{89} IOANNIS LUDOVICI VIVIS VALENTINI IN LIBROS DE RATIONE DICENDI PRAFATIO. AD D- F RANCISCUM BOVADILLAM, Episcopum Coriens- et Gymnasiarcham Salmanticensem. Qui humanae consociationis uinculum dixerunt esse iustitiam et sermonem, hi nimirum acute inspexerunt uim ingenii humani ; quorum duorum sermo certe fortior est ac ualidior inter homines, propterea quae iustitia, ut mitis et blanda, in solis mentibus recte ac probe institutis aliquid impetrat iuris ; sermo autem et mentes ad se allicit, et in affectibus dominatur, quorum {90} in totum hominem impotens est regnum et praegraue : Sed de iustitia alias dicetur, et sunt a pluribus dicta plurima: praesens autem institutum est de sermone tractare, qui quantas habeat in omnes uitae partes, singulis etiam momentis, uires, quorumque et quam admirabilium operum sit auctor, quum nemo sit qui non quotidie cum in alias experiatur, tum in se ipso, miror esse, qui ei facultati parum tribuant, quae sermonis rationem docet, ad res maximas utilissimae si recte utaris, ut contra perniciosissimae si praue; sed dimittamus istos tantopere uel amatores sui caecos, uel dissimulatores astutos, ut quod non habent, uel contemnant, uel quia consecuturos se desperant, negent expetere ; nisi forte opinionis huius culpam praecipuam ii sustinent, qui suscepta huiusce artis professione, non praestiterunt quae illa promitteret. Ego uero nihil uideo conducibilius hominum coetibus, quam sit sermo bene institutus, atque educatus; nec aliud perinde damnosum aut importunum, neque locis, neque temporibus, neque personis accommodatum. Nec temere est, quod Paulus Apostolus inter diuina documenta illud ad Colossenses admiscuit, ut eorum sermo sale esset conditus, uidelicet ne incustodita obseruatione temporum et locorum insipidus, ac perinde molestus fieret. Non enim est aliud tantopere hominis prudentis, ac sermone apte uti, et dextre, ut quemadmodum oporteat, cum multis, cum paucis, cum eruditis, cum rudibus, cum pari, cum inferiori, cum minori quoque tempore ac loco, de re quaque ita loquatur, et dicat. Neque opus ullum aliud acumen exigit mentis subtilius, iudicium acrius, rerumque usum diuturniorem; ut merito quis non aliam dixerit debere tradi rationem dicendi, quam ingenium Dei beneficio praestans, rerumque experimentis praeditum atque adiutum : quin et arti huis eiusque opificio nihil est adeo inimicum, ut stultitia cordis, et ruditas uitae ; tametsi ignoratio corrigi potest industria, experimentis, arte : stultitia si naturalis sit, tam ei proderunt hae praeceptiones, quam surdo musica. Non enim idem est dicere et bene dicere, loquentia et eloquentia. Possunt quidem insani et uecordes uerba profundere, et faciunt plerunque largiter, et praeter rem omnino, et ei quod decet, quodque expedit, aduersantia : uir sapiens dicit quae prosint, {91} quaeque ad destinatum finem pertineant, ideoque in animas hominum regnat sola oratione, et id impetrat ab eis, quod nec metus, nec cupiditas, nec uires ullae possent exprimere. Disciplinae huic, quae tot et tantis constet uirtutibus, quo iudicio assignatur a quibusdam tradendae locus statim a grammatica? et obiicitur adolescentibus, atque adeo, quod indignius est, pueris; quum illius usus magnarum artium cognitione, et prudentia uitae communis nitatur, nec aliter possit consistere? Unde enim argumenta colliget dicturus multis et magnis de rebus expers philosophiae, imperitus memoriae antiquitatis, et consuetudinis uitae ac morum receptorum? Cedo autem ut haec teneat sane : quomodo rationes inquiret sine instrumento uerisimilium ac probabilium ? quomodo uero argumentationis formula uinciet, ne in conficiendo fallatur, sine censura ueritatis ? Animi autem nostri quemadmodum impellantur, aut reuocentur, incitentur placide, placentur turbulenti, quod est opus magni oratoris praecipuum, id uero tractationem desiderat de anima. Decorum porro illud, quod artis caput esse aiunt, undenam petitur, nisi ex usu rerum, quae uersantur in uita, prudenter et acuto iudicio, animaduerso atque annotato? His iactis fundamentis, discenda est rhetorice, si quem illius exercitationis fructum cupimus, non in pueritia, uel adolescentia, in ruditate illa artium omnium, morum, legum, affectuum animi, consuetudinis uitae ciuilis ac humanae. Nam, quemadmodum sapienter enquit Aristoteles, adolescentem non esse moralis disciplinae auditorem idoneum, quod ignarus sit eorum quae geruntur in uita, de quibus est speculatio moralis; ita nec est aptus facultatis huius auditor, quod ea nesciat, sine quorum peritia intelligi, quae hic tradantur, non queunt. Huiusce rei documento sit, quod senes et uiri mediam aetatem praetergressi, ii demum facundi sunt, et ad dicendum liberi ac soluti ; iuuenes autem impedite in loquendo ingrediuntur, plura sentiunt quam promant, loquaces magis interdum quam eloquentes, et quibus uerba non desint, desunt utique sensus animi, desunt argumenta ualida, robur in sententiis, nec est unum quicquam, ubi, et quando conuenit, collocatum, ex quibus artificium ipsum sedula est animaduersione confectum et constitutum. {92} Sed nostri isti, in quos disputamus, eo sunt falsi, quod arbitrantur uniuersam dicendi artem ea parte concludi, quae est de uerbis, uelut de schematibus, de tropis, de periodis, et concentu dictionis, quae non tam ad dicendi corpus ipsum, et quasi substantiam faciunt, quam ad dicendi decorem atque ornamenta, quota enim artis huius pars est color et forma orationis ? Ergo Aristoteles, magnus tradendarum artium, et ingeniosus cum primis artifex, in huius disciplinae tractatione saepe ad dialecticos libros et philosophicos lectorem remittit, in his uero nunquam ad Rhetoricos, quod illorum cognitionem priorem esse conueniret, quam rationis dicendi. Hoc opus uisum est ad Te mittere, quoniam superiore anno quum paucis diebus una fuissemus partim Bruxellae, partim Louanii, perstudiosum cognoui Te, cum aliarum bonarum artium, tum facultatis bene dicendi ; ut per eam reliquamque philosophiam aditus Tibi aperiretur ad tractandam rem theologicam pro dignitate. Quod si tum id faciebas Archidiaconus Toletanus, quanto nunc conuenit fieri accuratius ab Episcopo, ut possis doctrina sana simul gregem tuum sancte erudire, simul contradicentes ualide refutare? Quam in rem non leue adiumentum adfert ars dicendi ; et hi libri, nisi opinione mea fallor, progressus quos habes in ea disciplina, uel augebunt, uel certe commemoratione renouabunt : quod eo fiet facilius, quia praeceptorum et artis huius mea ratio omnino est noua, multumque ab illa uetere ac peruulgata diuersa. Quorsum enim attinuisset et meum et lectoris otium nequicquam consumere repetendis ueteribus, et iam saepe auditis? quasi non satis esset librorum, nisi noui accederent de re toties tam diu inculcata. Sed attentione est opus ad ea, quae breuiter a nobis uniuersalibus tractantur formulis; tum exercitatione, ut eae ipsae formulae fructum aliquem pariant, sine qua exercitatione facultas dicendi manca cric prorsum ac inutilis, ut pingendi aut suendi regulae incassum erunt perceptae nisi crebro penicillum uel acum in manus sumseris; sic stilus perfector est disciplinae huius, et magister optimus.