[5,0] XXXI. Praecepto maiestatis tuae, imperator inuicte, terrestris proelii rationibus absolutis, naualis belli residua, ut opinor, est portio; de cuius artibus ideo pauciora dicenda sunt, quia iam dudum pacato mari cum barbaris nationibus agitur terrestre certamen. [5,1] Romanus autem populus pro decore et utilitate magnitudinis suae non propter necessitatem tutmultus alicuius classem parabat ex tempore, sed, ne quando necessitatem sustineret, semper habuit praeparatam. Nemo enim bello lacessere aut facere audet iniuriam ei regno uel populo, quem expeditum et promptum ad resistendum uindicandumque cognoscit. Apud Misenum igitur et Rauennam singulae legiones cum classibus stabant, ne longius a tutela urbis abscederent et, cum ratio postulasset, sine mora, sine circuitu ad omnes mundi partes nauigio peruenirent. Nam Misenatium classis Galliam Hispanias Mauretaniam Afrcam Aegyptum Sardiniam atque Siciliam habebat in proximo. Classis autem Rauennatium Epiros Macedoniam Achaiam Propontidem Pontum Orientem Cretam Cyprum petere directa nauigatione consueuerat, quia in rebus bellicis celeritas amplius solet prodesse quam uirtus. [5,2] XXXII. Liburnis autem, quae in Campania stabant, praefectus classis Misenatium praeerat, eas uero, quae Ionio mari locatae fuerant, praefectus classis Rauennatium retinebant; sub quibus erant deni tribuni per cohortes singulas constituti. Singulae autem liburnae singulos nauarchos, id est quasi nauicularios, habebant, qui exceptis ceteris nautarum officiis gubernatoribus atque remigibus et militibus exercendis cotidianam curam et iugem exhibebant industriam. [5,3] XXXIII. Diuersae autem prouinciae quibusdam temporibus mari plurimum potuerunt, et ideo diuersa genera nauium fuerunt. Sed Augusto dimicante Actiaco proelio, cum Liburnorum auxiliis praecipue uictus fuisset Antonius, experimento tanti certaminis patuit Liburnorum naues ceteris aptiores. Ergo similtudine et nomine usurpato ad earundem instar classem Romani principes texuerunt. Liburnia namque Dalmatiae pars est Iadertinae subiacens ciuitati, cuius exemplo nunc naues bellicae fabricantur et appellantur liburnae. [5,4] XXXIIII. Sed cum in domibus substruendis harenae uel lapidum qualitas requiratur, tanto magis in fabricandis nauibus diligenter cuncta quaerenda sunt, quia maius periculum est nauem uitiosam esse quam domum. Ex cupresso igitur et pinu domestica siue siluestri et abiete praecipue liburna contexitur, utilius aereis clauis quam ferreis configenda; quamlibet enim grauior aliquanto uideatur expensa, tamen, quia amplius durat, lucrum probatur afferre; nam ferreos clauos tepore et umore celeriter robigo consumit, aerei autem etiam in fluctibus propriam substantiam seruant. [5,5] XXXV. Obseruandum praecipue, ut a quintadecima luna usque ad uicesimam secundam arbores praecidantur, ex quibus liburnae contexendae sunt. His enim tantum octo diebus caesa materies immunis seruatur a carie, reliquis autem diebus praecisa etiam eodem anno interna uermium labe exesa in puluerem uertitur, quod ars ipsa et omnium architectorum cotidianus usus edocuit et contemplatione ipsius religionis agnoscimus, quam pro aeternitate his tantum diebus placuit celebrari. [5,6] XXXVI. Caeduntur autem trabes utiliter post solstitium aestiuum, id est per mensem Iulium et Augustum et per autumnale aequinoctium (id est) usque in k. Ianuarias. His namque mensibus arescente umore sicciora et ideo fortiora sunt ligna. Illud etiam cauendum, ne continuo, ut deiectae fuerint trabes, secentur uel statim, ut sectae fuerint, mittantur in nauem, siquidem et adhuc solidae arbores et iam diuisae per tabulas duplices ad maiorem siccitatem mereantur indutias. Nam quae uirides conpinguntur, cum natiuum umorem exudauerint, contrahuntur et rimas faciunt latiores, quo nihil est periculosius nauigantibus (quam hiare tabulata). [5,7] XXXVII. Quod ad magnitudinem pertinet, minimae liburnae remorum habent singulos ordines, paulo maiores binos, idoneae mensurae ternos uel quaternos interdum quinos sortiuntur remigio gradus. Nec hoc cuiquam enorme uideatur, cum in Actiaco proelio longe maiora referantur concurrisse nauigia, ut senorum etiam uel ultra ordinum fuerint. Scafae tamen maioribus liburnis exploratoriae sociantur, quae uicenos prope remiges in singulis partibus habeant, quas Britanni "picatos" uocant. Per has et superuentus fieri et commeatus aduersariorum nauium aliquando intercipi adsolet et speculandi studio aduentus earum uel consilium deprehendi. Ne tamen exploratiae naues candore prodantur, colore Veneto, qui marinis est fluctibus similis, uela tinguntur et funes, cera etiam, qua ungere solent naues, inficitur. Nautaeque uel milites Venetam uestem induunt, ut non solum per noctem sed etiam per diem facilius lateant explorantes. [5,8] XXXVIII. Qui cum exercitu armatis classibus uehitur, turbinum signa debet ante praenoscere. Procellis namque et fluctibus liburnae grauius quam ui hostium saepe perierunt, in qua parte naturalis philosophiae tota est adhibenda sollertia, quia uentorum tempestatumque caelesti ratione natura colligitur. Et pro acerbitate pelagi, sicut prouidos cautela tutatur, ita neglegentes extinguit incuria. Igitur uentorum numerum atque uocabula ars nauigandi primum debet inspicere. Veteres autem iuxta positionem cardinum tantum quattuor uentos principales a singulis caeli partibus flare credebant, sed experimentum posterioris aetatis XII conprehendit; horum uocabula ad summouendam dubitationem non solum Graeca sed etiam Latina protulimus, ita ut uentis principalibus declaratis eos, qui ipsis dextra laeuaque coniuncti sunt, indicemus. A uerno itaque solstitio, id est ab orientali cardine, sumemus exordium, ex quo uentus oritur apheliotes, id est subsolanus; huic a dextera iungitur caecias siue euroborus, a sinistra eurus siue uulturnus. Meridianum autem cardinem possidet notus, id est auster; huic a dextera iungitur leuconotus, hoc est albus notus, a sinistra libonotus, id est corus. Occidentalem uero cardinem tenet zephyrus id est subuespertinus; huic a dextera iungitur lips siue africus, a sinistra iapyx siue fauonius. Septentrionalem uero cardinem sortitus est aparctias siue septentrio; cui adhaeret a dextra thrascias siue circius, a sinistra boreas, id est aquilo. Hi saepe singuli, interdum duo, magnis autem tempestatibus et tres pariter flare consuerunt; horum impetu maria, quae sua sponte tranquilla sunt et quieta, undis exaestuantibus saeuiunt; horum flatu pro natura temporum uel locorum ex procellis serenitas redditur et rursum in procellas serena mutantur. Nam secundo spiramine optatos classis inuenit portus, aduerso stare uel regredi aut discrimen sustinere conpellitur. Et ideo difficile naufragium pertulit qui uentorum rationem diligenter inspexit. [5,9] XXXVIIII. Sequitur mensum dierumque tractatus. Neque enim integro anno uis atque acerbitas maris patitur nauigantes, sed quidam menses aptissimi, quidam dubii, reliqui classibus intractabiles sunt lege naturae. Pachone decurso, id est post ortum Pliadum, a die VI- kal- Iunias usque in Arcturi ortum, id est in diem VIII. decimum kal. Octobres, secura nauigatio creditur, quia aestatis beneficio uentorum acerbitas mitigatur; post hoc tempus usque in tertium idus Nouembres incerta nauigatio est et discrimini propior propterea, quia post idus Septembres oritur Arcturus, uehementissimum sidues, et VIII- kal- Octobres aequinoctialis euenit acerba tempestas, circa nonas uero Octobres aeduli pluuiales, V. idus easdem Taurus. A Nouembri autem mense crebris tempestatibus nauigia conturbat Vergiliarum hiemalis occasus. Ex die igitur tertio idus Nouembres usque in diem sextum idus Martias maria clauduntur. Nam lux minima noxque prolixa, nubium densitas, aeris obscuritas, uentorum imbri uel niuibus geminata saeuitia non solum classes a pelago sed etiam commeantes a terrestri itinere deturbat. Post natalem uero, ut ita dicam, nauigationis, qui sollemni certamine publicoque spectaculo multarum urbium celebratur, plurimorum siderum ipsiusque temporis ratione usque in idus Maias periculose maria temptantur, non quo negotiatorum cesset industria, sed quia maior adhibenda cautela est, quando exercitus nauigat cum liburnis, quam cum priuatarum mercium festinat audacia. [5,10] XL. Praeterea aliorum ortus occasusque siderum tempestates uehementissimas commouent; in quibus licet certi dies auctorum adtestatione signentur, tamen, quia diuersis casibus aliquanta mutantur et, quod confitendum est, caelestes causas humana condicio ad plenum nosse prohibetur, ideo nauticae obseruationis curam trifariam diuidunt. Aut enim circa diem statutum aut ante uel postea tempestates fieri conpertum est. Vnde praecedentes - - -, nascentes die sollemni - - -, subsequentes - - - Graeco uocabulo nuncuparunt. Sed omnia enumerare nominatim aut ineptim uideatur aut longum, cum auctores plurimi non solum mensum sed etiam dierum rationem diligenter expresserint. Transitus quoque siderum, quos planetas uocant, cum praescripto cursu Dei arbitrio creatoris suscipiunt signa uel deserunt, frequenter assolent serena turbare. Interluniorum autem dies tempestatibus plenos et nauigantibus quam maxime metuendos non solum peritiae ratio sed etiam uulgi usus intellegit. [5,11] XLI. Multis quoque signis et de tranquillo procellae et de tempestatibus tranquilla produntur, quae uelut in speculo lunae orbis ostendit. Rubicundus color uentus, caeruleus indicat pluuias, ex utroque commixtus nimbos et furentes procellas. Laetus orbis ac lucidus serenitatem nauigiis repromittit, quam gestat in uultu, praecipue si quarto ortu neque obtusis cornibus rutila neque infuso fuerit umore fuscata. Sol quoque exoriens uel diem condens interest utrum aequalibus gaudeat radiis an obiecta nube uarietur, utrum solito splendore fulgidus an uentis urguentibus igneus neue pallidus uel pluuia sit inpendente maculosus. Aer uero et mare ipsum nubiumque magnitudo uel species sollicitos instruit nautas. Aliquanta ab auibus, aliquanta significantur a piscibus, quae Vergilius in Georgicis diuino paene conprehendit ingenio et Varro in libris naualibus diligenter excoluit. Haec gubernatores so se scire profitentur, sciunt eatenus, quatenus eos imperitiae usus instituit, non altior doctrina formauit. [5,12] XLII. Elementum pelagi tertia pars mundi est, quae praeter uentorum flatus suo quoque spiramine motuque uegetatur. Nam certis horis, diebus pariter ac noctibus aestu quodam, quod rheuma uocant, ultro citroque percurrit et more torrentium fluminum nunc exundat in terras nunc refluit in altitudinem suam. Haec reciprocantis meatus ambiguitas cursum nauium secunda adiuuat, retardat aduersa. Quae dimicaturo magna sunt cautione uitanda. Neque enim auxilio remorum rheumatis impetus uincitur, cui interdum cedit et uentus; et quoniam in diuersis regionibus, diuerso lunae crescentis minuentisque statu certis horis ista uariantur, ideo proelium nauale gesturus consuetudinem pelagi uel loci ante congressum debet agnoscere. [5,13] XLIII. Nauticorum gubernatorumque sollertia est loca, in quibus nauigaturi sunt, portusque cognoscere, ut infesta prominentibus uel latentibus scopulis, uadosa ac sicca uitentur; tanto enim securitas maior est, quanto mare altius fuerit. In nauarchis diligentia, in gubernatoribus peritia, in remigibus uirtus eligitur propterea, quia naualis pugna tranquillo committitur mari liburnarumque moles non uentorum flatibus sed remorum pulsu aduersarios percutit rostris eorumque rursum impetus uitat, in quo opere lacerti remigum et ars clauum regentis magistri uictoriam praestat. [5,14] XLIIII. Multa quidem armorum genera proelium terrestre desiderat; sed nauale certamen non solum plures armorum species uerum etiam machinas et tormenta flagitat, tamquam in muris dimicetur et turribus. Quid enim crudelius congressione nauali, ubi aquis homines perimuntur et flammis? Praecipua ergo esse debet tegminum cura, ut catafracti uel loricati galeati etiam et ocreis muniti sint milites. De onere namque armorum nemo potest conqueri, qui stans pugnat in nauibus; scuta quoque ualidiora propter ictus lapidum et ampliora sumuntur. Praeter falces et harpagones aliaque naualia genera telorum sagittis missibilibus fundis fustibalis plumbatis onagris ballistis scorpionibus iacula inuicem diriguntur et saxa et, quod est grauius, qui de uirtute praesumunt, admotis liburnis iniectis pontibus in aduersariorum transeunt naues ibique gladiis manu ad manum, ut dicitur, comminus dimicant. In maioribus etiam liburnis propugnacula turresque constituunt, ut tamquam de muro ita de excelsioribus tabulatis facilius uulnerent uel perimant inimicos. Oleo incendiario stuppa sulphure et bitumine obuolutae et ardentes sagittae per ballistas in hosticarum nauium alueos infiguntur unctasque cera et pice et resina tabulas tot fomentis ignium repente succendunt. Alii ferro interimuntur et saxo, alii ardere coguntur in fluctibus; inter tanta tamen mortium genera qui acerrimus casus est, absumenda piscibus insepulta sunt corpora. [5,15] XLV. Ad instar autem terrestris proelii superuentus fiunt ignorantibus nauticis uel circa oportunas insularum angustias conlocantur insidiae. Idque agitur, ut imparati facilius deleantur; si longo remigio fatigati sunt hostium nautae, si uento urguentur aduerso, so pro rostris est rheuma, si nihil suspicantes dormiunt inimici, si statio, quam tenent, exitum non habet, si dimicandi optata euenit occasio, fortunae beneficiis iungendae sunt manus et ex oportunitate proelium conserendum. Quod si cautela hostium euitatis insidiis publico Marte confligat, tunc liburnarum instruendae sunt acies, non directae ut in campis, sed incuruae ad similitudinem lunae, ita ut productis cornibus acies media sinuetur, ut, si aduersarii perrumpere temptauerint, ipsa ordinatione circumdati deprimantur. In cornibus autem praecipuum robur et liburnarum conlocatur et militum. [5,16] XLVI. Praeterea utile est, ut alto et libero mari tua semper classis utatur, inimicorum uero pellatur ad litus, quia pugnandi impetum perdunt qui detruduntur in terras. In eiusmodi certamine tria armamentorum genera plurimum ad uictoriam prodesse compertum est, asseres falces bipinnes. Asser dicitur, cum trabes subtilis ac longa ad similitudinem antemnae pendet in malo utroque capite ferrato. Hunc, siue a dextra siue a sinistra parte aduersariorum se iunxerint naues, pro uice arietis ui inpellunt; qui bellatores hostium siue nautas sine dubio prosternit ac perimit ipsamque nauem saepius perforat. Falx autem dicitur acutissimum ferrum curuatum ad similitudinem falcis, quod contis longioribus inditum chalatorios (sub. funes), quibus antemnae suspenditur, repente praecidit conlapsisque uelis liburnam pigriorem et inutilem reddit. Bipinnis est securis habens ex utraque parte latissimum et acutissimum ferrum. Per has in medio ardore pugnandi peritissimi nautae uel milites cum minoribus scafulis secreto incidunt funes, quibus aduersariorum ligata sunt gubernacula. Quo facto statim capitur tamquam inermis et debilis nauis; quid enim salutis superest ei, qui amiserit clauum? De lusoriis, quae in Danubio agrarias cotidianis tutantur excubiis, reticendum puto, quia artis amplius in his frequentior usus inuenit, quam uetus doctrina monstrauerat.