[1,0] LIBER PRIOR [1,1] {Epeus} tempestate distractus a duce suo Nestore Metapontum condidit. Teucer, non receptus a patre Telamone ob segnitiam non uindicatae fratris iniuriae, Cyprum adpulsus cognominem patriae suae Salamina constituit: Pyrrhus, Achillis filius, Epirum occupauit, Phidippus Ephyram in Thesprotia. 2 At rex regum Agamemnon, tempestate in Cretam insulam reiectus, tres ibi urbes statuit, duas a patriae nomine, unam a uictoriae memoria, Mycenas, Tegeam, Pergamum. Idem mox scelere patruelis fratris Aegisthi, hereditarium exercentis in eum odium, et facinore uxoris oppressus occiditur. 3 Regni potitur Aegisthus per annos septem. Hunc Orestes matremque, socia consiliorum omnium sorore Electra, uirilis animi femina, obtruncat. Factum eius a diis comprobatum spatio uitae et felicitate imperii apparuit; quippe uixit annis nonaginta, regnauit septuaginta. Quin se etiam a Pyrrho Achillis filio uirtute uindicauit; nam quod pactae eius Menelai atque Helenae filiae Hermiones nuptias occupauerat, Delphis eum interfecit. 4 Per haec tempora Lydus et Tyrrhenus fratres cum regnarent in Lydia, sterilitate frugum compulsi sortiti sunt, uter cum parte multitudinis patria decederet. Sors Tyrrhenum contigit. Peruectus in Italiam et loco et incolis et mari nobile ac perpetuum a se nomen dedit. Post Orestis interitum filii eius Penthilus et Tisamenus regnauere triennio. [1,2] Tum fere anno octogesimo post Troiam captam, centesimo et uicesimo quam Hercules ad deos excesserat, Pelopis progenies, quae omni hoc tempore pulsis Heraclidis Peloponnesi imperium obtinuerat, ab Herculis progenie expellitur. Duces recuperandi impeii fuere Temenus, Cresphontes, Aristodemus, quorum abauus fuerat. Eodem fere tempore Athenae sub regibus esse desierunt, quarum ultimus rex fuit Codrus, Melanthi filius, uir non praetereundus. Quippe cum Lacedaemonii graui bello Atticos premerent respondissetque Pythius, quorum dux ab hoste esset occisus, eos futuros superiores, deposita ueste regia pastoralem cultum induit, immixtusque castris hostium, de industria rixam ciens, imprudenter interemptus est. 2 Codrum cum morte aeterna gloria, Atheniensis secuta uictoria est. Quis eum non miretur, qui iis artibus mortem quaesierit, quibus ab ignauis uita quaeri solet? Huius filius Medon primus archon Athenis fuit. Ab hoc posten apud Atticos dicti Medontidae, sed hic insequentesque archontes usque ad Charopem, dum uiuerent, eum honorem usurpabant, Peloponnesii digredientes finibus Atticis Megara, mediam Corintho Athenisque urbem, condidere. 3 Ea tempestate et Tyria classis, plurimum pollens mari, in ultimo Hispaniae tractu, in extremo nostri orbis termino, in insula circumfusa Oceano, perexiguo a continenti diuisa freto, Gadis condidit. Ab iisdem post paucos annos in Africa Utica condita est. Exclusi ab Heraclidis Orestis liberi iactatique cum uariis casibus tum saeuitia maris quinto decimo anno sedem cepere circa Lesbum insulam. [1,3] Tum Graecia maximis concussa est motibus. Achaei ex Laconica pulsi eas occupauere sedes, quas nunc obtinent; Pelasgi Athenas commigrauere, acerque belli iuuenis nomine Thessalus, natione Thesprotius, cum magna ciuium manu eam regionem armis occupauit, quae nunc ab eius nomine Thessalia appellatur, ante Myrmidonum uocitata ciuitas. 2 Quo nomine mirari conuenit eos, qui Iliaca componentes tempora de ea regione ut Thessalia commemorant. Quod cum alii faciant, tragici frequentissime faciunt, quibus minime id concedendum est; nihil enim ex persona poetae, sed omnia sub eorum, qui illo tempore uixerunt, disserunt. Quod si quis a Thessalo Herculis filio eos appellatos Thessalos dicet, reddenda erit ei ratio, cur numquam ante hunc insequentem Thessalum ea gens id nominis usurpauerit. 3 Paulo ante Aletes, sextus ab Hercule, Hippotis filius, Corinthum, quae antea fuerat Ephyre, claustra Peloponnesi continentem, in Isthmo condidit. Neque est quod miremur ab Homero nominari Corinthum; nam ex persona poetae et hanc urbem et quasdam Ionum colonias iis nominibus appellat, quibus uocabantur aetate eius, multo post Ilium captum conditae. [1,4] Athenienses in Euboea Chalcida et Eretriam colonis occupauere, Lacedaemonii in Asia Magnesiam. Nec multo post Chalcidenses orti, ut praediximus, Atticis Hippocle et Megasthene ducibus Cumas in Italia condiderunt. Huius classis corsum esse directum alii columbae antecedeatis uolatu ferunt, alii nocturno aeris sono, qualis Cerealibus sacris cieri solet. 2 Pars horum ciuium magno post interuallo Neapolim condidit. Utriusque urbis eximia semper in Romanos fides facit eas nobilitate atque amoenitate sua dignissimas. Sed illis diligentior ritus patrii mansit custodia, Cumanos Osca mutauit uicinia. Vires autem ueteres earum urbium hodieque magnitudo ostentat moenium. 3 Subsequenti tempore magna uis Graecae iuuentutis, abundantia uirium, sedes quaeritans in Asiam se effudit. Nam et Iones, duce Ione, profecti Athenis nobilissimam partem regionis maritimae occupauere, quae hodieque appellatur Ionia, urbesque constituere Ephesum, Miletum, Colophona, Prienen, Lebedum, , Clazomenas, Phocaeam, multasque in Aegaeo atque Icario occupauere Myuntem, Erythram insulas, Samum, Chium, Andrum, Tenum, Parum, Delum aliasque ignobiles. 4 Et mox Aeolii eadem profecti Graecia longissimisque acti erroribus non mlnus inlustres obtinuerunt locos clarasque urbes condiderunt, Smymam, Cymen, Larissam, Myrinam Mytilenenque et alias urbes, quae sunt in Lesbo insula. [1,5] Clarissimum deinde Homeri inluxit ingenium, sine exemplo maximum, qui magnitudine operis et fulgore carminum solus appellari poeta meruit; 2 in quo hoc masimum est, quod neque ante illum, quem ipse imitaretur, neque post illum, qui eum imitari posset, inuentus est. Neque quemquam alium, cuius operis primus auctor fuerit, in eo perfectissimum praeter Homerum et Archilochum reperiemus. 3 Hic longius a temporibus belli, quod composuit, Troici, quam quidam rentur, abfuit; nam ferme ante annos nongentos quinquaginta floruit, intra mille natus est. Quo nomine non est mirandum, quod saepe illud usurpat "g-OIOI g-NYN g-BROTOI g-EISIN"; hoc enim ut hominum, ita saeculorum notatur differentia. Quem si quis caecum genitum putat, omnibus sensibus orbus est. [1,6] Insequenti tempore imperium Asiaticum ab Assyriis, qui id obtinuerant annis mille septuaginta, translatum est ad Medos, abhinc annos ferme octingentos septuaginta. 2 Quippe Sardanapalum eorum regem mollitiis fluentem et nimium felicem malo suo, tertio et tricensimo loco ab Nino et Semiramide, qui Babylona condiderant, natum, ita ut semper successor regni paterni foret filius, Arbaces Medus imperio uitaque priuauit. 3 Ea aetate clarissimus Grai nominis Lycurgus Lacedaemonius, uir generis regii, fuit seuerissimarum iustissimarumque legum auctor et disciplinae conuenientissimae uiris, cuius quam diu Sparta diligens fuit, excelsissime floruit. 4 Hoc tractu temporum ante annos quinque et sexaginta quam urbs Romana conderetur, ab Elissa Tyria, quam quidam Dido autumant, Carthago conditur. 5 Circa quod tempus Caranus, uir generis regii, undecimus ab Hercule, profectus Argis regnum Macedoniae occupauit; a quo Magnus Alexander, cum fuerit septimus decimus, iure materni generis Achille auctore, paterni Hercule gloriatus est. 6 Aemilius Sura de annis populi Romani: "Assyrii principes omnium gentium rerum potiti sunt, deinde Medi, postea Persae, deinde Macedones; exinde duobus regibus Philippo et Antiocho, qui a Macedonibus oriundi erant, haud multo post Carthaginem subactam deuictis summa imperii ad populum Romanum peruenit. Inter hoc tempus et initium regis Nini Assyriorum, qui princeps rerum potitus est, intersunt anni MDCCCCXCV." [1,7] Huius temporis aequalis Hesiodus fuit, circa centum et uiginti annos distinctus ab Homeri aetate, uir perelegantis ingenii et mollissima dulcedine carminum memorabilis, otii quietisque cupidissimus, ut tempore tanto uiro, ita operis auctoritate proximus. Qui uitauit, ne in id quod Homerus incideret, patriamque et parentes testatus est, sed patriam, quia multatus ab ea erat, contumeliosissime. 2 Dum in externis moror, incidi in rem domesticam maximique erroris et multum discrepantem auctorum opinionibus: nam quidam huius temporis tractu aiunt a Tuscis Capuam Nolamque conditam ante annos fere octingentos et triginta. Quibus equidem adsenserim: sed M- Cato quantum differt! 3 Qui dicat Capuam ab eisdem Tuscis conditam ac subinde Nolam; stetisse autem Capuam, antequam a Romanis caperetur, annis circiter ducentis et sexaginta. 4 Quod si ita est, cum sint a Capua capta anni ducenti et quadraginta, ut condita est, anni sunt fere quingenti. Ego, pace diligentiae Catonis dixerim, uix crediderim tam mature tantam urbem creuisse, floruisse, concidisse, resurrexisse. [1,8] Clarissimum deinde omnium ludicrum certamen et ad excitandam corporis animique uirtutem efficacissimum Olympiorum initium habuit, auctorem Iphitum Elium. Is eos ludos mercatumque instituit ante annos, quam tu, M- Vinici, consulatum inires, DCCCXXIII. 2 Hoc sacrum eodem loco instituisse fertur abhinc annos ferme mille ducentos quinquaginta Atreus, cum Pelopi patri funebres ludos faceret, quo quidem in ludicro omnisque generis certaminum Hercules uictor extitit. 3 Tum Athenis perpetui archontes esse desierunt, cum fuisset ultimus Alcmaeon, coeperuntque in denos annos creari. Quae consuetudo in annos septuaginta mansit ac deinde annuis commissa est magistratibus res publica. Ex iis, qui denis annis praefuerunt, primus fuit Charops, ultimus Eryxias, ex annuis primus Creon. 4 Sexta olympiade post duo et uiginti annos quam prima constituta fuerat, Romulus, Martis filius, ultus iniurias aui, Romam urbem Parilibus in Palatio condidit. A quo tempore ad uos consules anni sunt septingenti octoginta unus; id actum post Troiam captam annis quadringentis triginta septem. 5 Id gessit Romulus adiutus legionibus Latini aui sui: libenter enim iis, qui ita prodiderunt, accesserim, cum aliter firmare urbem nouam tam uicinis Veientibus aliisque Etruscis ac Sabinis cum imbelli et pastorali manu uix potuerit, quamquam eam asylo facto inter duos lucos auxit. 6 Hic centum homines electos appellatosque patres instar habuit consilii publici. Hanc originem nomen patriciorum habet. Raptus uirginum Sabinarum - - -. hic magna pars libri perdita est. [1,9] - - - quam timuerat hostis, expetit. Nam biennio adeo uaria fortuna cum consulibus conflixerat, ut plerumque superior fuerit magnamque partem Graeciae in societatem suam perduceret. 2 Quin Rhodii quoque, fidelissimi antea Romanis, tum dubia fide speculati fortunam proniores regis partibus fuisse uisi sunt; et rex Eumenes in eo bello medius fuit animo, neque fratris initiis neque suae respondit consuetudini. 3 Tum senatus populusque Romanus L- Aemilium Paulum, qui et praetor et consul triumphauerat, uirum in tantum laudandum, in quantum intellegi uirtus potest, consulem creauit, filium eius Pauli, qui ad Cannas quam tergiuersanter perniciosam rei publicae pugnam inierat, tam fortiter in ea mortem obierat. 4 Is Persam ingenti proelio apud urbem nomine Pydnam in Macedonia fusum fugatumque castris exuit deletisque eius copiis destitutum omni spe coegit e Macedonia profugere, quam ille linquens in insulam Samothraciam perfugit templique se religioni supplicem credidit. 5 Ad eum Cn- Octauius praetor, qui classi praeerat, peruenit et ratione magis quam ui persuasit, ut se Romanorum fidei committeret. Ita Paulus maximum nobilissimumque regem in triumpho duxit. Quo anno et Octauii praetoris naualis et Anicii regem Illyriorum Gentium ante currum agentis triumphi fuere celebres. 6 Quam sit adsidua eminentis fortunae comes inuidia altissimisque adhaereat, etiam hoc colligi potest, quod cum Anicii Octauiique triumphum nemo interpellaret, fuere, qui Pauli impedire obniterentur. Cuius tantum priores excessit uel magnitudine regis Persei uel specie simulacrorum uel modo pecuniae, ut bis miliens centiens sestertium aerario intulerit is, et omnium ante actorum comparationem amplitudine uicerit. [1,10] Per idem tempus, cum Antiochus Epiphanes, qui Athenis Olympieum inchoauit, tum rex Syriae, Ptolemaeum puerum Alexandriae obsideret, missus est ad eum legatus M- Popilius Laenas, qui iuberet incepto desistere. 2 Mandataque exposuit et regem deliberaturum se dicentem, circumcripsit uirgula iussitque prius responsum reddere, quam egrederetur finito harenae circulo. Sic cogitationem regiam Romana disiecit constantia oboeditumque imperio. 3 Lucio autem Paulo Macedonicae uictoriae compoti quattuor filii fuere; ex iis duos natu maiores, unum P. Scipioni P. Africani filio, nihil ex paterna maiestate praeter speciem nominis uigoremque eloquentiae retinenti, in adoptionem dederat, alterum Fabio Maximo. Duos minores natu praetextatos. quo tempore uictoriam adeptus est, habuit. 4 Is cum in contione extra urbem more maiorum ante triumphi diem ordinem actorum suorum commemoraret, deos immortalis precatus est, ut, si quis eorum inuideret operibus ac fortunae suae, in ipsum potius saeuirent quam in rem publicam. 5 Quae uox ueluti oraculo emissa magna parte eum spoliauit sanguinis sui; nam alterum ex suis, quos in familia retinuerat, liberis ante paucos triumphi, alterum post pauciores amisit dies. 6 Aspera circa haec tempora censura Fuluii Flacci et Postumii Albini fuit: quippe Fuluii censoris frater, et quidem consors, Cn- Fuluius senatu motus est ab iis censoribus. [1,11] Post uictum captumque Persen, qui quadriennio post in libera custodia Albae decessit, Pseudophilippus a mendacio simulatae originis appellatus, qui se Philippum regiaeque stirpis ferebat, cum esset ultimae, armis occupata Macedonia, adsumptis regni insignibus breui temeritatis poenas dedit; 2 quippe Q- Metellus praetor, cui ex uirtute Macedonici nomen inditum erat, praeclara uictoria ipsum gentemque superauit, et immani etiam Achaeos rebellare incipientis fudit acie. 3 Hic est Metellus Macedonicus, qui porticus, quae fuerunt circumdatae duabus aedibus sine inscriptione positis, quae nunc Octauiae porticibus ambiuntur, fecerat, quique hanc turmam statuarum equestrium, quae frontem aedium spectant, hodieque maximum ornamentum eius loci, ex Macedonia detulit. 4 Cuius turmae hanc causam referunt, Magnum Alexandrum impetrasse a Lysippo, singulari talium auctore operum, ut eorum equitum, qui ex ipsius turma apud Granicum flumen ceciderant, expressa similitudine figurarum faceret statuas et ipsius quoque iis interponeret. 5 Metellus idem primus omnium Romae aedem ex marmore in iis ipsis monumentis molitus huius uel magnificentiae uel luxuriae princeps fuit. Vix ullius gentis aetatis ordinis hominem inueneris, cuius felicitatem fortunae Metelli compares. 6 Nam praeter excellentis triumphos honoresque amplissimos et principale in re publica fastigium extentumque uitae spatium et acris innocentisque pro re publica cum inimicis contentiones quattuor filios sustulit, omnis adultae aetatis uidit, omnis reliquit superstites et honoratissimos. 7 Mortui eius lectum pro rostris sustulerunt quattuor filii, unus consularis et censorius, alter consularis, tertius consul, quartus candidatus consulatus, quem honorem adeptus est. Hoc est nimirum magis feliciter de uita migrare quam mori. [1,12] Uniuersa deinde instincta in bellum Achaia, cuius pars magna, ut praediximus, eiusdem Metelli Macedonici uirtute armisque fracta erat, maxime Corinthiis in arma cum grauibus etiam in Romanos contumeliis instigantibus, destinatus ei bello gerendo consul L- Mummius. 2 Et sub idem tempus, magis quia uolebant Romani, quidquid de Carthaginiensibus diceretur credere quam quia credenda adferebantur, statuit senatus Carthaginem exscindere. 3 Ita eodem tempore P. Scipio Aemilianus, uir auitis P. Africani paternisque L- Pauli uirtutibus simillimus omnibus belli ac togae dotibus ingeniique ac studiorum eminentissimus saeculi sui, qui nihil in uita nisi laudandum aut fecit aut dixit ac sensit, quem Paulo genitum, adoptatum a Scipione Africani filio diximus, aedilitatem petens consul creatus est. 4 Is bellum Carthagini iam ante biennium a prioribus consulibus inlatum maiore ui intulit (cum ante in Hispania murali corona, in Africa obsidionali donatus esset, in Hispania uero etiam ex prouocatione, ipse modicus uirium, inmanis magnitudinis hostem interemisset) 5 eamque urbem magis inuidia imperii quam ullius eius temporis noxiae inuisam Romano nomini funditu sustulit fecit suae uirtutis monimentum, quod fuerat aui eius clementiae. Carthago diruta est, cum stetisset anni sexcentis septuaginta duobus (DCLXXII), abhinc annos centum septuaginta tris (CLXXIII) Cn- Cornelio Lentulo L- Mummio consulibus. 6 Hunc finem habuit Romani imperii Carthago aemula, cum qua bellare maiores nostri coepere Claudio et Fuluio consulibus ante annos ducentos nonaginta duos (CCXCII), quam tu, M- Vinici, consulatum inires. Ita per annos centum et uiginti aut bellum inter eos populos aut belli praeparatio aut infida pax fuit. 7 Neque se Roma iam terrarum orbi superato securam sperauit fore, si nomen usquam stantis manere Carthagini; adeo odium certamibus ortum ultra metum durat et ne in uictis quidem deponitur neque ante inuisum esse desinit quam esse desiit. [1,13] Ante triennium quam Carthago deleretur, M- Cato, perpetuus diruendae eius auctor, L Censorino M- Manilio consulibus mortem obiit. Eodem anno, quo Carthago concidit, L- Mummius Corinthum post annos nongentos quinquanginta duos (CMLII), quam ab Alete Hippotis filio erat condita, funditus eruit. 2 Uterque imperator deuictae a se gentis nomine honoratus, alter Africanus, alter appellatus est Achaicus; nec quisquam ex nouis hominibus prior Mummio cognomen uirtute partum uindicauit. 3 Diuersi imperatoribus mores, diuersa fuere studia: quippe Scipio tam elegans liberalium studiorum omnisque doctrinae et auctor et admirator fuit, ut Polybium Panaetiumque, praecellentes ingenio uiros, domi militiaeque secum habuerit. Neque enim quisquam hoc Scipione elegantius interualla negotiorum otio dispunxit semperque aut belli aut pacis seruiit artibus: semper inter arma ac studia uersatus aut corpus periculis aut animum disciplinis exercuit. 4 Mummius tam rudis fuit, ut capta Corintho cum maximorum artificum perfectas manibus tabulas ac statuas in Italiam portandas locaret, iuberet praedici conducentibus, si eas perdidissent, nouas eos reddituros. 5 Non tamen puto dubites, Vinici, quin magis pro re publica fuerit manere adhuc rudem Corinthiorum intellectum quam in tantum ea intellegi, et quin hac prudentia illa imprudentia decori publico fuerit conuenientior. [1,14] Cum facilius cuiusque rei in unam contracta species quam diuisa temporibus oculis animisque inhaereat, statui priorem huius uoluminis posterioremque partem non inutili rerum notitia in artum contracta distinguere atque huic loco inserere, quae quoque tempore post Romam a Gallis captam deducta sit colonia iussu senatus; nam militarium et causae et auctores ex ipsarum praefulgent nomine. Huic rei per idem tempus ciuitates propagatas auctumque Romanum nomen communione iuris haud intempestiue subtexturi uidemur. 2 Post septem annos quam Galli urbem ceperant, Sutrium colonia deducta est et post annum Setia nouemque interiectis annis Nepe, deinde interpositis duobus et triginta Aricini in ciuitatem recepti. 3 Abhinc annos autem trecentos et sexaginta, Sp. Postumio et Vetuno Caluino consulibus, Campanis data est ciuitas partique Samnitium sine suffragio, et eodem anno Cales deducta colonia. Interiecto deinde triennio Fundani et Formiani in ciuitatem recepti, eo ipso anno, quo Alexandria condita est. 4 Insequentibusque consulibus a Sp. Postumio et Philone Publilio censoribus Acerranis data ciuitas. Et post triennium Tarracina deducta colonia interpositoque quadriennio Luceria ac deinde interiecto triennio Suessa Aurunca et Saticula, Interamnaque post biennium. 5 Decem deinde hoc munere anni uacauerunt: tunc Sora atque Alba deductae coloniae et Carseoli post biennium. 6 At Q- Fabio quintum et Decio Mure quartum consulibus, quo anno Pyrrhus regnare coepit, Sinuessam Minturnasque missi coloni, post quadriennium Venusiam, interiectoque biennio M- Curio et Rufino Cornelio consulibus Sabinis sine suffragio data ciuitas: id actum ante annos ferme trecentos et uiginti. 7 At Cosam et Paestum abhinc annos ferme trecentos Fabio Dorsone et Claudio Canina consulibus, interiectoque quinquennio Sempronio Sopho et Appio Caeci filio consulibus Ariminum et Beneuentum coloni missi et suffragii ferendi ius Sabinis datum. 5 At initio primi belli Punici Firmum et Castrum colonis occupata, et post annum Aesernia postque septem et decem annos Aesulum et Alsium Fregenaeque post biennium proximoque anno Torquato Sempronioque consulibus Brundisium et post triennium Spoletium, quo anno Floralium ludorum factum est initium. Postque biennium deducta Valentia et sub aduentum in Italiam Hannibalis Cremona atque Placentia. [1,15] Deinde neque dum Hannibal in Italia moratur, neque proximis post excessum eius annis uacauit Romanis colonias condere, cum esset in bello conquirendus potius miles quam dimittendus et post bellum uires refouendae magis quam spargendae. 2 Cn- autem Manlio Volsone et Fuluio Nobiliore consulibus Bononia deducta colonia abhinc annos ferme ducentos septendecim, et post quadriennium Pisaurum ac Potentia interiectoque triennio Aquileia et Grauisca et post quadriennium Luca.3 Eodem temporum tractu, quamquam apud quosdam ambigitur, Puteolos Salernumque et Buxentum missi coloni, Auximum autem in Picenum abhinc annos ferme centum octoginta quinque, ante triennium quam Cassius censor a Lupercali in Palatium uersus theatrum facere instituit, cui in eo moliendo eximia ciuitatis seueritas et consul Scipio restitere, quod ego inter clarissima publicae uoluntatis argumenta numerauerim. 4 Cassio autem Longino et Sextio Caluino, qui Sallues apud aquas, quae ab eo Sextiae appellantur, deuicit, consulibus Fabrateria deducta est abhinc annos ferme centum quinquaginta tris. Et post annum Scolacium Mineruium, Tarentum Neptunia, Carthagoque in Africa, prima, ut praediximus, extra Italiam colonia condita est. 5 De Dertona ambigitur, Narbo autem Martius in Gallia, Porcio Marcioque consulibus, abhinc annos circiter centum quadraginta sex colonia deducta est. Post duodeuiginti annos in Bagiennis Eporedia, Mario sextum Valerioque Flacco consulibus. Neque facile memoriae mandauerim quae, nisi militans, post hoc tempus deducta sit. [1,16] Cum haec particula operis uelut formam propositi excesserit, quamquam intellego mihi in hac tam praecipiti festinatione, quae me rotae proniue gurgitis ac uerticis modo nusquam patitur consistere, paene magis necessaria praetereunda quam superuacua amplectenda, nequeo tamen temperare mihi, quin rem saepe agitatam animo meo neque ad liquidum ratione perductam signem stilo. 2 Quis enim abunde mirari potest, quod eminentissima cuiusque professionis ingenia in eandem formam et in idem artati temporis congruere spatium, et quemadmodum clausa capso alioue saepto diuersi generis animalia nihilo minus separata alienis in unum quodque corpus congregantur, ita cuiusque clari operis capacia ingenia in similitudine et temporum et profectuum semet ipsa ab aliis separauerunt? 3 Una neque multorum annorum spatio diuisa aetas per diuini spiritus uiros, Aeschylum, Sophoclen Euripiden, inlustrauit tragoediam; una priscam illam et ueterem sub Cratino Aristophaneque et Eupolide comoediam; ac nouam comicam Menander aequalesque eius aetatis magis quam operis, Philemo ac Diphilus, et inuenere intra paucissimos annos neque imitandam reliquere. 4 Philosophorum quoque ingenia Socratico ore defluentia omnium, quos pauco ante enumerauimus, quanto post Platonis Aristotelisque mortem floruere spatio? 5 Quid ante Isocratem, quid post eius auditores eorumque discipulos clarum in oratoribus fuit? Adeo quidem artatum angustiis temporum, ut nemo memoria dignus alter ab altero uideri nequiuerint. [1,17] Neque hoc in Graecis quam in Romanis euenit magis. Nam nisi aspera ac rudia repetas et inuenti laudanda nomine, in Accio circaque eum Romana tragoedia est; dulcesque Latini leporis facetiae per Caecilium Terentiumgue et Afranium subpari aetate nituerunt. 2 Historicos etiam, ut Liuium quoque priorum aetati adstruas, praeter Catonem et quosdam ueteres et obscuros minus octoginta annis circumdatum aeuum tulit, ut nec poetarum in antiquius citeriusue processit ubertas. 3 At oratio ac uis forensis perfectumque prosae eloquentiae decus, ut idem separetur Cato (pace P. Crassi Scipionisque et Laelii et Gracchorum et Fannii et Seruii Galbae dixerim) ita uniuersa sub principe operis sui erupit Tullio, ut delectari ante eum paucissimis, mirari uero neminem possis nisi aut ab illo uisum aut qui illum uiderit. 4 Hoc idem euenisse grammaticis, plastis, pictoribus, scalptoribus quisquis temporum institerit notis, reperiet, eminentiam cuiusque operis artissimis temporum claustris circumdatam. 5 Huius ergo recedentis in suum quodque saeculum ingeniorum similitudinis congregantisque se et in studium par et in emolumentum causas cum saepe requiro, numquam reperio, quas esse ueras confidam, sed fortasse ueri similes, inter quas has maxime. 6 Alit aemulatio ingenia, et nunc inuidia, nunc adrmiratio imitationem accendit, naturaque quod summo studio petitum est, ascendit in summum difficilisque in perfecto mora est, naturaliterque quod procedere non potest, recedit. 8 Et ut primo ad consequendos quos priores ducimus accendimur, ita ubi aut praeteriri aut aequari eos posse desperauimus, studium cum spe senescit, et quod adsequi non potest, sequi desinit et uelut occupatam relinquens materiam quaerit nouam, praeteritoque eo, in quo eminere non possumus, aliquid, in quo nitamur, conquirimus, sequiturque ut frequens ac mobilis transitus maximum perfecti operis impedimentum sit. [1,18] Transit admiratio ab conditione temporum et ad urbium. Una urbs Attica pluribus omnis eloquentiae quam uniuersa Graecia operibus usque floruit adeo ut corpora gentis illius separata sint in alias ciuitates, ingenia uero solis Atheniensium muris clausa existimes. 2 Neque hoc ego magis miratus sim quam neminem Argiuum Thebanum Lacedaemonium oratorem aut dum uixit auctoritate aut post mortem memoria dignum existimatum. 3 Quae urbes eximiae alias talium studiorum fuere steriles, nisi Thebas unum os Pindari inluminaret: nam Alcmana Lacones falso sibi uindicant.