[14,1] Gaio Vips{t}ano {C-} Fonteio consulibus diu meditatum scelus non ult Nero distulit, uetustate imperii coalita audacia et flagrantior in dies amore Poppaeae, quae sibi matrimonium et discidium Octauiae incolumi Agrippina haud sperans crebris criminationibus, aliquando per facetias incusare principem et pupillum uocare, qui iussis alienis obnoxius non modo imperii, sed libertatis etiam indigeret. cur enim differri nuptias suas? formam scilicet displicere et triumphales auos, an fecunditatem et uerum animum? timeri ne uxor saltem iniurias patrum, iram populi aduersus superbiam auaritiamque matris aperiat. quod si nurum Agrippina non nisi filio infestam ferre posset, redde{re}tur ipsa Othonis coniugio: ituram quoque terrarum, ubi audiret potius contumelias imperatoris quam uiseret periculis eius immixta. haec atque talia lacrimis et arte adulterae penetrantia nemo prohibebat, cupientibus cunctis infringi potentiam matris et credente nullo usque ad caedem eius duratura filii odia. [14,2] Tradit Cluuius ardore retinendae Agrippinam potentiae eo usque prouectam, ut medio diei, cum id temporis Nero per uinum et epulas incalesceret, offerret se saepius temulento comptam in incesto paratam; iamque lasciua oscula et praenuntias flagitii blanditias adnotantibus proximis, Senecam contra muliebris inlecebras subsidium a femina petiuisse, immissamque Acten libertam, quae simul suo periculo et infamia Neronis anxia deferret peruulgatum esse incestum gloriante matre, nec toleraturos milites profani principis imperium. Fabius Rusticus non Agrippinae sed Neroni cupitum id memorat eiusdemque libertae astu disiectum. sed quae Cluuius, eadem ceteri quoque auctores prodidere, et fama huc inclinat, seu concepit animo tantum immanitatis Agrippina, seu credibilior nouae libidinis meditatio in ea uisa est, quae puellaribus annis stuprum cum {M-} Lepido spe dominationis admiserat, pari cupidine usque ad libita Pallantis prouoluta et exercita ad omne flagitium patrui nuptiis. [14,3] Igitur Nero uitare secretos eius congressus, abscedentem in hortos aut Tusculanum uel Antiatem in agrum laudare, quod otium capesseret. postremo, ubicumque haberetur, praegrauem ratus interficere constituit, hactenus consultans, ueneno an ferro uel qua alia ui. placuitque primo uenenum. sed inter epulas principis si daretur, referri ad casum non poterat tali iam Britannici exitio; et ministros temptare arduum uidebatur mulieris usu scelerum aduersus insidias intentae; atque ipsa praesumendo remedia munierat corpus. ferrum et caedes quonam modo occultaretur, nemo reperiebat; et ne quis illi tanto facinori delectus iussa sperneret metuebat. obtulit ingenium Anicetus libertus, classi apud Misenum praefectus et pueritiae Neronis educator ac mutuis odiis Agrippinae inuisus. ergo nauem posse componi docet, cuius pars ipso in mari per artem soluta effunderet ignaram: nihil tam capax fortuitorum quam mare; et si naufragio intercepta sit, quem adeo iniquum, ut sceleri adsignet, quod uenti et fluctus deliquerint? additurum principem defunctae templum et aras et cetera ostentandae pietati. [14,4] Placuit sollertia, tempore etiam iuta, quando Quinquatruum festos dies apud Baias frequentabat. illuc matrem elicit, ferendas parentium iracundias et placandum animum dictitans, quo rumorem reconciliationis efficeret acciperetque Agrippina, facili feminarum credulitate ad gaudia. uenientem dehinc obuius in litora (nam Antio aduentabat) excepit manu et complexu ducitque Baulos. id uillae nomen est, quae promunturium Misenum inter et Baianum lacum flexo mari adluitur. stabat inter alias nauis ornatior, tamquam id quoque honori matris daretur: quippe sueuerat triremi et classiariorum remigio uehi. ac tum inuitata ad epulas erat, ut occultando facinori nox adhiberetur. satis constitit extitisse proditorem, et Agrippinam auditis insidiis, an crederet ambiguam, gestamine sellae Baias peruectam. ibi blandimentum subleuauit metum: comiter excepta superque ipsum collocata. iam pluribus sermonibus, modo familiaritate iuuenili Nero et rursus adductus, quasi seria consociaret, tracto in longum conuictu, prosequitur abeuntem, artius oculis et pectori haerens, siue explenda simulatione, seu pe{ri}turae matris supremus adspectus quamuis ferum animum retinebat. [14,5] Noctem sideribus inlustrem et placido mari quietam quasi conuincendum ad scelus dii praebuere. nec multum erat progressa nauis, duobus e numero familiarium Agrippinam comitantibus, ex quis Crepereius Gallus haud procul gubernaculis adstabat, Acerronia super pedes cubitantis reclinis paenitentiam filii et recuperatam matris gratiam per gaudium memorabat, cum dato signo ruere tectum loci multo plumbo graue, pressusque Crepereius et statim exanimatus est: Agrippina et Acerronia eminentibus lecti parietibus ac forte ualidioribus, quam ut oneri cederent, protectae sunt. nec dissolutio nauigii sequebatur, turbatis omnibus et quod plerique ignari etiam conscios impediebant. uisum dehinc remigibus unum in latus inclinare atque ita nauem submergere; sed neque ipsis promptus in rem subitam consensus, et alii contra nitentes dedere facultatem lenioris in mare iactus. uerum Acerronia, imprudentia dum se Agrippinam esse utque subueniretur matri principis clamitat, contis et remis et quae fors obtulerat naualibus telis conficitur. Agrippina silens eoque minus agnita (unum tamen uulnus umero excepit) nando, deinde occursu lenunculorum Lucrinum in lacum uecta uillae suae infertur. [14,6] Illic reputans ideo se fallacibus litteris accitam et honore praecipuo habitam, quodque litus iuxta, non uentis acta, non saxis impulsa nauis summa sui parte ueluti terrestre machinamentum concidisset, obseruans etiam Acerroniae necem, simul suum uulnus adspiciens, solum insidiarum remedium esse {sensit}, si non intellegerentur; misitque libertum Agermum, qui nuntiaret filio benignitate deum et fortuna eius euasisse grauem casum; orare ut quamuis periculo matris exterritus uisendi curam differret; sibi ad praesens quiete opus. atque interim securitate simulata medicamina uulneri et fomenta corpori adhibet; testamentum Acerroniae requiri bonaque obsignari iubet, id tantum non per simulationem. [14,7] At Neroni nuntios patrati facinoris opperienti adfertur euasisse ictu leui sauciam et hactenus adito discrimine, {ne} auctor dubitaret{ur}. tum pauore exanimis et iam iamque adfore obtestans uindictae properam, siue seruitia armaret uel militem accenderet, siue ad senatum et populum peruaderet, naufragium et uulnus et interfectos amicos obiciendo: quod contra subsidium sibi, nisi quid Burrus et Seneca? {expurgens} quos statim acciuerat, incertum an et ante ignaros. igitur longum utriusque silentium, ne inriti dissuaderent, an eo descensum credebant, {ut}, nisi praeueniretur Agrippina, pereundum Neroni esset. post Seneca hactenus promptius, {ut} respiceret Burrum ac s{c}iscitaretur, an militi imperanda caedes esset. ille praetorianos toti Caesarum domui obstrictos memoresque Germanici nihil aduersus progeniem eius atrox ausuros respondit: perpetraret Anicetus promissa. qui nihil cunctatus poscit summam sceleris. ad eam uocem Nero illo sibi die dari imperium auctoremque tanti muneris libertum profitetur: iret propere duceretque promptissimos ad iussa. ipse audito uenisse missu Agrippinae nuntium Agermum, scaenam ultro criminis parat, gladiumque, dum mandata perfert, abicit inter pedes eius, tum quasi deprehenso uincla inici iubet, ut exit{i}um principis molitam matrem et pudore deprehensi sceleris sponte mortem sumpsisse confingeret. [14,8] Interim uulgato Agrippinae periculo, quasi casu euenisset, ut quisque acceperat, decurrere ad litus. hi molium obiectus, hi proximas scaphas scandere; alii, quantum corpus sinebat, uadere in mare; quidam manus protendere. questibus uotis clamore diuersa rogitantium aut incerta respondentium omnis ora compleri; adfluere ingens multitudo cum luminibus, atque ubi incolumem esse pernotuit, ut ad gratandum sese expedire, donec adspectu armati et minitantis agminis deiecti sunt. Anicetus uillam statione circumdat refractaque ianua obuios seruorum abripit, donec ad fores cubiculi ueniret; cui pauci adstabant, ceteris terrore inrumpentium exterritis. cubiculo modicum lumen inerat et ancillarum una, magis ac magis anxia Agrippina, quod nemo a filio ac ne Agermus quidem: aliam fore laetae rei faciem; nunc solitudinem ac repentinos strepitus et extremi mali indicia. abeunte dehinc ancilla, "tu quoque me deseris?" prolocuta respicit Anicetum, trierarcho Herculeio et Obarito centurione classiario comitatum: ac si ad uisendum uenisset, refotam nuntiaret, sin facinus patraturus, nihil se de filio credere; non imperatum parricidium. circumsistunt lectum percussores et prior trierarchus fusti caput eius adflixit. iam {in} morte{m} centurioni ferrum destringenti protendens uterum "uentrem feri" exclamauit multisque uulneribus confecta est. [14,9] Haec consensu produntur. aspexeritne matrem exanimem Nero et formam corporis eius laudauerit, sunt qui tradiderint, sunt qui abnuant. cremata est nocte eadem conuiuali lecto et exequiis uilibus; neque, dum Nero rerum potiebatur, congesta est aut clausa humus. mox domesticorum cura leuem tumulum accepit, uiam Miseni propter et uillam Caesaris dictatoris, quae subiectos sinus editissima prospectat. accenso rogo libertus eius cognomento Mnester {se} ipse ferro transegit, incertum caritate in patronam an metu exitii. hunc sui finem multos ante annos crediderat Agrippina contempseratque. nam consulenti super Nerone responderunt Chaldaei fore ut imperaret matremque occideret; atque illa "occidat" inquit, "dum imperet." [14,10] Sed a Caesare perfecto demum scelere magnitudo eius intellecta est. reliquo noctis modo per silentium defixus, saepius pauore exsurgens et mentis inops lucem opperiebatur tamquam exitium adlaturam. atque eum auctore Burro prima centurionum tribunorumque adulatio ad spem firmauit, prensantium manum gratantiumque, quod discrimen improuisum et matris facinus euasisset. amici dehinc adire templa, et coepto exemplo proxima Campaniae municipia uictimis et legationibus laetitiam testari: ipse diuersa simulatione maestus et quasi incolumitati suae infensus ac morti parentis inlacrimans. quia tamen non, ut hominum uultus, ita locorum facies mutantur, obuersabaturque maris illius et litorum grauis adspectus (et erant qui crederent sonitum tubae collibus circum editis planctusque tumulo matris audiri), Neapolim concessit litterasque ad senatum misit, quarum summa erat repertum cum ferro percussorem Agermum, ex intimis Agrippinae libertis, et luisse eam poenam conscientia, qua{si} scelus parauisset. [14,11] Adiciebat crimina longius repetita, quod consortium imperii iuraturasque in feminae uerba praetorias cohortes idemque dedecus senatus et populi sperauisset, ac postquam frustra {h}abita sit, infensa militi patribusque et plebi dissuasisset donatiuum et congiarium periculaque uiris inlustribus struxisset. quanto suo labore perpetratum, ne inrumperet curiam, ne gentibus externis responsa daret! temporum quoque Claudianorum obliqua insectatione cuncta eius dominationis flagitia in matrem transtulit, publica fortuna exstinctam referens. namque et naufragium narrabat: quod fortuitum fuisse, quis adeo hebes inueniretur, ut crederet? aut a muliere naufraga missum cum telo unum, qui cohortes et classes imperatoris perfringeret? ergo non iam Nero, cuius immanitas omnium questus anteibat, sed Seneca aduerso rumore erat, quod oratione tali confessionem scripsisset. [14,12] Miro tamen certamine procerum decernuntur supplicationes apud omnia puluinaria, utque Quinquatrus, quibus apertae insidiae essent, ludis annuis celebrarentur, aureum Mineruae simulacrum in curia et iuxta principis imago statuerentur, dies natalis Agrippinae inter nefastos esset. Thrasea Paetus silentio uel breui adsensu priores adulationes transmittere solitus exi{i} tum senatu, ac sibi causam periculi fecit, ceteris libertatis initium non praebuit. prodigia quoque crebra et inrita intercessere: anguem enixa mulier, et alia in concubitu mariti fulmine exanimata; iam sol repente obscuratus et tactae de caelo quattuordecim urbis regiones. quae adeo sine cura deum eueniebant, ut multos post{ea} annos Nero imperium et scelera continuauerit. ceterum quo grauaret inuidiam matris eaque demota auctam lenitatem suam testificaretur, feminas inlustres Iuniam et Calpurniam, praetura functos Valerium Capitonem et Licinium Gabolum sedibus patriis reddidit, ab Agrippina olim pulsos. etiam Lolliae Paulinae cineres reportari sepulcrumque exstrui permisit; quosque ipse nuper relegauerat Iturium et Caluisium poena exsoluit. nam Silana fato functa erat, longinquo ab exilio Tarentum regressa labante iam Agrippina, cuius inimicitiis conciderat, uel {tamen} mitigata. [14,13] Cunctari tamen in oppidis Campaniae, quonam modo urbem ingrederetur, an obsequium senatus, an studia plebis reperiret anxius. contra deterrimus quisque, quorum non alia regia fecundior extitit, inuisum Agrippinae nomen et morte eius accensum populi fauorem disserunt: iret intrepidus et uenerationem sui coram experiretur; simul praegredi exposcunt. et promptiora quam promiserant inueniunt, obuias tribus, festo cultu senatum, coniugum ac liberorum agmina per sexum et aetatem disposita, exstructos, qua incederet, spectaculorum gradus, quo modo triumphi uisuntur. hinc superbus ac publici seruitii uictor Capitolium adiit, grates exsoluit, seque in omnes libidines effudit, quas male coercitas qualiscumque matris reuerentia tardauerat. [14,14] Vetus illi cupido erat curriculo quadrigarum insistere, nec minus foedum studium cithara ludicrum in modum canere. concertare {e}quis regium et antiquis ducibus factitatum memora{ba}t, idque uatum laudibus celebre et deorum honori datum. enimuero cantus Apollini sacros, talique ornatu adstare non modo Graecis in urbibus, sed Romana apud templa numen praecipuum et praescium. nec iam sisti poterat, cum Senecae ac Burro uisum, ne utraque peruinceret, alterum concedere. clausumque ualle Vaticana spatium, in quo equos regeret, haud promisco spectaculo. mox ultro uocari populus Romanus laudibusque extollere, ut est uulgus cupiens uoluptatum et, se eodem princeps trahat, laetum. ceterum euulgatus pudor non satietatum, ut rebantur, sed incitamentum attulit. ratusque dedecus moliri, si plures foedasset, nobilium familiarum posteros egestate uenales in scaenam deduxit; quos fato perfunctos ne nominatim tradam, maioribus eorum tribuendum puto. {nam et eius flagitium est, qui pecuniam ob delicta potius dedit, quam ne delinquerent.} notos quoque equites Romanos operas arenae promittere subegit donis ingentibus, nisi quod merces ab eo, qui iubere potest, uim necessitatis adfert. [14,15] Ne tamen adhuc publico theatro dehonestaretur, instituit ludos Iuuenalium uocabulo, in quos passim nomina data. non nobilitas cuiquam, non aetas aut acti honores impedimento, quo minus Graeci Latiniue histrionis artem exercerent usque ad gestus modosque haud uiriles. quin et feminae inlustres deformia meditari; exstructaque apud nemus, quod nauali stagno circumposuit Augustus, conuenticula et cauponae et posita ueno inritamenta luxui. dabantur stipes, quas boni necessitate, intemperantes gloria consumerent. inde gliscere flagitia et infamia, nec ulla moribus olim corruptis plus libidinum circumdedit quam illa conluuies. uix artibus honestis pudor retinetur, nedum inter certamina uitiorum pudicitia aut modestia aut quicquam probi moris reseruaretur. postremus ipse scaenam incedit, multa cura temptans citharam et praemeditans adsistentibus ph{on}ascis. accesserat cohors militum, centuriones tribunique et maerens Burrus ac laudans. tuncque primum conscripti sunt equites Romani cognomento Augustianorum, aetate ac robore conspicui, et pars ingenio procaces, alii in spe{m} potentiae. ii dies ac noctes plausibus personare, formam principis uocemque deum uocabulis appellantes; quasi per uirtutem clari honoratique agere. [14,16] Ne tamen ludicrae tantum imperatoris artes notescerent, carminum quoque studium adfectauit, contractis quibus aliqua pangendi facultas necdum insignis aestimatio. hi considere simul, et adlatos uel ibidem repertos uersus conectere atque ipsius uerba quoquo modo prolata supplere. quod species ipsa carminum docet, non impetu et instinctu nec ore uno fluens. etiam sapientiae doctoribus tempus impertiebat post epulas, utque contraria adseuerantium discordia frueretur. nec deerant qui ore uultuque tristi inter oblectamenta regia spectari cuperent. [14,17] Sub idem tempus leui initio atrox caedes orta inter colonos Nucerinos Pompeianosque gladiatorio spectaculo, quod Liuineius Regulus, quem motum senatu rettuli, edebat. quippe oppidana lasciuia in uicem incessente{s} probra, dein saxa, postremo ferrum sumpsere, ualidiore Pompeianorum plebe, apud quos spectaculum edebatur. ergo deportati sunt in urbem multi e Nucerinis trunco per uulnera corpore, ac plerique liberorum aut parentum mortes deflebant. cuius rei iudicium princeps senatui, senatus consulibus permisit. et rursus re ad patres relata, prohibiti publice in decem annos eius modi coetu Pompeiani collegiaque, quae contra leges instituerant, dissoluta; Liuineius et qui alii seditionem conciuerant exilio multati sunt. [14,18] Motus senatu et Pedius Blaesus, accusantibus Cyrenensibus uiolatum ab eo thesaurum Aesculapii dilectumque militarem pretio et ambitione corruptum. idem Cyrenenses reum agebant Acilium Strabonem, praetoria potestate usum et missum disceptatorem a Claudio agrorum, quos regis Apionis quondam auitos et populo Romano cum regno relictos proximus quisque possessor inuaserat, diutinaque licentia et iniuria quasi iure et aequo nitebantur. igitur abiudicatis agris orta aduersus iudicem inuidia; et senatus ignota sibi esse mandata Claudii et consulendum principem respondit. Ne{ro}, probata Strabonis sententia, se nihilo minus subuenire sociis et usurpata concedere {re}scripsit. [14,19] Sequuntur uirorum inlustrium mortes, Domitii Afri et M- Seruilii, qui summis honoribus et multa eloquentia uiguerant, ille orando causas, Seruilius diu foro, mox tradendis rebus Romanis celebris et elegantia uitae, quod clariorem effecit, ut par ingenio, ita morum diuersus. [14,20] Nerone quartum Cornelio Cosso consulibus quinquennale ludicrum Romae institutum est ad morum Graeci certaminis, uaria fama, ut cunta ferme noua. quippe erant qui Cn- quoque Pompeium incusatum a senioribus ferrent, quod mansuram theatri sedem posuisset. nam antea subitariis gradibus et scaena in tempus structa ludos edi solitos, uel si uetustiora repetas, stantem populum spectauisse, {ne}, si consideret theatro, dies totos ignauia continuaret. {ne} spectaculorum quidem antiquitas seruaretur, quotiens praetor sederet, nulla cuiquam ciuium necessitate certandi. ceterum abolitos paulatim patrios mores funditus euerti per accitam lasciuiam, ut, quod usquam corrumpi et corrumpere queat, in urbe uisatur, degeneretque studiis externis iuuentus, gymnasia et otia et turpes amores exercendo, principe et senatu auctoribus, qui non modo licentiam uitiis permiserint, sed uim adhibeant, {ut} proceres Romani specie orationum et carminum scaena polluantur. quid superesse, nisi ut corpora quoque nudent et caestus adsumant easque pugnas pro militia et armis meditentur? an iustitiam auctum iri et decurias equitum egregium iudicandi munus {melius} expleturos, si fractos sonos et dulcedinem uocum perite audissent? noctes quoque dedecori adiectas, ne quod tempus pudori relinquatur, sed coetu promisco, quod perditissimus quisque per diem concupiuerit, per tenebras audeat. [14,21] Pluribus ipsa licentia placebat, ac tamen honesta nomina praetendebant. maiores quoque non abhorruisse spectaculorum oblectamentis pro fortuna, quae tu{m} erat, eoque a Tuscis accitos histriones, a Thuriis equorum certamina; et possessa Achaia Asiaque ludos curatius editos, nec quemquam Romae honesto loco ortum ad theatrales artes degenerauisse, ducentis iam annis a L- Mummi triumpho, qui primus id genus spectaculi in urbe praebuerit. sed et consultum parsimoniae, quod perpetua sedes theatro locata sit potius, quam immenso sumptu singulos per annos consurgeret ac {de}strueretur. nec perinde magistratus rem familiarem exhausturos aut populo efflagitandi Graeca certamina {a} magistratibus causam fore, cum eo sumptu res publica fungatur. oratorum ac uatum uictorias incitamentum ingeniis adlaturas; nec cuiquam iudici graue aures studiis honestis et uoluptatibus concessis impertire. laetitiae magis quam lasciuiae dari paucas totius quinquennii noctes, quibus tanta luce ignium nihil inlicitum occultari queat. sane nullo insigni dehonestamento id spectaculum transi{i}t. ac ne modica quidem studia plebis exarsere, quid redditi quamquam scaenae pantomimi certaminibus sacris prohibebantur. eloquentiae primas nemo tulit, sed uictorem esse Caesarem pronuntiatum. Graeci amictus, quis per eos dies plerique incesserant, tum exoleuerunt. [14,22] Inter quae sidus cometes effulsit, de quo uulgi opinio est, tamquam mutationem regis portendat. igitur, quasi iam depulso Nerone, quisnam deligeretur anquirebant. et omnium ore Rubellius Plautus celebra{ba}tur, cui nobilitas per matrem ex Iulia familia. ipse placita maiorum colebat, habitu seuero, casta et secreta domo, quantoque metu occultior, tanto plus famae adeptus. auxit rumorem pari uanitate orta interpretatio fulguris. nam quia discumbentis Neronis apud Simbruina stagna {in uilla}, cui Sublaqueum nomen est, ictae dapes mensaque disiecta erat, idque finibus Tiburtum acciderat, unde paterna Plauto origo, hunc illum numine deum destinari credebant, fouebantque multi, quibus noua et ancipitia praecolere auida et plerumque fallax ambitio est. ergo permotus his Nero componit ad Plautum litteras, consuleret quieti urbis seque praua diffamantibus subtraheret: esse illi per Asiam auitos agros, in quibus tuta et inturbida iuuenta frueretur. ita illuc cum coniuge Antistia et paucis familiarium concessit.] Isdem diebus nimia luxus cupido infamiam et periculum Neroni tulit, quia fontem aquae Marciae ad urbem deductae nando incesserat; uidebaturque potus sacros et caerimoniam loci corpore loto polluisse. secutaque anceps ualitudo iram deum adfirmauit. [14,23] At Corbulo post deleta Artaxata utendum recenti terrore ratus ad occupanda Tigranocerta, quibus excisis metum hostium intenderet uel, si pepercisset, clementiae famam adipisceretur, illuc pergit, non infenso exercitu, ne spem ueniae auferret, neque tamen remissa cura, gnarus facilem mutatu gentem, ut segnem ad pericula, ita infidam ad occasiones. barbari, pro ingenio quisque, alii preces offerre, quidam deserere uicos in auia digredi; ac fuere qui se speluncis et carissima secum abderent. igitur dux Romanus diuersis artibus, misericordia aduersum supplices, celeritate aduersus profugos, immitis iis, qui latebras insederant, ora et exitus specuum sarmentis uirgultisque completos igni exurit. atque illum fines suos praegredientem incursauere Mardi, latrociniis exerciti contraque inrumpentem montibus defensi; quos Corbulo immissis Hiberis uastauit hostilemque audaciam externo sanguine ultus est. [14,24] Ipse exercitusque ut nullis ex proelio damnis, ita per inopiam et labores fatiscebant, carne pecudum propulsare famem adacti. ad hoc penuria aquae, feruida aetas, longinqua itinera sola ducis patientia mitigabantur, eadem pluraque gregario milite toleranti{s}. uentum dehinc in locos cultos demessaeque segetes, et ex duobus castellis, in quae confugerant Armenii, alterum impetu captum; qui primam uim depulerant, obsidione coguntur. unde in regionem Tauraunitium transgressus improuisum periculum uitauit. nam haud procul tentorio eius non ignobilis barbarus cum telo repertus ordinem insidiarum seque auctorem et socios per tormenta edidit, conuictique et puniti sunt qui specie amicitiae dolum parabant. nec multo post legati Tigranocerta missi patere moenia adferunt, intentos populares ad iussa; simul hospitale donum, coronam auream, tradebant. accepitque cum honore, ne quicquam urbi detractum, quo promptius obsequium integri retinerent. [14,25] At praesidium Leger{d}a, quod ferox iuuentus clauserat, non sine certamine expugnatum est; nam et proelium pro muris ausi erant et pulsi intra munimenta aggeri demum et inrumpentium armis cessere. quae facilius proueniebant, qui Parthi Hyrcano bello distinebantur. miserantque Hyrcani ad principem Romanum societatem oratum, attineri a se Vologaesen pro pignore amicitiae ostentante{s}. eos regredientes Corbulo, ne Euphraten transgressi hostium custodiis circumuenirentur, dato praesidio ad litora maris Rubri deduxit, unde uitatis Parthorum finibus patrias in sedes remeauere. [14,26] Quin et Tiridaten per Medos extrema Armeniae intrantem praemisso cum auxiliis Verulano legato atque ipse legionibus citis abire procul ac spem belli omittere subegit; quosque nobis auersos animis cognouerat, caedibus et incendiis perpopulatus possessionem Armeniae usurpabat, cum aduenit Tigranes a Nerone ad capessendum imperium delectus, Cappadocum e nobilitate, regis Archelai nepos, sed quod diu obses apud urbem fuerat, usque ad seruilem patientiam demissus. ne{c} consensu acceptus, durante apud quosdam fauore Arsacidarum: at plerique superbiam Parthorum perosi datum a Romanis regem malebant. additum et praesidium, mille legionarii, tres sociorum cohortes duaeque equitum alae; et quo facilius nouum regnum tueretur, pars Armeniae, ut cuique finitima, P{h}ar{a}s{ma}ni Pol{emon}ique et Aristobulo atque Antiocho parere iussae sunt. Corbulo in Syriam abscessit, morte Ummidii legati uacuam ac sibi permissam. [14,27] Eodem anno ex inlustribus Asia urbibus Laodicea tremore terrae prolapsa nullo {a} nobis remedio propriis opibus reualuit. at in Italia uetus oppidum Puteoli ius coloniae et cognomentum a Nerone apiscuntur. ueterani Tarentum et Antium adscripti non tamen infrequentiae locorum subuenere, dilapsis pluribus in prouincias, in quibus stipendia expleuerant; neque coniugiis suscipiendis neque alendis liberis sueti orbas sine posteris domos relinquebant. non enim, ut olim, uniuersae legiones deducebantur cum tribunis et centurionibus et sui cuiusque ordinis militibus, ut consensu et caritate rem publicam efficerent, sed ignoti inter se, diuersis manipulis, sine rectore, sine adfectibus mutuis, quasi ex alio genere mortalium repente in unum collecti, numerus magis quam colonia. [14,28] Comitia praetorum arbitrio senatus haberi solita, quo{d} acriore ambitu exarserant, princeps composuit, tres, qui supra numerum petebant, legioni praeficiendo. auxitque patrum honorem statuendo ut, qui a priuatis iudicibus ad senatum prouocauissent, eiusdem pecuniae periculum facerent, cuius si qui imperatorem appellare{nt}; nam antea uacuum id solutumque poena fuerat. fine anni Vibius Secundus eques Romanus accusantibus Mauris repetundarum damnatur atque Italia exigitur, ne grauiore poena adficeretur, Vibii Crispi fratris opibus enisus. [14,29] Caesen{n}io Paeto et Petronio Turpiliano consulibus grauis clades in Britannia accepta; in qua neque A. Didius legatus, ut memoraui, nisi parta retinuerat, at successor Veranius, modicis excursibus Silu{r}as populatus, quin ultra bellum proferret, morte prohibitus est, magna, dum uixit, seueritatis fama, supremis testamenti uerbis ambitionis manifestus: quippe multa in Neronem adulatione addidit subiecturum ei prouinciam fuisse, si biennio proximo uixisset. sed tum Paulinus Suetonius obtinebat Britannos, scientia militiae et rumore populi, qui neminem sine aemulo sinit, Corbulonis concertator, receptaeque Armeniae decus aequare domitis perduellibus cupiens. igitur Monam insulam, incolis ualidam et receptaculum perfugarum, adgredi parat, nauesque fabricatur plano alueo aduersus breue et incertum. sic pedes; equites uado secuti aut altiores inter undas adnantes equis tramisere. [14,30] Stabat pro litore diuersa acies, densa armis uirisque, intercursantibus feminis, {quae} in modum Furiarum ueste ferali, crinibus disiectis faces praeferebant; Druidaeque circum, preces diras sublatis ad caelum manibus fundentes, nouitate adspectus perculere militem, ut quasi haerentibus membris immobile corpus uulneribus praeberent. dein cohortationibus ducis et se ipsi stimulantes, ne muliebre et fanaticum agmen pauescerent, inferunt signa sternuntque obuios et igni suo inuoluunt. praesidium posthac impositum uictis excisique luci saeuis superstitionibus sacri: nam cruore captiuo adolere aras et hominum fibris consulere deos fas habebant. haec agenti Suetonio repentina defectio prouinciae nuntiatur. [14,31] Rex Icenorum Prasutagus, longa opulentia clarus, Caesarem heredem duasque filias scripserat, tali obsequio ratus regnumque et domum suam procul iniuria fore. quod contra uertit, adeo ut regnum per centuriones, domus per seruos uelut capta uastarentur. iam primum uxor eius Boudicca uerberibus adfecta et filiae stupro uiolatae sunt; praecipui quique Icenorum, quasi cunctam regionem muneri accepissent, auitis bonis exuuntur, et propinqui regis inter mancipia habebantur. qua contumelia et metu grauiorum, quando in formam prouinciae cesserant, rapiunt arma, commotis ad rebellationem Trinouantibus et qui alii nondum seruitio fracti resumere libertatem occultis coniurationibus pepigerant, acerrimo in ueteranos odio. quippe in coloniam Camulodunum recens deducti pellebant domibus, exturbabant agris, captiuos, seruos appellando, fouentibus impotentiam ueteranorum militibus similitudine uitae et spe eiusdem licentiae. ad hoc templum diuo Claudio constitutum quasi arx aeternae dominationibus adspiciebatur, delectique sacerdotes specie religionis omnes fortunas effundebant. nec arduum uidebatur exscindere coloniam nullis munimentis saeptam; quod ducibus nostris parum prouisum erat, dum amoenitati prius quam usui consulitur. [14,32] Inter quae nulla palam causa delapsum Camuloduni simulacrum Victoriae ac retro conuersum, quasi cederet hostibus. et feminae in furore{m} turbatae adesse exitium canebant, externosque fremitus in curia eorum auditos, consonuisse ululatibus theatrum uisamque speciem in aestuario Tamesae subuersae coloniae; iam Oceanus cruento adspectu, ac labente aestu humanorum corporum effigies relictae, ut Britanni{s} ad spem, ita ueterani{s} ad metum trahebantur. sed qua procul Suetonius aberat, petiuere a Cato Deciano procuratore auxilium. ille haud amplius quam ducentos sine iustis armis misit; et inerat modica militum manus. tutela templi freti, et impedientibus qui occulti rebellionis conscii consilia turbabant, neque fossam aut uallum praeduxerunt, neque motis senibus et feminis iuuentus sola restitit: quasi media pace incauti multitudine barbarorum circumueniuntur. et cetera quidem impetu direpta aut incensa sunt: templum, in quo se miles conglobauerat, biduo obsessum expugnatumque. et uictor Britannus, Petil{l}o Ceriali, legato legionis nonae, in subsidium aduentanti obuius, fudit legionem, et quod peditum interfecit: Cerialis cum equitibus euasit in castra et munimentis defensus est. qua clade et odiis prouinciae, quam auaritia e{ius} in bellum egerat, trepidus procurator Catus in Galliam transiit. [14,33] At Suetonius mira constantia medios inter hostes Londinium perrexit, cognomento quidem coloniae non insigne, sed copia negotiatorum et commeatuum maxime celebre. ibi ambiguus, an illam sedem bello deligeret, circumspecta infrequentia militis, satisque magnis documentis temeritatem Petil{l}ii coercitam, unius oppidi damno seruare uniuersa statuit. neque fletu et lacrimis auxilium eius orantium flexus est, quin daret profectionis signum et comitantes in partem agminis acciperet: si quos imbellis sexus aut fessa aetas uel loci dulcedo attinuerat, ab hoste oppressi sunt. eadem clades municipio Verulamio fuit, quia barbari omissis castellis praesidiisque militare {horre}um, quod uberrimum spoliant{i} et defendentibus intutum, laeti praeda et laborum segnes petebant. ad septuaginta milia ciuium et sociorum iis, quae memoraui, locis cecidisse constitit. neque enim capere aut uenundare aliudue quod belli commercium, sed caedes patibula, ignes cruces, tamquam reddituri supplicium, at praerepta interim ultione, festinabant. [14,34] Iam Suetonio quarta decima legio cum uexillariis uicesimanis et {e} proximis auxiliares, decem ferme milia armatorum, erant, cum omittere cunctationem et congredi acie parat. deligitque locum artis faucibus et a tergo silua clausum, satis cognito nihil hostium nisi in fronte et apertam planitiem esse, sine metu insidiarum. igitur legionarius frequens ordinibus, leuis circum armatura, conglobatus pro cornibus eques astitit. at Britannorum copiae passim per cateruas et turmas exultabant, quanta non alias multitudo, et animo adeo fero{ci}, ut coniuges quoque testes uictoriae secum traherent plaustrisque imponerent, quae super extremum ambitum campi posuerant. [14,35] Boudicca curru filias prae se uehens, ut quamque nationem accesserat, solitum quidem Britannis feminarum ductu bellare testabatur, sed tunc non ut tantis maioribus ortam regnum et opes, uerum ut unam e uulgo libertatem amissam, confectum uerberibus corpus, contrectatam filiarum pudicitiam ulcisci. eo prouectas Romanorum cupidines, ut non corpora, ne senectam quidem aut uirginitatem impollutam relinquant. adesse tamen deos iustae uindictae; cecidisse legionem, quae proelium ausa sit; ceteros castris occultari aut fugam circumspicere. ne strepitum quidem clamorem tot milium, nedum impetus et manus perlaturos. si copias armatorum, si causas belli secum expenderent, uincendum illa acie uel cadendum esse. id mulieri destinatum: uiuerent uiri et seruirent. [14,36] Ne Suetonius quidem in tanto discrimine silebat. quam{quam} confideret uirtuti, tamen exhortationes et preces miscebat, ut spernerent sonores barbarorum et inanes minas: plus illic feminarum quam iuuentutis adspici. imbelles inermes cessuros statim, ubi ferrum uirtutemque uincentium totiens fusi agnouissent. etiam in multis legionibus paucos, qui proelia profligarent; gloriaque eorum accessurum, quod modica manus uniuersi exercitus famam adipiscerentur. conferti tantum et pilis emissis post umbonibus et gladiis stragem caedemque continuarent, praedae immemores: parta uictoria cuncta ipsis cessura. is ardor uerba ducis sequebatur, ita se ad intorquenda pila expedierat uetus miles et multa proeliorum experientia, ut certus euentu{s} Suetonius daret pugnae signum. [14,37] Ac primum legio gradu immota et angustias loci pro munimento retinens, postquam {in} propius suggressos hostes certo iactu tela exhauserat, uelut cuneo erupit. idem auxiliarium impetus; et eques protentis hastis perfringit quod obuium et ualidum erat. ceteri terga praebuere, difficili effugio, quia circumiecta uehicula saepserant abitus. et miles ne mulierum quidem neci temperabat, confixaque telis etiam iumenta corporum cumulum auxerant. clara et antiquis uictoriis par ea die laus parta: quippe sunt qui paulo minus quam octoginta milia Britannorum cecidisse tradant, militum quadringentis ferme interfectis nec multo amplius uulneratis. Boudicca uitam ueneno finiuit. et Poenius Postumus, praefectus castrorum secundae legionis, cognitis quartadecimanorum uicesimanorumque prosperis rebus, quia pari gloria legionem suam fraudauerat abnueratque contra ritum militiae iussa ducis, se ipse gladio transegit. [14,38] Contractus deinde omnis exercitus sub pellibus habitus est ad reliqua belli perpetranda. auxitque copias Caesar missis ex Germania duobus legionariorum milibus, octo auxiliarium cohortibus ac mille equitibus quorum aduentu nonani legionario milite suppleti sunt. cohortes alaeque nouis hibernaculis locatae, quodque nationum ambiguum aut aduersum fuerat, igni atque ferro uastatum. sed nihil aeque quam fames adfligebat serendis frugibus incuriosos, et omni aetate ad bellum uersa, dum nostros commeatus sibi destinant. gentesque praeferoces tardius ad pacem inclina{ba}nt, quia Iulius Classicianus, successor Cato missus et Suetonio discors, bonum publicum priuatis simultatibus impediebat disperseratque nouum legatum opperiendum esse, sine hostili ira et superbia uictoris clementer deditis consulturum. simul in urbe{m} mandabat, nullum proelio{rum} finem exspectarent, nisi succederetur Suetonio, cuius aduersa prauitati ipsius, prospera ad fortunam referebat. [14,39] Igitur ad spectandum Britanniae statum missus est e libertis Polyclitus, magna Neronis spe posse auctoritate eius non modo inter legatum porcuratoremque concordiam gigni, sed et rebelles barbarorum animos pace componi. nec defuit Polyclitus, quo minus ingenti agmine Italiae Galliaeque grauis, postquam Oceanum transmiserat, militibus quoque nostris terribilis incederet. sed hostibus inrisui fuit, apud quos flagrante etiam tum libertate nondum cognita libertinorum potentia erat; mirabanturque, quod dux et exercitus tanti belli confector seruitiis oboedirent. cuncta tamen id imperatorem in mollius relata; detentusque rebus gerundis Suetonius, quod paucas naues in litore remigiumque in iis amiserat, tamquam durante bello tradere exercitu Pertronio Turpiliano, qui iam consulatu abierat, iubetur. is non inritato hoste neque lacessitus honestum pacis nomen segni otio imposuit. [14,40] Eodem anno Romae insignia scelera, alterum senatoris, seruili alterum audacia, admissa sunt. Domitius Balbus erat praetorius, simul longa senecta, simul orbitate et pecunia insidiis obnoxius. ei propinquus Valerius Fabianus, capessendis honoribus destinatus, subdidit testamentum ascitis Vin{i}cio Rufino et Terentio Lentino equitibus Romanis. illi Antonium Primum et Asinium Marcellum sociauerant. Antonius audacia promptus, Marcellus Asinio Pollione proauo clarus neque morum spernendus habebatur, nisi quod paupertatem praecipuum malorum credebat. igitur Fabianus tabulas {adhibitis} iis quos memoraui et aliis minus inlustribus obsignat. quod apud patres conuictum, et Fabianus Antoniusque cum Rufino et Terentio lege Cornelia damnantur. Marcellum memoria maiorum et preces Caesaris poenae magis quam infamiae exemere. [14,41] Perculit is dies Pompeium quoque Aelianum, iuuenem quaestorium, tamquam flagitiorum Fabiani gnarum, eique Italia et Hispania, in qua ortus erat, interdictum est. pari ignominia Valerius Ponticus adficitur, quod reos, ne apud praefectum urbis arguerentur, ad praetorem detulisset, interim specie legum, mox praeuaricando ultionem elusurus. additur senatus consulto, qui talem operam emptitasset uendidissetue, perinde poena teneretur ac publico iudicio calumniae condemnatus. [14,42] Haud multo post praefectum urbis Pedanium Secundum seruus ipsius interfecit, seu negata libertate, cui pretium pepigerat, siue amore exoleti incensus et dominum aemulum non tolerans. ceterum cum uetere ex more familiam omnem, quae sub eodem tecto mansitauerat, ad supplicium agi oporteret, concursu plebis, quae tot innoxios protegebat, usque ad seditionem uentum est senatusque {obsessus}, in quo ipso erant studia nimiam seueritatem aspernantium, pluribus nihil mutandum censentibus. ex quis C- Cassius sententiae loco in hunc modum disseruit: [14,43] "Saepe numero, patres conscripti, in hoc ordine interfui, cum contra instituta et leges maiorum noua senatus decreta postularentur; neque sum aduersatus, non quia dubitarem, super omnibus negotiis melius atque rectius olim prouisum et quae conuerterentur {in} deterius mutari, sed ne nimio amore antiqui moris studium meum extollere uiderer. simul quicquid hoc in nobis auctoritatis est, crebris contradictionibus destruendum non existimabam, ut maneret integrum, si quando res publica consiliis eguisset. quod hodie uenit, consulari uiro domi suae interfecto per insidias seruiles, quas nemo prohibuit aut prodidit quamuis nondum concusso senatus consulto, quod supplicium toti familiae minitabatur. decernite hercule impunitatem: at quem dignitas sua defendet, cum praefecto urbis non profu{er}it? quem numerus seruorum tuebitur, cum Pedanium Secundum quadringenti non protexerint? cui familia opem feret, quae ne in metu quidem pericula nostra aduertit? an, ut quidam fingere non erubescunt, iniurias suas ultus est interfector, quia de paterna pecunia transegerat aut auitum mancipium detrahebatur? pronuntiemus ultro dominum iure caesum uideri. [14,44] Libet argumenta conquirere in eo, quod sapientioribus deliberatum est? sed et si nunc primum statuendum haberemus, creditisne seruum interficiendi domini animum sumpsisse, ut non uox minax excideret, nihil per temeritatem proloqueretur? sane consilium occul{ta}uit, telum inter ignaros parauit: num excubias transire, cubiculi fores recludere, lumen inferre, caedem patrare {poterat} omnibus nesciis? multa sceleri indicia praeueniunt: serui si prodant, possumus singuli inter plures, tuti inter anxios, postremo, si pereundum sit, non inulti inter nocentes agere. suspecta maioribus nostris fuerunt ingenia seruorum, etiam cum in agris aut domibus i{s}dem nascerentur caritatemque dominorum statim acciperent. postquam uero nationes in familiis habemus, quibus diuersi ritus, externa sacra aut nulla sunt, conluuiem istam non nisi metu coercueris. at quidam insontes peribunt. nam et ex fuso exercitu cum decimus quisque fusti feritur, etiam strenui sortiuntur. habet aliquid ex iniquo omne magnum exemplum, quod contra singulos utilitate publica rependitur." [14,45] Sententiae Cassii ut nemo unus contra ire ausus est, ita dissonae uoces respondebant numerum aut aetatem aut sexum ac plurimorum indubiam innocentiam miserantium: praeualuit tamen pars, quae supplicium decernebat. sed obtemperari non poterat, conglobata multitudine et saxa ac faces min{it}tante. tum Caesar populum edicto increpuit atque omne iter, quo damnati ad poenam ducebantur, militaribus praesidiis saepsit. censuerat Cingonius Varro, ut liberti quoque, qui sub eodem tecto fuissent, Italia deportarentur. id a principe prohibitum est, ne mos antiquus, quem misericordia non minuerat, per saeuitiam intenderetur. [14,46] Damnatus isdem consulibus Tarquitius Priscus repetundarum Bithynis interrogantibus, magno patrum gaudio, quia accusatum ab eo Statilium Taurum pro consule ipsius meminerant. census per Gallias a Q. Volusio et Sextio Africano Trebellioque Maximo acti sunt, aemulis inter se per nobilitatem Volusio atque Africano: Trebellium dum uterque dedignatur, supra tulere. [14,47] Eo anno mortem obiit Memmius Regulus, auctoritate constantia fama, in quantum praeumbrante imperatoris fastigio datur, clarus, adeo ut Nero aeger ualetudine, et adulantibus circum, qui finem imperio adesse dicebant, si quid fato pateretur, responderit habere subsidium rem publicam. rogantibus dehinc, in quo potissimum, addiderat in Memmio Regulo. uixit tamen post haec Regulus, quiete defensus et quia noua generis claritudine neque inuidiosis opibus erat. gymnasium eo anno dedicatum a Nerone praebitumque oleum equiti ac senatui Graeca facilitate. [14,48] P. Mario L- Afinio consulibus Antistius praetor, quem in tribunatu plebis licenter egisse memoraui probrosa aduersus principem carmina factitauit uulgauitque celebri conuiuio, dum apud Ostorium Scapulam epulatur. exim a Cossutiano Capitone, qui nuper senatorium ordinem precibus Tigellini soceri sui receperat, maiestatis delatus est. tum primum reuocata ea lex; credebaturque haud perinde exitium Antistio quam imperatori gloriam quaesit{tam}, ut condemnatum a senatu intercessione tribunicia morti eximeret. et cum Ostorius nihil audiuisse pro testimonio dixisset, aduersis testibus creditum; censuitque Iunius Marullus consul designatus adimendam reo praeturam necandumque more maiorum. ceteris inde adsentientibus, Paetus Thrasea, multo cum honore Caesaris et acerrime increpito Antistio, non quicquid nocens reus pati mereretur, id egregio sub principe et nulla necessitate obstricto senatui statuendum disseruit. carnificem et laqueum pridem abolita, et esse poenas legibus constitutas, quibus sine iudicum saeuitia et temporum infamia supplicia decernerentur. quin in insula publicatis bonis, quo longius sontem uitam traxisset, eo priuatim miserior{em} et publicae clementiae maximum exemplum futurum. [14,49] Libertas Thrasea seruitium aliorum rupit, et postquam discessionem consul permiserat, pedibus in sententiam eius iere, paucis, ex{c}eptis, in quibus adulatione promptissimus fuit A. Vitellius, optimum quemque iurgio lacessens et respondenti reticens, ut pauida ingenia solent. at consules, perficere decretum senatus non ausi, de consensu scripsere Caesari. ille inter pudorem et iram cunctatus, postremo rescripsit: nulla iniuria prouocatum Antistium grauissimas in principem contumelias dixisse; earum ultionem a patribus postulatam, et pro magnitudine delicti poenam statui par fuisse. ceterum se, qui seueritatem decernentium impediturus fuerit, moderationem non prohibere: statuerent ut uellent; datam et absoluendi licentiam. his atque talibus recitatis et offensione manifesta, non ideo aut consules mutauere relationem aut Thrasea decessit sententia ceteriue quae probauerant deseruere, pars, ne principem obiecisse inuidiae uiderentur, plures numero tuti, Thrasea sueta firmitudine animi et ne gloria intercideret. [14,50] Haud dispari crimine Fabricius Veiento conflictatus est, quod multa et probrosa in patres et sacerdotes composuisset iis libris, quibus nomen codicillorum dederat. adiciebat Tullius Geminus accusator uenditata ab eo munera principis et adipiscendorum honorum ius. quae causa Neroni fuit suscipiendi iudicii, conuictumque Veientonem Italia depulit et libros exuri iussit, conquisitos lectitatosque, donec cum periculo parabantur: mox licentia habendi obliuionem attulit. [14,51] Sed grauescentibus in dies publicis malis subsidia minuebantur, concessitque uita Burrus, incertum ualetudine an ueneno. ualetudo ex eo coniectabatur, quod in se tumescentibus paulatim faucibus et impedito meatu spiritum finiebat. plures iussu Neronis, quasi remedium adhiberetur, inlitum palatum eius noxio medicamine adseuerabant, et Burrum intellecto scelere, cum ad uisendum eum princeps uenisset, adspectum eius auersatum sciscitanti hactenus respondisse: "ego me bene habeo." ciuitati grande desiderium eius mansit per memoriam uirtutis et successorum alterius segnem innocentiam, alterius flagrantissima flagitia {adulteria}. quippe Caesar duos praetoriis cohortibus imposuerat, Faenium Rufum ex uulgi fauore, quia rem frumentariam sine quaestu tractabat, Ofonium Tigellinum, ueterem impudicitiam atque infamiam in eo secutus. atque illi pro cognitis moribus fuere, ualidior Tigellinus in animo principis et intimis libidinibus adsumptus, prospera populi et militum fama Rufus, quod apud Neronem aduersum experiebatur. [14,52] Mors Burri infregit Senecae potentiam, quia nec bonis artibus idem uirium erat altero uelut duce amoto, et Nero ad deteriores inclinabat. hi uariis criminationibus Senecam adoriuntur, tamquam ingentes et priuatum modum euectas opes adhuc augeret, quodque studia ciuium in se uerteret, hortorum quoque amoenitate et uillarum magnificentia quasi principem supergrederetur. obiciebant etiam eloquentiae laudem uni sibi adsciscere et carmina crebrius factitare, postquam Neroni amor eorum uenisset. nam oblectamentis principis palam iniquum detrectare uim eius equos regentis, inludere uocem, quotiens caneret. quem ad finem nihil in re publica clarum fore, quod non ab illo reperiri credatur? certe finitam Neronis pueritiam et robur iuuentae adesse: exueret magistrum, satis amplis doctoribus instructus maioribus suis. [14,53] At Seneca criminantium non ignarus, prodentibus iis, quibus aliqua honesti cura, et familiaritatem eius magis aspernante Caesare, tempus sermoni orat et accepto ita incipit: "quartus decimus annus est, Caesar, ex quo spei tuae admotus sum, octauus, ut imperium obtines: medio temporis tantum honorum atque opum in me cumulasti, ut nihil felicitati meae desit nisi moderatio eius, utar magnis exemplis, ne{c} meae fortunae, sed tuae. abauus tuus Augustus Marco Agrippae Mytilenese secretum, C- Maecenati urbe in ipsa uelut peregrinum otium permisit; quorum alter bellorum socius, alter Romae pluribus laboribus iactatus ampla quidem sed pro ingentibus meritis, praemia acceperant. ego quid aliud munificentiae {tuae} adhibere potui quam studia, ut sic dixerim, in umbra educata, et quibus claritudo uenit, quod iuuentae tuae rudimentis adfuisse uideor, grande huius rei pretium. at tu gratiam immensam innumeram pecuniam circumdedisti, adeo ut plerumque intra me ipse uoluam: egone, equestri et prouinciali loco ortus, proceribus ciuitatis adnumeror? inter nobiles et longa {de}cora praeferentes nouitas mea enituit? ubi est animus ille modicis contentus? tales hortos exstruit et per haec suburbana incedit et tantis agrorum spatiis, tam lato faenore exuberat? una defensio occurrit, quod muneribus tuis obniti non debui. [14,54] Sed uterque mensuram impleuimus, et {tu}, quantum princeps tribuere amico posset, et ego, quantum amicus a principe accipere: cetera inuidiam a{u}gent. quae quidem, ut omnia mortalia, infra tuam magnitudinem iacet, sed mihi incumbit, mihi subueniendum est. quo modo in militia aut uia fessus adminiculum orarem, ita in hoc itinere uitae senex et leuissimis quoque curis impar, cum opes meas ultra sustinere non possim, praesidium peto. iube re{m} per procuratores tuos administrari, in tuam fortunam recipi. nec me in paupertatem ipse detrudam, sed traditis quorum fulgore praestringor, quod temporis hortorum aut uillarum curae seponitur, in animum reuocabo. superest tibi robur et tot per annos summi fastigii regimen: possumus seniores amici quietem reposcere. hoc quoque in tuam gloriam cedet, eos ad summa uexisse, qui et modica tolerarent." [14,55] Ad quae Nero sic ferme respondit: "quod meditatae orationi tuae statim occurram, id primum tui muneris habeo, qui me non tantum praeuisa, sed subita expedire docuisti. {ab}auus meus Augustus Agrippae et Maecenati usurpare otium post labores concessit, sed in ea ipse aetate, cuius auctoritas tueretur quicquid illud et qualecumque tribuisset; ac tamen neutrum datis a se praemiis exuit bello et periculis meruerant; in iis enim iuuenta Augusti uersata est. nec mihi tela et manus tuae defuissent in armis agenti; sed quod praesens condicio poscebat, ratione consilio praeceptis pueritiam, dein iuuentam meam fouisti. et tua quidem erga me munera, dum uita suppetet, aeterna erunt: quae a me habes, horti et faenus et uillae, casibus obnoxia sunt. ac licet multa uideantur, plerique haudquaquam artibus tuis pares plura tenuerunt. pudet referre libertinos, qui ditiores spectantur: unde etiam rubori mihi est, quod praecipuus caritate nondum omnes fortuna antecellis. [14,56] Verum et tibi ualida aetas rebusque et fructui rerum sufficiens, et nos prima imperii spatia ingredimur, nisi forte aut te Vitellio ter consuli aut me Claudio postponis, et quantum Volusio longa parsimonia quaesiuit, tantum in te mea liber{ali}tas explere non potest. quin, si qua in parte lubricum adulescentiae nostrae declinat, reuocas ornatumque robur subsidio impensius regis? non tua moderatio si reddideris pecuniam, nec quies, si reliqueris principem, sed mea auaritia, meae crudelitatis metus in ore omnium uersabitur. quod si maxime continentia tua laudetur, non tamen sapienti uiro decorum fuerit, unde amico infamiam paret, inde gloriam sibi recipere." his adicit complexum et oscula, factus natura et consuetudine exercitus uelare odium fallacibus blanditiis. Seneca, qui finis omnium cum dominante sermonum, grates agit; sed instituta prioris potentiae commutat, prohibet coetus salutantium, uitat comitantes, rarus per urbem, quasi ualetudine infensa aut sapientiae studiis domi attineretur. [14,57] Perculso Seneca promptum fuit Rufum Faenium imminuere Agrippinae amicitiam in eo criminantibus. ualidiorque in dies Tigellinus et malas artes, quibus solis pollebat, gratiores ratus, si principem societate scelerum obstringeret, metus eius rimatur; compertoque Plautum et Sullam maxime timeri, Plautum in Asiam, Sullam in Galliam Narbonensem nuper amotos, nobilitatem eorum et propinquos huic Orientis, illi Germaniae exercitus commemorat. non se, ut Burrum, diuersas spes, sed solam incolumitatem Neronis spectare; cui caueri utcumque ab urbanis insidiis praesenti o{pe}ra: longinquos motus quonam modo comprimi posse? erectas Gallias ad nomen dictatorium, nec minus suspensos Asiae populos claritudine aui Drusi. Sullam inopem, unde praecipuam audaciam, et simulatione segnitiae, dum temeritati locum reperiret. Plautum magnis opibus ne fingere quidem cupidinem otii, sed ueterum Romanorum imitamenta praeferre, adsumpta etiam Stoicorum adrogantia sectaque, quae turbidos et negotiorum adpetentes faciat. nec ultra mora. Sulla sexto die peruectis Massiliam percussoribus ante metum et rumorem interficitur, cum epulandi causa discumberet. relatum caput eius inlusit Nero tamquam praematura canitie deforme. [14,58] Plauto parari necem non perinde occultum fuit, quia pluribus salus eius curabatur, et spatium itineris ac maris tempusque interiectum mouerat famam. uulgoque fingebant petitum ab eo Corbulonem, magnis tum exercitibus praesidentem et, clari atque insontes si interficerentur, praecipuum ad pericula. quin et Asiam fauore iuuenis arma cepisse, nec milites ad scelus missos aut numero ualidos aut animo promptos, postquam iussa efficere nequiuerint, ad spes nouas transisse. u{a}na haec more famae credentium otio a{u}gebantur; ceterum libertus Plauti celeritate uentorum praeuenit centurionem et mandata L- Antistii soceri attulit: effugeret segnem mortem, dum suffugium {ess}et: magni nominis miseratione reperturum bonos, consociaturum audaces; nullum interim subsidium aspernandum. si sexaginta milites (tot enim adueniebant) propulisset, dum refertur nuntius Neroni, dum manus alia permeat, multa secutura, quae adusque bellum eualescerent. denique aut salutem tali consilio quaeri, aut nihil grauius audenti quam ignauo patiendum esse. [14,59] Sed Plautum ea non mouere, siue nullam opem prouidebat inermis et exul, seu taedio ambiguae spei, an amore coniugis et liberorum, quibus placabiliorem fore principem rebatur nulla sollicitudine turbatum. sunt qui alios a socero nuntios uenisse ferant, tamquam nihil atrox immineret; doctoresque sapientiae, Coeranum Graeci, Musonium Tusci generis, constantiam opperiendae mortis pro incerta et trepida uita suassisse. repertus est certe per medium diei nudus exercitando corpori. talem eum centurio trucidauit coram Pelagone spadone, quem Nero centurioni et manipulo, quasi satellitibus ministrum regium, praeposuerat. captum interfecti relatum; cuius adspectu (ipsa principis uerba referam) "cur," inquit, "Nero ---" et posito metu nuptias Poppaeae ob eius modi terrores dilatas maturare parat Octauiamque coniugem amoliri, quamuis modeste ageret, nomine patris et studiis populi grauem. sed ad senatum litteras misit de caede Sullae Plautique haud confessus, uerum utriusque turbidum ingenium esse, et sibi incolumitatem rei publicae magna cura haberi. decretae eo nomine supplicationes, utque Sulla et Plautus senatu mouerentur, grauioribus iam ludibriis quam malis. [14,60] Igitur accepto patrum consulto, postquam cuncta scelerum suorum pro egregiis accipi uidet, exturbat Octauiam, sterilem dictitans; exim Poppaeae coniungitur. ea diu paelex et adulteri Neronis, mox mariti potens, quendam ex ministris Octauiae impulit seruilem ei amorem obicere. destinaturque reus cognomento Eucaerus, natione Alexandrinus, canere per tibias doctus. actae ob id de ancillis quaestiones, et ui tormentorum uictis quibusdam, ut falsa adnuerent, plures perstitere sanctitatem dominae tueri; ex quibus una instanti Tigellino castiora esse muliebria Octauiae respondit quam os eius. mouetur tamen primo ciuilis discidii specie domumque Burri, praedia Plauti infausta dona accipit; mox in Campania{m} pulsa est addita militari custodia. inde crebri questus nec occulti per uulgum, cui minor sapientia {et} ex mediocritate fortunae pauciora pericula sunt. his --- tamquam Nero paenitentia flagitii coniugem reuocarit Octauiam. [14,61] Exim laeti Capitolium scandunt deosque tandem uenerantur. effigies Poppaeae proruunt, Octauiae imagines gestant umeris, spargunt floribus foroque ac templis statuunt. itur etiam in principis laudes, repetitum {certamen} uenerantium. iamque et Palatium multitudine et clamoribus complebant, cum emissi militum globi uerberibus et intento ferro turbatos disiecere. mutataque quae per seditionem uerterant, et Poppaeae honos repositus est. quae semper odio, tum et metu atrox, ne aut uulgi acrior uis ingrueret aut Nero inclinatione populi mutaretur, prouoluta genibus eius: non eo loci res suas agi, ut de matrimonio certet, quamquam id sibi uita potius, sed uitam ipsam in extremum adductam a clientelis et seruitiis Octauiae, quae plebis sibi nomen indiderint, ea in pace ausi, quae uix bello euenirent. arma illa aduersus principem sumpta; ducem tantum defuisse, qui motis rebus facile reperiretur: omitteret modo Campaniam et in urbem ipsa pergeret, ad cuius nutum absentis tumultus cierentur. quod alioquin suum delictum? quam cuiusquam offensionem? an quia ueram progeniem penatibus Caesarum datura sit? malle populum Romanum tibicinis Aegyptii subolem imperatorio fastigio induci? denique, si id rebus conducat, libens quam coactus acciret dominam, uel consuleret securitati. iusta ultione et modicis remediis primos motus consedisse: at si desperent uxorem Neronis fore Octauiam, illi maritum daturos. [14,62] Varius sermo et ad metum atque iram adcommodatus terruit simul audientem at accendit. sed parum ualebat suspicio in seruo, et quaestionibus ancillarum elusa erat. ergo confessionem alicuius quaeri placet, cui rerum quoque nouarum crimen adfingeretur. et uisus idoneus maternae necis patrator Anicetus, classi apud Misenum, ut memoraui, praefectus, leui post admissum scelus gratia, dein grauiore odio, quia malorum facinorum ministri quasi exprobrantes adspiciuntur. igitur accitum eum Caesar operae prioris admonet: solum incolumitati principis aduersus insidiantem matrem subuenisse; locum haud minoris gratiae instare, si coniugem infensam depelleret. nec manu aut telo opus: fateretur Octauiae adulterium. occulta quidem ad praesens, sed magna ei praemia et secessus amoenos promittit, uel, si negauisset, necem intentat. ille, insita uaecordia et facilitate priorum flagitiorum, plura etiam quam iussum erat fingit fateturque apud amicos, quos uelut consilio adhibuerat princeps. tum in Sardiniam pellitur, ubi non inops exilium tolerauit et fato obiit. [14,63] At Nero praefectum in spem sociandae classis corruptum, et incusatae paulo ante sterilitatis oblitus, abactos partus conscientia libidinum, eaque sibi comperta edicto memorat insulaque Pandateria Octauiam claudit. non alia exul uisentium oculos maiore misericordia adfecit. meminerant adhuc quidam Agrippinae a Tiberio, recentior Iuliae memoria obuersabatur a Claudio pulsae; sed illis robur aetatis adfuerat; laeta aliqua uiderant et praesentem saeuitiam melioris olim fortunae recordatione adleuabant: huic primum nuptiarum dies loco funeris fuit, deductae in domum, in qua nihil nisi luctuosum haberet, erepto per uenenum patre et statim fratre; tum ancilla domina ualidior et Poppaea non nisi in perniciem uxoris nupta; postremo crimen omni exitio grauius. [14,64] Ac puella uicesimo aetatis anno inter centuriones et milites, praesagio malorum iam uita{e} exempta, nondum tamen morte adquiescebat. paucis dehinc interiectis diebus mori iubetur, cum iam uiduam se et tantum sororem testaretur communesque Germanicos et postremo Agrippinae nomen cieret, qua incolumi infelix quidem matrimonium, sed sine exitio pertulisset. restringitur uinclis uenaeque eius per omnes artus exsoluuntur; et quia pressus pauore sanguis tardius labebatur, praeferuidi balnei uapore enecatur. additurque atrocior saeuitia, quod caput amputatum latumque in urbem Poppaea uidit. dona ob haec templis decreta que{m} ad finem memorabimus? quicumque casus temporum illorum nobis uel aliis auctoribus noscent, praesumptum habeant, quotiens fugas et caedes iussit princeps, totiens grates deis actas, quaeque rerum secundarum olim, tum publicae cladis insignia fuisse. neque tamen silebimus, si quod senatus consultum adulatione nouum aut paenitentia postremum fuit. [14,65] Eodem anno libertorum potissimos ueneno interfecisse creditus, Doryphorum quasi aduersatum nuptiis Poppaeae, Pallantem, quod immensam pecuniam longa senecta detineret. Romanus secretis criminationibus incusauerat Senecam ut C- Pisonis socium, sed ualidius a Seneca eodem crimine perculsus est. unde Pisoni timor, et orta insidiarum in Neronem magna moles et improspera.