[0] Prophetia Ionae. [1] 1 Et factum est uerbum Domini ad Ionam, filium Amathi, dicens : 2 Surge, et uade in Niniuen, ciuitatem grandem, et praedica in ea, quia ascendit malitia eius coram me. 3 Et surrexit Ionas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini, et descendit in Ioppen : et inuenit nauem euntem in Tharsis, et dedit naulum eius, et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini. 4 Dominus autem misit uentum magnum in mare : et facta est tempestas magna in mari, et nauis periclitabatur conteri. 5 Et timuerunt nautae, et clamauerunt uiri ad deum suum, et miserunt uasa quae erant in naui, in mare, ut alleuiaretur ab eis ; et Ionas descendit ad interiora nauis, et dormiebat sopore graui. 6 Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei : Quid tu sopore deprimeris ? surge, inuoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus. 7 Et dixit uir ad collegam suum : Venite et mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit nobis. Et miserunt sortes, et cecidit sors super Ionam. 8 Et dixerunt ad eum : Indica nobis cuius causa malum istud sit nobis : quod est opus tuum ? quae terra tua, et quo uadis ? uel ex quo populo es tu ? 9 Et dixit ad eos : Hebraeus ego sum, et Dominum Deum caeli ego timeo, qui fecit mare et aridam. 10 Et timuerunt uiri timore magno, et dixerunt ad eum : Quid hoc fecisti ? cognouerunt enim uiri quod a facie Domini fugeret, quia indicauerat eis. 11 Et dixerunt ad eum : Quid faciemus tibi, et cessabit mare a nobis ? quia mare ibat, et intumescebat. 12 Et dixit ad eos : Tollite me, et mittite in mare, et cessabit mare a uobis : scio enim ego quoniam propter me tempestas haec grandis uenit super uos. 13 Et remigabant uiri ut reuerterentur ad aridam, et non ualebant, quia mare ibat, et intumescebat super eos. 14 Et clamauerunt ad Dominum, et dixerunt : Quaesumus, Domine, ne pereamus in anima uiri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem : quia tu, Domine, sicut uoluisti, fecisti. 15 Et tulerunt Ionam, et miserunt in mare : et stetit mare a feruore suo. 16 Et timuerunt uiri timore magno Dominum : et immolauerunt hostias Domino, et uouerunt uota. [2] 1 Et praeparauit Dominus piscem grandem ut deglutiret Ionam : et erat Ionas in uentre piscis tribus diebus et tribus noctibus. 2 Et orauit Ionas ad Dominum Deum suum de uentre piscis, 3 et dixit : Clamaui de tribulatione mea ad Dominum, et exaudiuit me ; de uentre inferi clamaui, et exaudisti uocem meam. 4 Et proiecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me : omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt. 5 Et ego dixi : Abiectus sum a conspectu oculorum tuorum ; uerumtamen rursus uidebo templum sanctum tuum. 6 Circumdederunt me aquae usque ad animam : abyssus uallauit me, pelagus operuit caput meum. 7 Ad extrema montium descendi ; terrae uectes concluserunt me in aeternum : et subleuabis de corruptione uitam meam, Domine Deus meus. 8 Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum : ut ueniat ad te oratio mea, ad templum sanctum tuum. 9 Qui custodiunt uanitates frustra, misericordiam suam derelinquunt. 10 Ego autem in uoce laudis immolabo tibi : quaecumque uoui, reddam pro salute Domino. 11 Et dixit Dominus pisci, et euomuit Ionam in aridam. [3] 1 Et factum est uerbum Domini ad Ionam secundo, dicens : 2 Surge, et uade in Niniuen, ciuitatem magnam, et praedica in ea praedicationem quam ego loquor ad te. 3 Et surrexit Ionas, et abiit in Niniuen iuxta uerbum Domini : et Niniue erat ciuitas magna, itinere trium dierum. 4 Et cœpit Ionas introire in ciuitatem itinere diei unius : et clamauit, et dixit : Adhuc quadraginta dies, et Niniue subuertetur. 5 Et crediderunt uiri Niniuitae in Deum, et praedicauerunt ieiunium, et uestiti sunt saccis, a maiore usque ad minorem. 6 Et peruenit uerbum ad regem Niniue : et surrexit de solio suo, et abiecit uestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere. 7 Et clamauit, et dixit in Niniue ex ore regis et principum eius, dicens : Homines, et iumenta, et boues, et pecora non gustent quidquam : nec pascantur, et aquam non bibant. 8 Et operiantur saccis homines et iumenta, et clament ad Dominum in fortitudine : et conuertatur uir a uia sua mala, et ab iniquitate quae est in manibus eorum. 9 Quis scit si conuertatur et ignoscat Deus, et reuertatur a furore irae suae, et non peribimus ? 10 Et uidit Deus opera eorum, quia conuersi sunt de uia sua mala : et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit. [4] 1 Et afflictus est Ionas afflictione magna, et iratus est : 2 et orauit ad Dominum, et dixit : Obsecro, Domine, numquid non hoc est uerbum meum cum adhuc essem in terra mea ? propter hoc praeoccupaui ut fugerem in Tharsis : scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multae miserationis, et ignoscens super malitia. 3 Et nunc, Domine, tolle, quaeso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam uita. 4 Et dixit Dominus : Putasne bene irasceris tu ? 5 Et egressus est Ionas de ciuitate, et sedit contra orientem ciuitatis : et fecit sibimet umbraculum ibi, et sedebat subter illud in umbra, donec uideret quid accideret ciuitati. 6 Et praeparauit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Ionae, ut esset umbra super caput eius, et protegeret eum (laborauerat enim) : et laetatus est Ionas super hedera laetitia magna. 7 Et parauit Deus uermen ascensu diluculi in crastinum : et percussit hederam, et exaruit. 8 Et cum ortus fuisset sol, praecepit Dominus uento calido et urenti : et percussit sol super caput Ionae, et aestuabat : et petiuit animae suae ut moreretur, et dixit : Melius est mihi mori quam uiuere. 9 Et dixit Dominus ad Ionam : Putasne bene irasceris tu super hedera ? Et dixit : Bene irascor ego usque ad mortem. 10 Et dixit Dominus : Tu doles super hederam in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret ; quae sub una nocte nata est, et sub una nocte periit : 11 et ego non parcam Niniue, ciuitati magnae, in qua sunt plus quam centum uiginti millia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et iumenta multa ?