, reducendis. Sed nihil non perficiet et uincet tua uirtus et consilium, ostendesque rem Ro- manam scientia imperatorum potius quam fortitudine militum stare. Eisdem enim illis (militibus) uictis (prius) et profligatis a Numantinis, quique antea non arma solum, sed ne uocem quidem et terribilem Numantini hominis as- pectum sustinere poterant, tu Numantinos franges, urbem ipsam Numan- tiam per quattuordecim annos a quattuor uirorum milibus fortissime propug- natam atque defensam dirues et incendes, triumphabisque iterum de gente post Carthaginiensem ferocissima, et quae foediores Romanis (exercitibus) clades attulerit, quam alia ulla. 16. "De gente, inquam, triumphabis: sed quod numquam antea contigerat nec umquam postea continget, nomen dumtaxat tecum in Urbem inuehes, non captiuum aliquem, non aurum, non argentum uel factum uel infectum, non praedae genus ullum, nihil denique praeter ipsius oppidi simulacrum. Tuisque militibus usque adeo et uenerabilis erit tua maiestas, et ad imitati- onem proposita continentia, ut sedecim milia pondo a te post uictoriam eis omnibus diuisa satis sint. Nec mirum: quippe qui te imperatorem suum prius conspicient, cum munera a puero Antiocho Syriae rege accipies, non illa {112} more ceterorum ducum occultare, sed in publicas referri a quaestoribus ta- bulas iubere, professum ex iis te fortes uiros donaturum. 17. "Hic erit finis tuarum militiarum. Et aetas deinde tua et usus necessi- tasque rei publicae te ad res urbanas cunctum reuocabunt. Nam de duodecim liberis quos Cornelia, probissima et sanctissima filia mea minor Tiberio Grac- cho (Publii filio) illi qui bis consul, bis triumphalis et censor fuit, progignet, duo illi qui supererunt uirilis sexus, obliti et paternae et meae uirtutis, pietatis, gloriae, cum possent tum nobilitate generis commendationeque (ueterum et clarissimarum imaginum), tum etiarn eloquentia, bonisque artibus et ingenio, quibus imbuti ac praediti erunt, magni et clan in re publica esse, splendo- remque a maioribus relicturn gestis suis rebus augere, malent tamen ita po- pulares uideri, ut quietam et bene constitutam rem publicam turbare atque labefactare connitantur rogationibus legum agrariarum, quae in nostra ciui- tate et fuerunt semper et erunt posthac magnorum motuum malorumque causae. 18. "Et maior quidem illorum Tiberius ab agnato et gentili nostro Scipione Nasica pontifice maximo in Capitolio pro re publica occidetur, te in Hispania gerente bellum, caedemque eius uersu illo Homeri comprobabis, (ûÇ ân6Xotto xai âXXos, ÔS Tug totauta yE éÉ~ot. ig. "Cum minore Caio milite tuo propositum tibi certamen prospicio, iuu- ene impigro, strenuo, factioso, uehementiore et calidiore quam frater fuerit. Cuius Caii in triumuiratu collega Caius Papirius Garbo legern tribunus plebis feret, ut eundem tribunum populo quoties uelit reficere liceat. Hanc tu gra- uissima oratione dissuadebis, suasuque et hortatu Caii Gracchi a tribuno ho- mine populari, turbulento, disertissimo, ad inuidiam tibi atrocem concitan- dam rogabere quid de Tiberii Gracchi nece sentias. Respondebis iure tibi uideri caesum; reclamantem atque obstrepentem ferociter ut numquam alias contionern uultus auctoritate uoceque increpabis et sedabis. {114} "Sed illud tuum de Tiberii caede uerbum atque iudicium altius in pec- tus Caii Gracchi, Carbonis, Fuluii, uxoris etiam tuae Semproniae Gracchorum sororis, aliorumque affinium tuorum, quam quisquam suspicari queat de- scendet. Hinc Caius Gracchus, Tiberii fratris sui uestigia ingressus, excitatis intermortuis illius reliquiis agrariam illam perueterem Liciniam legem de quingentorum agri iugerum possessione, de centum maioris armenti capiti- bus deque quingentis minoris, olim a Licinio Stolone latam, addito capite ut agri ad id tempus inique possessi simul cum fructibus ueteribus ueris germa- nisque restituantur possessoribus. A fratre suo aliquot ante annis per sum- mam contentionem atque uim perlatam ita tuebitur, ut triumuir ipse cum Flacco et Carbone turbet atque affligat domi forisque omnia, deque causis agrariis cognoscere ac iudicare cum collegis tentet contra ius omne, contra bonum aequumque. 21. "Quis commemorare uel possit uel sustineat quantas turbas, quos tu- multus importuna illa tempestas in ciuitatem importabit? Qua tempestate agi- tabitur et concutietur non modo populus noster, sed uniuersa etiam Italia, atque omnes prope gentes et nationes. His tu fluctibus, hac procella, ostende Scipio patriae nostrae quantus sis gubernator, quanta sit in te regendae in tempestate nauis peritia. Nam te unum, tuam sapientiam, ingenium, consi- lium, tamquam sidus aliquod spectabunt omnes; te duce uelut Cynosura illa, uel Helice, omnes se nauigaturos atque banc tempestatem euitaturos spera- bunt. Ad te tamquam ad salutis portum, aram unicam subsidii, uelut non minus salutarem quam Tyndaridas illos Dioscuros, refugietur. In tuum sinum tuamque fidem tota se res publica effundet et tradet. 22. "Verum hoc uitae tuae curriculi loco, ita constitutam dispositamque ra- tionem siderum intueor ut, cum uitae tuae septies octonos anfractus accliues {116} arduosque ascensus et ambagiosos progressus regressusque, hoc est ambitus perfectos solis, quos ipsi annos appellatis, impleueris, tunc a fatis praescrip- tum tibi numerum uidearis attigisse. Sunt enim isti duo numeri, qui in se mutuo geminati et complicati, magni fortisque ac sapientis uiri, atque in re publica cum summa aequitate, innocentia, laude uersati, aetatem impleant, pleni ipsi atque absoluti, quamuis non eadem ratione pleni sint ambo, sed uterque peculiari sua. Octo enim soliditatem illam cuborum prae se ferunt sine uacuitate cilla, sine fucis (et fallacia) omnia ostendentes atque expo- nentes, recta, sincera, souda, expressa, nihil fictum, nihil adumbratum, sub- dolum, fraudulentum, uafrum, impostorium, qualem ciuilem illum in re pu- blica principem esse decet, non aliud habentem ore promptum, aliud corde contectum et occultum. Pectus illud debet esse apertius ac candidius quam togae illae candidae, quibus nos comitiis nostrae ciuitatis petere magistratus consueuimus: qui color commonefacit nos, si quid modo est in nobis sensus et pudoris, quales animo debeamus gerere. Tum et in eo ipso octonario nu- mero distributio illa prima est aequissima iustitiae, ut in partes omnes ciuitatis fructus commodaque deriuentur. Octo enim in duo secernitur quaterna, sin- gula horum in duo bina, et haec in puncta illa unitatis insecabilia, quae nec refugerent se alüs impartiri, si uel natura sua pateretur, uel essent qui aut peterent aut caperent si daretur. Haec est causa quamobrem a Pythagoreis iustitia sit numerus hic appellatus. 23. "Iam septenarius ille (fecundus atque) admirabilis mysteriis est; mirum quam tota uestrorum corporum (coagmentatio et) consummatio septenariis constet, in locis maternis(, in) incremento, in aetatum moribus atque ingeniis, in meatibus sensuum capitis, geminis et auribus et oculis et naribus, ore unico, quae omnia non iniuria et a septem oriri planetis, et a uicibus ipsius lunae uideri possunt, quae totae septenis diebus conclusae et contentae sunt. Verum haec forsan non usque adeo ad praesens institutum accommodata, ut illud quod numerus hic qui dicitur a Graecis ÉtttdS, Mineruae, hoc est fortitudini et sapientiae, sacer est, quas uirtutes per Mineruam intelligi mortales uoluerunt. {118} Est enim unus infra decem qui nec generatur a quoquam nisi a mo- nade nec alium ipse gignit. Virgo enim fingitur Pallas ipsa, et de solius cere- bro louis unici dei summi principis rerum progenita. Huc accedit quod ex duobus numeris ternario et quaternario, muliebri hoc, masculo illo conflatus est. Porro Minerua uirgo dicta et habita est; plane uirilitas ipsa et fortitudo consilio, ratione, sapientia apta et temperata; his enim rebus Mineruam praeesse studiosi uestri perhibent. 24. "Cum tu igitur ad fastigium ipsum probitatis, iustitiae, sanctitatis, for- titudinis, sapientiae perueneris, quod anno tuae uitae sexto et quinquagesimo futurum est, Sempronio Tuditano (et) Aquilio consulibus sunt astra quae tibi uiuendi finem uiolente acerbeque praestituant. Erunt siquidem in caelo non minus quam in ciuitate nostra siderum pugnae fatorumque dissidia, quae portendet terris sol ille geminatus, qui eo ipso anno mortalibus se ostendet. Nec uero de illis ipse loquor fatis quae mente sunt ac prouidentia rectoris huius uniuersitatis (clausa et comprehensa,) quae causis alüs ex aliis definitis atque profectis sempiternam ueritatem commet. Nam haec et non minus nobis iam hic in summa felicitate, et rerum plurimarum maximarumque am- plissima, certissimaque agentibus cognitione, quam uobis, incognita sunt: nec lege ulla uel euitari queunt uel immutari. 25. "In illis autem est fatis haec ambiguitas, illorum est anceps duplexque uia, quae a uiribus orta caelorum ita constituta sunt ut tametsi difficile, possint tamen arte aliqua et ratione euitari. Quae re uera fata dicenda non surît, sed potius quasi fata quaepiam; solum enim imaginem quandam habent fatorum. Haec ergo tempore illo egressum tibi ex ista mortali minantur uita. Sed quem- admodum in re publica uestra, intercessione et unica illa tribuni plebeii uoce, 'Veto,' impediuntur rogationes, antiquantur leges, turbantur senatusconsulta, tolluntur decreta iam et constituta, ita in caelesti illa re publica multorum astrorum certum propositum consiliumque unius stellulae interuentu et tamquam intercessione euanescit. Interim dictator ille princeps mundi aliter {120} fieri iubet quam minores magistratus statuerant, iussumque illud uere est fa- tum, reliquorumque fatorum lex. 26. "Quod si beneficio aliquo et singulari in nostram rem publicam siue astrorum siderumque, siue optimi illius et summi Dei amore, fata illa uiam non exitium tibi corporisque mortem portendentem, sed alteram illam fue- rint ingressa mitiorem ac benigniorem, totius nostrae ciuitatis salus ac uita in te uno innixa et sita erit, te unum tuumque praesidium senatus populusque Romanus implorabit, in te tuumque nomen auctoritatem, consilium, uirtutem cunctus senatus, boni omnes, Semproniis legibus perculsi atque afflicti, Latini, sociique, qui coloniis nouis prementur et uexabuntur, totum denique nostrum imperium se conuertet, desperatis et comploratis rebus omnibus, nisi tu sa- lutarem opem afferas sisque omnibus propitium ac prosperum numen. 27. "Ac ne multa hic mihi uerba consumantur, memoria reuocabitur dicta- turae, qui magistratus in principio libertatis ad graues et difficiles nostrae ci- uitatis casus magnaque pericula et discrimina (Latinorum exemplo) inuentus, post bellum istud quod ego confeci Punicum intermissus, tibi mandabitur, ut summo imperio instructa et adiuta incredibilis tua uis animi atque uirtus rem publicam lapsantem ac prope cadentem sistat et fulciat, aegrae ac sauciae medeatur, eamque refectam et recreatam in pristinum illum dignitatis quie- tisque gradum reducat, inque eo repositam confirmet et constabiliat, si modo Caii Carbonis, Caii Gracchi, uxorisque Semproniae ceterorumque affinium ac propinquorum tuorum, quos iudicium tuum de Tiberii Gracchi caede ex- agitabit et accendet, manus atque insidias detur elabi." 28. Quid sibi uult ista exclamatio, mi Laeli? Quid uos Manli, Pile, aliique ingemuistis? Quid est Tubero? Quid Muci? Timetis mihi illas insidias, et do- letis me in tantum uitae discrimen alienissimo rei publicae tempore uentu- rum? An non potins gaudetis aliquando tandem mea opera atque industria rei publicae statum meliorem et commodiorem fore? Verum amabo uos, ne me strepitu et clamore uestro a somno excitetis. Patimini me diutius somniare, audite reliqua. {122} Pergit enim Africanus idem, uenitque ad id quod ut referrem uobis, idcirco altius somnium istud repetii. Quanta mala Tiberius Gracchus excitarit in nostra ciuitate quid attinet commemorare? Quantam perniciem molieba- tur, non Tibet dicere(, abhorret a commemoratione animus); nolo uulnera illa male illigata soluere et renouare. Cunctantibus ergo consulibus et segnius rei publicae quam illum magistratum decebat consulentibus, Scipio Nasica pri- uatus senator, sequentibus patribus in Capitolio exitium illud sustulit. Quaenam fuit igitur, per deos immortales, quaerebas Laeli, huius tam prae- clari facinoris merces quo ipse perpetuo hanc sibi rem publicam deuinxit, totamque (nostri populi) posteritatem demeritus est? Odium intolerabile po- puli, legatio libera qua Asiam petiit, ut oculos ingratorum suorum ciuium uitaret. Nec illi uiro locus in sua ciuitate quo sepeliatur erit, per quern effec- tum est ne libertas totius populi uno horae momento simul cum ipsa re pub- lica sepeliretur. Quid ergo iuuat benefacere cum maleficiis et sceleribus prae- mia sint opes, atque honores, beneficiis uero dedecus, exsilium, miseria? Non est ita. 30. Audite maximum magistrum Africanum. "Sed ut sis," inquit, "Scipio, alacrior ad defendendam tutandamque rem publicam, nec te Nasicae casus deterreat, scito non statuas istas uestras neque magistratus neque honores, neque possessiones neque diuitias et opes esse uirtutis et benefactorum mer- cedem. Hoc arbitrantur qui perexiguam istam uestram solum curant uitam, nec (ullo temporis puncto) de sempiterna hac uita uenit illis in mentem. Illa omnia fluxa sunt et caduca, quae aut unica belli, ignis, inundationis, etiam uenti uis, unicus impetus euellit et perdit, aut certe pauculi anni dissoluunt et absumunt. Est ergo longe secus quam populi uanitas censeat. Nam omnibus qui patrias suas in extremis casibus ac iam prope ruentes conseruauerint, la- borantes fessasque adiuuerint, exiguas tenuesque auxerint atque instruxerint {124} opibus, dignitate, iustitia, pace, bonis legibus atque institutis, it sua est certa merces(, suum praemium); non cum laudibus senatusconsulta, non in celebri loco statuae, sed certus ac constitutus in hoc caelo locus, in quo extra omnem sortis uicissitudinem beati non aliquot annis, sed aeuum immortale agant cum summa et perpetua laetitia. 3i. "Princeps enim ille mundi qui unicus omnipotens est, parens primum reliquarum mentium et tamquam minorum deorum, deinde caelorum ho- minumque, atque huius quem uidemus uniuersi mundi, uoluntate ac iussis illis suis aeternis banc mundanam ciuitatem temperat ac gubernat. Nec ulla res est tam exilis in hoc toto uniuerso cuius non ipse curam agat, diuinaeque illi rationi, menti, legi, uoluntati, terme, maria, uenti, caeli, mentes, hommes, animantia cuncta, atque inanima, omnia denique obtemperant. Eius uniuer- sum hoc est templum, et quidem natura et auspiciis. (Cernis enim quam late pateat et quam multa aperte circumquaque contemplemur. Tum auspicata sanctaque sunt omnia ab illo sacrata qui condidit, et praesentia sua decore ac maiestate sempiterna imbuit, redditque augusta et uenerabilia.) 32. "Quocirca sancte religioseque et sacerdotum ritu ac more uiuendum illis omnibus est qui hoc templum ingrediuntur. In eo toto Deus ipse est, id totum ipse complet, in eo toto adoratur et colitur. Nihilque illi gratins iucundiusque in terris est quam quod hommes, ipsius progenies, parentis quoad eius fieri possit imitentur uirtutem atque consilium, deriuata ad se parte aliqua illius aeternae legis et gubernandae rei publicae rationis ac prouidentiae, concilia sibi et conuentus instituant, coagmentent, ac uinculo illo iustitiae copulent (et adstringant), quod omnem societatem tum bonam reddit, tum stabilem con- tinet. Hae enim congregationes ciuitates appellantur, quae ad exemplum di- uinae huius ciuitatis, quam nos incolimus, formatae et compositae, mirum quam principi nostro approbentur. Atque illae demum surit quae uel immor- tales uel profecto diuturnae admodum permanent. 33. "Ii qui cas in tanta iustitia uel regunt uel conseruant non ad inferos, ut poetarum dementia confinxit populusque, magnus erroris magister, perhibet, {126} sed huc reuolant, nempe ad domicilium suum ueram germanamque (iuris et ciuitatis) patriam, ex qua ad terras (fuerant) uelut ad exsilium quoddam deiecti. Est enim origo nostrorum animorum caelestis, non ex terra. Quocirca aequius multo est ut boni uiri ad suarn originem naturalemque locum ingenti cum gaudio tamquarn ab exsilio in patriam redeant quam ut in alienum ma- ximeque a suo remotum detrudantur, hoc est, longius relegentur, sintque magis extorres; quod fieri nisi cum graui dolore cruciatuque non posset. Nam cum eo maiorem percipiant uoluptatem, quo propius ad hanc suam patriam accedunt, profecto maeror, quo longius abscesserint, erit grauior. (Quin etiam de beatitudine securi sua hic agent; quae absoluta non esset si quid metus aut sollicitudinis admisceretur. 34. "Nec umquam in aerumnas amplius et miserandam istam uitam detru- dentur; nam iustissimus ille et benignissimus mundi Princeps bona illis fide beatitudinem suam impartiuit. Idque ipsi futurum si scirent, miserrimi uel ob hoc ipsum essent. Sin nescirent, magnis de rebus essent a beatiore illo suo celati, densisque in tenebris ac ignorantia uersarentur earum rerum quae tan- topere ad ipsos pertinerent, et tristior miseriorque esset post tantam felicita- tem casus. Nec aliquid committi in posterum potest ab animis istis sanctis et perpurgatis, qui in clarissima luce ac cognitione agunt beatitudinis, fruc- tumque illius accipiunt, cur ex hoc loco et statu gaudiorum omnium merito deturbari debeant, et ad poenas atque ergastulum redigi..") 35 Haec cum dixisset, tametsi eram ipse commotus ac perturbatus, non mortis quidern metu, quam scitis me toties contempsisse, sed quod tendi mihi insidias a meis indigne ferrem, doleremque illos tam scelesta futuros mente. Tum et exemplum in rem publicain induci perniciosissimum exhorrebam: denique facinus impium, etiamsi nec a me nec in me concipiendum esset, non {128} poteram securus audire, (quanto minus in me, et quod indignius est, a meis). Venit tamen in mentem mihi patris mei qui me genuerat, rogauique an ipse, an pater Paullus ceterique, quos nos mortuos exstinctosque dicimus, uiuerent. "Quaere," inquit, "potins an uos uiuatis; nam nos plane uiuimus, qui tenebris illis, carcere, ac paene continua corporis morte dono Dei exsoluti sumus ac liberati; uos uero non omnino quidem mortui, sed nec prorsus uiui potestis appellari, tantum medium quoddam inter mortuos et uiuentes genus. Parum enim putas de uera uita detrahi sarcina ista corporis uestri? Vos scire non potestis, quos illa ita premit ut sensum aliarum rerum auferat; nos qui depo- suimus, quibus sensus rerum omnium est acutior, liberior, certior, scimus. 36. "Quid tu, non uides uenientem ad te patrem tuum Aemilium Paullum?" Dii uestram fidem, illum simul ac conspexi, quam sum uarios ob affectus la- crimatus! Contemplabar uirum illum qui me genuerat, qui me tam unice di- lexerat, tanta cum sanctitate et uirtute educarat, uirum quo fortiorem et ma- iore excelsioreque animo numquam haec res publica habuit, qui mihi fuerat pater, nutricius, imperator, magister, qui me semper in oculis tulerat. Ille me carissimum filium quanto putatis cum gaudio, complexus et osculatus? "Quid fies," inquit, "mi Publi, an quod sum mortuus? Atqui cernis me uiuentem." Compressi, ut potui, singultus et ploratum, qui non uocem tantum uerum et rationem mentemque ita turbabant, ut nec loqui possem nec quid loquerer scirem. 37. Tum ad patrem "Ego uero," inquam, "pater mi sanctissime atque op- time, tibi et uitam istam felicitatemque gratulor, et tecurn perpetuo esse cu- perem. Desiderium namque tui diutius iam ferre non possum; uellem idcirco huc ad uos continuo uenire, tum ut tecurn mi pater et cum auo meo Scipione uersarer, nostrisque maioribus, tum quod sicut de Scipione modo audiebam, ista uestra sola est uera non adumbrata uita; facile mortem ipse inueniam, quae est uia, ut puto, qua huc ad uos uenitur." 38. "Est quidem mors," inquit ipse, "uia, sed non quaeuis (mors), non illa uiolenta et accersita, quam ipse tibi obtuleris, sed illa qua dominans ipse et moderator mundi te ad se reuocarit. Si in uigilia aut in speculatione aut in {130} acie Lucullus te tuus imperator locasset, auderes nisi idem iubeat inde abire?" "Non sic a te sum edoctus, mi pater," inquam, "hoc enim esset uiolare disci- plinam militarem, prodere exercitum remque publicam." "Macte uirtute, in- quit; ita a Deo illo, imperatore uniuersorum, suae sunt rebus singulis assig- natae stationes, durae quidem illae, etenim tota uita uestra grauis quaedam (et permolesta) militia est, sed tamen necessariae, et quas non citra periculum graue deseras. 39. "Sunt enim confecti et constituti homines ex duabus partibus diuersis atque adeo contrariis (et inter se pugnantibus), animo corporeque. Quorum illum habemus cognatum naturae ingenioque astrorum, quorum forma, etsi interior ista quant uos spectatis quaemadmodum et caelestis caua est, exterior tamen est tumida et globosa, quae figura speciesque est qua caelos ignesque istos aeternos praeditos esse cernis. Eosque ignes sidera uos et stellas appel- latis, duobus nominibus quorum illud amplius est hoc atque capacius. Sunt enim stellae omnes sidera, signa uero caelestia singula, singulae stellae non sunt, sidera sunt. Quae omnia ex purissima aetheris parte Deus ille mundi sollertissimus effector procreauit, quae nihil aduenticium neque alienum ad- mixtum habent, calidaque sunt et perlucida, ignesque uitales et salutares con- sortes mentis ac diuinitatis. (Animum enim fabricator ille huius tanti operis de sua mente progenitum sparsit per caelos omnes, sideribus communicauit, ut eorum singulis singuli essent animi, seu uerius mentes; nobis uero ex si- derum ignibus mentes desumptae sunt, ut est uobis traditum a Platone.) 40. "Idcirco ut illa non cessant micare agitarique et perpetuo uiuere, neque exstinguuntur uel intermoriuntur, ita nec animus noster interquiescit umquam; quin dies et noctes siue uigilante corpore siue dormiente, ipse con- tinenter aliquid cogitet, meditetur, moliatur, agat, nec uicissitudines illas sen- tiat uel requirat laboris requietisque, quandoquidem nec eget quiete, cuius actuosa uita est; alimentum et cibus opus et motus. Mors autem esset ei ces- sare, sed nec cessabit umquam, neque exstinguetur, et tam diu futurus est {132} quam gens illa ex qua ipse est, astrorum ac siderum; uiuet, uigebit, cursus orbesque suos celeritate illa sua conficiet, cuius operis nullus umquam erit finis. 41. "Altera hominis pars longe diuersi generis ac ingenii, grauis, molesta, pigra, tarda, de terra sumpta, et proinde terrae simillima, quae toties inter- moritur, toties reuiuiscit, toties illustratur, toties obscuratur, plane carcer qui- dam, et uincula animis uestris circumdata. Qui animi idcirco hinc ad terram delapsi sunt, definitoque unicuique et certo temporis curriculo in ea moran- tur, ut imperante Domino illo atque auctore huius uniuersitatis excolant tueantur terram ipsam, nec obsolescere et situ squaloreque contegi patiantur (et contabescere). Quae terra in hac uniuersi orbis hominum deorumque communi ciuitate, seu potius templo, nam omnia sunt sacra, media sita est. 42. "Itaque ignis ille animorum de caelesti decisus conserue, alit, auget, sustentat uestra corpora, uitaque afficit et sensu. Siue igitur missi sunt animi nostri in corpora, tamquam legati ad munus aliquod obeundum, siue tamquam milites ad custodiendum et praesidendum loco alicui, siue tamquam serui in uincula ergastuli coniecti et detrusi, manendum ibi est nec uoluntario abeundum, nec fugiendum, neu perfringenda uincula, sed exspectandum quoad uel reuoceris, uel a magistratu illo et legitima potestate emittaris ex- emptus, ne uel tamquam legatus, qui demandatum munus contempserit, uel miles qui locum et stationem deseruerit, uel fugitiuus (quispiam), quod om- nium miserrimum est, ingentia supplicia luas, proque loco illo quem turpiter siue dereliquisti, siue refugisti, siue deuitasti, in alium intrudaris (quod omen princeps auertat mundi) acerbiorem, in quo des aeternas sceleris tui poenas, et dum uitam per uoluntariam corporis mortem quaeris, in aliam incidas mor- tem ipsius animi quamlibet immortalis. Sempiternus namque apud Orcum cruciatus, non is tibi magna uidetur animi mors? 43. "Quae cum ita sint, desine de uia illa cogitare, mi Publi, quae non huc ducit in deorum concilium, sed praecipitem agit ingredientem in tenebras locumque taetrum, calamitosum, horribilem. Persta in loco tibi a Deo assignato; {134} neu contumaciter quidquam seu segniter capessiueris ac negligenter, sed quam poteris optima fide atque industria officium tibi demandatum exse- quere. Ac interim dum uersaris istic, in copula et tamquam nodo humanae societatis coniunctionisque, iustitia, qua eximia uirtute tota res publica conti- netur, quaeque uiuendi disciplinam mortales edocuit, te exerce, et ex ea in illa praecipua eius seu parte, seu socia et comite pietate, quae magna quidem est erga parentes atque amicos sed multo profecto erga patriam maxima. Patria enim et parentes ipsos et amicos et uniuersos ciues complectitur comprehen- ditque, nec solum eos qui in praesentia sunt, uerum et posteros quoque, ea- que omnes omnium caritates pietatesque (una in se) continet; ita ut de nostris sanctissimis ueteribus fuerint qui filios suos pro patria occiderent, alii se ipsos certis uerbis deuouerent. 44. "Illos tu igitur in diligenda patria, in omni etiam iustitia imitare, quamquam nihil necesse babes pedem extra limen ponere ut quos imiteris quaeras, domesticis enim abundas exemplis. Scis quanta continentia, quanta aequitate, quanta animi moderatione gesserit se semper auus hic tuus, ut ma- luerit sua sponte (solum uertere et) Literni uiuere quam patriae libertatem quietemque interturbare. Ego uero, fili, quid fecerim tu ipse conscius et testis es. Ex Macedonica gaza, Perseo deuicto, cum ita urbem atque aerarium re- plessem ut ab eo tempore tributum solui desitum sit, quid inde in domum penatesque nostros praeter nomen gloriamque deriuauimus? Ex auctione meorum omnium bonorum uix redactum est unde dos matri tuae redderetur. Duorum tuorum fratrum intra septem dies mortem, quod pro patria inuidiae fortunae obiecti uidebantur, quanto animo tulerim quid opus est dicere, cum ipse tu totusque senatus et populus noster tam probe recordemini? His auus tuus, his ego uirtutibus, his alii, cum ex ceteris gentibus populisque permulti, tum uero ex Romano quam plurimi, in hoc nostrum unde decesseramus do- micilium rediimus. 45. "Haec una-non honores, non opes, non uani plausus, non superbia et fastus-est huc uia, in has sedes eorum qui, uita ista uestra optime et innocentissime {136} peracta, nunc uere et beatissime uiuunt, illumque inhabitant circum quem uides, fulgentissimum inter astra illa flammasque caelestes. Qui quo- niam est stellarum refertissimus, ideo tam insigni est praeter ceteros splen- dore, nec mente solum cogitationeque capitur et comprehenditur, ut illi par- alleli, ut signifer, ut finitor qui Graecis ôQCi;wu dicitur, sed oculorum sensu percipitur et notatur. Cuius latitudo ab eo profecta sidere quam uos Cassiop- eiam nuncupatis, ad caudam illius quem Scorpium, pertingit, longitudinem (uero) plerique a circulo eum boreali ad terminos tantum australes ambire rentur. Sed totum reuera circuit cingitque caelum, non satis tamen uobis con- spicuus, quoniam procul a sedibus uestris abscedit, cum in australes illos bo- realesque se tractus immergit. ya7,,a~Cau Graeci, Latini lacteum appellant or- bem, a fulgore tam denso ut lactis prae se speciem ferat. 46. "Quin et more illius gentis, ne nihil non restet fabulis foedatum, com- mentum tradunt lunonem Mercurio infanti, insciam qua matre esset natus, mammam praebuisse: quem cum e Maia natum rescisset subtraxissetque mammam, subito effudisse inter astra multum de lacte ubertim defluente, idque esse illius uestigium quod uos serenis noctibus spectatis. Alii non Mer- curio sed Herculi attribuerunt fabulam; qui cum lunonis nouercae uber aui- dius sugeret, non capiente infantili ore, tantum lactis in caelum decidisse quantum a uobis nunc cernitur. Sunt qui de Rhea et loue nescio quae refe- rant. Sed ea omnia otiosis, ut puto, sunt auribus (atque animis) conficta. 47. "Quid mirum eiusmodi esse ab iis inuenta, quorum totum erat studium uanitati et stultitiae multitudinis seruire, cum philosophi nonnulli etiam de grauissimis, parum scite de eo ipso circulo diffinierint! Pythagorici namque uiam illam existimarunt esse quam incendit errore suo Phaethon Solis filius. Primum rem asserunt commenticiam, tantisque philosophis indignam; deinde, ut in gratiam illorum totam illam Phaethontis fabulam ueram esse {138} fingamus, si solis currus usque adeo partem illam inflammare potuit qua aberrauit, orbita illa qua sol perpetuo per duodecim signiferi commeat signa quamobrem non multo est incensior et candidior? Anaxagorici uero et De- mocritici ea quae sol splendore suo collustrat astra fulgentia micantiaque esse perhibent; quae secus, haec uelut concretum obtinere lumen, et ceu lacteum quendam nitorem, qui est stellis omnibus proprius; idcirco quern caeli trac- tum obiectu terrenae molis sol non contingit, eum ita lacteum per noctem a nobis conspici. Verum id quo fieri possit modo non uideo; tum quod terrae umbra supra eum non extenditur, quem Mercurium dicitis, tum quod mutato sole circulum ipsum lacteum alio transferri necesse esset. Non sunt ergo hae quas illi attulerunt tam lactei splendoris causae, sed ea cuius paulo ante me- mini, quod scilicet densissima sint eo loco minorum agmina stellarum." IV 48. Haec ille quidem dixit, ego uero ex eo loco coepi et circumspectare et despectare singula, faciesque ipsa mundi turn demum pulcherrima mihi uisa est, et merito iudicaui x6oµou a Graecis dictum, quasi ornatum et elegantem, a nobis mundum, quasi lautum, purum, nitidum. Nihil erat obtutui meo tamquam obex oppositus: non mons, non siluae, et nemora, non nebula uel caligo, non terra ipsa, quae exiguitate sua impedimento mihi neutiquam erat quo minus ex illo excelso loco aduersum illum australem uerticem despec- tarem; omnia mihi erant exposita et patefacta. Itaque eas stellas uidi, et quae in inferiore hemisphaerio fixae conspici a nobis e terra non possunt, et quas etiam in superiore illo hebes noster obtutus non cernit, cum sint ipsae, uel quae a nobis existimantur minimae, incredibili magnitudine et uastitate. 49. Quis enim fuisset umquam suspicatus minimam illarum omnium stel- larum maiorem esse hac tota nostra, quam tot gentes populique incolunt, terra? Atqui ita esse illic perspexi risique, ut aliis plerisque in rebus, ita et in {140} ea ipsa Epicurum, cui solem stellasque non multo quam uideantur maiores esse placuit, et ipsa terra perexigua mihi perque breuis uisa est, adeo ut pae- niteret pigeretque me maiores nostros nosque ipsos propter rei tam angustae angustissimam tenuissimamque partem tot bella suscepisse, tot tumultus, la- bores, aerumnas perpessos esse. Haec mecum reputans, contemplabar ter- ram, coniiciebam oculos in Italiam, in Siciliam, Hispaniam, Africam, mino- rem Asiam, Illyrium, Graeciam, quas ego uix in terra discernere poteram, quae exilia puncta tot nobis mala(, tot clades) peperissent, uidebamque omnia non fuisse uel minimo bello ex iis quae gessimus digna. 5o. Tum Africanus "Mi Scipio," inquit, "etiamnum te illa humana despica- tissima tenent, et ad se retrahunt? Nec reputas tecum quem in locum ueneris, in quae tam ampla tamque magnifica et augusta templa adductus sis, quae nemo potest incolere nisi sacris bonae mentis et erectae, illaque uilia despi- cientis initiatus? Hic omnia sunt sacra: tu profana illa adhuc spectas, ad illa fereris? An non consideras quibus ex rebus constent sancta haec mundi do- micilia, delubrumque hoc ex uniuersitatis natura compactum? Quod totum Deus ipse progenitor eius dominusque implet, in quo toto sacra illi et caeri- moniae perpetuae ac sempiternae fiunt. 51. "En tibi omnia, tamquam corpus unum, ex nouem composita et con- nexa sunt orbibus, seu ut aptius dicam, ex nouem sphaeris siue globis. Latine enim sic uocantur qui formam hanc rotundam sortiti sunt, tamquam sibi cum primis decoram et congruentem siquidem ea sola omnes figuras continet: nihilque habet asperitatis, nihil offensionis, nihil inclusum angulis, nihil an- fractibus, nihil eminens, nihil lacunosum, neque hanc aequalitatem motus constantiamque ordinum in alia forma facile seruare posset. Primus est ille supremus nidus, ut ita dicam, totius naturae rerum, atque adeo natura ipsa, extra quem nihil omnino, intra quem sunt uniuersa, quae ipse circumfiexu et ambitu suo tegit ac fouet, magnum et uenerandum numen, tot stellis, hoc est animis mentibusque diuinis atque immortalibus, ornatum et aptum, quod motu suo ceteros secum rapit et circumagit globos, uicissitudines diei noct- isque (uobis) ostendit. Sparsam orbe toto naturam (cogit,) moderatur, temperat {142} uirtute illa sua immensa atque admirabili per uniuersitatem mundi dif- fusa, et singulis rerum pro suo cuique captu distributa. In eo et cum eo torquentur uertunturque sidera illa inerrantia et fixa cursu aeterno, nec quiescunt umquam, quando ea est illorum ignium uis et natura, ut in uigore, motu, actione uiuant, exstinguanturque si torpeant, si cessent, si uel momen- tum temporis resistant. 52. "Ab hoc summo globo, quem et mundum et caelum uocant, septem illi comprehensi sunt, qui, quamquam illa insuperabili caeli ui cotidie rapiuntur, in occidentemque ex oriente supra uos, sub uobis ex occidente in orientem contorquentur et conuoluuntur, suo tamen quisque incessu ac progressu, longe diuersa atque adeo contraria itinera spatiaque conficiunt, uidelicet su- pra uos ab occasu in ortum, sub uobis ab hoc in illum, errantesque a nobis eae dicuntur stellae, quoniam e Graeco uertitis planetas, cum nihil minus agant quam errare. Certi sunt enim illorum siderum meatus definitaque lege et ratione comprehensi, uerum errant, id est uagantur, quod cum singula statis suis temporibus alias recedant, alias antecedant, alias abeant, alias subsequan- tur, alias celerius moueantur, alias tardius, quandoque ne moueri quidem, sed ad quoddam tempus insistere uideantur, fit ut tum inter sese coeant, tutu se oblique respectent, tum a se longis interuallis dissita et disiuncta sint, qui ip- sorum mos et modus causam Graecis nobisque praebuit, ut ea errantia uoca- remus. 53. "Quorum altissimum eamque ob causam minimum uideur illud, cum sit ingenti mole, etiam aliis collatum, quod Saturni esse uos mortales dicitis. Talia enim nomma nos hic in caelo non noscimus, sed feriata Graecorum leuitas non contenta templa illa uestra marmorea eiusmodi impiis foedasse et conspurcasse deliramentis, etiam haec in nostra caelestia uoluit penetrare. 54 "Neque enim Saturnus ille rex Cretae, neque eius impius in patrem filins luppiter, neque cruentus et crudelis Mars, neque turpe illud scortum Venus, neque Mercurius ille fur, nec quis alius ex coetu illo facinorosorum et consceleratorum hominum, non dico stellae non sunt, neque enim possunt, cum hae sempiternis fuerint saeculis, illi paulo ante excidium Troiae uixerint, {144} sed nec in has beatorum sedes conscendere, ad quas nisi optimis et innocen- tissimis uiris aditus nulli patet. 55. " Quod si quis ueteres illos et, ut noster Ennius solebat appellare, cascos, tum nostros, tum Graecos aliquid nominibus illis uelasse ac texisse crediderit, quod uulgus imperitum ignoret, ut Panaetius tuus reliquique Stoici arbitran- tur, libens eam priscis hominibus sapientiam in gratiam nostrorum maiorum tribui patiar, ita ut sit stella illa Saturnus quasi saturans se annis, uel quod inter uaga sidera plurimos consumit annos antequam cursus atque orbes suos peragit, triginta uidelicet, uel quod ipsum esse uoluerunt qui rationes tempo- rum contineret. Idcirco xp6uou esse dictum, quasi XQôuou: ex se ergo natos annos uorat, quia consumit aetas temporum spatia, annisque praeteritis insa- turabiliter expletur. cpaCuos quoque a Graecis uocatur, hoc est apparens, quod mirabiliter se aperiat et occultet, modo antecedendo, modo retardando, modo uespertinis temporibus delitescendo, modo matutinis se rursus osten- dendo, nec paucioribus per singulos annos diebus triginta uobis se subducat, nec pluribus quadraginta. Cuius candidus est fulgor liuore admixto, gelidae ac rigentis naturae, iratae atque infestae terris et corporibus humanis. 56. "Hunc sequitur Iouis, ut populus existimat, siue Saturno et Ope genitus Cretensis ille, siue Arcas patre Aethere, siue alius Arcas item patre Caelo, qui Athenis regnauit, populosque illos simulacra deis ponere docuit. Quorum nullius est stella illa quant luppitrem multi uocant, quasi iuuantem patrem, et utrumque enim est luppiter et louis; hinc sui sunt utrique casus. Est enim haud dubie sidus illud iuuans pater, claro illo splendore benignum ami- cumque generi humano; duodecim annis percurrit spatia uiamque ex aeterna lege rectoris omnium praestitutam; cpaÉ*wu (etiam) a Graecis haec stella quasi lucens dicitur, adduntque fabulatores illi hunc fuisse pulcherrimum omnium eorum hominum, quos Prometheus de luto finxerit, idcirco immortalitate donatum esse. Solis (fuisse) filium tradunt alii, qui inscitia aurigationis de curru delapsus incenderit maria et terras. 57. "Post hunc sequitur rutilus ille atque igneus uiolentusque Mayors, quasi magna uertens, inde elisis aliquot litteris Mars, et Marspiter uocatus, qui praesidere {146} ui atque ardore, suo hello creditur, nec sine ratione 'magna uertens' nominatur. Quae namque res maiora uertit et commutat quam bellum? Quid quod nullius sideris minus est obseruabilis cursus quam istius? Et bello estne aliquid magis uarium, anceps, lubricum, praeceps? Herculis esse nonnulli hoc astrum dicunt, quod ille bellis, uiolentiis, raptibus, direptionibus, latrociniis, et aliis quae bellum fieri gaudet multum delectatus sit, multum orbem infes- tarit. Qui cum talis fuerit, quis nisi et ipse cum illo eodem Hercule insaniat, in haec sanctissima domicilia et innoxiorum hominum sedes peruenisse cre- dat? 58. "Neque enim per cruorem stragemque generis humani ascenditur in caelum, cum humanitas, benignitas, mansuetudo sola paene sit in hunc locum uia. Qui namque fieri potest, ut officio illo suo hominum generi a Deo com- misso et mandato, is recte fungatur homo, cuius facta quam longissime ab humanitate, hoc est a natura ipsa hominum, recedant? Inducti sunt in mun- dum homines ut aliis alii prosint, opemque et auxilium indigentibus ferant (, omnesque se mutuo in commune iuuent). Quomodo igitur potest uel homo esse is, qui tam multos laedit, uel non esse crudelis fera, cui est cum tanta humanae gentis parte susceptum bellum, quique illi permagnam attulit iac- turam clademque? Neque uero ipse tam multa Carthaginiensium milia occidi, sed cum patriam tueri ac seruare conor, caeci illi atque furentes in mortem irruerunt, ut nocerent. Nihil enim mihi magis erat in uotis quam illos omnes, ad saniorem praesertim reductos mentem, conseruare; sed ipsi in mucronem gladii mei, quern pro patria tamquam murum opposueram, neque enim alius proderat murus, ira atque odio dementati se coniecerunt. 59. "Ceterum ad stellam redeo: nup6ets haec stella a Graecis nominatur, quod exiguo corpore non dissimilis sit prunae; ex cuius nimio ardore et Sa- turni frigore, luppiter ille eis interiectus temperatur, fitque usque adeo mitis, mansuetus, beneficus Deus. {148} 6o. "Situs est in medio stellarum errantium loco sanctus ipse sol, cuius per- magnam uoluit pater ille uniuersitatis in tota natura uim esse et potestatem: de quo sidere numquam possent pro dignitate satis multa dici. Accendit enim Deus ille summus solem, tamquam facem, non mortalibus tantum sed uni- uerso etiam mundo ipsisque adeo uniuersis sideribus. Omnia enim ab eo lu- men mutuantur, etiarn quae ex sese lumine non carent, ipseque sol uelut duc- tare uideur choream hanc caelestem, ac moderari et regere haec diuina lumina. Etenim tamquam praefectus mundi terras, elementa, caelos, tempora gubernat ac tuetur. Ab eo uicissitudines illae uestrae exsistunt dierum et noc- tium, hiemis, (ueris,) aestatis, caloris, (teporis,) frigoris, frondium, florum, fructuum, mensium, annorum. 6i. "Hunc sapientissimi uiri merito mundi esse animum, seu uerius men- tern affirmarunt, omnia exaudientem, omnia intuentem, prouidentem omnia, et lumine caloreque illo suo masculo et saluberrimo uniuersae rerurn naturae consulentem, ita ut nonnulli ex Graecis sapientiae sectatoribus non aliam ob causam inductos esse in mundurn mortales censuerint quam ut solem, admi- randum Dei opus, intueantur et contemplentur. Falso quidem (illi), sed ta- men sic opinati sunt ex admiratione tanti sideris. Sol dictus est a nobis, uel quia solus ex omnibus sideribus est tantus, uel quia cum est ortus, obscuratis omnibus, solus exstat et apparet. Graeci multis uariisque eum nominibus nun- cupant; est enim Delius quod omnia Sr1Xoi, hoc est aperta et manifesta suo lumine atque splendore monstret, et Phoebus quod omnia cpot(3â, hoc est purget, et Nomius quod uniuersa us tri, hoc est uel pascat uel suis certis tem- poribus distribuat, et Ulios apud Milesios quod omnia oubkEt, hoc est sanet: hinc nostrae Vestales indigetant "Apollo medice," sed Apollo, quod frequen- tius apud illos est, nominatur uarus de causis, turn a iactu radiorum, quae iacula illi confingunt esse ((idcirco apud Homerum éxrj3oXos éxatr~(3r ~zrls, et éxàepyos; pharetram ei appingit cum arcu et sagittis aureis)), tum a per- nicie, quam in peste affert animantibus. Ex tuis Stoicis sunt qui putent âat6XXwuu nominatum, quasi non plures ipse, uel alü similes sint, sed unus solummodo; ex quo fonte perhibent nonnulli a nobis esse solem dictum. {150} "Sub sole Venus locum obtinet, non Cypria illa e spuma procreata fia- gitiosum et probrosum scortum, nec illa e Caelo et Die nata, nec ex loue et Dione progenita, nec Syria Cirrhoque concepta, quae dicitur Astarte(, Adon- idis coniunx). Ex quibus quae fuerit pessima deliberari non potest. Omnes, ut puto, fuerunt nequitia et flagitio pares. Sed caelestis illa hominum et di- uum uoluptas, quae diurno exortu genitalem ilium spargit rorem, quo non terrarum modo conceptus implet, sed animantium quoque stimulat. Ideoque etiam alma est ab alendo nuncupata, conspicua magnitudine et luce, ita ut ad serum lunae, ad matutinum solis aemula sit, sequitur enim occidentem solem, et tunc Vesperus uocatur, ut dicit familiaris noster Ennius, ut Plautus Vespe- rugo; praeuertit solem orientem, tunc Lucifer a nobis, a Graecis cpwacpoeoç. 63. "Claritas in hoc est tanta ut unius huius stellae luce umbrae reddantur, quae fulgori emergentis solis aliquamdiu conspicua non cedat. Neque is nitor eiusdem est et ad uesperum coloris et ad mane, matutinus namque est can- dens et gratissimo refulgens albore, uespertinus est rutilus, talisque conspici- tur quoniam diurno solis feruore aer ille uester incensus est. Graeci astrum hoc alii Isidi alü lunoni dederunt, alii (Marti, plures) Veneri. Sunt qui non Venerem uelint esse ceterum quemdam Aurorae et Cephali filium, qui de forma cum Venere certauit. Sed satis erat a seriis negotiis Graeculis illis otii, cum haec comminiscerentur. 64. "Proximum Veneri est sidus ut uos dicitis Mercurii. Nos Mercurium ilium ex Maiae stupro genitum, palestrae institutorem, furtorum deum, numquam hic uidimus, neque enim furtis fauent dii; minus eum cui Caelum fuit pater, Dies mater, quo quid dici potest obscenius? Nec impostorem ho- minum Trophonium, Valentis et Phoronidis filium(, nec alterutrum Aegyp- tiorum Trismegistum). Graeci stellam banc Stilbontem nominant, bene illi quidem si modo a lucendo uel splendendo dictam putant: sin ueto hunc e Dionysio et Proserpina productum uolunt, ilium qui in Nysa recens a patre condita educatus sit, tale est hoc qualia reliqua, ineptum scilicet et puerile. Paruum est hoc astrum si cum Lucifero componatur, acuto et radiante fulgore, {152} uersatili ingenio atque natura: qualiscumque enim fuerit cui se adiungit planeta, tale et ipsum continuo redditur. Ea res locum aperuit fingendi nun- tium esse Mercurium et ministrum deorum, quando eorum uiribus potesta- tique obsequitur. 65. "Atque haec quidem duo sidera Mercurii et Hesperi ita comitantur so- lem, ut cum tria reliqua interdum quarta, interdum tertia signiferi circi parte, nonnumquam signis sex, hoc est dimidio signifero, partibusue centenis octo- genis a sole abscedant, Vesperus uero numquam pluribus senis quadrage- nisque separatur, hoc est sesqui signo. Sunt qui plures huic cumulo partes addant, sed nulli duo signa excedunt, ne attingunt quidem integra; Mercu- rius modo septem et uiginti, ut cum occidentalis est in Leone, modo duode- triginta, ut orientalis in Capricorno, in quo ipsi altissima absis est, numquam longius partibus triginta, id est signo uno sese abducit, tum anteuertens tum subsequens. Tantaque haec solis uicinitas ab incursu turbinis terrenae illius umbrae Mercurium tuetur. Itaque deficere nulla ratione potest, siquidem sol in aduersam sibi partem terrae umbram semper iacit, qua in parte numquam Mercurius deprehenditur, comes perpetuus solis ac uelut assecla. 66. "Ultima ex sideribus est luna, instabilitate et mutatione perpetua sua paene monstro similis, a lucendo appellata: eadem enim est Lucina et Diana, quod noctes quasi dies efficiat, nam in remedium tenebrarum ab architecto mundi Deo inuenta est, quae ex se nihil omnino lucis habet, souda moles est densaque admodum, sed leuis tota, aequabilis, tersa. Quo fit ut uibratum in se splendorem, quoniam asperitatis nihil habet ubi haerere queat, totum re- fundat ac reuibret, quemadmodum in gladiis armisque praenitentibus uidetis fieri. Accipit igitur quidquid blandae illius et femineae lucis ad uos transmittit a fratre suo sole. Hauriunt quidem et reliqua omnia sidera lumen ab hoc luminis copioso, puro, perenni fonte, sed non id totum quod habent, luna uero totum: nam ex se obscura est, quod uobis a terra sereno caelo recentique tuna attentius spectantibus cognitu perdiflicile non est; cumque impari ce- leritate sol et luna meent, cum luna soli subiicitur, tum praeuertens paulum ab eo seiungitur, tum aduersa illi opponitur, tum sequens ad coitum redit; qui cursus lunam tam multiformem mortalibus ostendit. {154} 67. "Nam cum coeunt lunaque silet, ea ipsius facies quae uobis conspicua est non illustratur; illa tota lucet quam nos hic intuemur, ut quintodecimo hinc die, cum e regione opposita aduersaque omnino soli est, signisque ab eo sex distat, caelestis facies obscura est, terrestris tota fulget. Interlunium porro maius numquam est duobus diebus: tertio die nouam formosamque faciem ostendit terris, idque ab occasu solis, nec umquam illa nocte integram horam sese fruendam praebet; quantumque tunc uobis illuxit, tantum in singulos dies sibi ad moram uobiscum addit, usque dum plena est, ita ut interim nas- centis adiuuet solis lucem ex pleno suo orbe. Contrariis gradibus illis quibus uenerat, ad coniunctionem solis remeat. Unde fit ut cornua crescentis orien- teur, occidentem decrescentis spectent, auersa uidelicet a sole semper. Huius enim splendor in quam partem lunae incurrit, totam eam semicirculo maiorem ita collustrat ut contingere se coni uideantur: incidit enim lux ingen- tis globi in (materiam) multo minorem. In altera uero portio illustrata metas suas iacit, effigiemque cornuum reddit, uulgoque sic appellatis, intra quae lux illa non penetrauit. Quae cornua cum nulla putatis esse tunc nos uidemus: neque enim ullum tempus est ac ne horae quidem momentum quo luna omnes eas facies, quas uobis intra quindecim dies profert, non retineat. Simul et corniculata, et aequa portione facta, et dimidio maior, et plena est, sed uarie uarus in locis, nisi dum mucro terrestris umbrae in earn ingruit, quo tempore, ut Sulpicius Gallus commilito in Macedonia tuus, paire hoc tuo im- peratore, uos docuit, laborat lumenque amittit. 68. "Quo magis miror fuisse non qui haesitarint modo, uerum et qui asse- uerarint lunam terra maiorem esse, cum tota ipsa luna terrestris umbrae in- uerso turbine, etiam tam procul extenso (cum is quo longius abit, hoc artior atque acutior fiat) comprehendatur. Hoc est igitur sidus quod, cum sit remo- tissimum a caelo, mortalibus caducisque rebus proximum, minus de uirtute {156} illa et praestantia diuinitatis sortitum est. Ideo nec lucem ex se ipsum habet ullam, et qua beneficio solis ornatur et instruitur, maleficio umbrae illius te- nebrarumque spoliator orbaturque. 69. "Infra lunam omnia sunt fluxa, decidua, senio, morbis, uitiis, casibus, mortique exposita atque obuia, nec natura eorum, etiamsi externa uis abesset, sineret illa esse admodum diuturna, nedum sempiterna. Sunt enim ea con- ditione ac lege progenita ut suis statutis certisque temporibus uitam illam suam tamquam mutuum reponant, et ei quae credidit naturae reddant atque soluant. Soli humani animi, quoniam de mente illa caelesti desumpti sunt, aeternum etiam perdurant et uiuunt non minus quam ignes hi caelestes, quo- rum gente et cognatione tenentur. Neque enim fas est nec umquam erit par- tem aliquam diuinae mentis naturaeque interire. Essent enim hi omnes caeli, omnia haec astra, in luctu, si quis ex gente et familia sua exstingueretur. At in hoc caelesti templo non modo perire nihil, sed neque maeror, neque planc- tus, neque lacrimae, nec ulla denique perturbatio excitari potest. Haec in ter- ris sunt multa et uaria et perpetua; huc nemo uenit nisi purgatus earum re- rum non tantum uoluntate, uerum facultate etiam ac potestate. Ecce tibi sedes et templa nostra, in quibus geniti sumus, ad quae uirtute duce reuolamus. 70. "Haec cum molitor ille ac fabricator tanti opens coniungere connecte- reque cum terrena soliditate uellet, nullum inuenire potuit aptius uinculum quam id quod proportione quadam, ex se atque ex iis quae copulat, unum efficit. Tunc enim demum perficitur ut coniunctio ac constructura dissolui haudquaquam facile possit. Cumque unicum medium, inter tam diuersa ex- trema quae coagmentari cohaerereque oportebat, nullam satis congruam proportionem obtinere posset, duo sunt media quaesita et interiecta, aer et aqua, tam commode inter se apta et commixta, ut si ex hoc loco in terram descendas, totum illud interuallum unum dicas esse corpus, quod sensim fit terra. Si (enim) ex terra huc ascendas, unum putes esse corpus, quod sensim {158} fit caelum: usque adeo nihil ex abrupto cum alterius dissidente natura com- pingitur et aptatur. Suprema enim aeris pars, raptu feruoreque caelorum in- flammata, caelum adhuc uidetur (esse), sed degenerans et tamquam nothum. Media non omnino ignis existimabitur, sed neque nebula prorsus caligoque infima densitate sua aquae simillima sit. Extima porro aquae facies aer potins habeatur quam terra, aquae illa pars, quae terram attingit et lambit, sic lutum est ut citius terra iudicetur quam aqua. 71. "Haec est mundanae uniuersitatis artificiosa structura, sapientissima et ueneranda machina. Nouera sunt globi, caelestes octo, terrenus est nonus; aqua et aer et hic proximus caelo ignis qui spirabilis naturae pars est sed incensa et ardens, media siue uincula sunt caelorum ac terrae, quae medium locum totius mundi occupauit et insedit, qui in rotunda forma infimus est, cum ambitus sit supremus: quacumque enim ex parte terram spectes, humil- lima omnium est. Caeli semper sunt excelsi, sublimes, surnmi. Idcirco un- dique ex omni mundi parte res leues euolant assurguntque in caelum, pon- dera uero suapte pronitate praecipitantur ad terram, et utrumque lineis rectis, paribus angulis. Neque enim per latera terrae altrinsecus grauia defe- runtur: alioqui uel ad caelum usque peruenirent, uel pensilia aere hoc medio subsisterent, quod fieri nequit. 72. "At uero moles ipsa terrae, in medio naturae quasi librata, sempiterna quiete torpet: nam moueri eam uel ante uel pope uel ad laeuam uel ad dex- tram, uel ad id quod uobis uidetur sursum uel deorsum, ingenium mundi non sinit, quia quoquo uersum moueretur ascenderet. At in se torqueri et reuolui parum conuenit, quoniam uestigia turn hominum, tum ceterorum animan- tium consistere in illa continua uertigine firmarique non ualerent." Sic ille. Mihi uero illa omnia usque adeo magna mirabiliaque uisa suns, ut stupens et attonitus mei obliuiscerer dura ea contemplor. {160} 73. Gum ergo haec dixisset Africanus paulumque institisset, ego, uelut eius excitatus silentio ac quiete (usu enim uenit, quibus ex tranquillitate et conti- cescentia obrepserit uel somnus uel stupor, eos sonitu aliquo solere experge- fieri, quibus ex strepitu ac murmure, eos expergisci si is strepitus conquie- uerit), cum igitur ex altissima illa admiratione ad me rediissem audiuissemque concentum, cum quo nullus ex nostris istis mortalibus, siue magnitudine siue suauitate comparari ulla in parte potest, rogaui quisnam esset is sonus. "Hic est," inquit Africanus, "qui ex motu confrictuque caelestium corporum exci- tatur; rerum enim ipsa natura fert ut omnia cum agitantur ac sese contingunt corpora sonitum emittant, siue ea dura sint densaque et compacta, uelut fer- rea, aurea, argentea, terrea, saxea, lignea; siue mollia raraque, uelut aquea, aerea. Quod si illud uestris in praetenuibus perque exiguis consueuit molibus contingere, quanto magis ex istis tantis magnitudinibus sonus incredibilis red- detur? 74. "Tanto profecto maior quanto haec et maiora sunt, et celerius quam illa agitantur, maioreque sese atterunt ui. At soni isti, cum a diuinis oriantur corporibus optimaque diuina atque immortali naturae parte, (quae numquam temere agitatur,) absurdos esse, horridos, taetros, incompositos, inconditos, inconcinnos, existimari las non est, cum de crepitaculis, crotalis, cymbalis, fidibus uestris dulcissimi edantur concentus( et humanis auribus gratissimi. Quod si numerosa ars ad harmoniam requiritur, qui motus excogitari possunt aeque ordinati, uel ad numerorum congruentiam sic apti descriptique ut cae- lorum?) 75. "Namque maximus ille uniuersitatis huius auctor et aedificator, infe- riora ista uestra abiectissima et despicatissima numeris quaeque suis cum dis- tinxerit, suauique consonantia et harmonia, uti Graeci dicunt, instruxerit et decorauerit, pulcherrimas istas moles, immortalibusque et diuinis mentibus animatas sine harmonia, sine concentu, sine compositione illa, cum recta et undique secum consentiente numerorum proportione reliquisse, quis possit credere, cum ne corpora quidem uestra, quae ex terra uinculisque temere agitata et caducis conflata et concreta sunt, concentu hoc carere possint? {162} Admirabilis enim concinentia est in corde, pulmonibus, cerebro, oculis, neruis, uenis, omnibus denique membris corporis et partibus, quamquam consonan- tia haec ab animo in corpus demanat. 76. "Quod uel ex eo manifestum apertumque est, quod in cadauere totus hic concentus, et tam apta sibi numerorum iunctio et constructura exstincta, apparet prorsus et dissoluta. Atqui animus ex hoc suo domicilie in terram corporaque hominum deturbatus ac depressus, et musicos motus certa ra- tione numeroque, quos hinc secum detulit, seruat, in corpusque transfundit et musicis cantibus ita exhilaratur atque excitatur ut memor domus ortusque sui ad eum se existimet redire. Quod uehementius (manifestiusque) faciunt pueri, qui cum recentes hinc discesserint, melodiam et concentum supra modum attenti auscultant admiranturque. Nam cum simile quiddam illis sonis percipiunt, quos hic soliti erant audire, tunc uelut admoniti et tacti re- cordatione harum rerum stupefactique, comprehendere et dignoscere ne- queunt quem in locum tam suae naturae alienum atque contrarium, tam in- solitum et perturbatum demersi sunt. Eoque magis animi nostri de bac sua patria cogitant et memoria repetunt, quo et cantus illi caelestibus istis simi- liores et ipsi animi generosiores et sublimiores sunt. Effert namque concentus nobiles praestantesque animos, abiectos uero et colluuioni sordibusque cor- poris immersos, ad uoluptates magis spurcitiasque propellit ac deprimit. 77. "In caelis porro omnis suauissimae symphoniae, quae concludi et com- prehendi inter acutissimum et grauissimum potest sonum, ratio inest ac mo- dus. Princeps enim ille totius naturae, stellifer orbis, incitatissimo cum rapia- tur cursu, acutissimum sua conuersione sonitum elicit. Sic enim ingeniis rerum comparatum est ut quicque uelocissime fertur ita acutissime sonat, et contra, ut tardissime et maxime lente, ita grauissime atque hebetissime. Quo fit ut luna ipsa quae omnium lentissima est grauissimum sonitum emittat, nam de terra, quam dixi dudum nonam esse, nihil attinet dicere, quippe quae segnis omnino, muta surdaque est, haerens medio mundi affixa loco, neque inde uel transuersum digiturn abscedens. Ideo ad consonantiam banc mun- dique totius cantum conferre nihil potest, cum omnino nihil sonet uel {164} strepat, (nempe immobilis). Ex istis autem caelestibus globis, etsi sunt octo, sep- tem tamen dumtaxat distinctae rationes diflèrentesque uocum sonorumque moduli consurgunt. Sunt enim interualla haec sonorum imparia. Nam si paria essent, una solum ex illis et tamquam simplex incompositaque exsisteret uox, nec harmonia constaret ulla, quae in uarietate sonorum modorumque pro- portione deuinctorum sita est. Quemadmodum ex Mercurio et Venere unicus modus tenorque nascitur soni. 78. "Hi ergo globi inaequales illi quidem, aequalitatem tamen compara- tione proportioneque seruant inenarrabilem, ex qua dulcissimus ille et sem- piternus concentus efficitur, septem distinctus uocibus, sonisque commixtus et temperatus. Nam in Mercurii Venerisque orbibus, ut dicere incipiebam, eadem est soni uis, idem modus. Idcirco una est dicenda uox tametsi gemi- nata. Ambitus conuersionesque eorum siderum hoc indicant. Quorum Mer- curius, qui est inferior, nouem diebus ocius quam Venus peragrat et conficit suum orbem. Tum et illa duo circuitu suo non ambiunt totam terram, sed eius tantum latus quodpiam circumscribunt, contrariasque habent reliquis sideribus apsidas, nempe sub terras, hoc est domicilia uestra. Nam re uera supra terram semper decurrunt. Verum enimuero tantum de orbibus istorum ad austros uergit quantum de aliis ad septentriones, quo fit ut cum reliquae errantes stellae quando a terra maxime sublimes se efferunt, tunc demum pigerrimo agantur motu, hae contra, tum demum incitatissimo. Illae celerri- mae sunt in occasu uespertino, hae numquam alias tardiores et segniores; cumque illae, simul ac exortu matutino sunt defunctae, reprimere motum festinationemque incipiant, hae tum primum addunt gradus et effusius sese concitant et conuertunt. 79. "Quapropter una est ratio uocis sonique in utraque, in aliis singulae sunt singulis, quas Plato uester Sirenes appellauit. Neque enim uidit quibus uocibus has ipsas posset conferre, nisi illis quae uulgo dicuntur esse omnium suauissimae atque dulcissimae, ita multum ut nauigantes ab instituto queant cursu auertere, et amisso periculorum sensu in mille discrimina mortesque harmonia cantus sui transuersos agere ac praecipitare. Hos uero caeli sonos, ex quibus simul omnibus unus exoritur consonans consentiensque cantus, {166} Pythagoras aliique permulti maximi et praestantissimi uiri neruis fidibusque, quantum a caducis firmissima et sempiterna referri poterant, expressere. Lenitique dulcedine illa concentus ac demulcti, ita dum inter hommes age- rent, uixerunt, ut sibi uiam munirent qua ingressi recta in has sedes ueram germanamque suant patriam reuerterentur; sicut et sibi eiusmodi fecerunt uiam ii qui clarissimis et optimis ingeniis in corpore inclusi cum essent, non corporalibus se studiis exercitamentisque dediderunt, non uoluptatibus, non uitiis ac sceleribus, sed iis agendis quae, ex his caelestibus animis nata, in eis- dem alta et exculta, uestros quoque istis gentiles decent animos, (cuiusmodi sunt) iustitia, continentia, prudentia, pietas, scientia, sapientia, quae iure di- uina studia nuncupantur. 8o. "Vides enim diuinas has mentes uirtutibus illis praeditas ornatasque esse, quod imitantur animi uestri, si modo non usque adeo in corporis na- turam stuporemque ab bac sua pulcherrima degenerant origine. Nam ut quisque animus excelsissimus et generosissimus est, maximeque diuina mente praestans, cogitationique multae ac crebrae loci huius ex quo profectus est, et a quo peregrinatur deditissimus, ita et plurimum uirtutibus illis dat operam et citissime atque facillime huc redit, nempe compendiariam in primis atque expeditissimam uiam ingressus. Verum sonitus hic quem admiraris intelligi a uobis in terris non potest. Nam ut audiatur a uobis, praestantior tamen est quam qui a uestro stupidissimo crassissimoque capi dignoscique auditu possit. Estis enim ad illum uelut asini ad lyram. 8i. "Sed quod magis credo, non exauditur illa de causa quod facultas et uis auditus uestri, exilis et perquam angusta cum sit, nequit amplitudinem hanc sonorum capere. Neque uero sensus uestri possunt alia percipere et sentire, nisi quae latitudine suarum uirium concludere possunt et comprehendere. Reliqua quae et ipsa maiora sunt, complecti et sentire si uelint, neque asse- quuntur quod cupiunt: et cum nequiquam fuerint connisi tamquamque col- luctati, succumbunt, ac tum uel magna ex parte debilitantur uel interim etiam {168} exstinguuntur atque intereunt; uelut si quis fulgentem in occasu sudo sere- noque aethere solem intueri contendat, id diutius si fecerit, usque adeo ocu- lorum eius acies caligine ex immodico illo fulgore effusa retundetur et lan- guescet, ut aliquamdiu postea nihil possit cernere. Quod si pergat id crebro facere, totam sine dubio cernendi uim uirtutemque amittet, peribitque sensus ipse. 82. "Id in oculis uestris, quorum tantus uigor est, cum eueniat, quid in au- ditu fieri credendum est? Quo sensu nullus est in uobis nec obtusior nec im- becillior, magisque obnoxius ac expositus offensioni atque iniuriae. Apertus enim est, et puluere, stipulis, fioccis, sordibusque oppletus et obrutus. Tum uel uenti uel humoris leuis offensa illum ita laedit ut saepenumero hac sola de causa amittatur. lam sonorum immanium uis atque impetus intolerabilis ei sensui est, non secus quam aliis etiam omnibus suorum sensilium exsuperans et supra modum uehemens uigor magnitudoque. Omnes enim sensus non uitiantur modo et deteruntur si ea quae sentiunt captum excedant ipsorum, sed plerumque tamquam uasta in eos cadente mole confringuntur et com- minuuntur. 83. "De sonitu ut loquamur, quod ad rem nostram magis facit, cum alii permulti obsurduerunt uehementia intolerabili strepituum et fragorum, tum tota gens quae ad Catadupa Aethiopiae partem habitat, hac una de causa surda est. Nilus enim amnis nobilissimus, qui Africam ab Asia disiungit, pos- teaquam Meroen Aethiopiae, quam ipse diuisus insulam facit, praetergressus est, aquas omnes suas in eundem alueum colligit. Hinc rursum impactus in- sulis, his obicibus et quasi offensionibus irritatus fertur rapidissimo cursu, suisque iterum coniunctus aquis, incitatissimus decurrit usque ad eam Aethio- piae partem quae ex re Catadupa Graeco uerbo nominatur. Ruit enim Nilus ex illis scopulis atque rupibus immenso ac terribili fragore. Gensque eius loci accola iam semel olim urbem sedesque ad fugiendum tantum incommodum mutarat, sed alii bonitate agri caelique inuitati in eam regionem immigrarunt, quae nunc tota natio inaudita est. Haec quidem ex Nili sonitu accidunt. Con- sidera tu nunc quid ex hoc caelesti sono, tanto quam ille sit maiore, par est." {170} 84. Et considerabam ipse id quidem admirabundus, terramque identidem despectabam, mecum ipse cogitans et reputans quam essent haec nostra uilia, abiecta, sordida, indigna non solum quae incoleremus, sed quae uel uidere- mus uel etiam calcaremus, caelestibus illis composita et comparata. Africanus uero, ratus me aliquo adhuc istarum rerum desiderio teneri, "uideo," inquit, "te sedes illas humanas terramque adhuc spectare. Quae si quantam ipsam esse cernis, tanta etiam tibi iudicatur, ne sis oro te tam exiguo atque angusto animo ut leuibus illis ac tenuibus rebus implearis. Erige animum mentemque ad haec caelestia, ea desiderato, ea concupito, quae sola possunt te et capere et implere. Reliqua ne pluris facito quam ipsa re uera sunt. Quod (ut es natura summo et praestantissimo animo) facile te perfecturum non dubito. Unum est quod uereor, ne non facile possis excutere et repudiare ambitionem illam et gloriae cupiditatem, quae gloria, quoniam nonnullam habet cum honestate similitudinem formamque illius induit et prae se ostentat, idcirco ab excellen- tibus quidem ingeniis, sed quibus tamen nondum extrema est a uirtutibus manus addita, nondum perfectis atque absolutis, magnopere exoptatur et quaeritur. 85. "Ac plerique cornues qui nec opibus, nec imperiis, nec potentia, nec de- liciis et uoluptatibus tentantur cupidine quadam gloriae solent irretiri, moles- teque ferunt, cum pro laboribus periculisque, pro meritis et benefactis aliam omnem mercedem contempserint, gloriam non reportare. Quin et interdum nonnulli parum admodum uirtutis et gloriae intelligentes, dum nimia cupi- ditate rapiuntur ad gloriam, uicia et flagitia suscipiunt baud sane parua. Qui etsi sermonem celebritatemque hominum, quam tantopere expetiuerunt, consecuti sunt, non protinus gloriam sunt adepti. 86. "Neque enim gloria de uitiis umquam nascitur, neque gloria est quod imperita multitudo, stulta et leuis plebes, iudicat, uel non iudicat potius. Quod enim iudicium esse potest ubi nulla sanior est mens, sed qua parte plurimum {172} ualet, loquitur? Falsa est ea gloria, ficta, adumbrata, praua, uerae gloriae (fraudulenta) imitatrix. Vera namque gloria uirtutem semper tamquam um- bra corpus assectatur, sermonibusque et uoce constat eorum qui optime de summis uirtutibus iudicant. Altera illa inconsiderata est et caeca, quae ut te- mere sine ullo iudicio multitudinis aura et rumusculis excitatur, ita temere silentio eiusdem tabescit et exstinguitur, neque potest constans firmaque esse. Quippe cum de nihilo exorta, nullis fundamentis innitatur ac sustineatur; nullis dixi? Immo uero innititur, sed contrariis saepe, et iis quae nullam struc- turam breui non subuerterent, nempe prauis facinoribus, cum uerum maxi- meque firmum gloriae fundamentum sit uirtus. 87. "Quod cum ita sit, difficile est uiris excellenti praeditis ingenio, postea- quam in uirtutis ueluti campo sese exercuerunt, hanc gloriam quae ex uirtute proficiscitur repudiare. Sed profecto illud est plane perfecti et consummati uiri, etiam ipsum gloriam cum ceteris humanis aut despicere aut certe negli- gere. Estque illius qui non solum suam ciuitatem breuesque illos suae regionis patriaeque terminos secum reputat et spectat, sed orbem ipsum non terrarum modo, uerum etiam caeli totiusque naturae, qui quam latissime patet. 88. "Namque is primum ex latibulis unius ciuitatulae egressus effert sese, et tamquam de specula, uel editissimo aliquo loco, qualis hic est, in quo nos sumus, totam sibi subiectam terram contemplatur. Videt eos terrae tractus, qui huic boreali uertici, illique australi suppositi sunt, pari de causa aeternis frigoribus immersos rigere, niuibus, pruinis, glacie perpetua infestari, quo- niam et a caelorum conuersione motuque celerrimo, et a solis orbita duobus totius caloris fontibus maxime remoti et segregati sint. Qui duo fontes subiec- tam sibi regionem continuis uaporibus exurunt, eaque regio baud quidem exigua est. Nam signifer ille circulus medio se caelo porrigit obliquus, per quem ultro et citro sol anfractibus suis ductibusque commeat, ascenditque uobis in solstitio usque ad Cancrum, bruma in Capricornum uobis depressus. {174} Quidquid duobus his signis solisque metis supra infraque contentum conclus- umque est, et rapidissimo caeli ambitu et perpetuo solis confinio torretur. Quo fit ut nec extremae illae duae orae uerticibus caeli subnixae, prae nimio gelu atque algore continuo, excoli atque inhabitari ab hominibus queant, cum neque mitescere umquam caelum, neque frugem aliquam ager edere, qui caloribus numquam mollitur et fecundatur, possit. 89. "Nec media illa celebrari et frequentari hominum conuentibus culti- busque concessum est, quoniam ut illae prae nimio frigore sterilitatis dam- natae sunt, ita et haec nimio aestu. Neque mortales in tanto feruore respirare et uitalia tepido spiritu refrigerare possent. Ergo cum aestuantes eos deficeret anhelitus, (subito) praefocarentur. Quae mediae porro inter torridum rigen- tesque tractus sunt orae interiectae, duobus (affectae) contrariis calore et fri- gore, sensim intepescunt ac temperantur, sic ut quo magis ad extremos il- larum limites accedas, hoc magis naturam uicini uel aestus uel rigoris percipias. Magnum ueto fit in medio temperamentum, quod efficit ut ibi com- modas sedes mortale genus ceteraeque animantes stirpes etiam statuere pos- sint ac figere, ubi tum uicissitudines sunt gratae annorum et temporum, tum agri suis definitis statisque temporibus concipiunt, fetificant, interquiescunt, uires uigoremque recipiunt, ad futurumque reficiuntur laborem. Tum ho- mines clementia caeli ualent uigentque, (licet eis) arare, serere, plantare, col- ligere, condere suis quaeque temporibus. go. "Haec omnia non sine admiratione spectat et contemplatur perfectus ille (ut dicebam) sapiens, uidetque tria esse quae in gloria expetere soleatis: ut quam latissime pateat, ut immortalis sit, ut apud quamplurimos uersetur, et eos quam optimos. Angustias in quibus se uestra gloria diffundere et exten- dere laborat considerans contemnit. Aspicit enim primum terram ipsam ex- iguum quiddam esse, puncti instar, quod in globo hoc mundi medium de- fixum est ut centrum; ex illo puncto quinque in partes, quae cingula dicuntur, {176} secto, duas solummodo humanis usibus a parente mundi esse attributas, quas uitae uictuique uestro commixtio illa rigoris ardorisque commodas et benignas praestat; in his duabus hommes sibi conuentus, concilia, coetus instituisse, urbes, oppida, pagos condidisse raros atque in morem macularum dispersos. gi. "Et quoniam tota terra globus est, ideo hommes inter se partim sunt transuersi, quos perioecos, hoc est circumcolas, Graeci nominant, qui idem inhabitant cingulum, sed contraria latera, alteri ortum spectantes, alteri oc- casum, subiecti hemisphaeriis diuersis, seu aduersis potins, pariaque agunt anni tempora et pariter, uicibus tantum dierum noctiumque distincti. Dies enim his est quando illis nox, et e contrario, tametsi non in uniuersum. Neque enim quocumque tempore dies alteris est, nox est alteris. Nam alioqui cum aestatem utrique agerent, dies hi haberent breuissimos, longissimos illi, quod fieri nequit. Ceterum de mediis omnia intelligi conuertit, ut media nox sit horum mediis, dum meridies est mediis illorum. Si quis extrema cum ex- tremis conferre uoluerit, obseruata proportione, siue (ut Graeci dicunt) ana- logia, facile quod quaesierit assequetur. 92. "Partira etiam hommes sunt aduersi, quos antoecos uocant, qui in bo- reali australique cingulis quae incoluntur uitam degunt, nec magis alteri al- teris ad ortum uel occasum uergunt. Sunt autem propiores aquiloni uel noto hi quam illi, pariaque agunt anni tempora, sed non pariter. Vices tamen lucis tenebrarumque simul habent, nisi quod aestate uestra borealibus dies est quam australibus maior, contra in uestra hieme. 93. "Sunt alii hommes inter se obliqui; antipodas Graeci nuncupant, quod aduersis inter sese stent uestigiis, interpositumque inter eos est terrae medium punctum, quod centrum dicitur, et dimetiens terrae ab alteris ad alteros agi- tur. Quibus omnia sunt (penitus) contraria, et plagae caeli, et uices temporum dierumque. Hiems horum illis est aestas, nox horum illis est dies; quae omnia tum conuersio diurna solis, tum annuae descriptiones, ascensusque eius ac descensus, tum rotunditas ef%cit terrae. {178} 94. "Haec cum sunt cognita atque perspecta ci quem sapientia atque uirtus ad perfectionem (magno gradu) adducit, tum is intelligit totum illum habita- bilem austri tractum, quem Graeci âutCx*oua nominant, ad suant gloriam nihil posse pertinere. Est enim exusta mundi parte uastissimisque solitudini- bus, desertissimis et insuperabilibus harenis, a uobis separatus et remotus, ut inhospitalis terra neminem peregrinum aut uiatorem admittat, qui a uobis ad australes illos aliquid de uestris praeclaris rebus gestisque perferre possit. Re- cisa est igitur ex duabus quae supererant humano cultui partibus una, in quam peruenire et penetrare fama uestrae uirtutis nequit. Superest una, (quae ut uos creditis insula est mari illo cincta, quod in terris Atlanticum, uel de homme illo Libyes filio, uel de monte Mauritaniae; et oceanum, rerurn patrem, sicut Homerus ait, et magnum nominatis. Quod tamen indignum amplitudine illa nominis esse cernis.) 95. "Ex bac igitur terra, quis possit dicere quam pauca inhabitentur, quarn plura sint inculta, deserta, uasta, uel montibus, uel paludibus, uel harenis(, et soli sterilitate). Age uero ea quae frequentantur et celebrantur (reputa). In illis quam lente quaeso rumor pulchre factorum serpit! Tot bella gessimus, tot reges, ciuitates, regna, prouincias deuicimus et subegimus. At fama et sermo istarum rerurn non potuit umquam uel altitudinem Caucasi huius re- motioris in Asia montis superare et praeterire, uel hunc (qui ex eo monte decurrit quidem, sed uerus fons ignoratur, Indiae) fluuium Gangem trana- tare, cum tamen arma nostra Aegyptiis, Syris (et illis ad orientent nationibus), Parthis etiam formidabilia iam sint. Indis igitur Seribusque ignoti omnino sumus. 96. "Quis enim apud tam feros populos, tam a nostris moribus, sermone, commercio alienos atque abhorrentes, tam tota ratione uitae différentes et contrarios, aliquid de nobis praedicabit? Quis pari ratione apud ultimos illos, qui uel occidentem solem uident, uel ursis illis trionibusque operiuntur, uel ad meridiem mundique feruorem sunt expositi, nomen tuum laudesque audiet? Quis illuc perferet, quis narrabit, quis intelliget, quis magni faciet, quis ad- mirabitur? Quibus omnibus ex tam breui terrae globo circumcisis et amputa- tis, quae uobis, per optimum Deum, area, qui campus relinquitur, in quo de- {180} decurrere et diffundi gloria laboret uestra? Quibus, du immortales, in angustiis conflictattir! Inter quarn artos fines reuoluitur et sudat! Quam de exigua pos- sessionc ccrtat! 97. "Sempiternam uero gloriam (nam id erat secundum ex illis tribus) ob- tinere uos, uel etiam diutinam, nec uoluntas hominum patitur nec natura re- rum. Aut enim nolunt hommes quae a maioribus de cuiusquam benefactis acceperunt filiis ac nepotibus narrare, partira odio, partim inuidia, aut obli- uiscuntur quae audierunt, aut segnes torpentesque illa negligunt, aut aliis intentis non uacat. Sed fac uelle, fac meminisse, fac uacare. Rerum certe (in- genium et condicio populos,) gentes, regna numquam sinit sempiterna esse. Transeo bella, uastationes, populationes, quae humanis iniuriis et furore in- feruntur. Certis uero definitisque temporibus, coitiones aut separationes si- derum tum nimiam humoris uim terris immittunt coguntque oceanum solitos suos limites perrumpere, et inculta habitataque a uobis inuadere. Tum uel fulminibus iaculatis, uel ui et ardore suo, uel ex leui uestrorum ignium scintilla in fomitem suum siccaque excidente nutrimenta, incendia suscitant per- magna, quale illud fuit unde orta fabula, quo Phaethontem ignotos currus inscie ferunt ductasse. Ergo uel alluuie inundationeque merguntur urbes, re- giones, hommes, et cetera quae mortales cara habent, bona appellant, cum nihil sint minus; uel exuruntur ignibus abeuntque in cineres non magis illa omnia quae dixi quarn fama gloriaque uniuscuiusque nostrum. Extenuato uero humore aut mitigato incendio, hommes alii ad incolendas eas terras, rudes ignarique earum rerum quae sunt in illis actae, deducuntur. 98. "Quo fit ut memoria praeteritarum rerum non modo aeterna esse ne- queat sed ne diuturna quidem. Quid dicam, expetere uos celebritatem no- minis inter eos qui posthac erunt, cum ignoti fueritis illis qui antea uixerunt, in qua etiam re magna pars de amplitudine uestrae gloriae detrahitur? Nam illi nec pauciores quam qui posthac nascentur, et meliores sine dubio fuerunt uiri, inter quos famam propagare id dernum pulcherrimum omnium est. {182} Magis enim multo gaudendum ab uno laudari (ut inquit apud Naeuium Hec- tor) laudato uiro quam ab infinita uulgi multitudine laude omni carentis atque honore. Quid quod breues istae uestrae exiguaeque temporum mensurae ef- ficiunt ut uobis quorundam hominum gloria aliquantum uixisse ac durasse uideatur? gg. "Pudet dicere quos ambitus circuitusque temporum uobis describitis, quos a conuertendo ac refluendo annos, quasi anulos, appellatis. Alii dies un- detriginta, quem lunae annum dicunt, et mensem, a luna quae ex Graeco uerbo itAurl. Nec desunt qui ut annum uertentem ita mensem quoque uerten- tem nominent, sicut in Persa Plautus. Alii uelut Aegyptii duorum mensium annum, qui fuit antiquissimus(, etsi antiquior sit menstruus). Piso eorum rex quadrimestrem annum fecit. Additi sunt longe, post tempore tot dies quot ad sous absolutum cursum congruerent. Arcades tribus mensibus suum annum claudunt, singulos annos singulis anni solaris partibus, uere, aestate, au- tumno, hieme. Sunt qui hoc numero duplicato, uelut Cares et Acarnanes. Albanis et primis illis nostris, Romulo rege, decimo quoque mense redibat annus Kalendis Martiis, quibus et Vestae ignis et laureae curiarum Hamin- umque recentantur. Eiusque mensis Idibus uetere more atque instituto, ut prospere annetis et perennetis, Annae Perennae publice priuatimque sacrifi- catis. ioo. "Antiqui Graeci duodecim mensibus lunarem annum terminant. Di- midio mense addito fit solaris, hic a nobis 'uertens' dicitur, quod tunc omnia in orbem acta redeant: hiems, aestas, uer, autumnus; aratio, satio, maturitas, perceptio et conditio fructuum; frigus, calor, tepor, glacies, niues, nubila, se- rena. Idcirco a renouando sunt qui annum de Graecis uerbis àuà et uni nun- cupatum esse autument, nisi quis ab uuoç malit. éutaut65 ab illis dicitur eodem intellectu, quod in sese conuertat explicetque nobis quae secum con- uoluerat, rursus implicans euoluta. ioi. "Tum sequuntur magni anni; quales sunt isti, obsecro? Nam {184} magnificum nomen nihil non promittit. Apud Graecos menses quinque et uiginti, ut lunae ratio ad solis cursum congrueret, qui sunt anni duo intercalati. In quo- rum fine Thebis trieterica sacrum celebratur Baccho. Sunt et alii eo tempore geminato, quas Olympiadas uocant, nostri lustra. In quorum termino ludi illi fiunt, maximo totius Graeciae conuentu atque apparatu, et nos censum agi- mus, lustrum condimus, aiuntque illi commodiorem hunc magnum annum esse. Est et alius, ut ipsi uolunt, uere magnus; quantus tandem est? Olym- piadis in se geminatae octo annorum, qui quoniam uere magnus est, multas religiones summis caerimoniis peragendas secum reducit, et tum Pythia so- lemne Apollini sacrum, ludique celebrantur. Nugae omnia quis nescit? Nec Chaldaeis suus deest magnus annus, qui ex uestris solummodo complectitur duodecim. Sunt et magni quos lunares dicunt, qui conficiuntur mensibus du- centis duobus et triginta, quamquam hi non omnino malo iure magni lunares dicti sunt, siquidem eo temporis spatio luna soli collata ad eandem notam remeat unde exiisse eam ponimus. 102. "Quod si sic et de aliis stellis sideribusque existimaremus ut cursus ambitusque omnium attenderemus, illudque metiremur interuallum quoad solis lunaeque et quinque errantium ad eandem inter se comparationem con- fectis omnium spatiis est facta conuersio, hoc uerum est tempus, is uere et potest et debet annus uertens appellari, in quo omnia non similia modo ut in isto uestro, quamuis in eo plura sunt dissimilia, sed eadem paene uertuntur et redeunt. Eiusque anni hiems summa est proluuies, aestas summa terrarum inflammatio, in quo non dico quot ex istis uestris annis, sed quot ex uestris saeculis capiantur et comprehendantur, proferre uix audeo, ne fidem uobis oratio non uideatur admittere: quippe qui saeculum, quod centum ex uestris annis complectitur, magnam et longissimam diuturnitatem esse ducitis, quo spatio nulla est tam longa humana uita quae non finiatur. Quam ob causam ludis saecularibus, qui centesimo quoque exhibentur anno, praeco ad ludos {186} inuitat, ut hoc anno si Romae fueris audies, ad ludos uti conueniant quos numquam antea spectauerint, numquam post spectaturi situ. 103. "At in hoc anno mundano, etsi non satis inter mathematicos inueterata ipsorum consuetudine, quot sint saecula conuenit. Nam alii centum et octo, alii centum fere et quadraginta, alii trecenta et sexaginta, alii centum et quin- quaginta praescribunt. Sunt qui trecenta et sexaginta sex, quamquam hi non mala prorsurn ducuntur ratione; singulis namque saeculis et globus totus solis et stellifer ipse orbis uniuersus partem unam quern dicitis gradum promouet. Cum sint igitur toto in caelo gradus tercentum sexaginta sex, totidem magno illo comprehendi tenerique saecula uerisimile est. Ceterum omnium uerissi- mum est, esse centum et triginta plus minus, quae a sole uoluuntur, interea dum stellae omnes, et errantes et inerrantes, orbibus suis et ductibus sursum deorsumque conuersae, eisdem locis signisque undecumque uolumus eas de- cessisse, se sistunt et comparent; ut si quis ibi annum incipiat cum conditoris nostrae urbis Romuli animus (ui et ardore suc, crassum illum caliginosum ac frigidum perrupit aerem, et) ad hanc alteram meliorem et sanctiorem pa- triam, magnis atque diuinis in terra perfunctus operibus, reuertit. Qui cum anno, ut uos computatis, a condita Roma septimo et tricesimo, ad exercitum ad Capreae paludem recensendum (nonis Quintilibus, quae de casu Capro- tinae nominantur,) contionem aduocasset, subito exorta tempestate cum to- nitribus, fulminibus, nimbisque et densissima nubium caligine, sol interuentu atque obiectu lunae deficere mortalibus exstinguique uisus est, cum re uera ipse non deficeret, uos potius lumine deficeremini. Ipse ueto rex inter haec sublimis ablatus, (sicuti Proculus rettulit,) in has sedes immigrauit nec amplius in terris conspectus est. 104. "Cum igitur ad eadem quibus tunc erant loca, sideribus omnibus re- ductis, sol rursum eodem modo defecerit, tunc demum hic mundanus et iure uertens erit expletus annus. Quo medio tempore sidera cursus omnes, coi- tiones, separationes, aspectus, respectus, antecessus, progressiones, {188} regressiones, ascensus, descensus, et ante, et pone, et ad dexteram, et ad laeuam, quas facere ulla ratione et natura sua possunt, peragent. Cuius anni nondum uicesima pars confecta est. Annus enim hic est ex uestris solaribus a condita urbe sexcentesimus tertius, a Romuli excessu quingentesimus septuagesimus plus minus: in quo runt saecula paene sex, aliquanto quidem minus, sed ad rei totius summam non admodum refert. In hoc uero nostro anno cum sae- cula sint centum triginta, uides quinque uicesimam esse partem e centum, unum uero non esse e triginta uicesimam portionem. Haec est illa ampla ues- tra et praeclara scilicet gloria, quae unius anni minimam portionem uix durat. An ea uel praeferenda sine impio scelere, uel conferenda sine maxima te- meritate atque stultitia cum hac nostra uita est? In qua omnia quae expeti a magnis et excellentibus uiris possunt abunde suppetunt. 105. "De gloria loquebamur; agamus de eadem. Hoc loco, cuius minima pars latins cuncta uestra terra patet, tota sese gloria diffundit atque extendit. Quotquot enim hic uiuimus, noti inter nos omnes sumus. Nemo est de cuius uirtute et praestantibus factis uniuersi non audierint, quern alii non cognos- cant, aperte, sine fuco aliquo, sine obtentu. Neque enim corpora hic sunt quae multas animorum maculas et labes occultant. Animi sumus omnes clari, conspicui, expositi, aperti. Ad haec, gloria ista immortalis est, quae cum caelis ipsis sempiternis perennat nec umquam intercidet, quoniam nec animi nec ipsi caeli uel morbum, uel casum, uel mortem Liment, confirmati in aeternita- tem ab ipso naturae inuentore Deo. Tum multitudo haec mentium, apud quas laus et lama meritorum recteque factorum uiget, numero et cogitatione tapi ac comprehendi non potest, ad quam si mortales omnes, quotquot usquam terrain incolunt uel etiam incolent atque incoluerunt, comparentur, uix uni- uersi unus aut alter uidebuntur. io6. "At cuiusmodi quaeso (sunt) mentes? Non barbarorum hominum, non operariorum, non uesanarum multitudinum, sed a quibus laudari longe dul- cissimum et gratissimum est, optimae, sanctissimae, diuinae. Hic enim, prae- ter caelestes istos diuinis mentibus praeditos sempiternos ignes, sunt et animi {190} illi purissimi et optimi, nostri uidelicet maiores, Bruti, Valerii, Fabii, Fabricii, Decii, Aemilii, Cornelii, Guru, Atilii. Sunt et Graeci illi, Socrates, Platones, (Xenocrates,) Zenones, Aristides, Solones, Codri, (Epaminondae,) Lycurgi. 107. "Sunt et alu innumerabiles. Quorum omnium immortales cum incre- dibili uoluptate atque felicitate in hoc templo uitas spectare si uolueris, si cae- los hos mundique uniuersitatem, nec incluseris te angustiis illis Italiae, His- paniae, Africae, sed totum mundum putaueris tibi unam esse ciuitatem, atque has beatissimas sedes illas esse ad quas tibi reuertendum est, totum te absolu- tae uirtuti formandum componendumque trades. Quae cum corporeas istas uoluptates prauasque uel diuitiarum uel potentiae cupiditates abluerit et ab- sterserit, tum ultimam exuet cupidinem gloriae mortalis, persuadebitque tibi, sicuti se res habet, magnum et perfectum sapientem non benefacere ut lau- detur, non exspectare inanem inanis turbae sermunculum ac plausum, quae nonnumquam de nihilo, plerumque de flagitiosis et sceleratis rebus ignoran- tia meliorum excitatur, maximum habere se acremque iudicem, uigilantem arbitrum, uerissimum et religiosissimum suorum omnium consiliorum atque factorum testem conscientiam mentis suae, quam ab Deo illo naturae principe atque opifice accepit, a qua una laudari se et plaudi sibi id pluris faciat quam iudicium uniuersi populi. Neque enim uel praeiudicia uel testimonia multitu- dinis recipit dominans et tamquam index mundi Deus, sed uni conscientiae fidem habet, illius uel laudatione boni uiri in haec remigrant domicilia, uel uituperatione ac reprobatione mali ab eis excluduntur. io8. "Haec cum perfeceris totumque te contemplationi et exercitamentis uirtutis dedideris, cognosces formam illam honestatis tam omni ex parte spe- ciosam et decoram ut ea sola sua pulchritudine, quam nemo umquam malus uidit, (nemo bonus ignorauit,) sine ullis alüs praemiis atque inuitamentis ad se colendam atque exercendam allicere et pertrahere possit. Hoc ipsum est uerum germanumque et non adumbratum decus, non incohatum, honestum, {192} sed omnibus suis numeris exactum et constans. Est enim facies illa uirtutis et decoris ex se perfecta atque absoluta, unaque rerum omnium pulcherrima, maxime laudanda, admiranda, expetenda: quae si oculis corporis cerni pos- set, dici nequit quantos amores excitaret sui, cum gloria quae non maiorem habet imaginem ac similitudinem honestatis quam umbra corporis tam mul- tos sui inueniat sectatores, per aequa, per iniqua, per facilia, per difficilia. iog. "Quis igitur futurus sit de te apud hommes rumor ipsi uiderint, tu neglige: solam uirtutem cura, eam tibi praemium solaciumque tuorum la- borum esse cogita. Loquentur illi quidem necessario si bene feceris, nam a uirtute gloria dirimi et auferri nulla ui potest, non magis quarn umbra a cor- pore. Neque est ulla aeque uel compendiaria uia uel expedita ad consequen- dam gloriam semita quam per uirtutem; quam si tenueris, ut maxime fugies gloriam, ita te illa uelocissime persequetur. Verum ea gloria, quae in ho- minum sermonibus fundata constitutaque est, et circumscribitur angustis ut dixi limitibus illius terrae perquam exigui tractus quern uides, et de nullo diuturna admodum fuit. Opprimitur enim et interit cum populis, nationibus, urbibus, regnisque, uarus tutu naturalibus turn fortuitis casibus. Et segnis in- grataque posteritas, suorum maiorum oblita, gloriam eorum silentio ac tene- bris obruit et sepelit; tempusque, uestris omnibus rebus inuidum, aliquid quo- tidie derodens de splendore uestrae gloriae atque detrahens, ante pauca saecula funditus eam consumit." VI. iio. Haec ille cum dixisset, tutu ego quam potui maxime modeste demisso nonnihil uultu blandaque oratione paucis sum interfatus: "Profecto, mi car- issime aue, simul ac primum tes tuas patrisque et aliorum de nostra re publica cognoscere ac intelligere (per aetatem) potui, eisdem uestigiis progredi ad benefaciendum patriae coepi, quae tu et pater impressa ad ingentem gloriam laudemque reliquistis, neque de bac tanta uirtutis mercede quidquam cogitabam. {194} Neque enim hoc esse tam amplum et diuinum praemium iis qui pa- triam tutarentur eique salutariter consulerent propositum et paratum arbi- trabar. Quod cum iam sciam uideamque uirtutes illas quas in re publica exercemus, ad illas ducere perfectissimas et summas, quae animum in hunc locum quam ocissime reuehunt, suaeque pristinae diuinitati restituunt, nunc maiore conatu toto pectore in quae coeperam non segniter facere incum- bam." Et ille: i i i. "Tu uero, quam poteris diligentissime enitere, neque enim mortalia tibi curae esse debent sed immortalia, cum sis ipse immortalis, uenturus in hanc uitam felicitatemque immortalem. Neque uero casus aut mors corporis te mouere uel tantulum debent, quippe cum non sis ipse corpus sed animus. Nam neque ea quisque est quae extrinsecus apparent et cernuntur, quoniam nec sua uestimenta est quibus induitur, minus etiam suum corpus, quo uelut circumdatus est atque amictus. Est enim corpus hominis seu amiculum, seu uas, seu receptaculum, seu uincula, seu carcer, seu quo alio appellari libet nomme. Quod intellexit sapiens ille quisquis fuit, qui posti aedis Apollinis 'Nosce te' inscripsit; cuius praecepti tanta uis est, tanta sententia, ut non ab homme aliquo profectum putetur sed immortali deo attribuatur. 112. "Neque uero) is iubet ut quis staturam aut faciem suam uel manus, pedes, crura, cor, pulmones, cetera exta reliquosque cognoscat artus, quae omnia insipientibus medicis notiora plerumque sunt quam uiris sapientibus, sed ut animi praecipuam noscat partem, quae est diuina mens, in eamque frequenter intueatur, uideatque quibus instructa artibus, quibus ornata uir- tutibus sit, quam exercitata, quam ad reuolandum breui tempore in has sedes et pristinum domicilium instructa et apta. Scrutetur ac consideret uim me- moriae, inuentionis, mentis, cogitationis, quibus sapit, iudicat, ratione colligit, assequitur et inuenit, et recordatur tam multa atque admirabilia, quae a nulla ex istis corporeis et concretis naturis fieri ullo pacto possum, sed a sola diuina. {196} 113. "Idcirco non modo te diuinum esse tibi persuadeas, sed, ut dicere ausus est Euripides, deum. Quid enim non simile Deo tua habet mens? An uigere, sentire, intelligere, meminisse, prouidere, sapere, comprehendere, ac tenere cogitatione atque intelligentia mundum ipsum rerumque totam na- turam, id demum non diuinum existimandum est, sed crassum, sed commix- tum, et ex terra atque illis quibus terra caelumque connectuntur, coagmen- tatum et conglutinatum? Quid uero gubernare, mouere, agere, uegetare id corpus cui praefectus es; nonne simile est illius prouidentiae omnia adminis- trantis et regentis Dei? Praeclareque a sapientibus uiris dictum est id totum quod uos uocatis hominem, hoc est menteur animumque cum suo corpore, paruum esse mundum, ipsum uero mundum magnum esse hominem. Mor- tale enim est corpus tuum, nimirum terrae, humori, animae, igni simile, ex quibus compactum et conflatum est, quibus quattuor corporum principiis et causis perpetuis uicibus semper aliquid decedit, semper accedit, mortesque et uitas, si non in se totis semel atque in uniuersum, in suis certe admittunt par- tibus, easque continuas. 114. "Animus porro tuus immortalis, et de diuina illa caelorum desumptus natura, ut cognatus, ita similis ac par est eis. Mens uero, qui est plane deus, ea et mortale corpus et animum ipsum temperat ac moderatur; non secus atque optimus ille et praepotens genitor naturae tum fragiles illas cadu- casque, tum stabiles has aeternasque mundi naturas et partes. Et quemad- modum architector ille mundi, cuius numine reguntur cuncta, nec natus et immortalis est, ita et animus (quoque) tuus initio caret, nec fine ullo termi- nabitur. Immortalis enim ea uis est quae semper mouetur, id est quae semper intelligit, cogitat, sentit, uiget, uegetat; haec siquidem omnia intelligi uolo, cum moueri dico. Etenim cum sint nonnulla quae ipsa alias quidem res mo- uent, sed ab aliis etiam mouentur, uelut in hoc magno mundo planetae mouent ipsi quidem elementa, sed mouentur tamen a primo illo impulsu contorquen- tis omnia secumque rapientis caeli, in paruo uero mundo calor et humidum illud atque spirabile totum corpus salutari atque uitali motu tient cienturque {198} ab ipso animo uestro ac mente. Illa ergo quae quod aliis impartiuntur ab aliis accipiunt, si quando beneficium desinunt accipere, etiam desinunt conferre, et tunc denique marcescunt et pereunt, a quo periculo remotum et tutum est id quod a se ipso agitur ac mouetur. 115. "Neque enim metuendum est ut ne ipsum a se deseratur; quod si semper se mouet, semper uegetat, semper uirtutem, uigorem, uitamque affert, mori numquam potest. Nam si quando moreretur, non semper sibi uitam ipse conferret atque motum, quippe cum ea non daret, quae (ipsummet) exanime iacens atque prostratum non haberet. Resolutum enim abiisset iam nunc uel in nihilum uel in alias utique species ac formas. 116. "Imperitum igitur et absurdum est affirmare aliquid perpetuo moueri sed interire tamen nonnumquam, hoc est moueri semper sed quiescere ali- quando. Quod de animo dicunt minuti quidam et plebeii philosophi, qui tam impia opinione reditum sibi in haec loca praecluserunt. Neque enim mundi dominus et gubernator admitti eos ea in loca sinet, ad quae se uenturos de- sperarunt: desperarunt autem? Immo uero contempserunt atque irriserunt, nullaque putauerunt esse iis qui bene ac sancte uixissent parata, nostrosque animos tamquam capite damnatos morte mulctarunt, non aliam ob causam quam quod qualis animus sit corpore uacans intelligere ac mente et cogita- tione comprehendere nequiuerint. Cuius rei non animi nostri sed ipsorum hebetes cogitationes et intelligentiae in culpa sunt. Quod si alia deerant om- nia, illa profecto Platonis philosophorum principis ratio facile eos ab errore atque ignorantia reuocasset, si acumen aliquod habuissent ingenii. Omnibus enim quae mouentur, quae uigent, uiuunt, sentiunt, intelligunt, meminerunt, motuum huiusmodi anima origo et principium est. Neque enim haec ab in- animi aliquo manare fonte possunt. 117. "Principio uero prius nihil est a quo gigni potuerit et procreari, siqui- dem illud ipsum prius, non hoc quod generatur, principium esset appellandum. {200} Ea namque uis est principii, ea natura, ut cum a nullo generatum sit, ipsum ex se alia progignat. Quo fit ut nec interire possit quoniam ortum numquam est. Quaenam enim in aeterno, quod posthac futurum est tem- pore, interitus eius causa poterit inueniri, quae nulla fuit in aeterno tempore quod peractum est? An nouae posthac rerum naturae procreabuntur quales antea nullae fuerint? Accedit huc quod si occidit principium hoc, spes tota ceterorum praecisa est, quandoquidem quod a principio consumpto atque exstincto fluere et proficisci queat, nihil erit (amplius). Nec reperietur ulla res quae id principium reparet ac reducat, quippe (quod) ingenerabile esse os- tendimus. i 18. "Est igitur motus uitae, uirtutis, sensus, uigorisque principium ac uera origo in eo, quod tum sibi hoc, tum alüs praestat atque largitur, nec beneficio fruitur uel mutuato uel precario. Illud nec nasci potest quoniam principium est, nec mori, quoniam aeternis nulla umquam accidet siue morbi, siue casus, siue infirmitatis, siue mortis causa. Alioqui fieret nonnumquam ut concideret caelum ipsum cum uniuersa natura rerum, quiesceretque et interiret, ces- sante ac quiescente mortua etiam mente illa excelsissimi caeli, cum ab eiusce mentis impulsu quae aut quiesceret aut exstincta esset, nec caelum ipsum nec reliqua natura motum, uim, uitam reciperet. irg. "Quod si hoc de caelis uel cogitare nefas est quod quieturi aliquando sint, atque adeo, si dus placet, ruituri casurique, quoniam mentes illae indis- solubili uinculo et societate cum eis copulatae atque coniunctae numquam moueri desinent, non minus profecto nefas est de animis nostris idem arbi- trari, cum sint ex illarum mentium natura et gentilitate; quae (etiam) est ratio quamobrem animi et ex se mouentur et semper mouentur, neque enim tor- pent aut feriantur aut interquiescunt aut insistunt ullo temporis momento, quin semper cogitent, intelligant, contemplentur, imaginentur, meditentur, moliantur aliquid, etiam corpore ipso somno oppresso et consopito, quo tem- pore ipse minime dormit animus, sed uigilans haec ipsa agit quae dixi. {202} 120. "Quae omnia tunc longe liberius, facilius, dexterius, melius exercebit, cura corporis compagine ac pondere laxatus solutusque erit. Quamdiu enim in isto uestro detinetur carcere, in istis tenebris, in isto somno quam uos uitam nominatis, sarcina corporis obrutus ac pressus, cibi atque alimoniae nebulis caligineque offuscatus, tutu cupiditatibus affectibusque actus et incensus, non potest mentis et cogitationis uim ac uirtutem exercere. Hic uero cum nec cor- pore impedietur, quod non habebit, nec cibum sumet, quo non indigebit, nec affectibus perturbabitur, quis omnibus excussus et purgatus erit, faciet id quod uos in uita uestra consueuistis, cum et integra estis ualetudine, cum cibo somnoque non grauamini, et leuati curis negotiisque uacui estis tum publicis tum priuatis, nec percellimini et confictamini uel aemulatione uel cupiditate uel ira uel metu, totum uidelicet se perquirendis contemplandisque rebus de- det. Haec omnia Plato quidem scripsit, Socrates uero cum Phaedro suc, ad platanum illam nobilissimam disputauit, aliaque eodem spectantia quam plu- rima cum amicis illo disseruit die quo, e uestra uita innoxius ille et sanctus eius animus egrediens, huc ad deos laetus alacerque remigrauit, ut non dis- putasse eum sed uaticinatum esse appareat, quemadmodum soient ii qui morti sunt proximi. VII. 121. "Quae ego poteram quidem pressius et spinosius more ac modo ues- trorum Stoicorum dicere, sed malui tamen fusius Platonicatu imitari orati- onem. Ex his itaque omnibus dilucide planum, ut arbitror, effectum est ani- mum neque ortum esse nec finem habiturum. Quod si ita est, sicut reuera est, ne inquines obsecro immortalem ac diuinum, atque adeo deum, animum tuum, mortalibus sordidisque curis atque operibus: meditare semper et age aliquid non abiecto et mortali, sed Deo sempiterno dignum: nec te rerum futiliurn uiliumque teneat sollicitudo, quas omnes negligere te et aspernari oportet. De salute ac tutela patriae curato: quod opus longe est ei qui uniu- ersitatern hanc fabricatus est principi ac praepotenti Deo gratissimum, qui animos in humana corpora sparsit atque conseuit, ut essent qui terram illam {204} uestram (colerent ac) tuerentur; creatique estis natura et ingenio ad ciuilem conciliationem apto, ad incolendas ciuitates frequentandosque conuentus ficto et formato. Isque contra naturam pugnare armaque aduersus humanitatem sumpsisse uidetur, qui suae utilitatis gratia communem utilitatem negligit ac uiolat, societatemque humanam dissoluit, dignus qui tamquam hostis ex illa pellatur, eaque ipsi negetur humanitas quam alüs ipse denegauit. Illeque uere est magnus in primis uir et omni laude dignissimus, qui commoda sua priuata commodis totius patriae postponit, mortemque cum salute et emolumento patriae, uitae suae cum aliquo illius damno praefert. 122. "Ideo iure tum in nostra ciuitate uenerabilis est sanctaque memoria Lucii Bruti, Marci Curtii, duorum Deciorum totidemque Scipionum, patris et patrui mei, aliorumque complurium, qui pro patria interempti sunt; tum in hoc templo et illi ipsi quos modo dixi, et Codrus et Leonidas et Themistocles et Meneochus et Dion Syracusanus et fratres illi Carthaginienses Phileni, ac reliqui permulti partim Graeci, partim barbari, qui mori pro patria non dub- itarunt, gradum habent dignitatis honestissimum. Illae enim de patria curae tam secundum naturam humanam sunt ut ad naturalern hominum locum reuehant: iliaque ciuitas atque illae uestrae humana leges ad harum caeles- tium exemplum compositae, seu hinc potins per sapientes et diuinos uiros in terram deriuatae, ueros suos cultores et seruatores ad foutent suum locumque unde ipsae defluxerunt reducant. 123. "Haec igitur admirabiliter est compendiaria in caelum uia, quae etiarn facilior breuiorque flet si animus uester tantisper, dum in mortali agit uita, de hac subinde cogitarit, ad hanc se composuerit, neque se uoluptatibus corporis, cupiditatibus, libidinibus immerserit ac operuerit, sed abducens frequenter se a sensuum affectuumque consortio, primum corpus egredi uideatur et a mortuo non admodum differre. Etenim illa quae a uobis uocatur mors nihil {206} aliud est quam discessus ac dissociatio corporis et animi. Tum ita superior suc, corpore efficietur ut, calcatis primum humanis rebus atque despectis, quas omnes ad magnum excelsumque uirum nec pertingere nec pertinere existi- mabit (etenim res quidern ita se habet), deinceps corpus suum ita suum faciet ut totum in manum potestatemque suam redigat, eoque non tamquam caro socio, sed tamquam frugali mancipio utatur. 124. "Mox aderit eiusmodi sapienti pulchritudo illa interior, qualis nec commemorari nec credi a malis, turpibus, taetris hominibus potest, et concen- tus ille suauissimae harmoniae audietur in tam diuino uiro, cum interioribus pulcherrimis exteriora consonabunt. Quod Socrates a Deo uniuersae naturae uoto petebat. Quid iam superest homini tam expurgato et perpolito tamque agili faciendum, nisi ut sumptis alis animi duabus, cupiditate ueritatis diuinae inueniendae, cupiditate boni diuini nanciscendi, quandoquidem in uestra uita omnia mendacio, tenebris ignorantiae, tum labe flagitiorum, spurcitiis, sceler- ibus sunt saepta et contecta, ac uelut in profundo puteo (ut dicebat Democri- tus) demersa, ita sese leniter pennarum remigio sublimera attollat, ut cura hucusque, diuiso illo crasso et caliginoso aere, perruperit et penetrarit, corpus quod in terra reliquerit ualere sinat, ipse consortii eius desiderio non tanga- tur, nec ad istam uestram uitam curet remeare? 125. "Nam si uel uoluptatum uel opum uel libidinum uel alicuius ex uitae humanae corruptelis, uitiis, sceleribus, dementiis memor, id desiderat ac re- petit, magno impetu ad terram deturbatus alas frangit. Quod si uel ille hic ita iacens et caeno uolutatus ac inquinatus, uel alius quiuis eodem haerens in luto, eadem contagione infectus, iubetur tunc ab imperatore mundi e uita quam primum excedere; non ualet in haec beatorum castissima domicilia corpore egrediens ascendere, tum quia nihil immundum et contaminatum huc potest ulla ratione peruenire, tum quia pondus illud terreni caeni absque aliquo alarum adiumento non patitur animos sublimes ferri: deprimit enim nutu et grauitate sua, deiicitque ad terram, circa quam multis saeculis uoluuntur et iactantur, poenasque sui erroris (et delictorum) dant, alii quidem minores, {208} alii uero maiores, ut sunt uitia cuiusque, omnes tamen ingentes et peracerbas. At si quorum tam taetra sunt foedaque scelera (et facinora impura) ut inex- piabilia sint, nec elui ac purgari adeo concretae et infixae eorum sordes queant, quales sunt patriae, parentum, deorumque uiolationes, quas cum se- mel suscepissent, numquam illarum eos postea paenituit. Hi tamquam com- plorati et conclamati in Tartarum deiiciuntur, unde ad superiora reditus nul- lis postea saeculis patere potest. 126. "Alii qui (in) minoribus peccatis se conturpauerunt, aut maioribus etiam, sed paenitentia acti uel ignoscentiam supplices petierunt, uel aliquo meliore opere damnum iniuriamque quam ipsi fecere compensarunt et resar- cierunt, ii purgationibus, emundationibus, excoctionibus adhibitis puri, puti idoneique huic diuorum concilio redduntur. Sed supplicia quae interea sub- eunt tam dura et grauia, tam etiam diuturna sunt, ut malint quemuis in hu- mana uita dolorem, quamlibet siue longum, siue asperum et acrem, perferre quam minimum ex illis cruciamentis quae post mortem coguntur tolerare. 127. "Quod non ignorans sapientissimus uir et iustissimus Marcus Atilius Regulus, ut fidem suam hostibus datam liberaret, retinentibus et supplican- tibus filiis, cognais, necessariis ut se ipsum seruaret, cum sine iactura ulla dignitatis posset, quod supererat senectutis, molliter et honorate et in ea re publica traducere, de qua duobus consulatibus magnis bellis rebusque gestis erat quam optime meritus, constanti et inuicto animo non dubitauit ad in- gentes poenas et cruciatus redire; quippe qui probe sciret maiores se post uitam daturum, si magnum fidei praesensque numen uiolasset, quae fides so- cia et indiuidua est iustitiae arnica, seu uerius soror. 128. "Quae cum ita sint, Publi, ne festinato e mortali uita exire, neu tibi ea longa nimis uideatur, quae tota citius euolabit quam credas, sed in ea tamquam in hospitio totum te huic tuae domui, his penatibus, ad quos tibi {210} ueniendum est, para et compone. Neu hoc tam exiguo tempore de uoluptati- bus, de libidinibus, deliciis, opibus, honore atque aura populari cogita, quae ab instituta in has sedes domumque auertunt uia. In iis esto totus quae expe- ditissime et facillime huc reducunt, in iuuanda patria, in benefaciendo tuis primum ciuibus, deinde cunctis mortalibus, in colenda iustitia, pietate, fide, in te instruendo ac decorando cum his ipsis, tum reliquis illis summis et di- uinis uirtutibus, quae cum a te intellectae fuerint et cognitae, ipsae per se sine ullis gloriae stimulis ad sese pertrahent. i2g. "Additaque tibi postrema ab illis manu, omnia tua in te uno sita esse duces, nec opes alias requires quam uirtutes quae in te erunt, nec sermonem de te quemquam praeter illum quem recta tua loquetur conscientia, cuius unius laude atque elogio contentus alia nequaquam expetes. Quae si feceris, ut te facturum confido, neque uitiorum faecibus squaloreque pressus circum terram, ut mali et miseri homines, torqueberis atque affligeris, et purus ex- peditusque eodem momento corpus tuum exanime in terris iacebit, animus uero tuus suae origini ad immortalem beatissimamque uitam restituetur." 13o. Haec cum dixisset Scipio, hortati me ambo etiam atque etiam ne dicta haec mihi umquam exciderent, discesserunt: ego (recolens) admirans(que) ea omnia quae uideram quaeque audieram, (statim) somno solutus sum.