[0,0] IOHANNES LODOVICUS VIVES CONSULIBUS ET SENATUI BRUGENSI SALUTEM. [0,1] Peregrini et aduenae officium esse, tradit Cicero, in aliena republica non esse curiosum. Ita est: nam in res alienas curiositas ubique est odiosa; cura et amica admonitio non improbatur: quamquam neque naturae lex alienum ab homine quicquam sinit esse, quod sit hominum, et Christi gratia uelut tenacissimum glutinum homines omnes inter se copulauit; et ut sit alienum aliquid, ego uero sic in ciuitatem hanc afficior, ut in Valentiam meam; nec aliter hanc nomino quam Patriam, cuius iam quattuordecim annis sum incola, etsi non continenter, semper tamen huc sum solitus redire tamquam ad domum. Placuit ratio administrationis uestrae, educatio ac ciuilitas populi huius, et incredibilis in eo quies ac iustitia per gentes celebrata. Itaque et uxorem hic duxi; nec secus huic ciuitati consultum uelim, quam ei in qua quod uitae reliquum Christi benignitas fecerit, traducere statuerim, meque pro ciue eius duco, atque in ciues eo sum animo quo in fratres. Et multorum ex illis indigentiae ad scribendum me impulerunt, quemadmodum posse eis subueniri censeam; quod etiam ut facerem, iampridem in Anglia rogatus eram a Domino Pratensi, praefecto uestro, qui de publico ciuitatis huius bono, proinde ac debet, multum et saepe cogitat. Vobis hoc opus inscribitur: tum quod ad benefaciendum, et subleuandos miseros uehementer estis propensi (quod declarat tanta inopum multitudo, quae huc undique affluit, tamquam ad paratum egenis subsidium) tum etiam quod quum ea sit origo ciuitatum omnium, ut esset in unaquaque earum locus, in quo dandis atque accipiendis beneficiis, et mutua subuentione coalesceret charitas, et firmaretur societas hominum, administratorum ciuitatis illud debet esse munus, curare et anniti, ut alii aliis auxilio sint, nemo prematur, nemo grauetur damno per iniuriam accepto, et imbecilliori adsit potentior, ut concordia coetus et congregationis ciuium charitate augescat in dies, ac sempiterna perseueret. Et quemadmodum patri familiae turpe est in opulenta sua domo sinere aliquem esurire, aut nuditate, uel pannis foedari; sic non conuenit, ut in urbe haud prorsus inope magistratus ferant ciues ullos fame et miseria urgeri. Ne pigeat haec legere, aut si non libet, certe rem ipsam accuratissime expendere, qui tam solliciti cognoscitis de lite hominis priuati, in qua sint mille floreni controuersi. Opto uobis uestraeque ciuitati prospera omnia et felicia. Brugis, VI- Ianuarii MDXXVI. [1,0] IOANNIS LODOVICI VIVIS DE SUBVENTIONE PAUPERUM SIVE DE HUMANIS NECESSITATIBUS. LIBER PRIMUS. [1,1] I. ORIGO HUMANAE NECESSITATIS AC MISERIAE. Parens ille rerum omnium Deus, in condendo ac instruendo homine, mirifica est usus indulgentia, ut nihil uel praestabilius sub coelis esset, uel maius, subdito ei dum hic uiueret, sub lunari orbe, sano et ualenti corpore, saluberrimis alimentis et ubique obuiis, mente acutissima, animo probissimo factus, atque appositus ad communionem uitae; ut quoniam ad reparationem coelestis illius ruinae creabatur, iam tum in hoc mortali corpore inciperet diuinam illam societatem meditari. Sed ipse superbia instigatus, altiora conditione sua quaerens, non contentus excellentissima humanitate, diuinitatem affectauit, impulsus illius promissis, qui ipse sua bona simili uia perdidisset: Eritis sicut dii sciences bonum et malum. Hoc est absolutae superbiae, contendere ad numinis fastigium, supra quod iam nihil est: tantumque abfuit, ut quod concupierat assequeretur, ut etiam ex eo quod acceperat, largiter amitteret, de quo scriptum est in canticis Dauidis regis: Homo quum in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis; uidelicet sic a Dei similitudine recessit, ut in similitudinem bestiarum relaberetur, et dum plus esse conatur quam angelus, minus fuit quam homo; sicut qui in ascensu non obseruatis gradibus, inconsiderantius properant, pro summo loco quem petunt, ad imum deuoluuntur. Hinc inuersus ordo humanae constitutionis, quandoquidem ille suum erga Deum ita dissoluerat, ut nec affectus rationi parerent, nec corpus animo, nec externa internis, ciuili ac intestino dissidio, sublata principis et legum reuerentia: homo ipse innocentia exutus, omnia secum in exitium rapuit; retusa est mens, obscurata ratio; superbia, inuidia, odium, saeuitia, cupiditates multiformes, et perturbationes reliquae, seu tempestates quaedam excitatae undis austro percitis; dissoluta fides, refrigeratus amor, omnia uitia uelut facto agmine irruperunt, simul afflictum corpus, et dirae illae: Maledicta terra in opere tuo: ad omnia in quae humana diligentia exercenda erat, sese diffuderunt, ut nihil nec intrarium sit, nec extrarium, quod non in corporis perniciem uideatur conspirasse; in aere foedi ac pestilentes halitus, insalubres aquae, perieulosa nauigatio, molesta hiems, molestus feruor, tot ferae noxiae, tot ex cibis morbi: quis enumeret uenenorum genera, et artes maleficas? mutuam hominum perniciem? tot machinas contra arcem tam imbecillam quam acinus uuae haerens gutturi strangulet, uel capillus haustus, quibusdam incertis de causis subito absumptis ! [1,2] II. NECESSITATES HOMINUM. Ut non immerito ueterum multi non uitam nostram esse dixerint, sed mortem, Graecique corpus hoc nostrum soma nominarint, quasi sema, quod illis sepulchrum significat; uidelicet comminatus erat Adae Dominus, quocunque die de uetito fructu gustasset, moriturum eum; gustauit, et mors consecuta est; nam quid aliud est haec uita, quam continua quaedam mors? quae perficitur, quum penitus e corpore isto animus liberatur. Nascentes, inquit ille, morimur, finisque ab origine pendet; nam ex quo primum homo in hanc lucem prodit, luctatur animus cum corpore; deserturus, ni subinde alimonia, tamquam medicina quapiam aegrum hoc corpus reficeretur; in hoc enim sunt a Deo cibi procreati, ut essent ceu tigna et tibicines, qui caducum istud aedificium, et in mortem semper tendens, fulcirent. Quorum alios fundit terra arboribus, arbustis, herbis, radicibus; alios in usum nostrum pascit, ut pecudes; sunt quos piscamur ex aqua; alios ex aere aucupamur; hinc contra uim frigoris defendimur pellibus, panno, igne, et ab aestu nos tuemur umbraculis. Nullus tam est uel corpore ualidus, uel acer ingenio, qui si humano more ae modo uicturus sit, sibi unus sufficiat: ergo uxorem sibi adiungit prolis gratia, et ad conseruandum parta, ut est meticulosus sexus ille natura, et tenax; dein socios laborum adsciscit, quibus bene uult, et quatenus potest, benefacere studet, gliscit amor et societas paulatim, ac foras serpit; dumque alii aliis sunt astricti officiis ac beneficentia, amor iam non intra eundem larem et focum continetur, uerum beneficio affectus gratiam habet, et si qua detur ansa, compensare non negligit; nihil enim magis natura odit, quam ingratum animum, quae etiam bestiis feris, ut elephantis, leonibus, draconibus, gratitudinis sensum, et beneficii memoriam quandam indiderit. Iam hoc uidebatur conducibile et iucundum, si illi, qui inter se communicandis beneficiis optime cuperent, ut se mutuo adiuuarent, casas et habitacula in propinquum conferrent, ne in rebus subditis deessent, quibus uellent subuentum; proximus ager est ab illis occupatus, et sibi quisque munus, quo sibi atque aliis prodesset, ultro desumpsit, ad quod maxime fictus, appositusque uidebatur; piscationem alii, alii aucupium, agriculturam, pasturam, texturam, aedificationem, aut eiusmodi ad uictum pertinentia. Hactenus quidem pulchre illi et concorditer inter se agitabant, sed auitum malum non paucos uexauit, aliis praeeminendi, immo uero premendi studio, ut otiosi et honorati alienis laboribus fruerentur; ceteri imperata facerent; ipsi regno et potentia conspicui, stipati manu eorum, quos uel arte, uel metu in consensum tyrannidis suae pertraxissent; hoc ex ambitione illa proauorum est natum, qua sibi spem diuinitatis praesumpserant; utique nec nostra dominandi libido alium terminum quam diuinitatis accipit; quod ostendit furiosus ille iuuenis Macedo, quum parum fecisse sibi uideretur, quod hunc terrarum orbem possideret, tametsi melior ei pars restabat expugnanda. Hinc acceptae leges aequae omnibus, et hae per uiolentiam imperantium corruptae, et muri additi ciuitatibus, et bellum tum ciuile, tum externum, quod omne pestis genus exuperat. Hic iam humanae et desidiae et arrogantiae et inopiae occurri coeptum, quum aucto hominum genere alii non haberent unde se sustentarent, alii inertes, de alienis operibus uictum postulaient. Ergo primum omnium agri, qui ciuitati circumiacerent, ciuibus inter se, ut expediebat, distributi, et limites additi, consecrati legibus: et quoniam rerum permutatio, quae apud saeculum priscum in usu fuerat, parum uisa est commoda, numus exeogitatus est publica forma, tamquam tessera, qua, ciuitatis fide, et a cerdone calceos quisque acciperet, et a pistore panem, et a textore pannum, ea materia impressum signum, quae solida firmaque facile quod impressum esset retineret, nec inter contrectantium digitos consumeretur, et quae nec copia uilesceret, nec esset inuentu rara. Initio aes fuit, hinc argentum, postremo aurum, conciliante etiam pretium his metallis naturae uirtute, qua dicuntur ualere; hi numi a primo aliquam multi cusi, et diuisi per ciues, ut quisque negotiaretur, daret pro alienis laboribus aut rebus, uicissim pro suis acciperet, hoc modo facultates uitae honesto exercitamento conseruaret, et libratis per mutuas commutationes ciuitatis officiis, res unicuique sua consisteret. Verum multi casus interueniunt; alii aegritudine corporum ab opere cessantes, expendendis, et non accipiendis pecuniis in egestatem recidunt; idem iis accidit, qui bello, aut aliqua ingenti calamitate, sua perdiderunt, cuiusmodi permultis in hoc turbulento orbe positis necesse est contingere, uelut incendia, eluuiones, ruinas, naufragia; sunt quorum ars quaestuosa esse desinit; praetereo, qui patrimonia abligurierunt turpiter, aut per stultitiam prodegerunt; denique quaerendae et conseruandae rei multae sunt uiae, amittendae fortassis haud pauciores. Haec quidem in externis, quae quod incerta uoluerentur lege, hoc est, humanis mentibus incognita, fortuita ueteres nuncuparunt. Prospectum etiam misero et affecto corpori, ut remediis per experimenta quaesitis iuuaretur, et eorum, quibus esset charus, animus aeger subleuaretur alloquiis, atque obsequiis: dein magistri rudi aetati adhibiti, qui uitam formarent, uirtutis iter ostenderent, consilium regerent; primum suus cuique pater, hinc mater, nutrices, nutricii, patrui, auunculi, et qui longius egrediuntur, et minus areto sanguinis uinculo constringuntur; ad haec, scholae, et magistri sapientiae, multaque in hoc a maximis uiris relicta monumenta; sed remedia procul quaerenda sunt, aut ignota, aut magno paranda, aut utendi modus incognitus, in queis omnibus aliena indigemus opera; et in ingenii cultu sunt quibus magister non contigit, alios corrupit magister ipse corruptus, ut populus, magnus erroris doctor, et uicinus uicino, et pater filio auctor et index est prauae opinionis; multi etiam institutores stolidis et deprauatis iudiciis, quibus anseres nolis credere, ludos ingenuorum puerorum regunt; alii praeceptorem aspernati, omni caecitate consilii sui per praeceps feruntur, dum nullum admittunt ducem, aut caeciorem sibi deligunt: ita totus interne ac externe inops factus homo, iustissimo praemio operis, quod susceperat, diuinitatis usurpandae, contusa est superbia elatissimi animantis, ut nihil sit eo infirmius, nec quod minus per se ualeat; Iota eius uita et salus in aliorum auxiliis sita est, tum ad reprimendam superbiae radicem, quae per auctores generis ad posteros transfertur, tum etiam peculiariter occultis Dei consiliis, ut aliis desit pecunia, aliis sanitas, uel ingenium, praue usuris; aliis inopia haec instrumentum est magnarum uirtutum, omnia enim ad utilitates nostras refert princeps ille et rector mundi huius, sapientissimus Pater ac indulgentissimus: quisquis ergo aliena ope indiget, pauper est, et ei misericordia est opus, quae Graece eleemosyna dicitur, non in sola pecuniae erogatione sita, ut uulgus putat, sed in omni opere, quo humana indigentia subleuatur. [1,3] III. QUAE SIT BENEFACIENDI RATIO. Sed ut sciat quisque qui sit benefieiorum ordo, et quomodo uel accipiendum beneficium, uel dandum, et quanta cuique habenda sit gratia, declarabo, quaenam sint beneficia praecipua, et tanquam primae notae, quae proxima, quae tertia. Nam quidam nihil iudicant dari aliud, aut accipi, uel esse omnino beneficium, quam pecuniam. Hinc illa uulgaria: Quid profuit? quid iuuit? nihil dedit, multum profuit nam dedit; aut quae ad pecuniam parandam spectant, ut si quis artem quaestuosam docuerit, aut consilium luerosum dederit; in quo peccant multi, qui dum in consilio dando, toto animo ac cogitatione pecuniam intuentur, bonae mentis et uirtutis obliuiscuntur; uerum nos, quum ex animo constemus et corpore, in utroque horum haec habemus, siue bona libet appellare, seu commoda: primum in animo est uirtus, unicum ac uerum bonum; hinc ingenium, acumen, eruditio, consilium, prudentia: tum in corpore bona ualetudo, ut menti seruiat, et uires quae laboribus uitae sufficiant; postremo in externis pecuniae, possessiones, facultates, uictus. Praecipuum ut summum beneficium est, si quis uirtutem cuiusquam adiuuet: ita plurimum omnium debent Deo, non quibus contingit nobilitas, forma, opes, ingenium, gloria, sed quibus ille dignatus est impartiri suum spiritum ad cognoscenda et exequenda, quae sancta et salutaria sint, hoc est, quae ipsi placeant; de quo munere legimus in Psalmo 147: Qui annuntiat uerbum suum Iacob, iustitias et iudicia sua Israel: Non fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non manifestauit eis: hoc est ingens illud beneficium, quod Christus in eos confert, qui per nomen ipsius uere baptissati sunt, et illi uni fidunt. Huius beneficii administri, et ceu dispensatores fuerunt eius discipuli, optime de genere humano meriti, et deinceps quot quot Apostolis, non tam dignitate succedunt, quam functione ac operibus. Pro hoc munere, incredibile dictu, quantam debeamus gratiam, hoc est bonum illud quod unusquisque optare debet cuicunque alii mortali et quatenus fieri possit, consilio, diligentia, opera procurare. Post uirtutem eruditio sequitur, tendens ad cognitionem uirtutis, per quam homo homini, tamquam de suo lumine lumen attendit, nec comunicatione minuitur, sed augetur: quam pulchrum est ac magnificum, celsissimam omnium mentem erudire, expolire, instruere, ornare ! Negat Socrates habiturum se ei gratiam, qui pecuniam dedisset, sed maximam illi, a quo esset inscitia liberatus. Et sanctus Iob in egestate et sordibus abiectus, non dona a potentibus amicis requirit, tantum doceri se orat: Numquid dixi, adferte mihi? et de substantia uestra donate mihi? uel liberate me de manu hostis, de manu potentum eruite me? docete me, et ego tacebo; et si quid forte ignoraui, instituite me: sordidi isti qui datam pecuniam tantopere imputant, et aliena se studia sustentasse iactitant, doceant ipsi, tunc utcunque erit unde merito queant gloriari: Aristoteles praeceptorum beneficium cum diuino et parentum ponit; quis tribus aequa gratia, inquit, rependi non potest. Indicibile est, quantopere magni et eruditi uiri reipublicae prodessent, si non grauarentur uel ipsi munus suscipere instituendae pueritiae ad omnia sequacis, et in quam multo facillimum est rectas opiniones instillare; uel certe eis, qui dotent, non deesse monitis, praeceptis, et adiumentis eiusmodi, et tamquam uiam digito praemonstrare: certe rectores ciuitatum decet non esse in hoc segnes, quin optimos ludi magistros prospiciant suis pueris praeditos non modo ingenio ac eruditione, uerum etiam iudicio sincero et sano; nam in illa puerili institutione magna uis est ad reliquam omnem uitam, quemadmodum in seminibus ad fruges uenturas: profecto in hoc expediret accuratius incumbere, quam in ornanda urbe, aut locupletanda, nisi forte putamus praestare malos posteros relinquere, modo et diuites: iam animos componere ac sedare, quod fit partim praeceptis uirtutis, partim alloquiis, consolationibus, solatiis, uisitatione, obsequiis: praeterea tueri corpora, quantum et quam amplum munus censetur, unde liberatorum et seruatorum nomina reperta, et tot olim coronae excogitatae, uirtutis signum, ac gloriae; graminea, ei qui ciuem in acie seruasset, querna, ei qui ab obsidione liberasset; et medicina magno in precio habita, et ad deorum inuentionem relata: Vir medicus, inquit Homerus, multos ualet uiros, et dominus iubet honorari medicum: quantum etiam, ex carcere et captiuitate redimere? Terentius Culeo senator liberatus e Carthaginensi carcere a Scipione Africano, per reliquum uitae non aliter eum obseruauit ac coluit quam dominum, triumphumque illius nudo capite prosequutus est. Olim honoratissimum erat, captiuos de suo redimere, etiam apud gentes, quod Cicero in Officiis testatur. Et quo magis erga Principem tamquam beneficentissimum afficeretur populus, inuentum, ut eius inauguratione uinculis et custodia detenti soluerentur. Ultimus fore locus pecuniae relictus; hac etiam iuuare, liberale ac honestum, in quo est mirifica dulcedo, nam ut Aristoteles et Cicero et caeteri docent philosophi, pulchrius ac iucundius est dare quam accipere; idque Dominus sententia sua comprobauit, ut testatur Paulus in actis apostolorum: Iuxta uerbum, inquit, Domini, beatius est dare quam accipere. Gustata liberalitatis uoluptate, non possumus ab ea deterreri, quamdiu suppetit quod detur; etiam si non suppetat, uel per rapinam quaeritur; quod declararunt multi, qui eripiebant aliis quod aliis durent, ut Alexander, Sylla, Caesar; idcirco uetere prouerbio dictum est: Largitionem fundum non habere; uel dare iis quos ingratos nouimus, delectat, tantum quia damus. Est enim aemulatio quaedam diuinae conditionis et naturae, ut alii nostra ope uideantur indigere, non nos illorum, et tanquam manus atque auxilium nostrum spectent; de Deo enim dicitur in Psalmis: Dixi Domino, Deus meus es tu, quia bonorum meorum non eges; at alio loco: Omnia ad te spectant Domine, ut tu des illis escam in tempore opportuno; Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. In quo ille est maximus quorundam error, ut alios spolient quod dent aliis; quale enim est, per iniuriam benefacere? certe eam gratiam non assequuntur quam captant, nam cui placet, obliuiscitur, cui dolet, meminit, et dum uolunt potentes uideri, coguntur minimorum opem implorare, ut iam uulgo dicatur: Magnus Princeps, magnus mendicus. Sed haec dixi, ut declararem quanta esset in dando dulcedo, ut ea sola posset ad dandum pellicere uel alia omni utilitate seposita: ergo quemadmodum non soli uictui subueniendum est, quum totus undique homo auxilio indigeat, sic nec beneficia nostra sola pecunia coneludenda; benefaciendum iis quae sunt in animo, uotis, consilio, prudentia; praeceptis uitae, et quae in corpore, praesentia corporum, uerbis, uiribus, labore, procuratione, et externis, dignitate, authoritate, gratia, amicitiis, pecunia, sub qua ea sint mihi comprehensa quae pecunia comparantur: quacunque re quis possit, iuuet et prosit illis qui indigent, nemini quantum in se est noceat, nisi hac uia bono illi primo, hoc est, probitati utilitatem adferat; sed neque hoc nocere nominabitur, non enim dandum cuique est quod expetit sed quod ei expedit, in quo necesse est eum omni perturbatione animi uacare, qui hoc iudicaturus est. [1,4] IV. QUAM SECUNDUM NATURAM SIT BENEFACERE. Verum hominis, et quia facti eum puduit, et quia impulsus fuerat astuti hostis suasibus, clementissimus Dominus misertus est, reseruauitque illi locum, quem prius destinarat, sed duriore iam conditione assequendum. Et in hac uita alios aliis Charitate quadam opitulari uoluit: primum ut amore illo inciperent iam nunc ad coelestem sese ciuitatem praeparare, in qua nihil est aliud, quam perpetuus amor, et indissolubilis concordia. Preterea hominem in societate et communione uitae acturum, animo prauum, et inquinata origine superbum indigere alterius ope Deus uoluit, alioqui nunquam futura inter eos societate uel diuturna uel fida: unusquisque enim arrogantia indita et prono in malum ingenio aspernaretur socium, ac desereret, nisi contineretur metu, quod aliquando eo indigeret. Quippe neminem sic euexit fortunae fauor, quin ad implorandam inferioris opem uel inuitum deiiciat: imo uero ille fortunae fauor sine minorum ope uel non paratur, uel non conseruatur; documento sunt magni reges quorum potentia subditis innititur, corruitura ilico, si eam hi destituant. Quis puer aut uetula ignorat, maxima imperia consensu firmari? quae nulla penitus futura sint, si nemo pareat? Nec illa profecto respublica stare diu potest, in qua unusquisque sua modo et amicorum curat, nemo communia. Siue unius uoluntate regantur omnia, quae dicitur monarchia, siue pauci administrent, quae oligarchia, siue populi sit potestas suprema atque imperium, quae democratia; iusta Respublica et salutare est imperium, si ad publicas utilitates curae et consilia regentium referantur; sin ad se quisque quantum astu, arte, potentia ualuerit, trahat, tyrannus est etiam populus sui ipsius: nec diutine libertatem et potentiam retinet, sed breui in ius et arbitrium alienum seruus pertrahitur. Quod duae potentissimae gentes declararunt, Romana et Atheniensis et declarabunt, quotcunque tales habent ciues, qui se, quam suam patriam, magnos et potentes esse malint. Verum naturae sic uidetur gratia referri, si quum multis ipsi adiutoribus egeamus, multis etiam adiumento simus. Itaque ea cupiditas mirifice est humanis pectoribus inaedificata, ut generosi animi benefacere quamplurimis, et iuuare uelint, nihilque honestius aut prestantius arbitrentur; idque sine ulla sui utilitate, etiam cum ingenti uel fortunarum uel uitae dispendio: quae omnia complures magno atque excelso animo uiri aestimarunt uilia, dum subleuarent oppressos, subuenirent inopibus, confirmarent infirmos, afflictis opem ac solatium afferrent, consequutaque sunt eos grandia praemia, ut immortalitate censerentur digni. Nimirum non ignorauit uetustas illa maxime diuinum esse benefacere. Quid de bonis uiris loquor? quum Piratae et latrones, qui predandi cupidine maria et terras inquietant, uideri tamen uelint nonnullis profuisse, et potuisse iugulare aliquos, quos conseruarint: nam hoc est maximum latronis beneficium. Militares homines natura iactabundi fortitudinem suam non imputant, nisi quod in commune ceu praesidium quoddam prosit. Quocirca nulla res magis debet cogitationes hominum exacuere, atque excitare, quam studium aliis benefaciendi, siue quod is iussit, cuius praeceptorum amplissima est merces, siue quod aliter societates hominum nequeunt stare, siue inhumane et contra naturam existimandum est, non subuenire quibus possis, siue quod hac uia alii aliis beneficium in commune reponunt, si potentior infirmiori absit: postremo unumquemque conuenit admonitu communis sortis huc adduci. [1,5] V. QUIBUS DE CAUSIS QUIDAM A BENEFACIENDO DETERRENTUR. Sed duae causae sunt, quibus potissimum beneficentia nostra restringitur, uel quia profuturos nos aliis non putamus, uel quia obfuturos nobis ipsis, aut iis quos habemus charos, ut liberis, propinquis, necessariis; existimamus non prodesse quod datur malo, et ingratitudine uehementer offendimur; tum ita nos tenere diligimus, ut non audeamus benefacere, ne quid ea res nobis noceat. Dicam prius de inopibus, hinc de iis quibus opes adsunt: nihil est uirtute amabilius, nihil quod ad se ualidius homines pelliciat quam species illa honestatis; contra foedius nihil est uitio, aut quod citius, intuentes, abs se cum abominatione auertat: ergo iuxta ueteres illos uersiculos: Beneficium dando accepit, digno qui dedit : et ilium Ennii: Benefacta, male locata, malefacta arbitror. Neque aliud quicquam magis a dando nos deterret, quam quum metuimus ne male beneficium collocemus; id duabus ex rationibus fit, altera, aut quum beneficium cui dedimus, non prodest, in quo dolemus nos operam atque impensam lusisse, aut quum ingratum experimur; quod flagitium non eum tantum offendit, in quem quis est ingratus, aut ingrato soli nocet, sed in commune omnibus, arctat enim hominum benignitatem, et ardorem iuuandi restinguit. Timonem quendam Athenis hominem locupletem, beneficentissimum ac munificum in primis fuisse perhibent, sed expertum multos aduersum se ingratos, in odium quoddam humani generis adductum esse, quae res ei cognomen fecit Misanthropu. Videmus discipulos uocem illam, ae stilum, a praeceptoribus expolitum, atque excultum, in ipsorum perniciem conuertisse. Quis uelit docere? parentes a filiis dehonestatos, compilatos, expulsos, caesos, interemptos; quem delectet uel gignere liberos, uel tollere? clientes, famulos, famulas in domum et familiam receptos, adiutos opibus, euectos dignitatibus, non aliter acceptos et habitos quam filios, corrupisse patronorum uxores, filias, propinquas, liberorum indolem, spoliasse domum, prodidisse patronos ipsos, ut praestitisset serpentem in domum admisisse, quam in domum tam pestiferos homines; quis non malit in siluis, et solitudinibus uiuere? rectorem ciuitatis noctes et dies publicis commodis inuigilantem cum suo incommodo, leuem ac ambitiosum uocant, et regendi imperitum; bonum Principem populos conculcat, malo paret; en res multos esse malos cogit; et quod admiserunt ingrati, grati luunt: idcirco inuisa est omnibus ingratitudo etiam erga alios: tantumque hoc crimen uisum est, ut quum sit in ciuitate frequens, nulla sit tamen aduersus illud legibus animaduersio constituta, quod omnem humanam aestimationem superaret, et ex iis esset, ut inquit Seneca, quae ad uindicem Deum remittuntur. Sunt qui ex mendicorum filiis aliquos asciuerint, ut docerent, ut instruerent facultate uitae, pro filiis haberent, heredes testamento scriberent; hos paucis post diebus cura furto a dominis profugisse, aut si aliquandiu in domibus remanserant, effusos in omnem impudentiam, ac immodestiam, obloquutores, responsatores, insolentes, rapaces, intolerabiles esse factos: et quia de mendicis res ipsa admonuit, si quis eorum uitam ac uitia, et quae quotidie flagitia et scelera designent, consideret, utique miretur magis esse, qui illos uel intuitu dignetur; usque adeo perditum est quicquid illis datur. Primum immodestissime ac importunissime efflagitant, ut extundant magis, quam impetrent; sunt qui hac sola de causa nihil dant; alii dant, ut tantam ab se molestiam dimoueant; quum illi nullo respectu ubi, aut quando, petant in ipsa confections sancti Mysterii, non sinunt homines attente ac pie Sacramentum uenerari; faeiunt sibi transitum inter turbam confertissimam, foedi ulceribus, tetro per uniuersum corpus halitu spirante; tam et se diligunt, et ciuitatem totam negligunt, ut nihil pensi habeant, ne in quem transmittant uim morbi, ut nullum fere est morbi genus, quod non habeat suam contagiem; quin et ulcera multi comperti sunt, ipsos sibi certis medicamentis et facere et augere, ut miserabiliores sint intuentibus; nec solum sua ipsorum corpora auiditate quaestus sic deformant, sed et liberorum, quod nonnunquam circumferunt accommodatos. Noui gentem, apud quam, etiam raptos, et debilitatos, ad commouendos magis a quibus stipem precantur; sic alii uarios morbos simulant, sani et integri, si soli sint, aut necessitas subito ingruat, ostendunt quam non sint infirmi; sunt qui fuga sibi consulant, si quis eorum ulcera et morbos uelit curare; alii ociosi lucri dulcedine, quod necessitatis est, uertunt in artem; nollent commutare rationem hanc parandae pecuniae, nec minus pro mendicitate sua pugnent, si quis tentet adimere, quam alii pro suis opibus: ergo diuites poscunt stipem, et ab iis accipiunt quibus iustius deberent dare; quod deprchensum in nonnullis, omnes suspectos facit. Iam qui semper Deum, et quicquid est usquam Diuorum, habent in ore, nihil in pectore habent minus quam illos; impatientissima in Deum iaciunt conuicia; uidere est eorum rixas tam rapidas, maledicta, execrationes, et propter minutam unam centum periuria, plagas, caedes, impotentissime omnia et teterrime; aspernantur nonnunquam quod gratis donatur, si auiditati non respondeat; magnoque uultus fastidio et contumeliosis uerbis reiiciunt; stipem nacti, etiam illos, a quibus accepere, rident, tantum abest ut eis seorsum bene precentur; alii recondunt incredibili auaritia, quum ne morientes quidem ad aliquem pro se usum proferant; alii detestando luxu dilapidant coenis opiparis, quales nec opulenti ciues domi suae habent; animosius illi florenum unum in capum, aut delicatum piscem, aut generosum uinum prodigant, quam stuferum diuites; ut non insulse uideantur quidam dicere illos cauponi mendicare, non sibi, uidelicet, quod quam facile est eis illa pecunia eo quaesita die, tam se aliam quaesituros postridie confidunt; et nescio quo pacto rara est in exiguis rebus parsimonia, rarior multo, si partae sint citra industriam et laborem: iam, quo strepitu epulantur ! quam clamoribus inconditis ! dicas rixari meretrices cum lenonibus; uoluptates diligentius rimantur, et se in eis altius immergunt, quam diuites: quae uitae consuefactio inciuiles eos reddit, impudentes, rapaces, inhumanos; puellas uero impudicas, libidinosas: si quis eos recto ac liberius admoneat, ferocissime obloquuntur, et subinde illud iactant: sumus pauperes Jesu Christi; quasi uero Dominus Jesus tales pauperes agnoscat, tam alienos a suis moribus, et praescripto sanctitatis uitae, qui non pauperes pecuniae pronuntiat beatos, sed spiritu. Atque isti maiores interdum attollunt spiritus, uel ob hoc ipsum quod sunt pauperes, quam opulenti ob suas opes et copias; oderunt omnes, qui uel non dant, uel reprehendunt; a furtis nihil aliud eos arcet quam poenae metus; aut etiam quod occasio non detur; nam si detur, ibi nec legum, nec magistratus ulla est reuerentia; paupertatis praetextu, nihil non licere sibi rati: iras suas non uerbis aut pugnis uellent ultas, sed ferro et caede; argumento sunt multa homicidia clam ab ipsis patrata; et si quando ciuilis discordia incidit, nulli maiores edunt clades, siue prodendo, et instigando, siue ipsi manu propria, ut non sine grauissimo consilio uideantur Romani submouisse egenos cura omni atque administratione Reipublicae, cuius ciues haberent pro inimicis: quae tamen non sunt a me dicta in uniuersum de omnibus, sed de genere, alia enim in aliis, uel hominibus, uel nationibus, sunt uitia, in quibusdam nulla; deinde ad cohortandos magistratus, ac priuatos, ut paupertati mature subueniant, ne sinant tantam labem et foedissimam uomicam perniciosissime haerere in uisceribus suae ciuitatis. [1,6] VI. QUOMODO INOPIBUS AGENDUM. Tum etiam ad eos ipsos inopes commonefaciendos, quemadmodum se debeant gerere in suis aduersis rebus. Primum reputare oportet eos inopiam illam missam sibi a Deo iustissimo, et occulto consilio, etiam ipsis uehementer utili, adempta uitiorum materia, et tributa, in qua se uirtus facilius possit exercere; ideo non modo tolerandam aequo animo, sed libenter quoque amplectendam, tamquam Dei munus; uertant se ad Dominum, qui eos tetigit magno argumento amoris illius, quia quem diligit, castigat, ne perdant correptionis et calamitatis fructum, qui est, se ipsos et authorem suum, a quo admonentur atque accersuntur, cognoscere, reiecti a mundo, electi a Deo; nudi atque expediti, nudum atque expeditum Christum alacriter comitentur, sancte agant, Deoque solo fidant, non humana ope ulla; et quandoquidem mala recipiunt in hac uita, dent operam, et connitantur, ne peius multo habeant in altera, ne propter minimos ac uilissimos quaestus in uita amarissima iacturam faciant coelestium gaudiorum; nihil simulent, ne imposturis uideantur pro arte uti, confisi magis fraude sua quam bonitate Christi, qui nos omnes alit; non enim pecunia est, quae nos alit, aut papis, minime defuturus iis, qui uere se tales pauperes praebuerint quales ipse diligit, simplices, puros, uerecundos, amabiles; modeste et probe petant, ac uersentur, nihil enim uerecundia et modestia pulchrius, aut ad conciliandum amorem efficacius. Porro quid intolerabilius superbo paupere? de quo sapiens ille Hebraeus inquit: Tres species odiuit anima mea, et aggrauor ualde animae illorum, pauperem superbum, et diuitem mendacem, et senem fatuum et insensatum; neminem oderint, nemini inuideant mortalia ad immortalia accincti et properantes; ament, et redamabuntur; Christo paupertate similes sint, et imitatores charitate. Qui laborare ualent, ne sint ociosi, quod discipulos Christi Paulus uetat; et lex Dei hominem labori subdidit; et Psalmista beatum illum uocat, qui edit panem labore manuum suarum quaesitum: ut nihil est nunc eis segni illo ac torpido ocio dulcius, ita nihil esset, consuetis aliquid agere, grauius aut inuisius quam ocium, nihil iucundius opere. Quod si mihi fidem non habent, eos interrogent, qui ex ocio se ac desidia ad laborem negotiaque transtulerunt; homini enim operi assuefacto, quum consuetudine, tum uero natura ingenii humani, ocium ac desidia mortis est instar: multum et piis orent animis pro bona mente sua, et illorum a quibus in necessitatibus uitae adiuuantur, ut Dominus Jesus dignetur eos remunerare centuplo illo in aeternis bonis. Pro his quae acceperunt, non contenti sint uerbis gratias egisse, animum quoque retineant gratum, hoc est, beneficii memorem, et quae data ipsis fuerint, ne turpiter prodigant, neu sordide asseruent, non secum in alteram uitam translaturi, in usus necessarios prudentes dispenset, quibus ubi erit satisfactum, aliis pauperibus ne inuideant quaestum, procurent etiam, si possint; quin et ipsi de superuacuo diurni uictus largiantur, imitatione uetulae illius Iudeae, quae de tenuitate sua duo minuta Domino obtulit, hoc est, uniuersum censum suum, et laudata est sacro illo Seruatoris nostri ore; felicissima, quae paupertatem suam oblita est, dum Deum respicit, idcirco tantum deuotionis suae praeconem inuenit; felix eleemosyna de necessitatibus decisa, quae Christi testimonio ingentibus diuitum donariis praelata est. Ne hoc uideatur christianis hominibus factu graue, quod gentiles praestitere, alieni a sancta pietate; emptorem a taberna sua, quod quantum in eum diem uictui sat erat collegerant, ad uicinum, qui nihil aut parum uendidisset, transmiserunt: O Christiani ferreum pectus, quod necque exempla flectunt hominum mundo seruientium, non Deo; nec tot diuini Praeceptoris cum tanta uel poena uel mercede documenta, nihil aliud sonantia quam ut proxilno bene et cupias, et facias quatenus possis ! Sed ad pauperes redeo; liberos pie sancteque educent, ac instituant, ut quandoquidem nullas eis sunt opes relicturi, uirtutem et sapientiam relinquant, haereditatem regnis omnibus anteponendam; haec si egerint, si sic uixerint, scio, et capitis ac uitae meae periculo ausim spondere, ubi ab hominibus cibus defuerit, coelitus a Deo nunquam defuturum: quod qui non credit, profecto is nec Christi promissis fidem habet, et suam uitam non intelligit neutiquam cibo propagari, sed uoluntate Dei. [1,7] VII. QUIBUS VITIIS IMPEDIANTUR A BENEFACIENDO II QUI POSSUNT. Sunt et in nobis e regione alia uitia, quae magis multo nostram beneficentiam impediunt, omnia ex immodico nostri amore orta, cuius certissima et germana soboles est superbia, et cupiditas aliis eminendi, propter quam alios premimus: hinc superbiae coniunetissima inuidentia, qua nostra bona uolumus nobis esse propria, ut neminem patiamur ad nostram magnitudinem assurgere, non solum ascendentibus infesti, sed iis etiam per quos euehuntur; iam segnities quaedam in pectore, dum metuimus, ne benefaciendo aliis alios offendamus, quae res non paucos a propulsanda a socio iniuria retrahit, dum simultates aut damna metuunt; timent etiam quidam, ne in ingratum incidant, alienis exemplis, non propriis commoti, nam ipsi experiri nolunt an felicius sibi cedet benignitas; tum in corpore desidia quaedam deliciis fracta, ut operam refugiamus omnem, quantumlibet fratri profuturam, in lucro aut uoluptate mire strenui et gnaui; maria et terras peragramus exigui quaestus causa, sexcenta adimus pericula propter breuissimam uoluptatem; proximi gratia manum grauamur uertere. Praeter haec, tantopere inualuerunt uoluptates, et luxus, ut nec amplissimus illis census sit satis; idcirco nec aliis impartiri audemus, ne nobis desit: et uera rerum nomina cum bonis rebus olim amisimus; sic cessimus uitiis, ut tacito quodam consensu ad ea transtulerimus quae erant propria uirtutis; nemo credit se malefacere, si non existimetur; parsimoniae ac temperantiae laus in sordes est uersa, luxus et diffluentia sunt in precio tanquam nobilitate et opibus digna, ut etiam glorientur nonnulli se crebro inebriari, quasi ebrius homo sit et non pecus; magnam pecuniae uim in aleam profundere aut in moriones, conuiuari sumptuose, id pulchrum et gloriandum ducitur. Simplicitas, candor, et recta prudentia, pro stultitia habentur, ad fraudem atque astutiam prudentiae nomen demigrauit, et ingenium ad maledicentiam; docere alios, abiectum, et uilium hominum, ne filios quidem, nisi artes uanitatis ac superbiae; nec orare honestum satis, ne uideamur Deum maiorem nobis fateri, et aliqua nos illius ope indigere; atque haec omnia barbarissimis et stolidissimis seculis inuecta. Deinde pecunia, quae initio fuerat instrumentum eorum modo quae ad uictum attinerent, transiit in instrumentum honoris, dignitatis, superbiae, iracundiae, fastus, ultionis, uitae, necis, imperii, omnium denique quae nos pecunia metimur; addito pecuniae tam uasto precio, nemo est, qui non illam quacunque uia et ratione cogendam, complectendam, conseruandam censeat, iure, iniuria, per fas et nefas, indiscretis profanis sacris, licitis illicitis; eum qui parauit, sapientem, dominum, regem, uirum magni et admirandi consilii; pauperem uero stultum, despicabilem, uix hominem: haec tam recepta omnium opinio, etiam homines suopte ingenio alienos a cura fortunae, adigit ad famulandum ei. Nam alii aliis exemplo et inuitamento sunt ad scelus; pater, mater, nutrix, fratres, beneuoli omnes, nihil aliud optant et precantur quam pecuniam, amicus amico, cognatus cognato idem; hostibus uero nihil imprecamur aliud, nisi pauperiem: afferunt nonnulli honestas, quantum ipsis quidem uidetur, et graues causas; parare se pecuniam et tanquam uiaticum ad senium sua natura imbecillum et multarum rerum indigum; ad morbos, ad casus uarios; hinc ad filios, nepotes, propinquos, affines; hanc, prouidentiam uocant, et ea sollicitudo in infinitum tendit, dum immortalitati generis uolumus prospectum, eoque persuasionis est uentum, ut qui paulo largius egenis benefacit, is fraudare haeredes dicatur, immo, inuidioso uerbo, rapere, furari ab eis; nec desunt leges, quae auiditati haeredum adsint, ac beneficas manus illigent; et sic obtinuit communis sententia, ut pessimo haeredi omnia, optimo pauperi nihil debeas; haec tanta cura, et suspectus pecuniae, rem in eum statum adduxit, ut suae cuique fortunae uita et anima chariores sint; si quis egeno numum dederit, sanguinem putet dedisse se, non metallum. Accedit his omnibus, quod quisque ut uixit, ita moritur, in ambitione, superbia, auaricia transegit uitam, sic uel aedem, uel sacellum, uel sepulchrum, ut opes sufficiunt, sibi extruit argento, auro, marmore, ebore insigne, ut etiam auaricia uiuat in mortuo, sparsis ubique insignibus, et ostentata nobilitate generis ad superbiam, armis additis, ut si opus sit, uel caelum expugnet armatus, uel si quis corpori tentet inferre iniuriam, propulset, primum omnium, occidat uermes, a quibus depascitur; inscribuntur gesta bellica, et monumenta crudelitatis, testimonium triste apud iudicem pacis: ex praeda, et spoliis pauperum, et diuitiis inique uel quaesitis, uel retentis, etiam quum iam amplius nostrae non sunt, iubemus cani nobis nescio quot psalmos, et missas dici. Alii arces construunt, aut pyramides, aut imagines, denique quod memoria non patiatur intercidere; ac dum ista cogitatione agitamus, et magnam inde nobis gloriam pollicemur, uicturosque nos etiam post mortem, minutum negatur pauperi ne quid tantis sumptibus deficiat, immo uero detrahitur minutum pauperi, si habeat, et spoliatur nudus. Ergo praecipua causa cur non benefacimus est superbia, et amor nostri, qui quo flagrantius exardescit, eo mugis extinguit charitatem erga alios, de quo Dominos noster in Euangelio suo inquit: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Hae sunt ueriores ac certiores causae, cur in benefaciendo contrahimur, sed more cunctis hominibus communi, culpas nostras in alios transferimus, et a quo nos ultro abhorremus, causificamur non facere alieno uitio. [1,8] VIII. NULLAS CAUSAS DEBERE IMPEDIRE NOS A BENEFACIENDO. At uero pulchra res est et excellens in primis, benefacere, in qua decet homines aemulatores esse parentis sui Dei, cuius benignitatem ingratitudo nostra non exhaurit; pluit super iustos et iniustos, oriri solem suum facit super bonos et malos: et si quis recte expendat, fere inopum uitia nobis sunt imputanda, ingratos ipsi facimus lente aut maligne succurrendo, non puro animo, sed aliquid spectantes aliud, quam beneficium, et gratiam, exprobando beneficio, commemoratione, nutu, fastidio: multi etiam unius erga quempiam ingratitudine sic permouentur, ut nemini uelint prodesse; atqui nemo ignorat, non omnes homines eodem esse ingenio, eisdem moribus; ipse experire; audi Senecam, hominem gentilem, Christianos edocentem quae ilium conueniebat potius a Christianis discere; equidem, locum integrum adscribam, ut pudeat unumquemque nostrum ne ex praeceptis quidem gentilium, paulo sanioribus, uitam instituere: Non est, inquit, quod tardiores nos faciat ad benemerendum turba ingratorum; nam primum, ut dixi, nos illam inertiam augemus; deinde ne deos quidem immortales, ab hac tam effusa necessitate, sacrilegi, negligentesque eorum, deterrent; utuntur natura sua; ipsos numerum suorum malos interpretes iuuant: hos sequamur duces, quantum humana imbecillitas patitur: demus beneficia, non foeneremus; dignus est decipi, qui de recipiendo cogitauit, eum daret: at male cessit; et liberi et coniuges saepe fefellerunt, tamen et educamus, et ducimus; adeoque aduersus experimenta pertinaces sumus, ut bella uicti, et naufragi maria repetamus. Quanto magis permanere in dandis beneficiis decet, quae si quis non dat quia non recipit, dedit ut reciperet, bonam ingratorum facit causam, quibus turpe est non reddere ! quam multi indigni luce sunt, et tamen eis dies oritur ! quam multi quod nati sunt queruntur, tamen natura sobolem nouam gignit, ipsosque qui non fuisse mallent, esse patitur ! Hoc et magni animi, et boni proprium est, non fructum beneficiorum sequi, sed ipsa, et post malos quoque bonum quaerere: quid magnifici erat, multis prodesse, si nemo deciperet? tunc est uirtus, dare beneficia non utique reditura, quorum a uiro egregio statim fructus perceptus est; adeo quidem ista res fugare nos, et pigriores ad rem pulcherrimam facere non debet, ut si spes mihi praecidatur gratum hominem reperiendi, malim non recipere beneficia, quam non dare; quia qui non dat, uitium ingrati antecedit: dicam quod sentio; qui beneficium non reddit, non magis peccat, quam qui non dat. Hactenus ille. Sed fuerit sane metus hic ingratitudinis apud gentiles aliquis, quem tamen tantopere Seneca, ut audisti, conatur eripere, idque primo capite librorum "de Beneficiis", tanquam lapidem primo statim ingressu molestum, et intrantibus offecturum; nos uero ne is metus a iuuando retrahat, Dominus sponsorem se offert pro paupere; in se recipit, quod inopibus confertur; quid, locupletiorem quaerimus? an fidelem magis? quid illo cogitari potest mitius, aut benignius? ille omnia nobis dedit, quaecunque habemus, et tamen si quis ab eo iussus pauperi aliquid erogarit in Dei gratiam, ipse debitorem se facit; sibi uult referri expensum, quod de bonis illius fratri datur. Quid porro nobis uel durius, uel ingratius, qui de iis quae ille apud nos deposuit, dare recusemus, quum ipse iubeat? quid stultius, quos tanta proposita mercede dare pigeat? quid magis coecum, quam in supplicium certum ruere, dum caducas res, et mille casibus obnoxias, arctissime complectimur? ad haec, si mature subueniremus pauperibus, haud dubie cum conditione, ac statu rerum, mutarent et mores; nunc uero sinimus mendicos in egestate sua computrescere; quid possunt ex suis sordibus aliud trahere, quam omnia illa commemorata uitia? et quidem illorum culpae, humanae sunt, et quadantenus necessariae; nostrae, uoluntariae, ac paene diabolicae; quale est enim in ciuitate christiana, ubi quotidie Euangelium legitur, hoc est uitae liber, et in eo unicum praeceptum Charitas, tam diuerso modo uiui atque illic praescribitur? neque uero nostram uiuendi rationem gentiles approbarent, cordatiores paulo; planeque ex gentilitiis ciuitatibus nihil mutauimus praeter nomen, utinam uitia non auxerimus ! Audimus: Benefacite, orate pro persequentibus et impugnantibus uos; at nos ciuibus nostris profuturi, etiam loqui grauamur: Socrates, homo gentilis, contemptis suis priuatis rebus, cum offensione multorum, atque inuidia, totam ciuitatem circumibat, docens, admonens, adhortans singulos; noctes et dies incumbens in eam curam ut ciues suos meliores faceret; nolo Apostolorum peregrinationes percensere, et tot exhaustos labores; gentilis uita et actibus erubescant homines christiani; dicitur: Qui habet duas tunicas, det unam non habenti; nunc quanta inaequalitas? tu non potes nisi sericis indui, illi canabaceus deest quo se operiat; uiles sunt tibi arietinae uel agninae pelles, ceruariis, pardis, ponticis muribus amiciris; proximus tuus frigore ringit, contractus ad dimidium prae rigore; auro, et gemmis onustus, uitam pauperis stuferulo non redimeres? ad capos, et perdices, et delicatissimos ac maximi precii cibos, satur nauseas, fratri tuo deest furfuraceus panis quo se inualidum cum coniuge et parua sobole sustentet, quum tu canibus tuis meliorem proiicias; nec interea tangeris recordatione luxuriosi diuites qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, et mendici Lazari. Tibi non sufficiunt aedes quae cepissent antiquorum regum comitatus; fratri tuo non est quo se per noctem ad quietem recipiat; nec times, ne illud audias: Fili recepisti bona tua in uita tua; et diram detestationem Domini: Vae uobis diuitibus, qui hic habetis consolationes uestras. Quum nullus est congerendi finis ad morbos, ad senectam, quam surdis illa auribus cantantur: Nolite esse solliciti de crastino, attollite oeulos; intuimini uolatilia coeli, et lilia agri, quae citra curam omnem suam Pater ille coelestis pascit, atque auget. Nonne haec omnia casibus obiecta sunt! nec prodest homini parasse et conseruasse, aduersa Dei uoluntate, in cuius manu sunt casus; quot ex locupletissima fecit inopes scintilla ignis non obseruata, aut pugillus stupae in naui, aut effusus amnis, uel oceanus, aut hominis malicia, uel calumniosum uerbulum ! quid? an non pauperes sine his ualent ac uiuunt, et diuites aegrotant, et moriuntur cum his? Quanta dementia est existimare uitam esse in pecunia, et pane constitutam; minime oportebat non huiusce rei esse ignaros, qui toties audimus: Non pane solo uiuit homo, sed uerbo et uoluntate Dei; et alibi: Non in abundantia eorum quae quis possidet, est uita eius posita. Quid potuit explicari apertius aduersum inanem coaceruandi anxietatem, quam proposita parabola hominis locupletis, cuius maximum in modum prouentus aucti ingentem de uita securitatem pepererant, ut etiam animae suae diceret: Anima mea ede, bibe, fruere bonis, habes enim multa in annos plurimos parata: et audiuit, quod unicuique nostrum in mediis fortunarum cogitationibus dicetur: Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te; quae parasti cuius erunt? ubi haec sunt audita ex ore illo sapientiae Dei, nefas fuerit exempla de secularibus litteris mutuari, in quibus referuntur tam multi sublati in prima aucti patrimonii constitutione, quum statuerent iam curas relaxare, et partis frui, mollemque et suauem in posterum uitam ducere; nihil aliud uidemus in ciuitate laborare homines, nisi ut moriantur diuites, non ut uiuant; iam si in senectutem haec conduntur, aut morbos, quid sibi uult tantus in uestitu et epulis luxas? ista ministrorum et clientum frequentia ociosorum, fiducia tuarum opum? tot canes, accipitres, simiae, alea, scurrae? si quis in gratiam locupletis hominis petat, nihil recusatur; in moriones et eos qui risum mouent, quam multa congeruntur? istis non est dandi finis; in quo Hispani mei magnifice insaniunt; in gratiam Dei nihil est agendum; consuetudine uiciorum occalluimus, ut iam non censeamus quae tantum laedunt. Eiusmodi diuitibus contingit saepenumero quod Sapiens inquit: Qui calumniatur pauperem, ut augeat diuitias, dabit ipse ditiori se, et egebit: sed ne quis subtrahat pauperi manum, metu ne desit sibi, aut ceste praetenuiter impartiat, Solomonem auscultet: Qui dat pauperi, non indigebit; qui despicit deprecantem, sustinebit penuriam; et Paulum ad hunc modum confirmantem Corinthios in danda eleemosyna: Potens est autem Deus omnem gratiam augere in uobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum; sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in seculum seculi: qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit, et multiplicabit semen uestrum, et augebit incrementa frugum iustitiae uestrae, ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, quae operatur per nos gratiarum actionem Deo; quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae desunt sanctis, sed etiam accumulat per multas gratiarum actiones Domino: sic ille: uidelicet, oratio et gratiarum actio, quae fit propter eleemosynam Deo, impetrat ab illo incrementa eorum commodorum per quae misericordiam operamur: quid? num dictis tantum haec et monitis constant, non itidem exemplis? In libro Regnorum tertio legimus: Erat in Sarapta Sidoniorum uidua, quae tantum farinae habebat domi, quantum pugillo capi posset, et olei paucas guttas; haec lignatum egressa, duo ligna referebat domum, ut libum sibi ac filiolo coqueret, quod ubi edissent, morerentur, etenim erat fames atrocissima in Israel; Elias uero id sibi pro eleemosyna postulauit, promittens non defuturum ei ac filio; fidem habuit mulier Prophetae, dedit illi quantulumcunque habebat; postmodum uero nec hydria farinae defecit, nec olei lechythus imminutus est, usque in diem quo misertus est Dominus Israel. I nunc, et timidus commoda quod tanto cum foenore recepturus es, etiam in bonis uitae huius: at posteritatem cogitat quis; id profecto infinitum est; quis tandem erit cumulandi modus? quid? ipsis nullamne uis curam relinquere? nihil quod agant? in quo se exerceant? pessime profecto in eos consulis; et ipse non recusas tum misere uiuere, tum etiam male, illorum causa qui cuiusmodi futuri sint ignoras. Audi sapientissimum Regem: Rursus detestatus sum, inquit, industriam meam, qua sub sole studiosissime laboraui, habiturus haeredem post me, quem ignoro, utrum sapiens, an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudaui, et sollicitus fui; et est quicquam tam uanum? unde cessaui, renuntiauitque cor meum ultra laborare sub sole; nam quum alius laboret in sapientia, et doctrina, et sollicitudine, homini ocioso quaesita dimittit. Hactenus ille. Caeci, exemplis non mouemur, quae quotidie oculis se ingerunt, sed nos ab eis animum auertimus, existimantes communi hominum conditione non teneri, quum simus homines; aliis adimuntur filii, quibus ingentes opes congregauerant, et fit quod legimus in Psalmo 38: Relinquent alienis diuitias suas, et sepulcra eorum, domus illorum in aeternum: Tabernacula eorum in progenies progenierum: Nominauerunt nominibus suis terras suas: aliorum diuitiae ad secundum haeredem non perueniunt, corrupta filiorum indole spe paternae haereditatis, aut ipsorum parentum indulgentia; tum quod conseruare nescit qui laborem non adhibuit in quaerendo: aliorum filii sine diuitiis fuissent optimi, in diuitiis sunt pessimi, ut instrumentum uideatur flagitiorum ac scelerum is pater reliquisse, qui quacunque ratione liberos locupletare studuit; liberi etiam, quum patrem uident omnia diuitiis posthabere, ipsi patri diuitias anteponunt, iustissima talione, et quam ad nos edocendos Deus sinit euenire; bona arte, et sancta mente filios instructos, abunde diuites relinques, ne illud doceas, rem quocunque modo, rem, alioqui in te primum experientur uim praecepti illius; uis audire ueras diuitias, et decedentis uita patris ad filios mandata? Thobias sic moriens loquitur: Audite filii mei patrem uestrum: Seruite Domino in ueritate, et inquirite ut faciatis quae placita sunt illi, et filiis uestris mandate ut faciant iustitias et eleemosynas, ut sint memores Dei, et benedicant eum in omni tempore in ueritate, et in tota uirtute sua: caput itidem eiusce libri 4 plenum est eiusmodi mandatis, quibus decet unumquemque patrem filios ditare, non auro uel argento; uetus uerbum est: Congestori auaro haeres prodigus: et illud: Nec bono haeredi opus est pecunia, nec malo; ille facile quaeret, hic cito profundet: quod locupletes existimares te filios relinquere si illis principem aliquem tutorem et patronum et ceu patrem quendam parasses, profecto, si qua est fides, Deum relinquis filiis tuis parentem si bonus ac misericors fueris: Generatio, inquit, rectorum benedicetur: et alio loco: Qui conuersatur sine reprehensione in iustitia, beatos filios relinquet: nempe, idem Dominus est, qui parcit Israelitico populo propter maiores eius Abraham, Isaac, et Jacob, et qui uisitat iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt ipsum, et facit misericordiam in milliam iis qui diligunt eum, et custodiunt praecepta eius: Melius est mori sine filiis, inquit Syrach sapiens, quam filios impios relinquere: dicam equidem quiddam, minus forsitan receptum in uulgus, sed tamen uerissimum mea utique sententia; patres qui experti prauum filiorum ingenium, et quod pecunia tanquam ueneno corrumpatur, pessime facere quum magnas illis opes relinquunt, hoc est, certissimam uitiorum materiam; eiusmodi diuitiae adimuntur bonis, qui norunt illarum usum, et mali instrumentum flagitiorum nanti, fiunt peiores. Si quis omnino prospectum uult malo filio, deponat eam pecuniam apud uiros spectatae fidei, qui illi depositum restituant, si redeat ad meliorem frugem, sin perseueret in nequitia et sceleribus, probis indigis elargiantur, immo tanquam debitum eis persoluatur. Audi iam, et Prophetam, et hominem senem: Iunior fui, etenim senui, et non uidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem; tota die miseretur, et commodat, et semen illius in benedictione erit. Corporibus diligenter prospicis; expediret, ut animis diligentius prospiceres, exemplo sancti et prouidentissimi Job, qui pro singulis filiorum holocaustum offerebat Deo, ut si forte peccassent, nec benedixissent Domino, sacrificiis patris expiarentur; atqui uerissimum sacrificium est, et Deo gratissimum, eleemosyna, de qua scribitur in mysticis litteris: Ignem ardentem extinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis; et: Deus prospector est eius, qui reddit gratiam. Postremo, quantae sunt illae opes, etiam apud hommes, filios optimi patris? nihil opus est uetera exempla recensere, quae sunt in scriptoribus gentium omnium innumera; quotidie uidemus multos per se indignos opibus, honoribus, euehi sola recordatione paternae uirtutis, et quos sine alio despiceremus, respecta ueneramur, patrem in eis spectantes, non ipsos: unde oritur decus nobilitatis; at sepulchra, et altaria, et sacrata ornamenta, et missae, et psalmi tui, abominatio sunt ante Deum, cui tu, ex mortuis lapidibus templum dum suscitas, uiua eius templa cadere ac interire pateris. Non donaria et magnifica munera respicit Deus, sed puram mentem, et immaculabilem conscientiam; haec uox etiam gentilibus nota fuit, tradita a Platone, Xenophonte, Cicerone, Seneca, quanto Christianis debet esse notior, quibus nullo templo est opus, quum adorent patrem in spiritu, cuius patris templum est mundi uniuersitas, sed peculiarius puri animi, dicente Apostolo: Templum Dei sanctum est, quod estis uos. Quid dicam quaeri his omnibus famam quamdam, potins quam Dei cultum, quod ostendit nomen ubique inseriptum, et insignia passim affixa? iam, quid illic facit aurum? putas Deum uel puerum esse, qui capiatur auri fulgore, uel auarum, qui possessione, uel hominem, qui usu? Verum gloria uiuenti si expetatur, grauis, si non expetatur, inutilis, mortuo superuacua; maioribus enim detinebitur uel gaudiis, uel suppliciis, quam ut his nostris uocibus, etiam si ad eum peruenirent, moueatur: quid Achilli prodest Ilias Homeri tam cantata? quid Ulyssi Odyssea? uel utrumque opus authori suo? quid Alexandro tot per orientem Alexandriae? quid Flandriae Comitibus auratae statuae pro Burgo positae? ut transeam quam caduca et breui peritura sint eiusmodi opera; sed certe pauci intuentur, pauciores animaduertunt, nemo fere de iis inquirit quorum monumenta sunt; et ut inquisierit, haud magno aestimat; quod si gloria quaeritur, quae maior, quam si benefacias? si prosis? si iuues multos? haec una apud priscos homines ad immortalitatem uia, ut a nobis est in superioribus expositum. Deos uocauerunt beneficos, Deus est, inquit Plinius, mortali iuuare mortalem, nec inter uirtutes est ulla, liberalitate et munificentia gratior, et plausibilior, propter quam solam multi ingentia sunt regna consequuti; sed unicuique homini bona gloria existimanda est, ut solutus corpore bene a conscientia sua et Deo audiat, atque eam ob causam beatitissima aeternitate perfruantur. [1,9] IX. QUAE UNICUIQUE A DEO DANTUR, NON PROPTER IPSUM DARI SOLUM. Plato philosophus felices fore respublicas aiebat, si duae illae uoces ex hominum uita tollerentur: meum et tuum; quantas enim inter nos excitant tragoedias? et quibus clamoribus illa intonantur: Meum dedi, meum abstulit, meum non tanges, tuum non attigi, tuum tene, tuo sis contentus? quasi uero aliquid ullus hominum possideat, quod merito queat suum appellare; etiam uirtutem ipsam a Deo accepit, a quo nobis data sunt omnia, aliis aliorum causa: primum natura, per quam uolo Deum intelligi. Nam nihil est natura aliud, quam illius uoluntas, et iussus, hic ergo quantas utilitates nobis, siue ad uescendum herbas, radices, fructus, fruges, pecora, pisces, effudit, omnia in commune; siue ad uestiendum pelles, uellera; tum ligna et metalla; et commoditates animantium, ut canum, equorum, boum? denique quaecunque protulit, in hac proposuit domo nullis repagulis aut seris clausa, communia iis quos progenuit: dic tu, qui occupas, an sis naturae magis filius, quam ego? si non es, cur me excludis, tanquam legitimus naturae filius nothum? at inquis: Operam et industriam nauaui, liceat et mihi possidere, idem faciam. Ergo quod natura liberalitate sua dedit commune, nos malignitate nostra proprium facimus; quod illa obuium exposuit, nos auertimus, recondimus, claudimus, tuemur, arcemus alios poste, pariete, seris, ferro, armis, denique legibus; itaque auaritia et malitia nostra charitatem et famem indicit abundantiae naturae, et diuitiis Dei paupertatem adfert. Iam per malignitatem nostram effectum est, ne uere Deo dici posset: Aperis tu manum tuam, et impies omne animal benedictione; non potest iniri numerus eorum qui tertio abhinc anno in Bethica extincti sint fame, uicturi adhuc, si tam essemus prompti ad ferendam opem, quam ad petendam, aut si nos uel bestiarum liberalitas moueret, et sensus quidam naturae accomodatior quam noster, quarum nulla est, quae pasta, et saturata, residua non hic in commune incustodita uelut in amplo quodam naturae relinquat penore; quapropter sciat quisquis naturae munera possidet, si cum egeno fratre communicet, iure possidere, et ex naturae uoluntate, ac instituto, sin secus, furem et raptorem esse, naturae lege conuictum et damnatum, quum occupet et detineat quae natura non ipsi uni procrearat. Ad Architam Pythagoricum Plato scribit: Non nobis solis nati sumus, sed ortus nostri partem patria uendicat, partem amici; et senex ille in comoedia: Homo sum, humani nihil a me alienum puto. Nemo sit ergo huiusce rei insciens, se nec corpus, nec animam, nec uitam, nec pecuniam habere in usum modo suum et commodum data, sed esse illarum rerum omnium dispensatorem, nec alio fine a Deo accepisse: hoc, etsi umbra quadam, tamen uetusta gentilitas uidit, quae ita per leges de suis ciuibus sanxit, ut appareret unumquemque omnia debere suae ciuitati; huis in quemque ius ac fas esse de corpore, de uita, de fortunis statuere; unde illi apud Athenienses Areopagitae, apud Romanos Censores, in uitam, censum, mores cuiusque inquirebant, ut legibus et poenis iudicarent, quam haec ab unoquoque in publicum commodum administrarentur; sed in ea quidem re afferamus iam non hominum testimonium, sed Dei edictum: Gratis, inquit, accepistis, gratis date; et parabola proposita est de eo, qui talentum quod a Domino acceperat, quia recondidit, nec est eo negotiatus, punitur acriter, collaudatis iis, qui negotiatione rem auxerant, hoc est, multos adiuuerant illis ipsis Domini beneficiis: quocirca fur est, non qui haeredi, quod inopibus largiatur, detrahit, sed quisquis inutiliter eruditione abutitur, uel uires consumit, uel scientiam sinit torpescere, uel pecuniam profundit, uel asseruat. Dicet aliquis, idque ingenti cum supercilio: De meo haec facio; quid mihi ad tribunal Christi, charitatis et mutuae beneficentiae uindicis, id allegas, quod non tibi licuisset ad sellas censorum Romanorum? Ostendi nihil esse cuiquam suum; fur, inquam, est et raptor, quisquis pecuniam in aleam prodigit, qui domi in arcis coactam detinet, qui in ludos effundit aut epulas, qui in preciosas admodum uestes, aut instructissiinum uario argento atque auro abacum, cui uestimenta domi computrescunt, qui emptitandis rebus superuacuis, aut inutilibus, pecuniam expendunt, qui in uanas superstructiones; denique quisquis, quod superest necessariis naturae usibus, non egenis impartit, fur est, et si non humanis legibus, quamquam bis etiam nonnullis, certe diuinis punitur. [1,10] X. NON CONSTARE PIETATEM ET CHRISTIANISMUM SINE BENEFICENTIA MUTUA. Hactenus diuina cum humanis coniunxi, propter eos qui tenebris altissimis immersi, non ferunt diuinae lucis fulgorem. Nunc uero soli persequemur illius principis ac Domini iussa, de quo dicitur: Nolite eos timere, qui occidunt corpus, postmodum autem nihil habent reliqui quod agant; ilium timete qui ubi corpus occiderit, animam potest mittere in gehennam; sed nos tantopere ad scelera occalluimus, ut nihil aeque surdis audiatur auribus, quam quae Deus iussit; nec saltem uitae huius uanitas nos commonefacit non esse hic spes nostras figendas, ad ilium uenturos nos, qui fuerit et spectator, et testis nostrarum quoque cogitationum, eundem futurum iudicem, et unumquemque nostrum pro meritis aut retenturum secum in aeterna beatitudine, uel missurum ad supplicia. Deus ergo per quos nobis loquitur, nisi primum per Filium suum, dehinc per sanctos uiros, et spiritu eius afflatos? sed Dei certissima oracula expressa sunt libris ueteris ac noui Testamenti, quibus omnibus nihil commendatur magis, nihil inculcatur crebrius, quam misericordia, seu quis Graece malit, eleemosyna. In Deuteronomio sic Dominus loquitur: Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae, idcirco ego praecipio tibi, ut aperias manum tuam egeno et pauperi, qui tecum uersatur in terra. Nec gratis hoc iniungitur, additur praemium, ut paratam inueniat misericordiam, quisquis exhibuerit. In Psalmo enim 40 Dauid inquit: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus; Dominus conseruet eum, et uiuificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum eius; Dominus opem feret illi super lectum doloris eius, uniuersum stratum eius uersasti in infirmitate eius. Eiusdem uatis uersiculus ille ex 9 Psalmo: Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adiutor, aperte declarat potentem in hoc esse a Domino uel dignitate ornatum, uel munitum ac instructum potentia, honore, authoritate, opibus, ut tutor et defensor sit inopis, ut robustior filins imbecilliori a patre custos adiunctus; nec de sacrificiis et caerimoniis suis Dominus est sollicitus, misericordiam ab homine exigit; huic uni mercedem pollicetur. Apud Hesaiam prophetam uerbis Domini sic legitur: Rogant me iudicia iustitiae, et appropinquare Deo uolunt: quare ieiunauimus, et non aspexisti? humiliauimus animas nostras, et nescisti? ecce in die ieiunii uestri inuenitur uoluntas uestra, et omnes debitores uestros repetitis; ecce ad lites et contentiones ieiunatis, et percutitis pugno impie; non est hoc ieiunium quod placet Domino: nonne, inquit, hoc est magis ieiunium, quod elegi? dissolue colligationes impietatis, solue fasciculos deprimentes, dimitte eos, qui confracti sunt, liberos, et omne onus dirumpe; frange esurienti panem tuum, et egenos uagosque indue in domum tuam; qumn uideris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris: tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam iustitia tua, et gloria Domini colliget te; tunc inuocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet: Ecce adsum. Hactenus Hesaias. Quaerit et circumspicit peccator quemadmodum offensum ab se Dominum queat placare, offert uictimas, offert primogenitum suum; et spretis omnibus, quae extrinsecus poterant adferri, de interioribus misericordia postulatur; sic enim legimus in uaticiniis Micheae prophetae: Quid dignum offeram Domino? curuabo genu Deo excelso? nunquid offeram ei holocaustomata, et uitulos anniculos? nunquid placari potest Dominus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium? nunquid dabo primogenitum meum pro scelere meo, fructum uentris mei pro peccato animae meae? Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te: utique facere iudicium, et diligere misericordiam. Quibus curae est perscrutari naturas rerum, perhibent amorem natura et ingenio suo a nulla re uerius elici quam ab amore; sic nihil aeque Dei misericordiam nobis conciliat, quam nostra misericordia: Qui pronus est ad misericordiam, inquit Salomon, benedicetur; et de immisericorde idem ait: Qui obturat aurem ne audiat imbecillum, et ipso inuocabit Dominum, et non erit qui exaudiat eum. Sed nos aquam, ut dicitur, in mari quaerimus: quid aliud sonant uetera Dei praecepta, nisi unicam uiam nanciscendae Dei misericordiae, esse nostram misericordiam, etiam usque ad commoda uitae huius temporariae? Abraam et Loth, consuetudine accipiendi hospites, Angelos inscii receperunt, tantoque honore digni sunt habiti, nec Angeli assymboli discesserunt; Loth ab incendio et ruina quinque urbium exemptus est ; Abraam filium recepit originem prornissae illius sanctae ac innumerae posteritatis. Rex ille, et ut senex, et ut uates, sic inquit: Iunior fui, etenim senui, et non uidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem; tota die miseretur et commodat, et semen illius in benedictione erit. Veniamus ad Christum, fidelissimum legatum Patris, missum ad nos magna et admirabili authoritate signorum et uirtutum in illa humilitate corporis, ut hominem hostem irato reconciliaret Patri, insipientem erudiret, errantem in uia reduceret, caeco usum redderet solis ac luminum; hune audiri Pater uoce sua iussit, nos illius doctrina ac luce nos uenditamus, illius gloriamur nomine, quod est super omne nomen, nec est aliud super terram, per quod salui esse possimus, nec aliud, in quo nos conueniat gloriari, quam, Pauli exemplo, cruce Domini nostri Iesu Christi. Sed equidem non uideo qua facie audeamus christianos profiteri nos, quum nihil ex iis praestemus, quae Christus prima iussit, ac prope sola; habebant gentiles philosophi suum signum, quo agnoscebantur, nuditatem pedum, sicut Nazianzenus perhibet, uilitatem uestium; habent Iudaei circumcisionem; milites in bello sua signa; oues signatae sunt; merces itidem; Christus nullum ne habet signum, quo notat suos, atque ab alienis separat? In hoc, inquit, cognoscent omnes, quod discipuli mei estis, si dilectionem habueritis inuicem; et mox: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis inuicem. Hoc est caput, hoc primum dogma: amoris haec est natura, ut omnia faciat communia, iuxta priscum uerbum, quod a Pythagora et a Pythagoricis profectum, ceterae philosophorum nationes retinuerunt; nec secus qui amat, res amici curat, et tractat, quam suas ipsius, interdum quoque accuratius, et ardentiore affecta; at in nobis unusquisque suum agit negotium, nemo fratris; et quemadmodum Paulus Corinthios obiurgans, inquit: Alius esurit, alius ebrius est; tantum abest, ut quae liabes, communices fratri, ut quacunque arte et fraude possis, quae frater possidet, ad te trahas; pauperem uides nudum, ipse uestibus non indutus, sed onustus, et obrutus, ac praeteris. Ubi iam signum illud, quo Christi oues censentur? At ne Deum quidem diligit, qui hominem non diligit; testificatur hoc Iohannes in epistolis suis: Qui habuerit substantiam huius mundi, et uiderit fratrem suum necesse habere, et clauserit uiscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? et post paululum: Si quis dixerit quod diligit Deum, et fratrem suum oderit, mendax est; qui enim non diligit fratrem suum, quem uidet, Deum, quem non uidet, quomodo potest diligere? Ad haec, nec Christo credit, qui ei non fidit; quid enim est aliud credere alicui, quam eius dicti fidere, et promissa existimare certo euentura? Atqui Dominus omnibus, etiam iis qui de nobis pessime sunt promeriti, et nocerent si qua possent, iussit nos benefacere, quodque difficilius est, benecupere; ille se debitorem tibi offert pro eo, in quem beneficium contuleris; si crederes tam eximiam illum relaturum gratiam, quantam pollicetur, an non dares qui negotiatori das decem ducatorum millia, ut cum foenore recipias, fisus aut uerbo mortalis, aut syngrapha mali°? atqui et a Christo habes syngrapham; sed nimium carne opprimimur, et spiritalia in animos nostros non penetrant circumseptos tanta mole carnis, quae uitiorum assuefactione callum duxit: nec uitam nostram Deo, a quo uno et genita est, et conseruatur, credimus; nam si Christo crederemus iubenti ut totam curam tuendi, et sustentandi nostri, reiiciamus in Patrem, a quo sunt omnia, quique ea et pascit et sustentat, quae sine cura sunt, essemus usque adeo solliciti? non essemus si Rex aliquis mortalis spopondisset? Quid aliud dicam, nisi sic nos loqui tanquam omnia credamus, sic uiuere tanquam nihil. Neque uero te tangit, quod summum et postremum est in religione, finis uitae, uel per uirtutem, uel per uitia transactae, quam praemia uel supplicia consequuntur; peccata dicit eleemosyna purgari: Reliquum, inquit, est, ut faciatis misericordiam, et sunt uobis munda omnia. Confirmauit ueterum sententiam, siquidem Tobias ait: Praemium enim bonum tibi thesaurissas in die necessitatis, quoniam eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, non patietur animam ire in tenebras; et Ecclesiasticus: Ignem ardentem extinguit aqua, et misericordia resistit peccatis; superbissimo Regi Daniel consulit, ut peccata et blasphemias suas misericordia et eleemosynis pauperum redimat. Concinunt his omnibus Christi discipuli ex magistri schola dicentes: Charitas operit multitudinem peccatorum; Centurioni illi gentili in Actis Apostolorum propter eleemosynas indicatur ab Angelo iter salutis; et quemadmodum ad ciuitatem aliquam demigraturis salutare consilium est, si quos eius incolas officio sibi aliquo demereantur, sic Dominus admonet atque ortatur nos ex mammona iniquo amicos quaerere, qui nos mortuos recipiant in aeternas illas domos; et adolescenti, qui de uita aeterna consulebat, respondit: Si uis perfectus esse, uade, et uende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelis, et ueni sequere me. Iudicis uiuorum et mortuorum utinam non minus quisque sententiam metueret, quam saepe audiuit, et quae nulli non est cognita, qui uel pro misericordiae operibus praestitis beatam aeternitatem remuneratur, uel pro omissis supplicio addicit. Quid dicemus ad haec omnia? an contingit nobis, quod de Pharisaeis narrat Lucas in euangelio, qui quod essent auari, irridebant praecepta Christi? nec ulli sunt adhuc, quibus aeque ridicula est coelestis doctrina, quam accensis diuitiarum cupidine, ut ineptes est regno Dei diues, qui opes suas amplectitur, nec sine maxima causa Paulus Apostolus solam ex peccatis omnibus auariciam appellauit seruitutem idolorum: Pecuniam enim, inquit, quidam expetentes, a fide naui tutissima deciderunt; nullum crimen morte ab Apostolis uindicatum est praeter auariciam Ananiae, et coniugis, in quam Petrus potestatem illam apostolicam non per tortorem et carnificem, sed efficacia uocis suae ostendit, et exercuit, quod sciret, quantum affectus ille probis moribus, et pietati nostrae, odium, bellumque, indixisset, quod aliquando exarsurum esset maximo detrimento et clade religionis. Examinet quisque conscientiam suam an credat illa quae recensuimus, quum his tam parum moueatur; at credo, ait unusquisque; ego uero credere te audio, credere non uideo: Filioli, hortatur Ioannes, ne diligamus uerbo tantum, sed re, et opere; et Iacobus: Estote factores uerbi, et non auditores tantum: si credis, cur tantis promissis et minis non tangeris? cur quod assignatum tibi est munus non capessis, praesertim tantis gaudiis paratis ei, qui fecerit, tantis cruciatibus, qui praetermiserit? summa haec est: ego neminem existimo christianum esse, qui, quatenus potest, non subuenit fratri indigenti. Paulus et Barnabas quum Hierosolymam uenissent, Iacobumque, fratrem Domini, loci illius sanctissimum Episcopum, simul et Petrum et Ioannem conuenissent, exposito euangelio, quod praedicarant in gentibus, et collaudati ab Apostolis, sic digressi sunt, ut utrinque tantum de misericordia meminissent; Dextras, inquit, dederunt mihi, et Barnabae, societatis, ut nos in gentes, ipsi in circuncisionem, tantum ut pauperum memores essemus: de toto homine curant, totum alunt, et reficiunt, toti student prodesse, menti per praedicationem et sacram doctrinam, corporibus primum miraculis, et uirtute pellendi morbos, quae comitabatur praedicationem constantissimamque illam fidem, et adiumentis uitae in colligenda pecunia, qua indigi alerentur; hoc est uere Christiani, et sectatoris principis ac magistri sui, qui totum hominem fecit, totum sanauit, totum aluit, mentem doctrina, corpus cibo; ita conuenit nos et animo benefacere et corpori, quaecunque facultas detur. [1,11] XI. QUANTUM, ET QUOMODO, CUIQUE BENEFACIENDUM. Cicero, Aristoteles, Theophrastus, Panaetius, Possidonius, Hecaton, Seneca, et ceteri, qui de officiis uitae communis scripserunt, leges quasdam statuunt, cui, quatenus, quantum, quando, quemadmodum, praestandum sit uel officium, uel beneficium, uel referenda gratia; sed quum humana sola persequerentur, non omnia potuerunt suis praeceptis concludere, propterea quod hominum natura uarietate sua infinita est, quam formula sua diuina Dominus comprehendit, uidelicet author illius. Dato enim charitatis praecepto erga Deum et hominem, ceu normam quandam, et amussim, assignauit, qua uniuersa mortalium omnium uita possit dirigi: si quis uere et ex animo Deum diligit, et fratrem propter Deum, amor ille uersius ei suadebit et rectius quid agendum sit, quam quicunque magistri sapientiae: sumat quisque in proximum affectum germane amicum, atque in iuuando, Deum solum spectet ab illo sperans remunerari se, nihil dico amplius; hoc unicum documentum superat longa illorum philosophorum, quos modo commemoraui, scripta. De magnitudine beneficii, et in quem conferendum, sunt illa Christi: Omni petenti abs te dato; uolenti mutuari abs te ne auertaris; benefacite persequentibus uos, amate eos, quibus estis inuisi; orate pro iis qui uos execrantur ac deuouent. Nempe sic agendum est ei, qui a rebus istis mundi huius penitus se ad Dei unius fiduciam, et amorem sustulit. Illud uero Thobiae humanum magis: Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli auertere faciem tuam ab ullo paupere, ita enim fiet, ut nec a te auertatur facies Domini; quomodo potueris, ita esto misericors, si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impartire; cui non dissonat quod in Ecclesiastico legitur: Ante mortem tuam benefac amico tuo, et secundum uires tuas exporrigens da pauperi. Hi facultatem metiuntur, et sollicitudine non carent, quae amor excludit; sed quando hi melius, quam qui ex ingenti iuuandi facultate, et copia, exiguam portiunculam impartiunt? ut qui ex amplissimis opibus unam aut alteram stipem unciariam, dicamus minutam, ut hactenus fecimus uoce uestrati: Qui parce, inquit Apostolus, seminat, parce et metet, et qui in benedictionibus seminat, id est largiter et plena manu, abunde etiam metet; similis est ad Galatas sententia, quam statim referam: Ut a Deo accipis, sic illi reddito, si ille affluenter dat tibi, cur tu illi retribuis tam arcte et maligne? praecipue quum nihil tibi dederit propter te unum, sicuti disseruimus. Neque uero necessitates nostras sic conuenit metiri nos, ut luxum et diffluentiam inter necessitates ponamus, sicut sericis uestiri, auro et gemmis fulgere, stipari magna frequentia administrantium, quotidie epulari opipare, aleam animose ac largiter ludere: at ne quis blandiatur sibi, tanquam de multis copiis multa etiam egenis elargiatur, admonendi sumus, non esse acceptam Deo eleemosynam quae ex sudore et substantia pauperum rapta sit a diuite, quale est enim per fraudem, per imposturam, per rapinam, per uim expoliasse te multos, ut aliquid paucis aspergas? surripuisse mille, ut des centum? in quo putant se quidam satisfacere, si ex magnis uel praedis, uel fraudibus, redimant se aliqua portiuncula, quam dent egenis, aut ex qua aedificent sacellum, affixis suis insignibus, aut templum ornent specularibus, aut, quod ridiculum magis, auditori noxiarum numerent, ut absoluantur. Confessio Zachaei publicani haec est: Ecce, Domine, dimidium bonorum meorum do pauperibus, et si quem defraudauerim, reddo quadruplum; ideo sic a Christo absoluitur: Salus hodie huic domui facta est, quoniam et ipse filius sit Abraae: nempe, qui iustitiam Abraae non profitebatur nomine, sed praestabat operibus. De iustis ergo et bene quaesitis grata est Domino eleemosyna; faciat quisque quod Zachaeus, ut idem audiat. Et omnibus est benefaciendum, nam pro omnibus se offert Christus; ac ne nos deterreat inopis indignitas, habemus dignissimnm Deum, qui nobis immerentibus prior benefecerit; is se ex creditore debitorem facit, si quid das pauperi. Aristoteles, philosophus gentilis, non perinde bonus, ac doctus, quum malo homini numum roganti dedisset, admonentibus amicis, ac subobiurgantibus quod benefecisset indigno, Non, inquit, illius sum misertus, sed naturae; quanto nos magis decet misereri pauperis propter Deum, cuius misericordia si uel temporis punctum a nobis recederet, quid esset nobis uniuersis miserabilius ! atqui haec est Dei, et Domini uniuersorum, syngrapha: Quicquid uni ex minimis istis fecistis, mihi fecistis. Audi etiam hominem, si fas est hominem post Deum audiri; sed sapientissimus est, et Dei scriba, itaque Deus putabitur loqui: Foeneratur Domino qui miseretur pauperis, et uicissitudinem reddet ei. Quis nostrum expostulationem illam Domini sustinere poterit: serue nequam, cur ex meo non dedisti, quod ipse iusseram? Quid fecisses de tuo? itaque aeterna haec bona non habebis, in quibus fidelis non esses, qui in mundi uanitate infidelis fueris. Non haec fingo, Christi uerba sunt in euangelio Lucae: Qui fidelis est in minimo, et in maiore fidelis est; et qui in modico iniquus est, et in maiore iniquus est; si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis, quod uerum est, quis credet uobis? et si in alieno fideles non fuistis, quod uestrum est, quis dabit uobis? Sed expendendae sunt hominum necessitates; alii plus egent aliis: sunt etiam quibus praestat talentum dare, quam aliis minam, ut qui pecuniam in usus honestos expendunt; aleatoribus, aut scortatoribus dare, quid est aliud, quam igni stupam addere quod dicunt? Non esset hoc beneficium, sed damnum; ideo Paulus ad Galatas sic seribit: Communicet is qui in fide instituitur, ei qui instituit, in omnibus bonis; nolite errare; Deus non irridetur; quae enim seminauerit homo, haec et metet; qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem, qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet uitam aeternam; bonum autem facientes, non deficiamus, tempore enim suo metemus, non deficientes: ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Timotheo praecipit, ut presbyteri, qui bene praesunt commisso gregi, honore, hoc est, munere, et liberalitate, duplici digni habeantur, praecipue ii qui laborant uerbo et doctrina; uidelicet, quod hi pecuniam commendatam, ac ueluti creditam, melius dispensabunt, quam imperiti, aut nequam, aut flagitiosi homines. Ad eundem modum, probum ingenium fouendum, adiuuandum, prouehendum, ornandum, instruendum, facundia, eruditione, authoritate; malum uero coercendum, spoliandum, exarmandum, torquendum; detrahenda ei eloquentia, et authoritas, nocendi instrumenta, non ponendum ferrum in manu furentis; sed hoc discrimen non, quemadmodum nunc facimus, expendendum est, ut pluris apud nos ualeat cognatio, aut notitia, aut communis patria, familiaritas, officia, quam sapientia, mores, uirtus; hinc enim sumendum discrimen, non illinc; uere fratres sunt, quos peculiari quodam et sancto modo regenuit Christus, apud quem non est distinctio Iudaei, et Graeci. Nam idem Dominus omnium, diues in omnes, qui inuocant illum; sed serte in hoc summa rei uertitur; referantur omnia ad bonum illud praecipuum, ut tantum iuuetur quisque quantum ad hoc uidebitur indigere, et cuique demus plurimum profutura, et diu quantum ratio uel necessitatis eius uel facultatum nostrarum feret. Quae non iuuant, superuacua sunt, onera magis quam munera, ut feminae, aut seni, sicut inquit Seneca, arma uenatoria, rustico libri; iam quae nocent, quanto uerius maleficia sunt, ut ebrioso uinum dare, gladium pugnaci ! in quo dum putamus prodesse, uehementer laedimus; qui distant talia amicorum munera et hostium uota? at in modo, ut ne quid ad nos referamus, omnia in Deum; idcirco alacriter exequendum, quod Tobias dixit libenter; et Paulus: Unusquisque det sicut destinauit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate, hilarem enim datorem diligit Deus: itaque ex animo, ad iuuandum et benefaciendum prompto, nascatur beneficium, non quia aliud non audeas, uel negare erubescas; porro qui differt, non admodum abest a negante, arguit enim tarditas refugisse nos, et eripi magis a nabis, quam impetrari; dandum ergo cito, id est, quum primum se ostendet occasio, et maturitas utrinque; serum beneficium post opportunitatem; immo non est beneficium; at uero nec antequam sit opus, cito dicitur, cito est enim antequam urgeat necessitas, antequam ad flagitium aut facimus adegerit, antequam rogandi rubor faciem accenderit, quod est praemium muneris maius ac grauius quam pecunia, ut est gratum beneficium quod rogandi necessitatem antecessit, et hilaritas, quam Paulus uult beneficentiae admisceri, promptus est ille animi affectus in uultu, uerbis, et toto gestu eminens, non ornantes munus uerbis, quod amens ille amator in comoedia seruo mandat, sed animum proferentes alacrem, laetum quod benefacere contigit, tum etiam cupidum amplius dendi, si ita res postularet, aut liceret; libertate tamen incolumi, et non confusis uoluntatum signis, ut nihilominus aperias, quid displiceat, quid correctum uelis, ac mutatum, nam admonitio, et castigatio, genus est eleemosynae, ut declarauimus, maioris, quam pecuniae erogatio; cauendum tamen sic corripias, ut ne uidearis id facere quod moleste feras peti abs te beneficium, aut quod ius illud reprehendendi non ex illius culpa sumpseris, aut amico tuo pectore, sed authoritate beneficentiae, inualida enim est tunc obiurgatio; proinde consultius est apud eiusmodi suspicaces homines castigationem in aliud tempus differre, uidelicet quum nihil das. Nec nobis arrogemus quicquam, nam non de nostris bonis impertimur, sed Deo reddimus quae sua sunt; quia potius habeamus gratiam quod uti licuit, et existimemus actum nobiscum optime quod fuerit unde tantam consequeremur mercedem: nec beneficium corruperimus exprobratione, iactantia, commemoratione, ostentatione: denique nihil uelimus datum hominum oculis, sed Dei; quo minus expectarimus ab hominibus, hoc plus accedet a Deo; si ab hominibus praemium speremus, diuino frustrabimur, plerumque et humano quoque. Illa ergo beneficentia Deo gratior, quae solis Dei oculis exhibetur, in qua nihil humanae uanitati relinquitur: pulchrum templa extruere, et ornare, quibus Deus colatur, sed nescio quid uendicat sibi in his omnibus affectus humanus, etiam in uiris qui mente sunt integerrima; nam de iis qui uanitatem solam spectant, quid attinet loqui ? quanto purius et sanctius, et Deo acceptius, quod inter dantem et recipientem consumitur, cuius testem solum adhibes inuisibilem illum, qui uidet omnia ! in his enim soli studes Deo placere, nihil ad gloriolam tuam conuertis, huius etiam certissimum et largissimum remuneratorem habes Patrem illum coelestem, a quo tu solo aspici uoluisti. Sed iam Dominum ipsum auscultate apud Matthaeum: Attendite ne iustitiam uestram faciatis coram hominibus, ut uideamini ab eis, alioqui mercedem non habebitis apud Patrem uestrum, qui in coelis est: quum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis, et in uicis, ut honorificentur ab hominibus; amen dito uobis, receperunt mercedem suam; te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui uiderit in abscondito, reddet tibi. [2,0] LIBER SECUNDUS. [2,1] I. QUANTOPERE CONVENIAT RECTORI CIVITATIS CURARE PAUPERES. Hactenus quid unumquemque deceat, posthac quid ciuitatem publice, et eius rectorem, qui est in ea quod in corpore animus; hic non unam aut alteram corporis partem uegetat, aut uiuificat, sed corpus uniuersum, sic magistratui nihil in suo coetu relinquendum est neglectum. Nam qui diuites solum curant, spretis pauperibus, perinde faciunt ac si quis medicus non multum censeret manibus subueniendum, aut pedibus, quod procul absint a corde; quod ut non fieret sine graui damno totius hominis, sic nec in Republica tenuiores negliguntur citra periculum potentium; illi enim necessitate pressi, partim furantur; iudex indignam se putat eam cognitionem, sed hoc leue, ditioribus inuident, fremunt atque indignantur superesse illis unde scurras, canes, scorta, mulas, caballos, elephantos alant, sibi uero non esse quod dent paruis liberis esurientibus, illos superbe ac insolenter diuitiis abuti, quas sibi et similibus eripuerint. Hae uoces haud facile creditu quot ciuilia per gentes omnes bella commouerint, in quibus incensa multitudo, et odio flagrans, primum omnium furoris sui experimenta in diuites edit; non aliam causam afferebant Gracchi, non aliam L- Catilina ciuilis discordiae quam excitarant, ne quid de nostris temporibus uel regionibus commemorem: equidem non pigebit adscribere locum quendam ex Isocratis oratione, quae Aeropagitica dicitur, de moribus ciuitatis Atheniensium: Similia, inquit, dictis sunt quomodo ipsi inter se agitabant; non enim circa publica solum erat hic consensus, sed in uita etiam priuata, tantum alii erga alios prudentiae ostendebant, quantum par est tum recte sentientes, tum patriam habentes communem; tantum aberat, ut locupletibus tenuiores inuiderent, ut his non secus magnae domus curae essent ac suae ipsorum, reputantes felicitatem illarum utilitati sibi esse; opulenti non despiciebant pauperes, sed considerantes pudendam sibi esse ciuium suorum indigentiam, necessitatibus illorum subueniebant, quum his quidem agros exigua mercede colendos locarent, alios ad negociationem procuratores suos mitterent, aliis alias occasiones praeberent lucri: neque uero metuebant ne in alterum duorum dispendiorum inciderent, aut censu uniuerso spoliari, aut eerte parte aliqua; contra potius, non minus iis confidebant quae fuerant largiti, quam quae domi asseruabant. Tantum Isocrates. His accedit periculum ex contagio morborum commune; quoties uidimus, hominem unum magnum aliquem et saeuum morbum in ciuitatem inuexisse, unde alii complures perierint, ut pestem, scabiem Gallicam, et eiusmodi? quale est enim, ut in unoquoque templo, cum festum est solemne ac celeberrimum, tum maxime penetrandum sit in aedem inter duas acies morborum, uomicarum, ulcerum, et ceterarum rerum uel dictu obscoenarum, haec una sit pueris, puellis, senibus, grauidis uia? putatis omnes tam esse ferreos, ut ad eum aspectum ieiuno corpore non commoueantur? praesertim cum eiusmodi ulcera non modo ingerantur oculis, sed etiam naribus, ori, et fere praetereuntium manibus et corpori admoueautur? tanta est impudentia efflagitandi. Praetereo quod nonnulli admiscent se turbae, commodum discedentes a latere extinti peste: haec non sunt administratoribus ciuitatum negligenda, tum quo subueniatur morbis, tum ne ad plures serpant: praeterea, nec est sapientis magistratus, et studiosi publici commodi, relinquere ciuitatis partem non inutilem modo, sed perniciosam quoque et sibi, et aliis; clausa enim multorum benignitate, quum unde se alant non suppetit, alii coguntur latrocinia et in ciuitate et in itineribus exercere; alii clam furantur; feminae, quae sunt aetate bona, pudore abiecto, pudicitiam retinere non queunt, uenalem ubique habent minimo, nec a pessima consuetudine possunt extrahi; uetulae continuo lenocinium arripiunt, et lenocinio coniunctum ueneficium; egenorum parui liberi prauissime instituti; ipsi cum filiis abiecti ante sacras aedes, aut circumuagantes petendo, nec Sacris intersunt, nec concionem audiunt, nec scitur qua lege, quo ritu uiuant, quid de fide et moribus sentiant. Nam eo dilapsa est disciplina ecclesiastica, ut nihil administretur gratis; uendendi uocabulum abominantur, certe numerare cogunt; Episcopus autem paroecianus tam detonsas oues non putat ad caulam et pasturam suam pertinere. Ita nemo est, qui mendicos illos uideat confiteri, communicare cum aliis mensa Domini, et quum docentem nullum unquam audiant, necesse est corruptissime de rebus iudicent, et incompositissimis sint moribus, et si forte aliqua ad opes emergunt, intolerabiles existant ob inhonestam et uilem educationem, unde nascuntur ea uitia quae dudum recensui, non tam illis imputanda, quam etiam interdum Magistratibus, qui non aliter ciuitati prospiciunt; haud recte de gubernatione populi statuentes, ut qui solum se existiment praefectos litibus pecuniae, aut criminibus censendis, quam contra magis conueniat eos in hoc incumbere, quo pacto ciues bonos reddant, quam quemadmodum uel puniant males, uel coerceant. Quanto enim minus esset opus poenis, si reste esset prius illud curatum ! Romani olim sic suis ciuibus prospexerant ut nemini necessum foret mendieare, ac ne liceret quidem iam inde a duodecim tabulis uetitum; idem Atheniensium populus cauit; legem dabat Dominus Iudaeae genti peculiarem, duram, praefractam, uidelicet populo consimilis ingenii, et tamen in Deuteronomio iubet, agant, dent operam, quatenus erit suarum uirium, ne ullus sit inter eos indigus, et mendicus, praesertim anno illo quietis, et acceptabili Domino, in quo semper uiuunt quibus Dominus Iesus sepultus est cum lege, cerimoniis, uetere homine, et resurrexit in nouitate uitae ac spiritus; profecto turpe ac pudendum est nobis christianis, quibus nihil est magis imperatum, quam charitas, ac nescio an solum, tot in nostris ciuitatibus egenos et mendicos passim occurrere; quocunque te uertas, inopia, necessitates adsunt, et qui extendere manum coguntur, ut accipiant. Quid quod quemadmodum renouantur in ciuitate omnia, quae temporibus aut casibus uel mutantur, uel intereunt, muri, fossae, aggeres, riui, instituta, mores, leges ipsae, sic par esset succurrere primae illi distribution pecuniae, quae uariis modis damna accepit; excogitata sunt a uiris grauissimis, et qui ciuitatis saluti uolebant consultum, quedam salutaria; relaxatio tributorum, agri publici tradebantur colendi pauperibus, distributio publicitus alicuius redundantis pecuniae, quod etiam nostra aetate uidimus; sed illis opus sunt certae occasiones, quales hoc tempore praerarae contingunt; idcirco ad alia confugiendum remedia commodiora, magisque perpetua. [2,2] II. COLLECTIO PAUPERUM ET PROFESSIO. Quaerat ex me aliquis, quomodo ergo tantae multitudini subueniendum censes ? si quid in nobis Charitas ualeret, ipsa esset nobis lex, quae amanti non est posita, ea faceret omnia communia, nec secus alienas necessitates quisque spectaret, quam proprias; nunc nemo est, qui curam suam extra domum suam proferat, interdum nec extra cubiculum, ac ne extra se ipsum quidem, quando multi nec parentibus, nec filiis, nec fratribus, nec uxori satis fidi sunt. Ergo remediis humanis utcunque occurrendum, praecipue apud quos parum habent efficac iae diuina; mea quidem sententia ad hune modum: ex pauperibus alii uiuunt in iis quae uulgo hospitalia dicuntur, graece Ptochotrophia, sed notiore illo utendum erit; alii publice mendicant; alii ferunt, ut possunt, domi quisque suae, suas necessitates; hospitalia uoco, ubi aegri aluntur et curantur, et ubi certus inopum numerus sustentatur, et ubi pueri ac puellae educantur, et ubi expositi infantes nutriuntur, et ubi mente capti continentur, et ubi caeci degunt: haec omnia sciant rectores ciuitatis ad curam suam pertinere. Nemo de legibus conditorum causificetur; inuiolatae perdurabunt; uerba in his expendenda non sunt, sed aequitas, ut in contractibus bonae fidei, et uoluntas, ut in testamentis, de qua dubium non est, quin ea fuerit ut in usus, quam fieri posset, optimos, relictae a se facultates distribuerentur, et dignissimo consumerentur loco; per quos, aut quemadmodum fieret, non tam solliciti, quam ut fieret; deinde nihil est in urbe tam liberum, quod non subditum sit cognitioni eorum per quos administratur Respublica, neque enim libertas est communibus magistratibus non subiici et parere, sed incitamentum ferocitatis, et ansa licentiae effusae in quodcunque animo fuerit collibitum; nec aliquis potest eximere boni sua curae et imperio ciuitatis, nisi simul ciuitatem exeat; quippe nec uitam potest eximere, quae prior est, et unicuique carior, praesertim quum quisque fortunas suas beneficio ciuitatis tanquam munus acquisierit, ac eiusdem ope conseruet, atque retineat. Ergo harum omnium domorum singulas bini Senatores cum scriba aliquo uisant, ac scrutentur, prouentus perscribant, atque eorum numerum, ac nomina, qui ibi sustentantur, simul qua quisque ratione illuc peruenerit: hase omnia ad Consules et Senatum perferantur in curiam. Qui domi paupertatem tolerant, a binis Senatoribus per singulas paroecias ipsi cum liberis annotentur, necessitatibus additis, et qua ratione uixerint antea, ad paupertatem quo casu deuoluti sint, ex uicinis facile intelligetur, quod genus hominum sint, qua uita, quibus moribus; pauperis testimonium ne recipiatur a paupere, nam inuidia non uacat: de iis omnibus Consules et Senatus edoceantur: si qui in aliquem casum repente inciderint, significent per Senatorem aliquem Senatui, et de eo ex ipsius qualitate ac conditione statuatur. Hic ex mendicis incertis domiciliis uagis, qui ualent, profiteantur apud totum Senatum nomen suum, et mendicandi causam, in aperto Ioco aliquo, aut area, ne illa colluuies ingrediatur senaculum; aegri apud duos aut quatuor Senatores cum medico, ut oculis Senatus pareatur; petantur ab eis cognitores, qui de eorum uita testificentur. Quos Senatus hisce examinandis et exequendis rebus praefecerit, eis assignet potestatem compellendi, coercendi, hactenus ut possint mittere in uincula, quo de iis qui non paruerint cognitio sit Senatus. [2,3] III. QUA RATIONE EIS OMNIBUS PROSPICIATUR VICTUS. Ante omnia illud decernendum, quod Dominus generi humano, tanquam pro mulcta criminis indixit, ut unusquisque edat panem suum labore suo quaesitum; quum edere, aut ali, aut sustentari nomino, uolo non solum cibum intelligi, sed uestitum, tectum, ligna, candelas, denique ea omnia quae corporis huius uictu continentur. Ne quis igitur inter pauperes ociosus sit, qui quidem per aetatem aut ualetudinem laborare possit; Paulus Apostolus ad Thessalonicenses scribit: Nam quum essemus apud uos, hoc denunciabamus uobis, quod si quis non uult operari, nec manducet; audiuimus enim inter uos quosdam ambulantes inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes; iis autem qui eiusmodi sunt, denunciamus, et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent; et Psalmista utramque felicitatem, et in uita hac, et in altera, promittit ei qui comederit ex labore manuum suarum. Quocirca non patiendum est, quemquam in ciuitate ociosum uiuere, in qua tanquam in domo bene instituta unumquemque decet esse in officio; prisca sententia est: Homines nihil agendo discunt male agere. Valetudinis habenda ratio et aetatis; sic tamen ne simulatione morbi aut infirmitatis imponant, quod non fit raro, adhibebitur medicorum iudicium, et qui fefellerit, puniatur. Ex mendicis ualidis, alienigenae remittendi ad suas ciuitates, quod etiam iure Caesareo cauetur, adiecto uiatico, nam inhumanum esset egenum sine uiatico in iter mittere, et qui hoc faceret, quid aliud quam iuberet rapere? si uero ex uicis aut oppidulis sint bello afflietis, tum reputandum quod Paulus docet, inter baptissatos in sanguine Christi iam nec Graecum esse, nec Barbarum, nec Gallum, nec Flandrum, sed nouam creaturam, pro indigenis habendi. Indigenae rogandi an artem norint ullam. Qui nullam norunt, si aetate sunt idonei, edocendi ad quam dicent se maxime propensos, modo liceat; sin secus, ad similem quampiam; ut cui non licebit suere uestes, suat quas caligas nominant: sin est prouectior, aut ingenio nimis tardo, facilior aliqua tradatur, denique ea quam nemo non paucis diebus perdiscat, fodere, haurire aquam, baiulare, monotrochon trahere, apparere magistratui, uiatorem esse, aliquo proficisci cum litteris aut mandatis, equos agere perpetuarios. Qui foedis modis et per turpitudinem facultates prodegere, ut lusu, scortis, luxu, gula, alendi quidem, nam nemo est fame occidendus, ceterum iis molestiores imperentur operae, et uictus tenuior, ut aliis sint exemplo, et ipsos prioris uitae poeniteat, ne facile in eadem uitia relabantur, cohibiti etiam inopia uictus et laborum duricia, non occidendi fame, macerandi tamen. His omnibus non deerunt officinae, in quibus recipiantur: qui lanificium Armenterii exercent, immo plerique omnes opifices queruntur de raritate ac infrequentia operariorum, et qui serica Brugensia contexunt, conducerent quosuis pueros tantum ad gyrandum quasdam rotulas, quibus numerarent quotidie singulos stuferos, plus minus, praeter cibarium; nec possunt inuenire, qui hoc agant, nam parentes eorum aiunt plus illos domum referre ex mendicatu. Sed publico nomine singulis opificibus certus assignetur numerus eorum qui per se nequeunt officinam aliquam nancisci; si quis tantum in sua profecit arte, officinam aperiat; tum his, tum etiam illis, quibus tirones aliquos magistratus assignarit, et ea quibus publice ciuitas utitur, quae sunt permulta, uelut imagines, statuae, uestes, cloacae, fossae, aedificia, locentur facienda, et ea quae hospitalibus exit opus, ut fortunae a principio pauperibus datae, inter pauperes consumantur. Idem Episcopis, Collegiis, Abbatibus consulerem, sed alias ad hos scribemus, et spero aliquando illos id sua facturos sponte, etiamsi nullus moneam. Quibus non fuerit adhuc uel de Domino uel domo prospectum, ii tantisper alantur aliquo in loto de eleemosynis, sed ne cessent interea ne per otium discant desidiam: in eadem domo detur prandium aut coena uiatoribus sanis, et uiaticuli nonnihil, quantum sat erit usque ad proximam urbem qua est illorum iter. In hospitalibus, qui ualidi sunt, et illic haerent tamquam fuci fruentes alienis sudoribus, exeant, et ad opus mittantur, nisi iure aliquo illic eos manere oporteat, uelut gentilitio, ut quibus hoc munus relictum est beneficio suorum maiorum, aut qui de facultatibus suis illi domui impartiti fuerint. Tum, cogantur ibi laborare, ut fructus operis sit communis; si quis alius illic, sanus, et ualens, charitate domus et ueterum sodalium idem sibi permitti rogauerit, fiat ei remanendi copia eadem lege: ex bonis olim in eiusmodi usus collatis nemini deliciari liceat. Nam sunt, qui ex ministris facti sunt domini, et mulieres delicate uiuentes cultu splendido, in origine pii operis ad ministrandum ascitae, nunc exclusis pauperibus, aut maligne habitis, superbae dominae; adimatur hoc eis, ne ex substantia exilium pauperum pinguescant; agant propter quod illuc uenerunt; intentae sint ministerio infirmorum, similes uiduis illis ecclesiae nascentis, quas tantopere laudant Apostoli; quod supererit temporis, orent, legant, neant, texant, occupatae sint bono aliquo et honesto operi, quod etiam ditissimis ae nobilissimis matronis Hieronymus praecipit; nec caecos patiar ociosos uel sedere uel obambulare; sunt permulta in quibus se exerceant; alii ad litteras sunt idonei, studeant, in nonnullis horum progressus uidemus eruditionis haud poenitendos; alii ad artem musicam, captent, pulsent fides, inflent tibias; alii uertant trusatiles molas; alii trahant torcularia; alii agitent folles in ferrariis officinis; capsulas, cistellas, canistella, caueolas scimus caecus componere; caecae nent, et filum conglomerant; nolint modo desidere, nec opus refugiant, facile in quo sint occupati inuenient; segnities et socordia in causa est cur negent se quicquam posse, non corporis uitium; infirmis quoque et senibus suggerantur leuia, pro aetate et ualetudine, quae operentur; nemo tam est inualidus cui omnino uires desint alicui rei agendae, ita fiet, ut cogitationes et praui affectus animi, qui ociosis subnascuntur, occupatis et operi intentis cohibeantur. Repurgatis eiusmodi hospitalium sanguisugis, expensis et annuis reditibus et praesente et numerata pecunia, considerentur uires uniuscuiusque hospitalis; donaria, et superuacua ornamenta, iucunda pueris, aut auaris, magis quam piis utilia, distrahantur. Tunc mittantur ad unumquodque eorum ex aegris mendicis quot satis esse uidebuntur, modo ne uictus tam restet eis arctus, ut uix sedet dimidiam famem; quod prouidendum in primis est aegris uel corpore, uel animo; nam isti aegrescunt magis inopia alimenti: sed deliciae absint, unde possent facile male assuefieri. Et quia de mente captis locus admonuit, quum nihil sit in mundo excellentius quam homo, nec in homine quam ipsa mens, praecipua danda est opera uti haec ualeat, summumque hoc beneficium censendum est, si aliorum mentes uel ad sanitatem reduxerimus, uel conseruauerimus in sanitate atque constantia: ergo adducto ad hospitale homine mentis emotae, principio perspieiendum est, utrum naturalis sit insania, an casu aliquo contigerit; sit sanitatis spes, an penitus desperata; dolendum tanto humani animi rei praestantissimae incommodo, et ante omnia sic habendus, ne augeatur ei, aut alatur amentia, quod fit furiosis irrisione, lacessitu, irritatione, fatuis assensu et comprobatione eorum quae stulte seu dixerint, seu egerint, atque incitatione ut ridicule magis desipiant, tanquam subditis fomentis insulsitati atque stultitiae; quid potest dici inhumanius, quam dementare aliquem ut risum captes, et ludos tibi de tanto hominis malo facias? adhibeantur congrua singulis remedia; aliis opus sunt fomenta et ratio uictus; aliis mitis tractatio, et comis, ut tanquam ferae sensim mansuescant; aliis institutio: erunt qui cohercione et uinculis egebunt, sed ita his utendum ne illi magis per haec efferantur; omnino, quod eius fieri possit, tranquillitas in eorum animos inuehenda, unde facile iudicium redit, ac sanitas mentis. Si non omnes inualidos mendicos hospitalia ceperint, constituenda domus una, aut plures, quot sufficient; illie includendi; conducendus medieus, et pharmacopola, et ministri, ae ministrae; sic flet quod a natura, et iis qui naues fabricant, ut sordes unum in locum conferantur ne reliquo noceant corpori; proinde, qui tetro aut contagioso tenentur morbo, seorsum cubent, et sumant cibum, ne ad alios serpat fastidium, aut infectio, ut nunquam sit morborum finis. Quum quis conualuerit, eodem modo habendus quo reliqui ualentes; mittendus ad opus, nisi pietate quadam malit arte sua aliis illic prodesse. Egenis, qui domi se continent, suppeditandum opus de publicis illis, aut hospitalibus, nec a ciuibus deerit; et si necessitates suas approbarint maiores, quam ut satis sit quod redit ex labore, addendum quantum uidebitur sufficere. Necessitates pauperum humane atque affabiliter quaestores examinent; nihil detur sinistris interpretationibus; ferocia ne utantur, nisi si necessariam censuerint aduersus refractarios et detrectatores publici imperii. Sanciatur haec lex: Si quis rogarit, aut gratiam uel authoritatem suam interposuerit, quo alicui detur pecunia necessitatis nomine, ne impetret, et mulcta esto, quae Senatui uidebitur: tantum liceat admonere esse qui indigeat, reliqua praefecti eleemosynarum, aut quos Senatus assignarit, cognoscant, fiatque eleemosyna, prout flagitabit necessitas, ne quando in posterum locupletes homines, aeri suo parcentes, de fortunis pauperum postulent ministris, familiaribus, affinibus, necessariis suis, erogari quod eripiatur iis qui maxime indigent, et incipiat gratia egestates excludere, quod in hospitalibus uidemus contigisse. [2,4] IV. CURA PUERORUM. Pueri expositi habeant hospitale ubi nutriantur; quibus sunt certae matres, eos ipsae usque ad sextum annum enutriant, postea transferantur ad publicam scholam, in qua litteras et mores discant, inibi alantur. Huic scholae praesint uiri, quantum fieri poterit, urbane ac ingenue educati, qui mores suos in rudem scholam trasfundant; nam pauperum filiis a nulla re est maius periculum, quam a uili et sordida, et inciuili educatione; in eiusmodi magistris accersendis, magistratus ne sumptibus partant; magnam rem praestabunt ciuitati cui praesunt exigua expensa. Sobrie discant uiuere, sed munde ac pure, et esse contenti paruo; ab omnibus arceantur uoluptatibus; nec deliciis aut ingluuiei consuescant, neu gulae sint mancipati, cui quum deest quod ex libito suppeditetur, discusso pudore omni, mendicant, quod uidemus a quibusdam fieri, simul primum deest uel sinapis, aut quid simile. Nec solum discant legere et scribere, sed in primis pietatem christianam, et rectas opiniones de rebus. Idem dictum sit mihi de puellarum schola, in qua tradantur prima litterarum rudiments, et si qua est litteris idonea et dedita, sinatur aliquanto progredi longius, modo spectent omnia ad meliores mores; discant rectas opiniones, et pietatem; tum nere, suere, texere, acu pingere, peritiam culinae, et rei familiaris, modestiam, sobrietatem, comitatem, pudorem, et primum omnium tueri castitatem, persuasae hoc esse unicum foeminarum bonum. Postea ex pueris, aptissimi quique ad litteras retineantur in schola, futuri aliorum magistri, et seminarium deinceps sacerdotum; reliqui transeant ad opificia, ut cuiusque fuerit animi pronitas. [2,5] V. CENSORES ET CENSURA. Creentur ex Senatu per singulos annos Censores bini, grauissimi uiri, et probitate spectatissima, qui in uitam et mores pauperum inquirant, puerorum, iuuenum, senum; pueri quid agant, quid proficiant, quibus sint moribus, qua indole, qua spe, et si qui peccent, quorum culpa; omnia corrigantur. Iuuenes, et senes, an iuxta leges de se latas uiuant; in uetulas accuratissime inquirant, primarias artifices lenocinii et ueneficii; quam omnes parce et sobrie uitam degant; castigentur, qui ludos aleatorios, qui uinarias aut ceruisiarias tabernas frequentant; si non prosit una atque altera obiurgatio, animaduertatur in eos. Poenae statuendae, ut in unaquaque ciuitate uisum fuerit iis, qui in ea plurimum pollent prudentia, non enim eadem omnibus locis aut temporibus congruunt, et alii aliis magis mouentur. Diligenter cauendum a fraude hominum ociosorum et segnium, ne fallant. Vellem etiam, ut iidem censores de iuuentute et filiis diuitum cognoscerent; esset hoc ciuitati utilissimum, si cogerent eos rationem magistratibus tanquam patribus reddere quemadmodum, quibus artibus, atque occupationibus, tempus dispensent; maior esset eleemosyna haec, quam multa florennorum millia egenis erogare: erat hoc olim censoria dignitate apud Romanos, et Areopagitica apud Athenienses prouisum, sed obsolescente integritate ueterum morum, a Iustiniano Caesare renouatum est in collatione de Quaestore, qua iubetur, ut de omnibus tam sacris, quam profanis personis, quacunque conditione et fortuna inquiratur, qui sint, unde uenerint, qua de causa: eadem lex neminem patitur ociosum degere. [2,6] VI. DE PECUNIA QUAE IIS SUMPTIBUS SUFFICIAT. Belle quidem tu haec, dicet aliquis, sed unde facultates ad ea omnia? ego uero tantum abest ut defuturas credam, ut etiam superfuturas liquido uideam, non modo ut quotidianis illis necessitatibus, sed etiam extraordinariis subueniri queat, cuiusmodi passim in singulis ciuitatibus permultae accidunt. Olim quidem quum adhuc ferueret sanguis Christi, omnes proiiciebant opes suas ad pedes Apostolorum, ut ipsi iuxta necessitates uniuscuiusque distribuerent; eam curam deinceps repudiarunt Apostoli tanquam se indignam, quippe decebat magis eos concionari, docere euangelium, quam pecuniis uel corrogandis uel erogandis occupari. Itaque id munus Diaconis mandatum; ne isti quidem retinuerunt diu; tantum erat studium docendi, euehendi pietatem, properandi ad aeterna illa bona per pulchram mortem; itaque de collectitia pecunia profani ex Christianismo egenis suppeditabant quod cuique erat opus; gliscente uero christiano populo, multis admissis non admodum probis, coeptum est ab aliquibus administrari negocium haud bona fide; episcopi et sacerdotes charitate pauperum opes illas ad subleuandos inopes collatas iterum in suam curam receperunt. Nihil enim eo tempore non credebatur episcopis, uiris probitatis ac fidei exploratae, et percognitae, quam rem Ioannes Chrysostomus quodam loco refert. Postmodum refrixit magis ac magis feruor ille cruoris Christi, et spiritus Domini communicatus est paucioribus; coepit ecclesia mundum aemulari, et cum eo pompa, fastu, luxu, certare; iam Hieronymus conqueritur praesides prouinciarum latius in monasterio coenare, quam in palatio; ad eos sumptus opus erat grandi pecunia; ita, quod pauperum fuerat, in rem et facultates suas episcopi et presbyteri uerterunt; utinam tangeret eos Spiritus Dei, et ad memoriam reducerent, unde habent, a quibus data, qua mente, et recordarentur se ex substantia impotentium potentes esse. Eorum munus est docere, consolari, corrigere, quantum ad animos, tum corpora sanare (quod facerent, si tam Christo fiderent, quam uolunt alios fidere ad sua commoda; sed hoc commune est malum; unusquisque nostrum, bonitatis, quam ipse non praestat, seuerus est ab alio exactor), egenis de suo etiam minimo succurrere, Pauli exemplo, in summa, perfectissimum esse in Charitate, ut omnia omnibus fiat, nec humilitatem despiciat, quin ad eam se demittat, ut prosit, nec altitudini cedat per uerbum Christi, ut aedificet. Hi et abbates, et alii ecclesiastici praefecti, si uellent, maximum egenorum partem subleuarent magnitudine prouentuum; si nolunt, Christus erit uindex; uitandus semper tumultus, et ciuilis discordia, maius malum quam sit pauperum pecunias detineri, nec enim ulla, quamlibet ingens, pecunia debet esse christianis tanti, ut propter illam arma induantur; omnino seruiendum est publicae tranquillitati, quam Christus praeeepit, et Paulus magistrum secutus; nec pauperes id debent optare ut tumultus in ciuitate ullus existat, quo sit ipsis prospectum, quum eos deceat esse mortuos seculo, incumbentes noctes et dies in cogitationem finis peregrinationis huius ad portum et patriam illam, in qua audiant: Lazarus recepit mala in uita sua, ideo nunc recreatur, et reficitur. Ergo prouentus hospitalium annui redigantur ad summum, nec dubium, quin attributo opere quod agant quibus adsint uires, non solum eis, qui in hospitalibus uiuunt, reditus sufficient, sed etiam impartiri ex eis poterit externis; nam opes hospitalium in unoquoque oppido dicuntur mihi esse tantae, ut si recte dispensentur, abunde sit subueniendis omnibus ciuium necessitatibus, et ordinariis, et subitis ac extraordinariis. Hospitalia ditia tenuioribus impartiant de superfluo suo; quod si nec tenuiora indigeant, dentur superuacua illa egenis occultis: nec solum charitas Christi sic per uniuersam sese ciuitatem diffundat, ut totam eam uelut domum quamdam efficiat concordem, et bene inter se consentientem, ac unumquemque omnibus amicum, sed etiam foras exeat, et totum christianum orbem complectatur, fiatque quod inter Apostolos fuisse legimus: Multitudinis credentium erat cor unum, et anima una; nec quisquam eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat; uerum erant illis omnia communia, nec quisquam egens erat inter illos. Itaque et hospitalia locupletia, et uiri opulenti, quum iam in suis ciuitatibus deessent cum quibus copias suas communicarent, aequum esset ut ad uicinas, etiam longinquas mitterent, ubi indigentiae essent maiores: hoc est uere Christianis faciendum. Hospitalibus singulis bini suffragiis Senatus assignentur curatores, uiri spectati, et in quibus multum ualeat respectus Dei; hi quotannis rationem reddant Senatui administrations suae; si placeat fides, continuetur eis munus; sin aliter, creentur noui. Tum unusquisque moriens, aliquid pro facultatibus solet legare pauperibus; exhortandus est ut pompae funeris iubeat detrahi quod egenis prosit; hoc gratius apud Dominum funus, nec ad homines inglorium; sed migraturis e uita, nulla debet esse gloriae cura, uel laudis, nisi a Deo: et in funere uisceratio praebetur, et distribuitur panis, addita pecunia, aut aliis rebus, per tesseram; quam quidem conuenit esse liberam in primis exequiis, et post annum uertentem, iis qui res defuncti curant. Deinceps, eeelesiae relicta cognoseant praefecti eleemosynis quemadmodum distribuatur, ne illis detur qui minime egent. Si haee omnia non sufficient, proponantur arculae in tribus aut quatuor praecipuis templis oppidi et in quibus sit maxima frequentia, in quas quisque quantum suaserit deuotio iniciat; nemo erit qui non malit decem stuferos illic collocare, quam in mendicis circumuagantibus minutas duas: sed ne singulis hebdomadibus proponantur arculae, nisi quum indigentia compellet. Hisce arculis praesint bini honesti ae probi uiri, non tam diuites quam, quod in eiusmodi muneribus ante omnia spectandum est, animo minime rapaci uel sordido, electi a Senatu. Nec colligatur quantum poterit, sed quantum sufficiet in singulas hebdomades, ad summum plus paulo, ne illi assuescant grandem pecuniam tractare, ne idem eis contingat quod quibusdam ex iis quibus demandatur cura hospitalium; quid hic fiat nescio, nec scrutor, studiis ineis intentus, sed in Hispania fando, de maioribus natu audiebam esse multos qui censibus hospitalium domos suas in immensum auxissent, dum se ae suos pro pauperibus alerent, aedes suas frequentes familia facerent, hospitalia pauperibus infrequentia; haec ex opportunitate promptae pecuniae tam numerosae. Quocirca nec reditus posthac emantur pauperibus; nam hoc praetextu pecunia apud rectores hospitalis detinetur, et interea dum reditui colligitur pecunia, dum asseruatur quoad emere liceat, pauper fame et miseria contabescit, ac perit. Quod si magnus pecuniae numerus apud eos sit, qui eleemosynis publicitus praesunt, detrahatur, ut paulo ante dixi, quod et mittatur indigentioribus locis; nam ingens pecuniae uis ita cupiditatem sui auget, ut eam tractantes aegrius ferant quicquam ex illa impartiri, quam de modica summa: necessaria uero asseruetur penes Senatum iureiurando et diris atque imprecationibus consecrata, ne in alium usum uertatur; et expendatur ad primam occasionem, ne mos sit quicquam habere diu reconditum; numquam enim deerunt qui indigeant, iuxla praedicationem Domini: Pauperes semper habebitis uobiscum. Prouidendum, ne aliquando sacerdoces, obtentu pietatis et missarum, uertant pecuniam in rem suam; satis est eis prospectum; non egent pluribus. Si non suffecerint aliquando eleemosynae, adeantur locupletes uiri, et rogentur, ut adiuuent pauperes quos sic Deus commendauit, ut saltem mutuent quod sit opus; idque eis postea, si ita uelint, abundante magis eleemosyna, bona fide repraesentetur. Tum ciuitas ipsa detrahat aliquid publicis sumptibus, uelut solemnibus epulis, xeniis, lautiis, congiariis, annuis ludis, et pompis, quae omnia ad uoluptatem, aut superbiam, aut ambitionem, faciunt; nec dubito, quin Princeps aequo animo, seu uerius laeto, acciperet minore apparatu excipi se, modo sciret quos in usus expenderetur ea pecunia, quae profundi in eius aduentum sit moris; quod si non boni consuleret, profecto pueriliter esset ac stulte ambitiosus, uel ineptus: sin uero ciuitas hoc nolit facere, certe mutuet quod postmodum recipiat maiore eleemosynarum prouentu. Omnino eleemosyna libera sit, quemadmodum Paulus inquit: Unusquisque sicut destinauit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate; nemo enim cogendus est benefacere, alioqui hoc nomen perit. Haec omnia indubie etiam redundabunt: uerum in tam pio negocio non sunt humanae uires expendendae, sed solum diuinis confidendum; aderit Dei benignitas sanctis conatibus; haec multiplicabit et diuitibus ea ex quibus eleemosynas largiuntur, et pauperibus eleemosynas uerecunde petitas, pie acceptas, sobrie distributas; omnibus enim prospicit Dominus, cuius est terra et plenitudo eius: ille abundanter creat omnia ad usus nostros: tantum a nobis reposcit promptam, et ueram uoluntatem, et affectum pro tam immensis beneficiis gratum. Exemplis declaratum hominibus est quam plurimis, coeptum esse a quibusdam sanctum opus, cum nonnulla eorum sollicitudine, ac etiam desperatione, non suffecturas facultates uiresque quae in id essent prouisae, sed opere procedente, ita rem esse auctam, ut iidem illi qui negotio praefuissent, cogerentur admirari per quosnam occultos meatus incrementa fila essent submissa ! Experimentum unum pro innumeris ex uestra pauperum puerorum schola recordamini, quam annos abhinc decem iis initiis inehoaueratis, ut duodeuiginti dumtaxat pueri illic sustentarentur, et subuerebamini ne non suppeteret unde possetis institutum hoc retinere; nunc centum plus minus sustentantur affluentibus facultatibus, ut supersint etiam pluribus alendis, et quum extraordinarii superueniunt, non desit quod edant. Seilicet largitate Dei uniuersa sustentantur, aluntur, uiuunt, consistunt, non opibus, non ope propria, non consiliis humanis: quocirca, in piis rebus aggrediendis, nefas est considerare quid possis, sed quantum fidas ei qui potest omnia. Pauperes ipsi, qui non laborant, discant non multa habere in longum tempus prouisa, unde crescit securitas, minuitur erga Deum fiducia; non humanis praesidiis fidant, sed Christo solo, qui adhortatus est nos ut curam alendi nostri ad se, et Patrem suum, remittamus, qui ea pascit, ac uestit, quae nec serunt, nec metunt, neque texunt, neque nent: agant uelut angelicam quandam uitam, intenti precibus, pro se primum, hinc pro salute eorum a quibus fuerint adiuti, ut Dominus Iesus dignetur eis retribuere centuplum illud in illis sempiternis bonis. [2,7] V1I. DE IIS, QUI VEL SUBITA ALIQUA, VEL OCCULTA NECESSITATE URGENTUR. Nec succurrendum modo pauperibus, qui iis carent quae in diem ad uitam pertinent, sed illis etiam, quibus subitus aliquis casus ingruit, uelut captiuitas in bello, carcer ob debita, incendium, naufragium, eluuies, multa morborum genera, denique innumera fortuita, quae honestas affligunt domos; his accedunt puellae tenues, quas saepenumero inopia ad abutendum pudore adigit: enimuero ferendum non est, in ciuitate, non dicam christiana, sed nec gentilitia, modo humano uiuatur more, quum alii ita diffluant opibus, ut aliquot aureorum millia in sepulchrum, aut turrim, aut uanum aedificium, aut epulum, aut munus publicum effundant, propter quinquaginta aut centum florennos periclitari pudicitiam uirginis, salutem et uitam honesti hominis, uirum cogi deserere uxorem, et paruos liberos. Tum et captiui redimendi, quod etiam inter praeclara beneficia a ueteribus philosophis numeratum est, ut Aristotele, Cicerone, et aliis; sed prima habenda eorum ratio, qui duram seruitutem apud hostes perferunt, quales sunt christiani in potestate Agarenorum, qui quotidie de defectione a fide periclitantur; hinc negotiatorum, et qui inermes peruenerunt in manus hostium, armatis enim ultima debetur miseratio, qui aliis causa sunt tot malorum; ex clausis carcere, primi sint illi, qui casu magis quam sua culpa deuenerunt in paupertatem ut soluendo non sint, hinc qui diutine detenti sunt in custodia. Eius uero, qui aliquando feux fuerit, nec turpi sua culpa factus sit miser, uehementer miserendum, siue admonitu communis sortis, et tanquam exempli cuiusdam aliorum, siue quod is duriorem experitur miseriam, cui aliquis remanet felicitatis sensus. Nec expectandum dum ingenue educati necessitates suas exponant; diligenter sunt subodorandae, et eis clam succurrendum; quod quum alios permultos fecisse, memoriae proditum est, tum Arcesilaum, qui puluino dormientis amici, et pauperis, et aegri, et utrumque prae uerecundia dissimulantis, grandem auri summam supposuit, ut experrectus inueniret quo iuuaretur sine damno uerecundiae; uidelicet, prouidendum est ne pudice ac liberaliter instituti, dum beneficio iuuantur, suffundantur pudore, qui illis esse grauior solet, quam beneficium uel utile, uel gratum. Iidem illi, quibus paroeciarum curam delegauimus, occultas istas necessitates inuestigabunt, et ad Senatum ac locupletes hommes perferent tacitis nominibus, quousque subueniatur; nam praestabit illis ipsis indigentibus coram benefieri, tum ut sciant quibus sint habituri gratiam, nec ulla sit utrinque suspicio, tanquam ii per quos sit datum, aliquid de munere interuerterint; nisi tanta sit egeni dignitas ut in illud pudoris discrimen adduci non debeat. Ergo, subiiciet quispiam, si his quoque succurrendum, nullus erit finis dandi? ecquid potest cogitari beatius, quam nullum esse benefaciendi modum ? Rem atrocem dixisti; putabam te conquesturum defuturos aliquando, in quos sis misericors: debes quidem optare, aliorum causa, ne quis sit qui aliena ope indigeat, sed tua, ut nunquam desit tibi materia tanti lucri, quo aeterna pro perituris, et iis, quae uariis sunt casibus obnoxia, commutes. Haec quidem uidentur mihi hac occasione rerum facienda; fortassis non expediet omnia, sicut a nobis praescripta sunt, in quaque ciuitate, et omni tempore, seruari; id prudentes ex unoquoque populo uiderint, et suas ciuitati pietate patriae recto consulant; finem cerce, et mentem, et scopum eundem praestitui, credo quod semper et omni loco expediet, ac oportebit: quod si non omnia eodem conducet agi tempore, quod recepta consuetudo fortassis nouationi obstabit, licebit uti arte, et initio faciliora induci, deinceps sensim quae difficiliora existimabuntur. [2,8] VIII. DE IIS QUI NOVAS HAS CONSTITUTIONES IMPROBABUNT. Et quamuis uirtus ipsa pulcherrima sit ex sese atque expetenda, habet tamen non paucos hostes, qui specie ac probitate illius uehementer offenduntur, tum quod moribus ac deliciis ipsorum aspera et infensa est; sic mundus pugnauit semper et pugnabit cum lege Christi, cuius fulgorem tenebrae illae et uitiosi oculi ferre ac perpeti non possunt; ita in proposito negocio, etsi, quemadmodum quiuis, modo non iniquus censor, facile iudicabit, eo spectent omnia, ut subueniatur necessitatibus hominum, subleuentur miseri, tamen in tanta humanitate ac beneficentia non deerunt qui uel calumnientur aliquid, uel certe moleste ferant. Quidam enim, quum nihil audiunt aliud quam tolli pauperes, existimant pelli eos, clamant inhumanum factum, miseros hommes sic eiici; quasi uero nos expellamus, aut id agamus, ut sint miseriores. Non haec nostra est mens, sed ut eximantur e miseria, e luctu, et calamitate illa sua perpetua, ut habeantur pro hominibus, et digni sint misericordia. Sunt qui uolunt Theologi uideri, idcirco aliquid ex Euangelio adducunt, nihil interest quam ad rem, praedixisse Christum Dominum et Deum nostrum: Pauperes semper habebitis uobiscum. Quid iam? num non etiam praedixit futura scandala? et Paulus fore haereses? ne subueniamus igitur pauperibus, nec offendicula uitemus, nec resistamus haeresibus, ne illi mentiti uideantur; dii meliora ! non praedixit Christus pauperes semper nobiscum futuros, quod id ipse uellet, nec scandala euentura, quod ei placerent, quippe nihil commendauit nobis accuratius, quam auxilium inopum, et illum execratur, qui offensioni causam praebuerit; sed et imbecillitatem nostrum nouerat, qua ad paupertatem deuoluimur, et maliciam, qua non statim lapsum erigimus, sed iacere et contabescere patimur; idcirco pauperes semper nos habituros praenunciat; eadem causa de offensionibus; et de haeresibus Paulus, quas ex corrupta hominum natura, multisque contemerata uitiis nascituras sciebat, et tamen eundum obuiam uoluit quum exorirentur, ut ad Titum: Potens sit Episcopus doctrina sana et eos qui contradicunt arguere: ergo istis praedictionibus non sic iubet nos Christus agere, sed uidet acturos; ita et haec nostra consilia non tollunt pauperes, sed subleuant, non impediunt quo minus aliquos sit pauper, sed ne diu sit, porrecta ilico manu ut assurgat. Vellem in totum efficere possemus ne ulli essent in hac ciuitate pauperes; non metuerem periculum ne falsum Christus dixisse putaretur; essent abunde multi in aliis: nec solum pauperes sunt qui carent pecunia, sed quicumque uel uiribus corporis, uel sanitate, uel ingenio, et iudicio, sicut a nobis initio operis explicatum est. Adde, quod nec minus dicendus est pauper etiam pecunia, cui uel in hospitali, uel in casula sua, tenuis uictus suggeritur, non ipsius uel industria uel opere quaesitus, sed alieno prorsum beneficio: iam uero utri faciunt inhumanius, qui pauperes in illis suis sordibus, squalore, uitiis, flagitiis, impudentia, impudicitia, ignorantia, dementia, calamitate, miseria uolunt computrescere? an qui uiam excogitant, qua eos, illinc ereptos, ad ciuiliorem, et puriorem, et sapientiorem uitam traducant cum tanto lucro tot hominum inutilium ac perditorum? Itaque agimus nos, sicut ars medica, quae non adimit morbos hominum generi, sed quoad eius fieri potest, sanat: utinam lex Christi in animis et pectoribus nostris ualeret; utique efficacior esset quam medicinae cognitio; perficeret haec ne ulli essent inter nos pauperes, sicut nec fuerunt nascente ecclesia quemadmodum narratur a Luca in Actis Apostolorum, nec essent scandala, nec haereses; sed quia praegrauabunt nostra scelera, et homines non tam corde, et actionibus uitae, christianum nomen profitebuntur, quam ore; idcirco nunquam pauperes, offensiones, haereses deerunt. Erunt fortasse nonnulli, cuiusmodi in publicis consiliis esse soient, qui quo habeantur sapientiores, magnamque ex ea opinione authoritatem sibi concilient, nihil probant nisi quod a se sit profectum; hi male profecto sentiunt non solum de hominibus, sed etiam de Deo ipso, qui uel credunt, uel aliis uolunt esse persuasum, illum in aliis suis partubus effoetum, in ipsis effudisse uires omnes ingenii, iudicii, prudentiae; eiusmodi Iob irridens inquit: Ergo uos estis soli homines, et uobiscum morietur sapientia ? Equidem haud abnuerim esse aliquos, qui tantum ingenio, et dexteritate, atque acrimonia quadam iudicii ualent, ut cogitando, et meditando, extundant, quae fere nullus alius; sed propterea existimare optimum quod ex te natum, id uero hominis est nimium arrogantis, etiam, sicut Terentius dicit, imperiti: Qui nihil nisi quod ipse faciat, recto factum iudicet. Sed duo genera hominum, existimo habituros nos infensissima, alterum ex his ipsis ad quos uniuersus benignitatis huius fructus peruenturus est, alterum eorum qui administratione pecuniarum submouentur; sunt enim qui consuefacti sordibus, et obscoena illa sua miseria, educi se ex ea ferant aegerrime, detenti dulcedine quadam inertis desidiae, dum agere, laborare, industrios, et frugales esse grauius morte ducunt. O dura in his conditio benefaciendi, quum hominum flagitia beneficium in iniuriam conuertant ! quid odiosius, quam beneficium superbe accipere tanquam si laedaris, et damnum interpretari? hoc uitium simillimum est illi Iudaeorum, qui authorem uitae quod benefaceret, iuuaret, sanitatem, salutem, lucem afferret, persecuti sunt morte, et ignominie affecerunt pro effusissima beneficentia in omnes quotquot uti uellent. Sed ut illi superbia, arrogantia, ambitions, auaritia immersi, contumeliam arbitrabantur ab his tam saeuis dominis liberari, sic isti sordibus, paedore, impudentia, desidia, flagitiis obruti, in seruitutem se pertrahi existimant, si in meliorem conditionem euehantur; uerum Christum ipsum aemulabitur, quem a benefaciendo ingratitudo eorum non deterruit qui accipiebant utilitates; nec considerandum quid uelit quis accipere, sed quid debeat; non quid ipsi placeat, sed quid expediat; agnoscent beneficium quum redierit melior mens. Tunc dicent: Senatus Brugensis nos seruauit inuitos; quibus si indulgeatis, et obsecundetis eorum desideriis, si quando uel ad temporis punctum oculos ac mentem recipiant, dicent indubie: Senatus nos amando occidit: quod de patre queritur unusquisque filius nimis indulgenter habitus; tum oderunt eos a quibus in perniciem suam adiuti sunt. Sed ne sit ita, faciamus quod prudentes medici in furentes aegros, quod sapientes patres in prauos liberos, ut commode illorum adiuuemus repugnantium et reclamantium; denique rectoris Reipublicae officium est, sollicitum non esse quid unus, aut alter, aut certe pauci, de legibus et administratione sentiant, modo totius ciuitatis corpori in commune sit consultum; leges enim etiam malis utiles sunt, uel ut corrigantur, uel ne diu malefaciant; at uero qui pecunias pauperum tractabant, eripi sibi id munus moleste ferent; uerba grandia, quae augendae atrocitatis causa conquiruntur, haec et eiusmodi esse solent: non esse attingenda tot annorum approbatione confirmata; periculosum esse mores nouari; statuta conditorum non mutanda; ruitura protinus omnia. Quibus nos opponemus: primum, quae praui mores confirmarunt, cur non infirment boni? in illam porro disputationem descendere non audebunt: utrum praestet quod nos conamur inducere, an quod ipsi retinere? iam si nihil est mutandum, cur ipsi primos a conditoribus relictos mores paulatim adeo immutarunt, ut hos pugnare cum illis appareat? euoluantur acta, interrogetur senum memoria, reperietur quantum haec administrandi ratio ab illa distet, quae erat nouo opere, uiuente adhuc conditore, aut paulum ante uita functo; nos hic eos tenemus medios; nolumus mutari primam institutionem; non patimur institutoris uoluntatem irritam fieri, quae in testamento omni prima, immo sola spectatur; de prima constitutione constat ex actis, et memoria multorum; at de uoluntate, quis non uidet uiros illos pecunias et annuos reditus legasse, quibus non explerentur diuites, sed sustentarentur pauperes, oraturi pro anima defuncti ut a peccatis uitae soluta et pura in sedes illas coelestes a Deo recipiatur? quod si multum isti in contrarium tendant, nimirum manifesti fient, suam se rem atque utilitatem tueri, non pauperum; quum nos pauperum curam susceperimus, et tamen ipsi aduersantur, quid tandem spectant? si se, auariciae conuincuntur, et declarant sibi illa administrasse, non pauperibus; nec auaritia haec turpis tantum est, sed perniciosa et detestanda; nam quum eripere aliquid diuiti crimen sit, quantum nefas iudicabitur pauperi subtrahere? in furto enim diuiti aufertur pecunia, pauperi uita; sin respiciunt pauperes, Senatus uult illis prolixius subueniri, an eorum interest per quos fiat, modo fiat, et quidem rectissime, sicut de Senatu fidei iam olim perspectissimae confidendum est? Praedicetur Christus, inquit Paulus, quomodo, mea nihil refert, praedicetur modo. At per se id uellent fieri, si Deum intuentur, uoluntate satisfaciunt; sin homines, ambitio deprehensa est; an etiam queri audebunt, quod uos eorum uel ambitionis, uel auariciae ministros, uos ipsos non praebetis? aut tacite non obsequimini? praetereo cetera, quae hoc loco possent dici si quis eorum per tot annos administrationem exctuteret; sed camarinam hanc non attingam, nec agitabo coenum istud; neque uero exiguum illis erit decus, non restitisse, non mordicus retinuisse creditam et depositam apud se pecuniam, fauisse miserorum negocio, et se adiunxisse consensui ciuitatis, et tam esse amicos publici decoris, ut illud suum quoque priuatum esse ducant. [2,9] IX. NIHIL DEBERE OBSISTERE QUO MINUS HAEC, QUAE DIXIMUS, FIANT. Multa sunt a gentilibus in omni genere uirtutis, quum dicta praeclare, tum facta grauiter et cum dignitate; sed nihil tam constanter, tam fortiter, tam imitatione dignum, quam quum sic uisceribus eorum, patriae pietas, et in ciues suos charitas, affixa haereret, ut rumores, iniquas interpretationes, maledicta, conuicia suorum aequis animis exciperent ac perferrent, nec propter illa uel pilo dimouerentur a suscepto consilio patriae iuuandae, quum ea consilia ipsi reprehenderent et damnarent, qui potissimum iuuabantur. In hoc numero praecipui sunt Miltiades, Themistocles, Scipio, sed in primis duo, Epaminundas Thebanus, et Q. Fabius Maximus Romae, qui quum Annibalem cerneret non ui, sed mora posse frangi, cunctando bellum trahebat, id solum ad uictoriam salutare intelligens; hoc eius factum multi otiosi, aut callide pugnaces homines, ita criminati sunt, tanquam uel pactione cum Annibale id ageret, uel ambitione ut diutius esset in imperio et summo magistratu, uel ignauia et metu, ut tentarint imperium Fabio abrogare; certe dictatori Minucius magister equitum iussu populi equatus est, quod nunquam fando fuerat auditum; senex, inuictus a calumnia et stultitia suorum, perstitit in incoepto, et salutem populo suo attulit, quem Annibal indubie cepisset, nisi artes obstitissent Q. Fabii: euentus declarauit quanto uir ille esset animo, qua prudentia, quo amore in patriam et ciues, ut confessione omnium celebrati sint illi de eo uersiculi, uetusti quidem et rudes, sed magnifici cum primis elogii et praestantissimi: Unus homo nobis cunctando restituit rem, Nam non ponebat rumores ante salutem: Ergo magisque magisque uiri nunc gloria claret. Iloc et alii eiusdem mentis nullo Dei respectu faciebant, quippe quibus non erat christianus sol exortus, tantum uel educationem, uel famam, uel decus suae ciuitatis sequebantur; nos quanto ampliora et praestantiora decet aggredi, unum intuitos Christum, humanis uiribus neglectis, atque adeo contemptis et spretis, quibus clarissimus ille sol illuxit, qui illius doctrina sumus edocti, quibus commendata et iussa Charitas, Canto supplicio, si omiserimus proposito, aut praemio, si erimus executi; hoc futura mercede ampliore, quo maiores molestias in Dei gratiam subierimus ! Non ergo approbandum modo consilium hoc, sed capessendum, exequendum, neque enim satis est bene uelle, nisi etiam manus operi admoueas quum se praebet occasio. Humanis impedimentis non decet eos detineri, quos diuina imperia stimulant, et urgent, praesertim quum haec sequantur et publice et priuatim utilitates humanae ac diuinae. [2,10] X. COMMODA, SI HAEC FIANT, HUMANA ET DIVINA. Decus ciuitatis ingens, in qua nemo uisetur mendicus. Nam ista mendicorum frequentia arguit et in priuatis maliciam ac inhumanitatem, et in magistratibus negligentiam boni publici. Furta, flagitia, latrocinia, caedes, capitalia scelera, designabuntur pauciora, rariora lenocinia, et ueneficia. Quandoquidem mitigabitur inopia, quae primum ad uitia et turpe mores, tum ad haec sollicitat ac impellit. Quies maior. Ubi erit omnibus prospectum. Concordia ingens. Quum ditiori non inuidebit pauperior, quin diliget potius ceu benefactorem, nec ditior tenuiorem auersabitur ut suspectum, immo diliget tanquam sedem beneficii sui, et debitae gratiae; natura enim sic fert ut eos amore prosequamur, quos et beneficio; ita gratia gratiam parit. Tutius, et salubrius, et iucundius erit in templis atque adeo in tota ciuitate uersari. Non passim ingesta oculis ulcerum et morborum illa foeditate, quam natura exhorret, animus etiam, maxime, humanus ac misericors. Nec tenuiores cogentur per importunitatem dare, et si quis uolet dare, nec multitudine mendicorum deterrebitur, nec metu, ne indigno. Maximum ciuitatis lucrum. Tot ciuibus factis modestioribus, ciuilioribus, commodioribus patriae, quique eam habebunt chariorem, in qua, uel ex qua, sustentantur, nec rebus nouis, aut seditionibus, studebunt, tot mulieribus ab impudicitia reuocatis, tot puellis a periculo, tot uetulis a maleficio. Pueri et puellae litteras, religionem, frugalitatem, et uitae artes docebuntur, quis probe, ac honeste, ac pie uita traducitur. Omnes denique recipient mentem, sensum, pietatem; uersabuntur inter homines educate, ciuiliter, humano more, puras continebunt manus a flagitiis, recordabuntur Dei uere ac bona fide, erunt homines, erunt, quod nominantur, christiani: quaeso, quid aliud est multa hominum millia reddidisse sibi ipsis, et acquisiuisse Christo? Iam diuina illa commoda, quod multorum animi religione liberabuntur : qui quum uideant debere se officiis miserationis defungi, non tamen quod iussi sunt praestant, alias indignitate petentium auersi, alias ob multitudinem uoluntate impedita, ac uelut sententiis in diuersum tracta, quo primum uel potissimum opem ferant, quum ita multos uideant egestate premi, ut ceu desperatione quadam nemini succurrant, quandoquidem intelligunt parum admodum quicquid dederint profuturum, tanquam si magno incendio unam atque alteram aquae guttulam aspergas. Ergo quibus facultates aderunt libentius atque ideo copiosius largientur, laeti quod rebus tam rite sancteque constitutis, bono sint loco beneficium posituri, ut simul homines iuuent, simul capessant Christi iussa, magnamque proinde apud ilium gratiam ineant. Nec dubium quin ex aliis quoque ciuitatibus, quae non similem in modum res pauperum suae curae fecerint, opulenti complures pecunias huc mittent, ubi scient solere optime dispensari, illisque, qui plurimum egeant, subueniri. His adde, quod tam misericordem populum Dominus peculiariter tuebitur, ac uere beatum faciet: audite quis populus merito possit beatus dici, non cuiusuis hominis, sed Prophetae testimonio: Erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est uanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis; quorum filii sicut nouellae plantationes in iuuentute sua; filiae eorum compositae, circumornatae ut similitudo templi; promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud; oues eorum foetuosae abundantes in gressibus suis; boues eorum crassae; non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis eorum; beatum dixerunt populum, cui haec sunt: beatus populus cuius Dominus Deus eius. Nec temporalia deerunt commoda exemplo uiduae quae Heliae cibum praebuit: idem Psalmista de ciuitate in qua Dominus inhabitat, canit: Viduae eius benedicens benedicam, pauperes eius saturabo panibus: et alio loco ad eandem ciuitatem. Posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te. Verum omnia superat incrementum mutui amoris, quod fiet communicandis ultro et citro beneficiis, candide ac simpliciter, sine suspicione indignitatis, et hinc praemium illud coeleste, quod paratum esse ostendimus eleemosynis, quae ex Charitate proficiscuntur.