[1,0] CONTRA GENTILES. Liber 1. DE DEO UNO. [1,1] Caput 1. Quod sit officium sapientis. Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium. Multitudinis usus, quem in rebus nominandis sequendum philosophus censet, communiter obtinuit ut sapientes dicantur qui res directe ordinant et eas bene gubernant. Unde inter alia quae homines de sapiente concipiunt, a philosopho ponitur quod sapientis est ordinare. Omnium autem ordinatorum ad finem, gubernationis et ordinis regulam ex fine sumi necesse est: tunc enim unaquaeque res optime disponitur cum ad suum finem conuenienter ordinatur; finis enim est bonum uniuscuiusque. Unde uidemus in artibus unam alterius esse gubernatiuam et quasi principem, ad quam pertinet eius finis: sicut medicinalis ars pigmentariae principatur et eam ordinat, propter hoc quod sanitas, circa quam medicinalis uersatur, finis est omnium pigmentorum, quae arte pigmentaria conficiuntur. Et simile apparet in arte gubernatoria respectu nauifactiuae; et in militari respectu equestris et omnis bellici apparatus. Quae quidem artes aliis principantes architectonicae nominantur, quasi principales artes: unde et earum artifices, qui architectores uocantur, nomen sibi uindicant sapientum. Quia uero praedicti artifices, singularium quarundam rerum fines pertractantes, ad finem uniuersalem omnium non pertingunt, dicuntur quidem sapientes huius uel illius rei, secundum quem modum dicitur ut sapiens architectus, fundamentum posui; nomen autem simpliciter sapientis illi soli reseruatur cuius consideratio circa finem uniuersi uersatur, qui item est uniuersitatis principium; unde secundum philosophum, sapientis est causas altissimas considerare. Finis autem ultimus uniuscuiusque rei est qui intenditur a primo auctore uel motore ipsius. Primus autem auctor et motor uniuersi est intellectus, ut infra ostendetur. Oportet igitur ultimum finem uniuersi esse bonum intellectus. Hoc autem est ueritas. Oportet igitur ueritatem esse ultimum finem totius uniuersi; et circa eius considerationem principaliter sapientiam insistere. Et ideo ad ueritatis manifestationem diuina sapientia carne induta se uenisse in mundum testatur, dicens : ego in hoc natus sum, et ad hoc ueni in mundum, ut testimonium perhibeam ueritati. Sed et primam philosophiam philosophus determinat esse scientiam ueritatis; non cuiuslibet, sed eius ueritatis quae est origo omnis ueritatis, scilicet quae pertinet ad primum principium essendi omnibus; unde et sua ueritas est omnis ueritatis principium; sic enim est dispositio rerum in ueritate sicut in esse. Eiusdem autem est unum contrariorum prosequi et aliud refutare sicut medicina, quae sanitatem operatur, aegritudinem excludit. Unde sicut sapientis est ueritatem praecipue de primo principio meditari et aliis disserere, ita eius est falsitatem contrariam impugnare. Conuenienter ergo ex ore sapientiae duplex sapientis officium in uerbis propositis demonstratur: scilicet ueritatem diuinam, quae antonomastice est ueritas, meditatam eloqui, quod tangit cum dicit, ueritatem meditabitur guttur meum; et errorem contra ueritatem impugnare, quod tangit cum dicit, et labia mea detestabuntur impium, per quod falsitas contra diuinam ueritatem designatur, quae religioni contraria est, quae etiam pietas nominatur, unde et falsitas contraria ei impietatis sibi nomen assumit. [1,2] Caput 2. Quae sit in hoc opere auctoris intentio. Inter omnia uero hominum studia sapientiae studium est perfectius, sublimius, utilius et iucundius. Perfectius quidem, quia inquantum homo sapientiae studium dat, intantum uerae beatitudinis iam aliquam partem habet unde sapiens dicit, beatus uir qui in sapientia morabitur. Sublimius autem est quia per ipsum homo praecipue ad diuinam similitudinem accedit, quae omnia in sapientia fecit: unde, quia similitudo causa est dilectionis, sapientiae studium praecipue Deo per amicitiam coniungit; propter quod dicitur quod sapientia infinitus thesaurus est hominibus, quo qui usi sunt, facti sunt participes amicitiae Dei. Utilius autem est quia per ipsam sapientiam ad immortalitatis regnum peruenitur: concupiscentia enim sapientiae deducet ad regnum perpetuum. Iucundius autem est quia non habet amaritudinem conuersatio illius nec taedium conuictus illius, sed laetitiam et gaudium. Assumpta igitur ex diuina pietate fiducia sapientis officium prosequendi, quamuis proprias uires excedat, propositum nostrae intentionis est ueritatem quam fides Catholica profitetur, pro nostro modulo manifestare, errores eliminando contrarios: ut enim uerbis Hilarii utar, ego hoc uel praecipuum uitae meae officium debere me Deo conscius sum, ut eum omnis sermo meus et sensus loquatur. Contra singulorum autem errores difficile est procedere, propter duo. Primo, quia non ita sunt nobis nota singulorum errantium dicta sacrilega ut ex his quae dicunt possimus rationes assumere ad eorum errores destruendos. Hoc enim modo usi sunt antiqui doctores in destructionem errorum gentilium quorum positiones scire poterant quia et ipsi gentiles fuerant, uel saltem inter gentiles conuersati et in eorum doctrinis eruditi. Secundo, quia quidam eorum, ut Mahumetistae et Pagani, non conueniunt nobiscum in auctoritate alicuius Scripturae, per quam possint conuinci, sicut contra Iudaeos disputare possumus per uetus testamentum, contra haereticos per nouum. Hi uero neutrum recipiunt. Unde necesse est ad naturalem rationem recurrere, cui omnes assentire coguntur. Quae tamen in rebus diuinis deficiens est. Simul autem ueritatem aliquam inuestigantes ostendemus qui errores per eam excludantur: et quomodo demonstratiua ueritas, fidei Christianae religionis concordet. [1,3] Caput 3. Quis modus sit possibilis diuinae ueritatis manifestandae. Quia uero non omnis ueritatis manifestandae modus est idem; disciplinati autem hominis est tantum de unoquoque fidem capere tentare, quantum natura rei permittit, ut a philosopho, optime dictum Boetius introducit, necesse est prius ostendere quis modus sit possibilis ad ueritatem propositam manifestandam. Est autem in his quae de Deo confitemur duplex ueritatis modus. Quaedam namque uera sunt de Deo quae omnem facultatem humanae rationis excedunt, ut Deum esse trinum et unum. Quaedam uero sunt ad quae etiam ratio naturalis pertingere potest, sicut est Deum esse, Deum esse unum, et alia huiusmodi; quae etiam philosophi demonstratiue de Deo probauerunt, ducti naturalis lumine rationis. Quod autem sint aliqua intelligibilium diuinorum quae humanae rationis penitus excedant ingenium, euidentissime apparet. Cum enim principium totius scientiae quam de aliqua re ratio percipit, sit intellectus substantiae ipsius, eo quod, secundum doctrinam philosophi demonstrationis principium est quod quid est; oportet quod secundum modum quo substantia rei intelligitur, sit modus eorum quae de re illa cognoscuntur. Unde si intellectus humanus, alicuius rei substantiam comprehendit, puta lapidis uel trianguli, nullum intelligibilium illius rei facultatem humanae rationis excedet. Quod quidem nobis circa Deum non accidit. Nam ad substantiam ipsius capiendam intellectus humanus naturali uirtute pertingere non potest: cum intellectus nostri, secundum modum praesentis uitae, cognitio a sensu incipiat; et ideo ea quae in sensu non cadunt, non possunt humano intellectu capi, nisi quatenus ex sensibilibus earum cognitio colligitur. Sensibilia autem ad hoc ducere intellectum nostrum non possunt ut in eis diuina substantia uideatur quid sit: cum sint effectus causae uirtutem non aequantes. Ducitur tamen ex sensibilibus intellectus noster in diuinam cognitionem ut cognoscat de Deo quia est, et alia huiusmodi quae oportet attribui primo principio. Sunt igitur quaedam intelligibilium diuinorum quae humanae rationi sunt peruia; quaedam uero quae omnino uim humanae rationis excedunt. Adhuc ex intellectuum gradibus idem facile est uidere. Duorum enim quorum unus alio rem aliquam intellectu subtilius intuetur, ille cuius intellectus est eleuatior, multa intelligit quae alius omnino capere non potest: sicut patet in rustico, qui nullo modo philosophiae subtiles considerationes capere potest. Intellectus autem Angeli plus excedit intellectum humanum quam intellectus optimi philosophi intellectum rudissimi idiotae: quia haec distantia inter speciei humanae limites continetur, quos angelicus intellectus excedit. Cognoscit quidem Angelus Deum ex nobiliori effectu quam homo: quanto ipsa substantia Angeli, per quam in Dei cognitionem ducitur naturali cognitione, est dignior rebus sensibilibus et etiam ipsa anima, per quam intellectus humanus in Dei cognitionem ascendit. Multoque amplius intellectus diuinus excedit angelicum quam angelicus humanum. Ipse enim intellectus diuinus sua capacitate substantiam suam adaequat, et ideo perfecte de se intelligit quid est, et omnia cognoscit quae de ipso intelligibilia sunt: non autem naturali cognitione Angelus de Deo cognoscit quid est, quia et ipsa substantia Angeli, per quam in Dei cognitionem ducitur, est effectus causae uirtutem non adaequans. Unde non omnia quae in seipso Deus intelligit, Angelus naturali cognitione capere potest: nec ad omnia quae Angelus sua naturali uirtute intelligit, humana ratio sufficit capienda. Sicut igitur maximae amentiae esset idiota qui ea quae a philosopho proponuntur falsa esse assereret propter hoc quod ea capere non potest, ita, et multo amplius, nimiae stultitiae est homo si ea quae diuinitus Angelorum ministerio reuelantur falsa esse suspicatur ex hoc quod ratione inuestigari non possunt. Adhuc idem manifeste apparet ex defectu quem in rebus cognoscendis quotidie experimur. Rerum enim sensibilium plurimas proprietates ignoramus, earumque proprietatum quas sensu apprehendimus rationes perfecte in pluribus inuenire non possumus. Multo igitur amplius illius excellentissimae substantiae omnia intelligibilia humana ratio inuestigare non sufficit. Huic etiam consonat dictum philosophi, qui in II Metaphys. asserit quod intellectus noster se habet ad prima entium, quae sunt manifestissima in natura, sicut oculus uespertilionis ad solem. Huic etiam ueritati sacra Scriptura testimonium perhibet. Dicitur enim : forsitan uestigia Dei comprehendes, et omnipotentem usque ad perfectum reperies? Et : ecce, Deus magnus, uincens scientiam nostram. Et : ex parte cognoscimus. Non igitur omne quod de Deo dicitur, quamuis ratione inuestigari non possit, statim quasi falsum abiiciendum est, ut Manichaei et plures infidelium putauerunt. [1,4] Caput 4. Quod ueritas diuinorum ad quam naturalis ratio pertingit conuenienter hominibus credenda proponitur. Duplici igitur ueritate diuinorum intelligibilium existente, una ad quam rationis inquisitio pertingere potest, altera quae omne ingenium humanae rationis excedit, utraque conuenienter diuinitus homini credenda proponitur. Hoc autem de illa primo ostendendum est quae inquisitioni rationis peruia esse potest: ne forte alicui uideatur, ex quo ratione haberi potest, frustra id supernaturali inspiratione credendum traditum esse. Sequerentur autem tria inconuenientia si huiusmodi ueritas solummodo rationi inquirenda relinqueretur. Unum est quod paucis hominibus Dei cognitio inesset. A fructu enim studiosae inquisitionis, qui est inuentio ueritatis, plurimi impediuntur tribus de causis. Quidam siquidem propter complexionis indispositionem, ex qua multi naturaliter sunt indispositi ad sciendum: unde nullo studio ad hoc pertingere possent ut summum gradum humanae cognitionis attingerent, qui in cognoscendo Deum consistit. Quidam uero impediuntur necessitate rei familiaris. Oportet enim esse inter homines aliquos qui temporalibus administrandis insistant, qui tantum tempus in otio contemplatiuae inquisitionis non possent expendere ut ad summum fastigium humanae inquisitionis pertingerent, scilicet Dei cognitionem. Quidam autem impediuntur pigritia. Ad cognitionem enim eorum quae de Deo ratio inuestigare potest, multa praecognoscere oportet: cum fere totius philosophiae consideratio ad Dei cognitionem ordinetur; propter quod metaphysica, quae circa diuina uersatur, inter philosophiae partes ultima remanet addiscenda. Sic ergo non nisi cum magno labore studii ad praedictae ueritatis inquisitionem perueniri potest. Quem quidem laborem pauci subire uolunt pro amore scientiae, cuius tamen mentibus hominum naturalem Deus inseruit appetitum. Secundum inconueniens est quod illi qui ad praedictae ueritatis inuentionem peruenirent, uix post longum tempus pertingerent. Tum propter huius ueritatis profunditatem, ad quam capiendam per uiam rationis non nisi post longum exercitium intellectus humanus idoneus inuenitur. Tum etiam propter multa quae praeexiguntur, ut dictum est. Tum etiam propter hoc quod tempore iuuentutis, dum diuersis motibus passionum anima fluctuat, non est apta ad tam altae ueritatis cognitionem, sed in quiescendo fit prudens et sciens, ut dicitur in VII Physic. Remaneret igitur humanum genus, si sola rationis uia ad Deum cognoscendum pateret, in maximis ignorantiae tenebris: cum Dei cognitio, quae homines maxime perfectos et bonos facit, non nisi quibusdam paucis, et his etiam post temporis longitudinem proueniret. Tertium inconueniens est quod inuestigationi rationis humanae plerumque falsitas admiscetur, propter debilitatem intellectus nostri in iudicando, et phantasmatum permixtionem. Et ideo apud multos in dubitatione remanerent ea quae sunt etiam uerissime demonstrata, dum uim demonstrationis ignorant; et praecipue cum uideant a diuersis qui sapientes dicuntur, diuersa doceri. Inter multa etiam uera quae demonstrantur, immiscetur aliquando aliquid falsum, quod non demonstratur, sed aliqua probabili uel sophistica ratione asseritur, quae interdum demonstratio reputatur. Et ideo oportuit per uiam fidei fixam certitudinem et puram ueritatem de rebus diuinis hominibus exhiberi. Salubriter ergo diuina prouidit clementia ut ea etiam quae ratio inuestigare potest, fide tenenda praeciperet: ut sic omnes de facili possent diuinae cognitionis participes esse et absque dubitatione et errore. Hinc est quod dicitur: iam non ambuletis sicut et gentes ambulant in uanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum. Et Isaiae : ponam uniuersos filios tuos doctos a domino. [1,5] Caput 5. Quod ea quae ratione inuestigari non possunt conuenienter fide tenenda hominibus proponuntur. Videtur autem quibusdam fortasse non debere homini ad credendum proponi illa quae ratio inuestigare non sufficit cum diuina sapientia unicuique secundum modum suae naturae prouideat. Et ideo demonstrandum est quod necessarium sit homini diuinitus credenda proponi etiam illa quae rationem excedunt. Nullus enim desiderio et studio in aliquid tendit nisi sit ei praecognitum. Quia ergo ad altius bonum quam experiri in praesenti uita possit humana fragilitas, homines per diuinam prouidentiam ordinantur, ut in sequentibus inuestigabitur, oportuit mentem euocari in aliquid altius quam ratio nostra in praesenti possit pertingere, ut sic disceret aliquid desiderare, et studio tendere in aliquid quod totum statum praesentis uitae excedit. Et hoc praecipue Christianae religioni competit, quae singulariter bona spiritualia et aeterna promittit: unde et in ea plurima humanum sensum excedentia proponuntur. Lex autem uetus, quae temporalia promissa habebat, pauca proposuit quae humanae rationis inquisitionem excederent. Secundum etiam hunc modum philosophis cura fuit, ad hoc ut homines a sensibilium delectationibus ad honestatem perducerent, ostendere esse alia bona his sensibilibus potiora, quorum gustu multo suauius qui uacant actiuis uel contemplatiuis uirtutibus delectantur. Est etiam necessarium huiusmodi ueritatem ad credendum hominibus proponi ad Dei cognitionem ueriorem habendam. Tunc enim solum Deum uere cognoscimus quando ipsum esse credimus supra omne id quod de Deo cogitari ab homine possibile est: eo quod naturalem hominis cognitionem diuina substantia excedit, ut supra ostensum est. Per hoc ergo quod homini de Deo aliqua proponuntur quae rationem excedunt, firmatur in homine opinio quod Deus sit aliquid supra id quod cogitare potest. Alia etiam utilitas inde prouenit, scilicet praesumptionis repressio, quae est mater erroris. Sunt enim quidam tantum de suo ingenio praesumentes ut totam rerum naturam se reputent suo intellectu posse metiri, aestimantes scilicet totum esse uerum quod eis uidetur et falsum quod eis non uidetur. Ut ergo ab hac praesumptione humanus animus liberatus ad modestam inquisitionem ueritatis perueniat, necessarium fuit homini proponi quaedam diuinitus quae omnino intellectum eius excederent. Apparet etiam alia utilitas ex dictis philosophi in X Ethicor. Cum enim Simonides quidam homini praetermittendam diuinam cognitionem persuaderet et humanis rebus ingenium applicandum, oportere inquiens humana sapere hominem et mortalia mortalem; contra eum philosophus dicit quod homo debet se ad immortalia et diuina trahere quantum potest. Unde in XI de Animal. dicit, quod, quamuis parum sit quod de substantiis superioribus percipimus, tamen illud modicum est magis amatum et desideratum omni cognitione quam de substantiis inferioribus habemus. Dicit etiam in II Cael. et Mund. quod cum de corporibus caelestibus quaestiones possint solui parua et topica solutione, contingit auditori ut uehemens sit gaudium eius. Ex quibus omnibus apparet quod de rebus nobilissimis quantumcumque imperfecta cognitio maximam perfectionem animae confert. Et ideo, quamuis ea quae supra rationem sunt ratio humana plene capere non possit, tamen multum sibi perfectionis acquiritur si saltem ea qualitercumque teneat fide. Et ideo dicitur : plurima supra sensum hominis ostensa sunt tibi. Et quae sunt Dei nemo nouit nisi spiritus Dei; nobis autem reuelauit Deus per spiritum suum. [1,6] Caput 6. Quod assentire his quae sunt fidei non est leuitatis quamuis supra rationem sint. Huiusmodi autem ueritati, cui ratio humana experimentum non praebet, fidem adhibentes non leuiter credunt, quasi indoctas fabulas secuti, ut dicitur. Haec enim diuinae sapientiae secreta ipsa diuina sapientia, quae omnia plenissime nouit, dignata est hominibus reuelare: quae sui praesentiam et doctrinae et inspirationis ueritatem, conuenientibus argumentis ostendit, dum ad confirmandum ea quae naturalem cognitionem excedunt, opera uisibiliter ostendit quae totius naturae superant facultatem; uidelicet in mirabili curatione languorum, mortuorum suscitatione, caelestium corporum mirabili immutatione; et, quod est mirabilius, humanarum mentium inspiratione, ut idiotae et simplices, dono spiritus sancti repleti, summam sapientiam et facundiam in instanti consequerentur. Quibus inspectis, praedictae probationis efficacia, non armorum uiolentia, non uoluptatum promissione, et, quod est mirabilissimum, inter persecutorum tyrannidem, innumerabilis turba non solum simplicium, sed sapientissimorum hominum, ad fidem Christianam conuolauit, in qua omnem humanum intellectum excedentia praedicantur, uoluptates carnis cohibentur et omnia quae in mundo sunt contemni docentur; quibus animos mortalium assentire et maximum miraculorum est, et manifestum diuinae inspirationis opus, ut, contemptis uisibilibus, sola inuisibilia cupiantur. Hoc autem non subito neque a casu, sed ex diuina dispositione factum esse, manifestum est ex hoc quod hoc se facturum Deus multis ante prophetarum praedixit oraculis, quorum libri penes nos in ueneratione habentur, utpote nostrae fidei testimonium adhibentes. Huius quidem confirmationis modus tangitur quae, scilicet humana salus, cum initium accepisset enarrari per dominum, ab eis qui audierunt in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis et uariis spiritus sancti distributionibus. Haec autem tam mirabilis mundi conuersio ad fidem Christianam indicium certissimum est praeteritorum signorum: ut ea ulterius iterari necesse non sit, cum in suo effectu appareant euidenter. Esset enim omnibus signis mirabilius si ad credendum tam ardua, et ad operandum tam difficilia, et ad sperandum tam alta, mundus absque mirabilibus signis inductus fuisset a simplicibus et ignobilibus hominibus. Quamuis non cesset Deus etiam nostris temporibus, ad confirmationem fidei, per sanctos suos miracula operari. Hi uero qui sectas errorum introduxerunt processerunt uia contraria: ut patet in Mahumeto qui carnalium uoluptatum promissis, ad quorum desiderium carnalis concupiscentia instigat, populus illexit. Praecepta etiam tradidit promissis conformia, uoluptati carnali habenas relaxans, in quibus in promptu est a carnalibus hominibus obediri. Documenta etiam ueritatis non attulit nisi quae de facili a quolibet mediocriter sapiente naturali ingenio cognosci possint: quin potius uera quae docuit multis fabulis et falsissimis doctrinis immiscuit. Signa etiam non adhibuit supernaturaliter facta, quibus solis diuinae inspirationi conueniens testimonium adhibetur, dum operatio uisibilis quae non potest esse nisi diuina, ostendit doctorem ueritatis inuisibiliter inspiratum: sed dixit se in armorum potentia missum, quae signa etiam latronibus et tyrannis non desunt. Ei etiam non aliqui sapientes, in rebus diuinis et humanis exercitati, a principio crediderunt: sed homines bestiales in desertis morantes, omnis doctrinae diuinae prorsus ignari, per quorum multitudinem alios armorum uiolentia in suam legem coegit. Nulla etiam diuina oracula praecedentium prophetarum ei testimonium perhibent: quin potius quasi omnia ueteris et noui testamenti documenta fabulosa narratione deprauat, ut patet eius legem inspicienti. Unde astuto consilio libros ueteris et noui testamenti suis sequacibus non reliquit legendos, ne per eos falsitatis argueretur. Et sic patet quod eius dictis fidem adhibentes leuiter credunt. [1,7] Caput 7. Quod ueritati fidei Christianae non contrariatur ueritas rationis. Quamuis autem praedicta ueritas fidei Christianae humanae rationis capacitatem excedat, haec tamen quae ratio naturaliter indita habet, huic ueritati contraria esse non possunt. Ea enim quae naturaliter rationi sunt insita, uerissima esse constat: in tantum ut nec esse falsa sit possibile cogitare. Nec id quod fide tenetur, cum tam euidenter diuinitus confirmatum sit, fas est credere esse falsum. Quia igitur solum falsum uero contrarium est, ut ex eorum definitionibus inspectis manifeste apparet, impossibile est illis principiis quae ratio naturaliter cognoscit, praedictam ueritatem fidei contrariam esse. Item. Illud idem quod inducitur in animam discipuli a docente, doctoris scientia continet: nisi doceat ficte, quod de Deo nefas est dicere. Principiorum autem naturaliter notorum cognitio nobis diuinitus est indita: cum ipse Deus sit nostrae auctor naturae. Haec ergo principia etiam diuina sapientia continet. Quicquid igitur principiis huiusmodi contrarium est, diuinae sapientiae contrariatur. Non igitur a Deo esse potest. Ea igitur quae ex reuelatione diuina per fidem tenentur, non possunt naturali cognitioni esse contraria. Adhuc. Contrariis rationibus intellectus noster ligatur, ut ad ueri cognitionem procedere nequeat. Si igitur contrariae cognitiones nobis a Deo immitterentur, ex hoc a ueritatis cognitione noster intellectus impediretur. Quod a Deo esse non potest. Amplius. Ea quae sunt naturalia mutari non possunt, natura manente. Contrariae autem opiniones simul eidem inesse non possunt. Non igitur contra cognitionem naturalem aliqua opinio uel fides homini a Deo immittitur. Et ideo apostolus dicit : prope est uerbum in corde tuo et in ore tuo: hoc est uerbum fidei, quod praedicamus. Sed quia superat rationem, a nonnullis reputatur quasi contrarium. Quod esse non potest. Huic etiam auctoritas Augustini concordat, qui in II super Gen. ad Litt. dicit sic: illud quod ueritas patefaciet, libris sanctis siue testamenti ueteris siue noui nullo modo potest esse aduersum. Ex quo euidenter colligitur, quaecumque argumenta contra fidei documenta ponantur, haec ex principiis primis naturae inditis per se notis non recte procedere. Unde nec demonstrationis uim habent, sed uel sunt rationes probabiles uel sophisticae. Et sic ad ea soluenda locus relinquitur. [1,8] Caput 8. Qualiter se habeat humana ratio ad ueritatem fidei. Considerandum etiam uidetur quod res quidem sensibiles, ex quibus humana ratio cognitionis principium sumit, aliquale uestigium in se diuinae imitationis retinent, ita tamen imperfectum quod ad declarandam ipsius Dei substantiam omnino insufficiens inuenitur. Habent enim effectus suarum causarum suo modo similitudinem, cum agens agat sibi simile: non tamen effectus ad perfectam agentis similitudinem semper pertingit. Humana igitur ratio ad cognoscendum fidei ueritatem, quae solum uidentibus diuinam substantiam potest esse notissima, ita se habet quod ad eam potest aliquas uerisimilitudines colligere, quae tamen non sufficiunt ad hoc quod praedicta ueritas quasi demonstratiue uel per se intellecta comprehendatur. Utile tamen est ut in huiusmodi rationibus, quantumcumque debilibus, se mens humana exerceat, dummodo desit comprehendendi uel demonstrandi praesumptio: quia de rebus altissimis etiam parua et debili consideratione aliquid posse inspicere iucundissimum est, ut ex dictis apparet. Cui quidem sententiae auctoritas Hilarii concordat, qui sic dicit in libro de Trin., loquens de huiusmodi ueritate: haec credendo incipe, procurre, persiste: etsi non peruenturum sciam, gratulabor tamen profecturum. Qui enim pie infinita prosequitur, etsi non contingat aliquando, semper tamen proficiet prodeundo. Sed ne te inferas in illud secretum, et arcano interminabilis natiuitatis non te immergas, summam intelligentiae comprehendere praesumens: sed intellige incomprehensibilia esse. [1,9] Caput 9. De ordine et modo procedendi in hoc opere. Ex praemissis igitur euidenter apparet sapientis intentionem circa duplicem ueritatem diuinorum debere uersari, et circa errores contrarios destruendos: ad quarum unam inuestigatio rationis pertingere potest, alia uero omnem rationis excedit industriam. Dico autem duplicem ueritatem diuinorum, non ex parte ipsius Dei, qui est una et simplex ueritas; sed ex parte cognitionis nostrae, quae ad diuina cognoscenda diuersimode se habet. Ad primae igitur ueritatis manifestationem per rationes demonstratiuas, quibus aduersarius conuinci possit, procedendum est. Sed quia tales rationes ad secundam ueritatem haberi non possunt, non debet esse ad hoc intentio ut aduersarius rationibus conuincatur: sed ut eius rationes, quas contra ueritatem habet, soluantur; cum ueritati fidei ratio naturalis contraria esse non possit, ut ostensum est. Singularis uero modus conuincendi aduersarium contra huiusmodi ueritatem est ex auctoritate Scripturae diuinitus confirmata miraculis: quae enim supra rationem humanam sunt, non credimus nisi Deo reuelante. Sunt tamen ad huiusmodi ueritatem manifestandam rationes aliquae uerisimiles inducendae, ad fidelium quidem exercitium et solatium, non autem ad aduersarios conuincendos: quia ipsa rationum insufficientia eos magis in suo errore confirmaret, dum aestimarent nos propter tam debiles rationes ueritati fidei consentire. Modo ergo proposito procedere intendentes, primum nitemur ad manifestationem illius ueritatis quam fides profitetur et ratio inuestigat, inducentes rationes demonstratiuas et probabiles, quarum quasdam ex libris philosophorum et sanctorum collegimus per quas ueritas confirmetur et aduersarius conuincatur. Deinde, ut a manifestioribus ad minus manifesta fiat processus, ad illius ueritatis manifestationem procedemus quae rationem excedit, soluentes rationes aduersariorum et rationibus probabilibus et auctoritatibus, quantum Deus dederit, ueritatem fidei declarantes. Intendentibus igitur nobis per uiam rationis prosequi ea quae de Deo ratio humana inuestigare potest, primo, occurrit consideratio de his quae Deo secundum seipsum conueniunt; secundo, uero, de processu creaturarum ab ipso; tertio, autem, de ordine creaturarum in ipsum sicut in finem. Inter ea uero quae de Deo secundum seipsum consideranda sunt, praemittendum est, quasi totius operis necessarium fundamentum, consideratio qua demonstratur Deum esse. Quo non habito, omnis consideratio de rebus diuinis tollitur.