[8,0] LIBER OCTAVUS. [8,1] 1. Quom oratio natura tripertita esset, ut superioribus libris ostendi, cuius prima pars, quemadmodum uocabula rebus essent imposita ; secunda, quo pacto de his declinata in discrimina ierunt : tertia, ut ea inter se ratione coniuncta sententiam efferant : prima parte exposita, de secunda incipiam hinc ; ut propago omnis natura secunda, quod prius illud rectum, unde ea, sic declinata: itaque declinatur in uerbis rectum homo; obliquum hominis, quod declinatum a recto. 2. De huiuscemodi, multiplici natura discriminum causae sunt hae : cur et quo, et quemadmodum in loquendo declinata sunt uerba. De quibus duo prima duabus causis percurram breuiter : quod et tum cum de copia uerborum scribam, erit retractandum; et quod et, de tribus tertium quod est, habet suas permultas ac magnas partes. 3. Declinatio inducta in sermones non solum Latinos, sed omnium hominum, utili et necessaria de causa: nisi enim ita esset factum, neque discere tantum numerum uerborum possemus; infinitae enim sunt naturae, in quas ea declinantur : neque quae didicissemus, ex his, quae inter se rerum cognatio esset, appareret. At nunc ideo uidemus, quod simile est, quod propagatum. Legi ubi declinatum est a lego, duo simul apparent, quodammodo eadem dici et non eodem tempore factum : at si uerbi gratia alterum horum diceretur Priamus, alterum Hecuba, nullam unitatem adsignificaret, quae apparet in lego et legi, et in Priamus et Priamo. 4. Ut in hominibus quaedam sunt agnationes ac gentilitates, sic in uerbis: ut enim ab Aemilio homines orti Aemilii, ac gentiles, sic ab Aemilii nomine declinatae uoces in gentilitate nominali: ab eo enim, quod est impositum recto casu Aemilius, orta Aemilii, Aemilium, Aemilios, Aemiliorum et sic reliquae eiusdem quae sunt stirpis. 5. Duo igitur omnino uerborum principia, impositio et declinatio; alterum ut fons, alterum ut riuus. Imposititia nomina esse uoluerunt quam paucissima, quo citius ediscere possent, declinata quam plurima, quo facilius omnes, quibus ad usum opus esset, dicerent. 6. Ad illud genus, quod prius, historia opus est : nisi discendo enim, aliter id non peruenit ad nos; ad reliquum genus, quod posterius, ars: ad quam opus est paucis praeceptis, quae sunt breuia. Qua enim ratione in uno uocabulo declinare didiceris, in infinito numero nominum uti possis: itaque nouis nominibus allatis in consuetudinem, sine dubitatione eorum declinatus statim omnis dicit populus; etiam nouicii serui empti in magna familia cito omnium conseruorum nomina recto casu accepto in reliquos obliquos declinant. 7. Qui si nonnumquam offendunt, non est mirum: etenim illi qui primi nomina imposuerunt rebus, fortasse an in quibusdam sint lapsi: uoluisse enim putantur singularis res notare, ut ex his in multitudinem declinaretur, ab homine homines; sic mares liberos uoluisse notari, ut ex his feminae declinarentur, ut est ab Terentio Terentia; sic in recto casu quas imponerent uoces, ut illinc essent futurae quo declinarentur: sed haec in omnibus tenere nequisse, quod et unae et binae dicuntur scopae, et mas et femina aquila, et recto et obliquo uocabulo uis. 8. Cur haec non tam sint in culpa quam putant, pleraque soluere non difficile, sed nunc non necesse ; non enim quid potuerint adsequi, sed qui uoluerint, ad hoc quod propositum, refert, quod nihilo minus, declinari potest ab eo quod imposuerunt, scopae, scopa, quam si imposuissent scopa, ab eo scopae, sic alia. 9. Causa, inquam, cur ab impositis nominibus declinarint, quam ostendi. Sequitur, in quae uoluerint, declinari aut noluerint, ut generatim ac summatim, item in formis. Duo enim genera uerborum : unum fecundum, quod declinando multas ex se parit disparilis formas, ut est lego, legis, legam, sic alia : alterum genus sterile, quod ex se parit nihil, ut est etiam, uix, cras, magis, quor. [8,10] Quarum rerum usus erat simplex, simplex ibi etiam uocabuli declinatus, ut in qua domo unus seruus, uno seruili opust nomine ; in qua multi, pluribus. Igitur et in his rebus quae uerba sunt et nomina, quod discrimina uocis plura, propagines plures ; et in his rebus, quae copulae sunt ac iungunt uerba, quod non opus fuit declinari in plura, fere singula sunt: uno enim loro alligare possis uel hominem uel equum uel aliud quod, quicquid est quod cum altero potest alligari. Sic quod dicimus in loquendo, consul fuit Tullius et Antonius : eodem illo et omnis binos consules colligare, possumus, uel dicam amplius, omnia nomina, atque adeo etiam omnia uerba ; cum fulmentum ex una syllaba ; illud et, maneat unum. Quare duce natura, institutum est, ut quae imposita essent uocabula rebus, ne ab omnibus his declinatus putarent. 11. Quorum generum declinationes oriantur, partes orationis sunt duae, si, item ut Dion, in tris diuiserimus partes res, quae uerbis significantur: unam, quae adsignificat cassus : alteram, quae tempora : tertiam, quae neutrum. De his Aristoteles orationis duas partes esse dicit, uocabula et uerba, ut homo et equos, et legit et currit. 12. Utriusque generis, et uocabuli et uerbi quaedam priora, quaedam posteriora; priora ut homo, scribit, posteriora ut doctus et docte ; dicitur enim homo doctus et scribit docte. Haec sequitur et locus et tempus, quod neque homo, nec scribit potest sine loco et tempore esse : ita ut magis sit locus homini coniunctus, tempus scriptioni. 13. Quom de his nomen sit primum (prius enim nomen est, quam uerbum temporale ; et reliqua posterius, quam nomen et uerbum : prima igitur nomina) : quare de eorum declinatione, quam de uerborum, ante dicam. 14. Nomina declinantur aut in earum rerum discrimina, quarum nomina sunt, ut ab Terentius, Terenti : aut in eas res extrinsecus, quarum ea nomina non sunt, ut ab equo equiso. In sua discrimina declinantur aut propter ipsius rei naturam, de quo dicitur, aut propter illius, qui dicit. Propter ipsius rei discrimina, aut ab toto aut a parte. Ab toto, ut ab homine homunculus, ab capite capitulum; propter multitudinem, ut ab homine homines; ab eo abeo quod alii dicunt ceruices et id Ortensius in poematis ceruix. 15. Quae a parte declinata, aut a corpore, ut a mamma mammosae, a manu manubria, aut ab animo, ut a prudentia prudens, ab ingenio ingeniosi. Haec sine agitationibus; at ubi motus maiores, item ab animo, aut a corpore, ut ab strenuitate et nobilitate strenui et nobiles. Sic a pugnando et currendo pugiles et cursores. Ut aliae declinationes ab animo, aliae a corpore : sic aliae, quae extra hominem, ut pecuniosi, agrarii, quod foris pecunia et ager. 16. Propter eorum qui dicunt, sunt declinati casus, uti is qui de altero diceret, distinguere posset, quom uocaret, quom daret, quom accusaret : sic alia eiusdemmodi discrimina, quae nos et Graecos ad declinandum duxerunt. Sine controuersia sunt quinque. Quis uoceturr, ut Hercules; quemadmodum uocetur, ut Hercule; quo uocetur, ut ad Herculem; quoi uocetur, ut Herculi; cui uocetur, ut Herculi; cuius uocetur, ut Herculis. 17. Propter ea uerba quae erant proinde cognomina, ut prudens, candidus, strenuus, quod in his praeterea sunt discrimina propter incrementum, quod maius aut minus in his esse potest, accessit declinationum genus, ut a candido, candidius, candidissimum, sic a longo, diuite, id genus aliis ut fieret. 18. Quae in eas res quae extrinsecus, declinantur, sunt ab equo equile, ab ouibus ouile, sic alia (haec contraria illis quae supra dicta, ut a pecunia pecuniosus, ab urbe urbanus, ab atro atratus): ut nonnunquam ab homine locus, ab eo loco homo, ut ab Romulo Roma, ab Roma Romanus. 19. Aliquot modis declinata ea quae foris ; nam aliter qui a maioribus suis, Latonius et Priamidae : aliter quae a facto, ut a praedando praeda, a merendo merces. Sic alia sunt, quae circum ire non difficile; sed quod genus iam uidetur, et alia urgent, omitto. [8,20] In uerborum genere quae tempora adsignificant, quod ea erant tria, praeteritum, praesens, futurum : declinatio facienda fuit triplex, ut saluto, salutabam, salutabo; quom item personarum natura triplex esset, qui loqueretur, ad quem, de quo : haec ab eodem uerbo declinata ; quae in copia uerborum explicabuntur. 21. Quoniam dictum de duobus, declinatio quor et in quas sit facta : tertium quod relinquitur, quemadmodum, nunc dicetur. Declinationum genera sunt duo, uoluntarium, et naturale. Voluntarium est, quo, ut cuiusque tulit uoluntas, declinauit. Sic tres quom emerunt Ephesi singulos seruos, nonnunquam alius declinat nomen ab eo, qui uendit Artemidorus, atque Artemidorum siue Artemam appellat : alius a regione quod ibi emit, ab Ionia, Iona ; alius quod Ephesi, Ephesium ; sic alius ab alia aliqua re, ut uisum est. 22. Contra naturalem declinationem dico, quae non a singulorum oritur uoluntate, sed a communi consensu. Itaque omnes, impositis nominibus, eorum item declinant casus atque eodem modo dicunt huius Artemidorin, et huius Ionis, et huius Ephesi : sic in casibus aliis. 23. Cum utrumque nonnunquam accidat, et ut in uoluntaria declinatione animaduertatur natura, et in naturali uoluntas (quae cuiusmodi sint, aperientur infra), quod utraque declinatione alia fiunt similia, alia dissimilia, de eo Graeci Latinique libros fecerunt multos ; partim quom alii putarent in loquendo ea uerba sequi oportere, quae ab similibus similiter essent declinata, quas appellarunt g-analogias : alii cum id neglegendum putarent ac potius sequendam dissimilitudinem, quae in consuetudine est, quam uocarunt g-anohmalian, cum, ut ego arbitror, utrumque sit nobis sequendum, quod in declinatione uoluntaria sit anomalia, in naturali magis analogia. 24. De quibus utriusque generis declinationibus libros faciam bis ternos : prioris tris de earum declinationum disciplina ; posteriores, ex eius disciplinae propaginibus. De prioribus primus erit hic : quae contra similitudinem declinationum dicantur ; secundus, quae contra dissimilitudinem ; tertius de similitudinum forma. De quibus quae expediero, singulis tribus ; tum de alteris totidem scribere ac diuidere incipiamus. 25. Incipiam, quod huiusce libri est, dicere contra eos qui similitudinem sequuntur : quae est, ut in aetate puer ad senem, puella ad anum, in uerbis, ut est scribo scribam, dico dicam. Prius contra uniuersam analogiam; dein tum de singulis partibus a natura sermonis incipiam. 26. Omnis oratio cum debeat dirigi ad utilitatem, ad quam tum denique peruenit, si est aperta et breuis (quae petimus, quod obscurus et longior orator est odio); et cum efficiat aperta, ut intellegatur ; breuis, ut cito intellegatur ; et apertam consuetudo, breuem temperantia loquentis ; et utrumque fieri possit sine analogia : nihil ea opus est. Neque enim, utrum Herculi an Herculis clauam dici oporteat, si doceat analogia, quom utrumque sit in consuetudine, non neglegendum, quod aeque sunt et breuia et aperta. 27. Praeterea quoius utilitatis causa quaeque res sit inuenta, si ex ea quis id sit consecutus, amplius eam scrutari cum sit nimium otiosi, et cum utilitatis causa uerba ideo sint imposita rebus ut eas significent, si id consequimur una consuetudine, nihil prodest analogia. 28. Accedit quod quaecumque usus causa ad uitam sint assumpta, in his nostrumst utilitatem quaerere, non similitudinem: itaque in uestitu quom dissimillima sit uirilis toga tunicae, muliebris stola pallio ; tamen inaequabilitatem hanc sequimur nihilo minus. 29. In aedificiis, quom non uideamus habere ad atrium g-peristylon similitudinem et cubiculum ad equile, tamen propter utilitatem in his dissimilitudines potius quam similitudines sequimur: itaque et hiberna triclinia et aestiua non item ualuata ac fenestrata facimus. [8,30] Quare quom ut in uestitu aedificiis, sic in supellectile, cibo, ceterisque omnibus quae usus causa ad uitam sunt assumpta, dominetur inaequabilitas, in sermone quoque, qui est usus causa constitutus, ea non repudianda. 31. Quod si quis duplicem putat esse summam, ad quas metas naturae sit perueniendum in usu, utilitatis et elegantiae ; quod non solum uestiti esse uolumus ut uitemus frigus, sed etiam ut uideamur uestiti esse honeste ; non domum habere ut simus in tecto et tuto solum, quo necessitas contruserit, sed etiam ubi uoluptas retineri possit, non solum uasa ad uictum habilia, sed etiam figura bella atque ab artifice ficta (quod aliud homini, aliud humanitati satis est; quoduis sitienti homini poculum idoneum, humanitati, nisi bellum parum); sed cum discessum est ab utilitate ad uoluptatem : tamen in eo ex dissimilitudine plus uoluptatis, quam ex similitudine, saepe capitur. 32. Quo nomine et gemina conclauia dissimiliter poliunt, et lectos non omneis paris magnitudine ac figura faciunt. Quod si esset analogia petenda supellectili, omnes lectos haberemus domi ad unam formam, et aut cum fulcro, aut sine eo, nec, cum ad tricliniarem gradum, item ad cubicularem : neque potius delectaremur supellectile, distincta quae esset ex ebore, aliisue rebus disparibus figuris, quam grabatis, qui g-ana g-logon, ad similem formam plerumque eadem materia fiunt. Quare aut negandum nobis disparia esse iucunda ; aut quoniam necesse est confiteri, dicendum, uerborum dissimilitudinem, quae sit in consuetudine, non esse uitandam. 33. Quod si analogia sequenda est nobis : aut ea obseruanda est quae est in consuetudine, aut quae non est. Si ea quae est sequenda est : praeceptis nihil opus est, quod, quom consuetudinem sequemur, ea nos sequetur; si, quae non est in consuetudine, quaeremus: ut quisque duo uerba in quattuor formis finxerit similiter, quamuis haec nolemus, tamen erunt sequenda, ut Iuppitri, Marspitrem, quas si quis seruet analogias, pro insano sit reprehendendus. Non ergo ea est sequenda. 35. Quod si oportet ita esse, ut a similibus similiter omnia declinentur uerba, sequitur, ut ab dissimilibus dissimilia debeant fingi, quod non fit: nam et ab similibus alia fiunt similia, alia dissimilia ; et ab dissimilibus partim similia, partim dissimilia. Ab similibus similia, ut a bono et malo, bonum, malum. A similibus dissimilia, ut ab lupus, lepus ; lupo; lepori. Contra ab dissimilibus dissimilia, ut Priamus, Paris : Priamo, Pari. Ab dissimilibus similia, ut Iupiter, ouis ; Ioui, oui. 35. Eo iam magis g-analogikohs non solum a similibus dissimilia finguntur, sed etiam ab isdem uocabulis dissimilia ; neque a dissimilibus similia, sed etiam eadem ab dissimilibus uocabulis fingi apparet ; quod, cum duae sint Albae, ab una dicuntur Albani, ab altera Albenses; quom trinae fuerint Athenae, ab una dicti Athenaei, ab altera Athenaeis, a tertia Athenaeopolitae. 36. Sic ex diuersis uerbis multa facta in declinando inueniuntur eadem : ut quom dico ab Saturni Lua, Luam, et ab soluendo luo, luam. Omnia fere nostra nomina uirilia et muliebria multitudinis cum recto casu fiunt dissimilia, eadem in dandi: dissimilia, ut mares Terentiei, feminae Terentiae, eadem in dandi, uireis Terentieis et mulieribus Terentieis. Dissimile Plautus et Plautius, et commune, Luci Plauti et Marci Plauti. 37. Denique si est analogia, quod in multis uerbis est similitudo uerborum : sequitur, quod in pluribus est dissimilitudo, ut non sit in sermone sequenda analogia. 38. Postremo, si est in oratione, aut in omnibus eius partibus est aut in aliqua ; et in omnibus non est, in aliqua esse parum est, ut album esse Aethiopam non satis est quod habet candidos dentes: non est ergo analogia. 39. Quom ab similibus uerbis quae declinantur, similia fore polliceantur qui analogias esse dicunt, et cum simile tum, denique dicant esse uerbo uerbum, ex eodem si genere eadem figura, transitum de cassu in cassum similiter, ostendi possit : qui haec dicunt, utrumque ignorant, et in quo loco similitudo debeat esse, et quemadmodum spectari soleat, simile sit necne. Quae cum ignorant, sequitur ut quom de analogia dicere non possint, sequi non debeamus. [8,40] Quaero enim, uerbum utrum dicant uocem quae ex syllabis conficta, eam quam audimus ; an quod ea significat, quam intellegimus ; an utrumque. Si uox uoci esse debet similis, nihil refert, quod significat mas an femina sit : et utrum nomen an uocabulum sit, quod illi interesse dicunt. 41. Sin illud quod significatur debet esse simile, Diona et Theona quos dicunt esse paene ipsi geminos, inueniuntur esse dissimiles, si alter erit puer, alter senex, aut unus albus et alter Aethiops ; item aliqua re alia dissimiles. Sin ex utraque parte debet uerbum esse simile, non cito inuenietur quin in altera utra re claudicet ; nec Perpenna et Alphena erit simile : quod alterum nomen uirum, alterum mulierem significat. Quare quoniam, ubi similitudo esse debeat, nequeunt ostendere, impudentes sunt qui dicunt esse analogias. 42. Alterum illud quod dixi, quemadmodum simile spectari oporteret, ignorare apparet ex eorum praecepto, quod dicunt, quom transierit e nominandi casibus in eos quos appellant uocandi, tum denique posse dici rectos esse similis aut dissimilis ; esset enim, ut si quis, Menaechmos geminos quom uideat, dicat non posse iudicare similesne sint, nisi qui ex his sint nati, considerarit, num discrepent inter se. 43. Nihil, inquam, quo magis minusue sit simile quod conferas cum altero, ad iudicandum extrinsecus oportet sumi. Quare cum ignorent, quemadmodum similitudo debeat sumi, de analogia dicere non possunt. Haec apertius dixissem nisi breuius eo nunc mallem, quod infra sunt planius usurpanda. Quare quod ad uniuersam naturam uerborum attinet, haec attigisse modo satis est. 44. Quod ad partis singulas orationis, deinceps dicam ; Quoius quoniam sunt diuisiones plures, nunc ponam potissimum eam qua diuiditur. Oratio secunda ut natura in quattuor partis: in eam quae habet casus ; et quae habet tempora ; et quae habet neutrum ; et in qua est utrumque. Has uocant quidam appellandi, dicendi, adminiculandi, iungendi. Appellandi dicitur, ut homo et Nestor, dicendi ut scribo et lego, iungendi ut et et que : adminiculandi ut docte et commode. 45. Appellandi partes sunt quattuor, e quis dicta a quibusdam prouocabula, quae sunt ut quis, quae; uocabula ut scutum, gladium; nomina ut Romulus, Remus; pronomina ut hic, haec. Duo media dicuntur nominatus; prima et extrema articuli. Primum genus est infinitum, secundum ut infinitum, tertium ut finitum, quartum finitum. 46. Haec singulatim triplicia esse debent quod ad sexum, multitudinem, casum. Sexum, utrum uirile an muliebre an neutrum sit, ut doctus, docta, doctum. Multitudinem, unum an plura significet, ut hic, hi, haec, hae. Casum, utrum recto sit ut Marcus; an obliquo ut Marco ; an commun,i ut Iouis. 47. His discretis partibus singulas perspice, quo facilius nusquam esse analogias quas sequi debeamus uideas. Nempe esse oportebat uocis formas ternas, ut in hoc humanus, humana, humanum ; sed habent quaedam binas, ut ceruus, cerua ; quaedam singulas, ut aper, et sic multa. Non ergo est in huiuscemodi generibus analogia. 48. Et in multitudine ut unum significat pater, plures patres, sic omnia debuerunt esse bina. Sed et singularia solum sunt multa, ut cicer, siser: nemo enim dicit cicera, sisera; et multitudinis sunt, ut salinae, balneae: non enim ab his singulari specie dicitur salina et balnea. Neque ab eo quod dicunt balneum habet multitudinis consuetudo: nam quod est ut praedium, balneum, debuerunt esse plura, ut praedia, balnea, quod non est: non est ergo in his quoque analogia. 49. Alia casus habent et rectos et obliquos, alia rectos solum, alia modo obliquos habent: utrosque ut Iuno, Iunonis, rectos modo ut Iupiter, Maspiter, obliquos solum ut Iouis, Iouem: non ergo in his est analogia. [8,50] Nunc uideamus in illa quadripertita. Primum si esset analogia in infiniteis articulis, ut est quis, quem, quoius, sic diceretur qua, quam, quaius; et ut est quis, qui, sic diceretur qua quae: nam est proportione simile: ut deae bonae quae, sic dea bona qua est; et ut est quem, quis, sic quos ques. Quare quod nunc dicitur qui homines, dici oportuit ques. 51. Praeterea ut est ab is ei, sic ab ea eae diceretur, quod nunc dicitur ei, et pronuntiaretur ut in ieis uiris, sic eais mulieribus; et ut est in rectis casibus is, ea, in obliquis esset eius eaius. Nunc non modo in uirili sicut in muliebri dicitur eius, sed etiam in neutris articulis, ut eius uiri, eius mulieris, eius pabuli, cum discriminentur in rectis casibus is, ea, id. De hoc genere parcius tetigi, quod librarios haec spinosiora indiligentius elaturos putaui. 52. De nominatibus qui accedunt proxime ad infinitam naturam articulorum atque appellantur uocabula, ut homo, equos, eorum declinationum genera sunt quattuor: unum nominandi, ut ab equo equile, alterum casuale, ut ab equo equom, tertium augendi, ut ab albo albius, quartum minuendi, ut a cista cistula. 53. Primum genus, ut dixi, id est, cum ab aliqua parte orationis declinata sunt recto casu uocabula, ut a balneis balneator. Hoc fere triplices habet radices, quod et a uocabulo oritur, ut a uenatore uenabulum, et a nomine, ut a Tibure Tiburs, et a uerbo, ut a currendo cursor. In nullo horum analogiam seruari uidebis. 54. Primum cum dicatur ut ab oue et sue ouile et suile, sic a boue bouile non dicitur; et cum simile sit auis et ouis, neque dicitur ut ab aue auiarium ab oue ouiarium, neque ut ab oue ouile ab aue auile; et cum debuerit esse ut a cubatione cubiculum sic a sessione sediculum, non est. 55. Quoniam taberna, ubi uenit uinum, a uino uinaria, a creta cretaria, ab unguento unguentaria dicitur, g-analogikohs si essent uocabula, ubi caro uenit, carnaria, ubi pelles, pelliaria, ubi calcei, calcearia diceretur, non laniena ac pellesuina et sutrina. Et sicut est ab uno uni, ab tribus trini, a quattuor quadrini, sic a duobus duini, non bini diceretur; nec non ut quadrigae trigae, sic potius duigae quam bigae. Permulta sunt huiusce generis, quae quoniam admonitus perspicere potest, omitto. 56. Vocabula quae ab nominibus oriuntur, si ab similibus nominibus similia esse debent, dicemus, quoniam gemina sunt Parma, Alba, Roma, ut Parmenses, Albenses, Romenses; aut quoniam est similis Roma, Nola, Parma, dicemus ut Romani, Nolani, sic Parmani; et a Pergamo, ab Ilio similiter Pergamenus Ilienus; aut ut Ilius et Ilia mas et femina, sic Pergamus et Pergama uir et mulier; et quoniam similia nomina sunt Asia, Libya, dicemus Asiaticos et Libyaticos homines. 57. Quae uocabula dicuntur a uerbis, funt ut a scribendo scriptor, a legendo lector, haec quoque non seruare similitudinem licet uidere ex his: cum similiter dicatur ut ab amando amator, ab salutando salutator, et ab cantando cantator; et cum dicatur lassus sum metendo, ferendo, ex his uocabula non reddunt proportionem, quoniam non fit ut messor, et fertor. Multa sunt item in hac specie in quibus potius consuetudinem sequimur quam rationem uerborum. 58. Praeterea cum sint ab eadem origine uerborum uocabula dissimilia superiorum, quod simul habent casus et tempora, quo uocantur participia, et multa sint contraria ut amo amor, ceco secor, ab amo et eiusmodi omnibus uerbis oriuntur praesens et futurum ut amans et amaturus, ab eis uerbis tertium quod debet fingi praeteriti, in lingua Latina reperiri non potest: non ergo est analogia. Sic ab amor, legor et eiusmodi uerbis uocabulum eius generis praeteriti temporis fit, ut amatus, neque praesentis et futuri ab his fit. 59. Non est ergo analogia, praesertim cum tantus numerus uocabulorum in eo genere interierit quod dicimus. In his uerbis quae contraria non habent, ut loquor et uenor, tamen dicimus loquens et uenans, locuturus et uenaturus, locutus et uenatus, quod secundum analogias non est, quoniam dicimus loquor et uenor, non loquo et ueno. Unde illa erant superiora; eo minus seruantur, quod ex his quae contraria uerba non habent alia efficiunt terna, ut ea quae dixi, alia bina, ut ea quae dicam: currens, ambulans, cursurus, ambulaturus: tertia enim praeteriti non sunt, ut cursus sum, ambulatus sum. [8,60] Ne in his quidem, quae saepius quid fieri ostendunt, seruatur analogia: nam ut est a cantando cantitans, ab amando amitans non est et sic multa. Ut in his singularibus, sic in multitudinis: sicut enim cantitantes, seditantes non dicuntur. 61. Quoniam est uocabulorum genus quod appellant compositicium et negant conferri id oportere cum simplicibus de quibus adhuc dixi, de compositis separatim dicam. Cum ab tibiis et canendo tibicines dicantur, quaerunt, si analogias sequi oporteat, cur non a cithara et psalterio et pandura dicamus citharicen et sic alia. Si ab aede et tuendo aeditumus dicatur, cur non ab atrio et tuendo potius atritumus sit quam atriensis; si ab auibus capiendis auceps dicatur, debuisse aiunt a piscibus capiendis ut aucupem sic piscipem, dici. 62. Ubi lauetur aes, aerarias, non aerelauinas nominari; et ubi fodiatur argentum argentifodinas dici, neque ubi fodiatur ferrum ferrifodinas. Qui lapides caedunt lapicidas, qui ligna, lignicidas non dici; neque ut aurificem sic argentificem; non doctum dici indoctum, non salsum insulsum. Sic ab hoc quoque fonte quae profluant, analogiam non seruare animaduertere est facile. 63. Reliquitur de casibus, in quo Aristarchei suos contendunt neruos. Primum si in his esset analogia, dicunt debuisse omnis nominatus et articulos habere totidem casus: nunc alios habere unum solum, ut litteras singulas omnes, alios tris, ut praedium, praedii, praedio ; alios quattuor, ut mel, mellis, melli, melle ; alios quinque, ut Quintus, Quinti, Quinto, Quintum, Quinte ; alios sex, ut unus, unius, uni, unum, une, uno: non esse ergo in casibus analogias. 64. Secundo quod Crates, cur quae singulos habent casus, ut litterae Graecae, non dicantur alpha, alphati, alphatos, si idem mihi respondebitur quod Crateti, non esse uocabula nostra, sed penitus barbara, quaeram, cur idem nostra nomina et Persarum et ceterorum quos uocant barbaros cum casibus dicant. 65. Quare si essent in analogia, aut ut Poenicum et Aegyptiorum uocabula singulis casibus dicerent, aut pluribus ut Gallorum ac ceterorum; nam dicunt alauda alaudas et sic alia. Sin quod scribunt dicent, quod Poenicum sint, singulis casibus ideo eas litteras Graecas nominari: sic Graeci nostra senis casibus non quinis dicere debebant; quod cum non faciunt, non est analogia. 66. Quae si esset, negant ullum casum duobus modis debuisse dici; quod fit contra. Nam sine reprehensione uulgo alii dicunt in singulari hac oui et aui, alii hac oue et aue; in multitudinis hae puppis, restis et hae puppes, restes; item quod in patrico casu hoc genus dispariliter dicuntur ciuitatum, parentum et ciuitatium, parentium, in accusandi hos montes, fontes et hos montis, fontis. 67. Item cum, si sit analogia, debeant ab similibus uerbis similiter declinatis similia fieri et id non fieri ostendi possit, despiciendam eam esse rationem. Atqui ostenditur: nam qui potest similius esse quam gens, mens, dens? quom horum casus patricus et accusatiuus in multitudine sint dispariles: nam a primo fit gentium et gentis, utrubique ut sit I, ab secundo mentium et mentes, ut in priore solo sit I, ab tertio dentum et dentes, ut in neutro sit. 68. Sic item quoniam simile est recto casu sciurus, lupus, lepus, rogant, quor non dicatur proportione sciure, lupo, lepo. Sin respondeatur similia non esse quod ea uocemus dissimiliter sure lupe lepus (sic enim respondere uoluit Aristarchus Crateti: nam cum scripsisset similia esse Philomedes, Heraclides, Melicertes, dixit non esse similia: in uocando enim cum E breui dici Philomedes, cum E longo Heraclide, cum A breui Melicerta), in hoc dicunt Aristarchum non intellexisse quod quaeretur se non soluere. 69. Sic enim, ut quicque in obliquis casibus discrepauit, dicere potuit propter eam rem rectos casus non esse similis; quom quaeratur duo inter se similia sint necne, non debere extrinsecus adsumi cur similia sint. [8,70] Item si esset analogia, similiter ut dicunt aues, oues, sues, dicerent item auium, ouium, suium. Si analogia est, inquit, cur populus dicit dii Penates, dii Consentes, cum sit ut hic reus, ferreu,s deus, sic hi rei, ferrei, dei? 72. Item quaerunt, si sit analogia, cur appellant omnes aedem deum Consentium et non deorum Consentium? Item quor dicatur mille denarium, non mille denariorum? Est enim hoc uocabulum figura ut Vatinius, Manilius, denarius: debet igitur dici ut Vatiniorum, Maniliorum, denariorum; et non equum puplicum mille assarium esse, sed mille assariorum: ab uno enim assario multi assarii, ab eo assariorum. 72. Item secundum illorum rationem debemus secundis syllabis longis Hectorem, Nestorem: est enim ut quaestor, praetor, Nestor ; quaestorem, praetorem, Nestorem ; quaestoris, praetoris, Nestoris. Et non debuit dici : quibus das, his das: est enim ut hi qui his quis, aut sicut quibus hibus. 73. Quom dicatur : da patri familias, si analogias sequi uellent, non debuerunt dicere hic paterfamilias, quod est ut Atiniae, Scatiniae, familiae ; sic una Atinia, Scatinia, familia. Item plures patres familias dicere non debuerunt, sed, ut Sisenna scribit, patres familiarum. 74. Neque oportebat consuetudinem natare alios dicere boum greges, alios bouerum, et signa alios Ioum, alios Iouerum, cum esset ut Iouis, bouis, struis et Iouem, bouem, struem, Ioui, boui, strui; nec, cum haec conuenirent in obliquis casibus, dubitare debuerunt in rectis, in quibus nunc in consuetudine aliter dicere, pro Iouis, Iupiter, pro bouis, bos, pro strus strues. 75. Deinceps dicam de altero genere uocabulorum, in quo contentiones fiunt, ut album, albius, albissumum, in quo item analogias non seruari apparet. Nam cum sit simile salsum caldum et dicatur ab his salsius, caldius, salsissimum caldissimum, debuit dici, quoniam simile est bonum malum, ab his bonius et malius, bonissimum et malissimum : nonne dicitur bonum, melius, optumum ? malum, peius, pessimum? 76. In aliis uerbis nihil deest, ut dulcis, dulcior, dulcissimus, in aliis primum, ut peium, peius, pessimum, in aliis medium, ut caesior, caesius, caesissumus, in aliis bina sunt quae desint ab eadem uoce declinata, et ea ita ut alias desint secundum et tertium, ut in hoc mane, manius, manissime, alias ut duo prima absint, ut ab optimum optius, optum, alias ut primum et tertium desit, ut a melius melum, melissumum. 77. Praeterea si dicerentur similiter, cum similia essent macer, tener, et macerrimus, tenerrimus, non discreparet in his macrior, tenerior, neque alia trisyllaba alia quadrisyllaba fierent; et si in his dominaretur similitudo, diceremus ut candidissimus, candidissima ; pauperrumus, pauperrima, sic candidus, candida ; pauper, paupera; et ut dicimus doctus docta, doctissimus doctissima, sic diceremus frugalissumus frugalissima, frugus et fruga. 78. Et si proportione essent uerba, ut uno uocabulo dicimus uirum et mulierem sapientem et diligentem et sapientiorem et diligentiorem, sic diceremus item, cum peruenissemus ad summum, quod nunc facimus aliter: nam uirum dicimus sapientissimum et diligentissimum, feminam sapientissimam et diligentissimam. Quod ad uocabulorum huius generis exempla pertinet, multa sunt reliqua; sed ea quae dicta, ad iudicandum satis sunt, quor analogias in collatione uerborum sequi non debeamus. 79. Magnitudinis uocabula cum possint esse terna, ut cista, cistula, cistella, in aliis media non sunt, ut in his macer macricolus macellus, niger nigricolus nigellus. Item minima in quibusdam non sunt, ut auis auicula auicella : caput, capitulum, capitellum. In hoc genere uocabulorum quoniam multa desunt, dicendum est non esse in eo potius sequendam quam consuetudinem rationem. Quod ad uocabulorum genera quattuor pertinet, ut in hoc potius consuetudinem quam analogias dominari facile animaduerti possit, dictum est. [8,80] Sequitur de nominibus, quae differunt a uocabulis ideo quod sunt finita ac significant res proprias, ut Paris, Helena, cum uocabula sint infinita ac res communis designent, ut uir, mulier. E quibus sunt alia nomina ab nominibus, ut Ilium ab Ilo et Ilia ab Ilio : alia a uocabulo, ut ab albo Albius, ab atro Atrius. In neutris seruata est analogia: nam et cum sit a Romulo Roma, proportione non est quod debuit esse. 81. .... Perpenni filia, non Perpennae (Perpenna enim mulieris nomen) esse debuit et nata esse a Perpenno, quod est ut Aruernus, Percelnus, Perpennus ; Aruerna, Percelna, Perpenna. Quod si Marcus Perpenna uirile est nomen et analogia sequenda, Lucius Aelia et Quintus Mucia uirilia nomina esse debebunt. Item quae dicunt ab Rhodo, Andro, Cyzico, Rhodius, Andrius, Cyzicenus, similiter Cyzicius dici debebat, et ciuis unusquisque. Nam ut.... 82. ... Athenaeus dicitur rhetor nomine, etsi non sit Atheniensis, in hoc ipso analogia non est : quod alii nomina habent ab oppidis ; alii aut non habent aut non ut debent habent. 83. Habent plerique libertini a municipio manumissi, in quo, ut societatum et fanorum serui, non seruarunt proportione rationem, et Romanorum liberti debuerunt dici ut a Fauentia Fauentinus, ab Reate Reatinus sic a Roma Romanus. At nominentur libertini orti a publicis seruis Romanenses, qui manumissi ante quam sub magistratuum nomina, qui eos liberarint, succedere coeperint. 84. Hinc quoque illa nomina Lesas, Ufenas, Carrinas, Maecenas : quae cum essent ab loco, ut Urbinas (et tamen Urbinius), ab his debuerunt dici ad nostrorum nominum similitudinem...