[12,1] Caede Messalinae conuulsa principis domus, orto apud libertos certamine, quis deligeret uxorem Claudio, caelibis uitae intoleranti et coniugum imperiis obnoxio. nec minore ambitu feminae exarserant: suam quaeque nobilitatem formam opes contendere ac digna tanto matrimonio ostentare. sed maxime ambigebatur inter Lolliam Paulinam M- Lollii consularis et Iuliam Agrippinam Germanico genitam: huic Pallas, illi Callistus fautores aderant; at Aelia Paetina e familia Tuberonum Narcisso fouebatur. ipse huc modo, modo illuc, ut quemque suadentium audierat, promptus, discordantis in consilium uocat ac promere sententiam et adicere rationes iubet. [12,2] Narcissus uetus matrimonium, filiam communem (nam Antonia ex Paetina erat), nihil in penatibus eius nouum disserebat, si sueta coniunx rediret, haudquaquam nouercalibus odiis uisura Britannicum, Octauiam, proxima suis pignora. Callistus improbatam longo discidio, ac si rursum adsumeretur, eo ipso superbam; longeque rectius Lolliam induci, quando nullos liberos genuisset, uacuam aemulatione et priuignis parentis loco futuram. at Pallas id maxime in Agrippina laudare quod Germanici nepotem secum traheret, dignum prorsus imperatoria fortuna: stirpem nobilem et familiae [12,3] Praeualuere haec adiuta Agrippinae inlecebris: ad eum per speciem necessitudinis crebro uentitando pellicit patruum ut praelata ceteris et nondum uxor potentia uxoria iam uteretur. nam ubi sui matrimonii certa fuit, struere maiora nuptiasque Domitii, quem ex Cn- Ahenobarbo genuerat, et Octauiae Caesaris filiae moliri; quod sine scelere perpetrari non poterat, quia L- Silano desponderat Octauiam Caesar iuuenemque et alia clarum insigni triumphalium et gladiatorii muneris magnificentia protulerat ad studia uulgi. sed nihil arduum uidebatur in animo principis, cui non iudicium, non odium erat nisi indita et iussa. [12,4] Igitur Vitellius, nomine censoris seruilis fallacias obtegens ingruentiumque dominationum prouisor, quo gratiam Agrippinae pararet, consiliis eius implicari, ferre crimina in Silanum, cuius sane decora et procax soror, Iunia Caluina, haud multum ante Vitellii nurus fuerat. hinc initium accusationis; fratrumque non incestum, sed incustoditum amorem ad infamiam traxit. et praebebat Caesar auris, accipiendis aduersus generum suspicionibus caritate filiae promptior. at Silanus insidiarum nescius ac forte eo anno praetor, repente per edictum Vitellii ordine senatorio mouetur, quamquam lecto pridem senatu lustroque condito. simul adfinitatem Claudius diremit, adactusque Silanus eiurare magistratum, et reliquus praeturae dies in Eprium Marcellum conlatus est. [12,5] C- Pompeio Q- Veranio consulibus pactum inter Claudium et Agrippinam matrimonium iam fama, iam amore inlicito firmabatur; necdum celebrare sollemnia nuptiarum audebant, nullo exemplo deductae in domum patrui fratris filiae: quin et incestum ac, si sperneretur, ne in malum publicum erumperet metuebatur. nec ante omissa cunctatio quam Vitellius suis artibus id perpetrandum sumpsit. percontatusque Caesarem an iussis populi, an auctoritati senatus cederet, ubi ille unum se ciuium et consensui imparem respondit, opperiri intra palatium iubet. ipse curiam ingreditur, summamque rem publicam agi obtestans ueniam dicendi ante alios exposcit orditurque: grauissimos principis labores, quis orbem terrae capessat, egere adminiculis ut domestica cura uacuus in commune consulat. quod porro honestius censoriae mentis leuamentum quam adsumere coniugem, prosperis dubiisque sociam, cui cogitationes intimas, cui paruos liberos tradat, non luxui aut uoluptatibus adsuefactus, sed qui prima ab iuuenta legibus obtemperauisset. [12,6] Postquam haec fauorabili oratione praemisit multaque patrum adsentatio sequebatur, capto rursus initio, quando maritandum principem cuncti suaderent, deligi oportere feminam nobilitate puerperiis sanctimonia insignem. nec diu anquirendum quin Agrippina claritudine generis anteiret: datum ab ea fecunditatis experimentum et congruere artes honestas. id uero egregium, quod prouisu deum uidua iungeretur principi sua tantum matrimonia experto. audiuisse a parentibus, uidisse ipsos abripi coniuges ad libita Caesarum: procul id a praesenti modestia. statueretur immo documentum, quo uxorem imperator acciperet. at enim noua nobis in fratrum filias coniugia: sed aliis gentibus sollemnia, neque lege ulla prohibita; et sobrinarum diu ignorata tempore addito percrebuisse. morem accommodari prout conducat, et fore hoc quoque in iis quae mox usurpentur. [12,7] Haud defuere qui certatim, si cunctaretur Caesar, ui acturos testificantes erumperent curia. conglobatur promisca multitudo populumque Romanum eadem orare clamitat. nec Claudius ultra expectato obuius apud forum praebet se gratantibus, senatumque ingressus decretum postulat quo iustae inter patruos fratrumque filias nuptiae etiam in posterum statuerentur. nec tamen repertus est nisi unus talis matrimonii cupitor, Alledius Seuerus eques Romanus, quem plerique Agrippinae gratia impulsum ferebant. uersa ex eo ciuitas et cuncta feminae oboediebant, non per lasciuiam, ut Messalina, rebus Romanis inludenti. adductum et quasi uirile seruitium: palam seueritas ac saepius superbia; nihil domi impudicum, nisi dominationi expediret. cupido auri immensa obtentum habebat, quasi subsidium regno pararetur. [12,8] Die nuptiarum Silanus mortem sibi consciuit, siue eo usque spem uitae produxerat, seu delecto die augendam ad inuidiam. Caluina soror eius Italia pulsa est. addidit Claudius sacra ex legibus Tulli regis piaculaque apud lucum Dianae per pontifices danda, inridentibus cunctis quod poenae procurationesque incesti id temporis exquirerentur. at Agrippina ne malis tantum facinoribus notesceret ueniam exilii pro Annaeo Seneca, simul praeturam impetrat, laetum in publicum rata ob claritudinem studiorum eius, utque Domitii pueritia tali magistro adolesceret et consiliis eiusdem ad spem dominationis uterentur, quia Seneca fidus in Agrippinam memoria beneficii et infensus Claudio dolore iniuriae credebatur. [12,9] Placitum dehinc non ultra cunctari, sed designatum consulem Mammium Pollionem ingentibus promissis inducunt sententiam expromere, qua oraretur Claudius despondere Octauiam Domitio, quod aetati utriusque non absurdum et maiora patefacturum erat. Pollio haud disparibus uerbis ac nuper Vitellius censet; despondeturque Octauia, ac super priorem necessitudinem sponsus iam et gener Domitius aequari Britannico studiis matris, arte eorum quis ob accusatam Messalinam ultio ex filio timebatur. [12,10] Per idem tempus legati Parthorum ad expetendum, ut rettuli, Meherdaten missi senatum ingrediuntur mandataque in hunc modum incipiunt: non se foederis ignaros nec defectione a familia Arsacidarum uenire, set filium Vononis, nepotem Pharaatis accersere aduersus dominationem Gotarzis nobilitati plebique iuxta intolerandam. iam fratres, iam propinquos, iam longius sitos caedibus exhaustos; adici coniuges grauidas, liberos paruos, dum socors domi, bellis infaustus ignauiam saeuitia tegat. ueterem sibi ac publice coeptam nobiscum amicitiam, et subueniendum sociis uirium aemulis cedentibusque per reuerentiam. ideo regum obsides liberos dari ut, si domestici imperii taedeat, sit regressus ad principem patresque, quorum moribus adsuefactus rex melior adscisceretur. [12,11] Vbi haec atque talia dissertauere, incipit orationem Caesar de fastigio Romano Parthorumque obsequiis, seque diuo Augusto adaequabat, petitum ab eo regem referens omissa Tiberii memoria, quamquam is quoque miserat. addidit praecepta (etenim aderat Meherdates), ut non dominationem et seruos, sed rectorem et ciuis cogitaret, clementiamque ac iustitiam, quanto ignota barbaris, tanto laetiora capesseret. hinc uersus ad legatos extollit laudibus alumnum urbis, spectatae ad id modestiae: ac tamen ferenda regum ingenia neque usui crebras mutationes. rem Romanam huc satietate gloriae prouectam ut externis quoque gentibus quietem uelit. datum posthac C- Cassio, qui Syriae praeerat, deducere iuuenem ripam ad Euphratis. [12,12] Ea tempestate Cassius ceteros praeminebat peritia legum: nam militares artes per otium ignotae, industriosque aut ignauos pax in aequo tenet. ac tamen quantum sine bello dabatur, reuocare priscum morem, exercitare legiones, cura prouisu perinde agere ac si hostis ingrueret: ita dignum maioribus suis et familia Cassia per illas quoque gentis celebrata. igitur excitis quorum de sententia petitus rex, positisque castris apud Zeugma, unde maxime peruius amnis, postquam inlustres Parthi rexque Arabum Acbarus aduenerat, monet Meherdaten barbarorum impetus acris cunctatione languescere aut in perfidiam mutari: ita urgeret coepta. quod spretum fraude Acbari, qui iuuenem ignarum et summam fortunam in luxu ratum multos per dies attinuit apud oppidum Edessam. et uocante Carene promptasque res ostentante, si citi aduenissent, non comminus Mesopotamiam, sed flexu Armeniam petiuit, id temporis importunam, quia hiems occipiebat. [12,13] Exim niuibus et montibus fessi, postquam campos propinquabant, copiis Carenis adiunguntur, tramissoque amne Tigri permeant Adiabenos, quorum rex Izates societatem Meherdatis palam induerat, in Gotarzen per occulta et magis fida inclinabat. sed capta in transitu urbs Ninos, uetustissima sedes Assyriae, {et} castellum insigne fama, quod postremo inter Darium atque Alexandrum proelio Persarum illic opes conciderant. interea Gotarzes apud montem, cui nomen Sanbulos, uota dis loci suscipiebat, praecipua religione Herculis, qui tempore stato per quietem monet sacerdotes ut templum iuxta equos uenatui adornatos sistant. equi ubi pharetras telis onustas accepere, per saltus uagi nocte demum uacuis pharetris multo cum anhelitu redeunt. rursum deus, qua siluas pererrauerit, nocturno uisu demonstrat, reperiunturque fusae passim ferat. [12,14] Ceterum Gotarzes, nondum satis aucto exercitu, flumine Corma pro munimento uti, et quamquam per insectationes et nuntios ad proelium uocaretur, nectere moras, locos mutare et missis corruptoribus exuendam ad fidem hostis emercari. ex quis Izates Adiabeno, mox Acbarus Arabum cum exercitu abscedunt, leuitate gentili, et quia experimentis cognitum est barbaros malle Roma petere reges quam habere. at Meherdates ualidis auxiliis nudatus, ceterorum proditione suspecta, quod unum reliquum, rem in casum dare proelioque experiri statuit. nec detrectauit pugnam Gotarzes deminutis hostibus ferox; concursumque magna caede et ambiguo euentu, donec Carenem profligatis obuiis longius euectum integer a tergo globus circumueniret. tum omni spe perdita Meherdates, promissa Parracis paterni clientis secutus, dolo eius uincitur traditurque uictori. atque ille non propinquum neque Arsacis de gente, sed alienigenam et Romanum increpans, auribus decisis uiuere iubet, ostentui clementiae suae et in nos dehonestamento. dein Gotarzes morbo obiit, accitusque in regnum Vonones Medos tum praesidens. nulla huic prospera aut aduersa quis memoraretur: breui et inglorio imperio perfunctus est, resque Parthorum in filium eius Vologesen translatae. [12,15] At Mithridates Bosporanus amissis opibus uagus, postquam Didium ducem Romanum roburque exercitus abisse cognouerat, relictos in nouo regno Cotyn iuuenta rudem et paucas cohortium cum Iulio Aquila equite Romano, spretis utrisque concire nationes, inlicere perfugas; postremo exercitu coacto regem Dandaridarum exturbat imperioque eius potitur. quae ubi cognita et iam iamque Bosporum inuasurus habebatur, diffisi propriis uiribus Aquila et Cotys, quia Zorsines Siracorum rex hostilia resumpserat, externas et ipsi gratias quaesiuere missis legatis ad Eunonen qui Aorsorum genti praesidebat. nec fuit in arduo societas potentiam Romanam aduersus rebellem Mithridaten ostentantibus. igitur pepigere, equestribus proeliis Eunones certaret, obsidia urbium Romani capesserent. [12,16] Tunc composito agmine incedunt, cuius frontem et terga Aorsi, media cohortes et Bosporani tutabantur nostris in armis. sic pulsus hostis, uentumque Sozam, oppidum Dandaricae, quod desertum a Mithridate ob ambiguos popularium animos obtineri relicto ibi praesidio uisum. exim in Siracos pergunt, et transgressi amnem Pandam circumueniunt urbem Vspen, editam loco et moenibus ac fossis munitam, nisi quod moenia non saxo sed cratibus et uimentis ac media humo aduersum inrumpentis inualida erant; eductaeque altius turres facibus atque hastis turba bant obsessos. ac ni proelium nox diremisset, coepta patrataque expugnatio eundem intra diem foret. [12,17] Postero misere legatos, ueniam liberis corporibus orantis: seruitii decem milia offerebant. quod aspernati sunt uictores, quia trucidare deditos saeuum, tantam multitudinem custodia cingere arduum: belli potius iure caderent, datumque militibus qui scalis euaserant signum caedis. excidio Vspensium metus ceteris iniectus, nihil tutum ratis, cum arma, munimenta, impediti uel eminentes loci amnesque et urbes iuxta perrumperentur. igitur Zorsines, diu pensitato Mithridatisne rebus extremis an patrio regno consuleret, postquam praeualuit gentilis utilitas, datis obsidibus apud effigiem Caesaris procubuit, magna gloria exercitus Romani, quem incruentum et uictorem tridui itinere afuisse ab amne Tanai constitit. sed in regressu dispar fortuna fuit, quia nauium quasdam quae mari remeabant in litora Taurorum delatas circumuenere barbari, praefecto cohortis et plerisque auxiliarium interfectis. [12,18] Interea Mithridates nullo in armis subsidio consultat cuius misericordiam experiretur. frater Cotys, proditor olim, deinde hostis, metuebatur: Romanorum nemo id auctoritatis aderat ut promissa eius magni penderentur. ad Eunonen conuertit, propriis odiis {non} infensum et recens coniuncta nobiscum amicitia ualidum. igitur cultu uultuque quam maxime ad praesentem fortunam comparato regiam ingreditur genibusque eius prouolutus 'Mithridates' inquit 'terra marique Romanis per tot annos quaesitus sponte adsum: utere, ut uoles, prole magni Achaemenis, quod mihi solum hostes non abstulerunt.' [12,19] At Eunones claritudine uiri, mutatione rerum et prece haud degeneri permotus, adleuat supplicem laudatque quod gentem Aorsorum, quod suam dextram petendae ueniae delegerit. simul legatos litterasque ad Caesarem in hunc modum mittit: populi Romani imperatoribus, magnarum nationum regibus primam ex similitudine fortunae amicitiam, sibi et Claudio etiam communionem uictoriae esse. bellorum egregios finis quoties ignoscendo transigatur: sic Zorsini uicto nihil ereptum. pro Mithridate, quando grauius mereretur, non potentiam neque regnum precari, sed ne triumpharetur neue poenas capite expenderet. [12,20] At Claudius, quamquam nobilitatibus externis mitis, dubitauit tamen accipere captiuum pacto salutis an repetere armis rectius foret. hinc dolor iniuriarum et libido uindictae adigebat: sed disserebatur contra suscipi bellum auio itinere, importuoso mari; ad hoc reges ferocis, uagos populos, solum frugum egenum, taedium ex mora, pericula ex properantis, modicam uictoribus laudem ac multum infamiae, si pellerentur. quin adriperet et seruaret exulem, cui inopi quanto longiorem uitam, tanto plus supplicii fore. his permotus scripsit Eunoni, meritum quidem nouissima exempla Mithridaten, nec sibi uim ad exequendum deese: uerum ita maioribus placitum, quanta peruicacia in hostem, tanta beneficentia aduersus supplices utendum; nam triumphos de populis regnisque integris adquiri. [12,21] Traditus posthac Mithridates uectusque Romam per Iunium Cilonem, procuratorem Ponti, ferocius quam pro fortuna disseruisse apud Caesarem ferebatur, elataque uox eius in uulgum hisce uerbis: 'non sum remissus ad te, sed reuersus: uel si non credis, dimitte et quaere.' uultu quoque interrito permansit, cum rostra iuxta custodibus circumdatus uisui populo praeberetur. consularia insignia Ciloni, Aquilae praetoria decernuntur. [12,22] Isdem consulibus atrox odii Agrippina ac Lolliae infensa, quod secum de matrimonio principis certauisset, molitur crimina et accusatorem qui obiceret Chaldaeos, magos interrogatumque Apollinis Clarii simulacrum super nuptiis imperatoris. exim Claudius inaudita rea multa de claritudine eius apud senatum praefatus, sorore L- Volusii genitam, maiorem ei patruum Cottam Messalinum esse, Memmio quondam Regulo nuptam (nam de G. Caesaris nuptiis consulto reticebat), addidit perniciosa in rem publicam consilia et materiem sceleri detrahendam: proin publicatis bonis cederet Italia. ita quinquagies sestertium ex opibus immensis exuli relictum. et Calpurnia inlustris femina peruertitur, quia formam eius laudauerat princeps, nulla libidine, sed fortuito sermone, unde ira Agrippinae citra ultima stetit. in Lolliam mittitur tribunus, a quo ad mortem adigeretur. damnatus et lege repetundarum Cadius Rufus accusantibus Bithynis. [12,23] Galliae Narbonensi ob egregiam in patres reuerentiam datum ut senatoribus eius prouinciae non exquisita principis sententia, iure quo Sicilia haberetur, res suas inuisere liceret. Ituraeique et Iudaei defunctis regibus Sohaemo atque Agrippa prouinciae Syriae additi. Salutis augurium quinque et septuaginta annis omissum repeti ac deinde continuari placitum. et pomerium urbis auxit Caesar, more prisco, quo iis qui protulere imperium etiam terminos urbis propagare datur. nec tamen duces Romani, quamquam magnis nationibus subactis, usurpauerant nisi L- Sulla et diuus Augustus. [12,24] Regum in eo ambitio uel gloria uarie uulgata: sed initium condendi, et quod pomerium Romulus posuerit, noscere haud absurdum reor. igitur a foro boario, ubi aereum tauri simulacrum aspicimus, quia id genus animalium aratro subditur, sulcus designandi oppidi coeptus ut magnam Herculis aram amplecteretur; inde certis spatiis interiecti lapides per ima montis Palatini ad aram Consi, mox curias ueteres, tum ad sacellum Larum, inde forum Romanum; forumque et Capitolium non a Romulo, sed a Tito Tatio additum urbi credidere. mox pro fortuna pomerium auctum. et quos tum Claudius terminos posuerit, facile cognitu et publicis actis perscriptum. [12,25] C- Antistio M- Suillio consulibus adoptio in Domitium auctoritate Pallantis festinatur, qui obstrictus Agrippinae ut conciliator nuptiarum et mox stupro eius inligatus, stimulabat Claudium consuleret rei publicae, Britannici pueritiam robore circumdaret: sic apud diuum Augustum, quamquam nepotibus subnixum, uiguisse priuignos; a Tiberio super propriam stirpem Germanicum adsumptum: se quoque accingeret iuuene partem curarum capessituro. his euictus triennio maiorem natu Domitium filio anteponit, habita apud senatum oratione eundem in quem a liberto acceperat modum. adnotabant periti nullam antehac adoptionem inter patricios Claudios reperiri, eosque ab Atto Clauso continuos durauisse. [12,26] Ceterum actae principi grates, quaesitiore in Domitium adulatione; rogataque lex qua in familiam Claudiam et nomen Neronis transiret. augetur et Agrippina cognomento Augustae. quibus patratis nemo adeo expers misericordiae fuit quem non Britannici fortuna maerore adficeret. desolatus paulatim etiam seruilibus ministeriis perintem pestiua nouercae officia in ludibrium uertebat, intellegens falsi. neque enim segnem ei fuisse indolem ferunt, siue uerum, seu periculis commendatus retinuit famam sine experimento. [12,27] Sed Agrippina quo uim suam sociis quoque nationibus ostentaret in oppidum Vbiorum, in quo genita erat, ueteranos coloniamque deduci impetrat, cui nomen inditum e uocabulo ipsius. ac forte acciderat ut eam gentem Rhenum transgressam auus Agrippa in fidem acciperet. Isdem temporibus in superiore Germania trepidatum aduentu Chattorum latrocinia agitantium. dein P. Pomponius legatus auxiliaris Vangionas ac Nemetas, addito equite alario, {immittit}, monitos ut anteirent populatores uel dilapsis improuisi circumfunderentur. et secuta consilium ducis industria militum, diuisique in duo agmina, qui laeuum iter petiuerant recens reuersos praedaque per luxum usos et somno grauis circumuenere. aucta laetitia quod quosdam e clade Variana quadragesimum post annum seruitio exemerant. [12,28] At qui dextris et propioribus compendiis ierant, obuio hosti et aciem auso plus cladis faciunt, et praeda famaque onusti ad montem Taunum reuertuntur, ubi Pomponius cum legionibus opperiebatur, si Chatti cupidine ulciscendi casum pugnae praeberent. illi metu ne hinc Romanus, inde Cherusci, cum quis aeternum discordant, circumgrederentur, legatos in urbem et obsides misere; decretusque Pomponio triumphalis honos, modica pars famae eius apud posteros in quis carminum gloria praecellit. [12,29] Per idem tempus Vannius Suebis a Druso Caesare impositus pellitur regno, prima imperii aetate clarus acceptusque popularibus, mox diuturnitate in superbiam mutans et odio accolarum, simul domesticis discordiis circumuentus. auctores fuere Vibilius Hermundurorum rex et Vangio ac Sido sorore Vannii geniti. nec Claudius, quamquam saepe oratus, arma certantibus barbaris interposuit, tutum Vannio perfugium promittens, si pelleretur; scripsitque Palpellio Histro, qui Pannoniam praesidebat, legionem ipsaque e prouincia lecta auxilia pro ripa componere, subsidio uictis et terrorem aduersus uictores, ne fortuna elati nostram quoque pacem turbarent. nam uis innumera, Lugii aliaeque gentes, aduentabant, fama ditis regni, quod Vannius triginta per annos praedationibus et uectigalibus auxerat. ipsi manus propria pedites, eques a Sarmatis Iazugibus erat, impar multitudini hostium, eoque castellis sese defensare bellumque ducere statuerat. [12,30] Sed Iazuges obsidionis impatientes et proximos per campos uagi necessitudinem pugnae attulere, quia Lugius Hermundurusque illic ingruerant. igitur degressus castellis Vannius funditur proelio, quamquam rebus aduersis laudatus quod et pugnam manu capessiit et corpore aduerso uulnera excepit. ceterum ad classem in Danuuio opperientem perfugit; secuti mox clientes et acceptis agris in Pannonia locati sunt. regnum Vangio ac Sido inter se partiuere, egregia aduersus nos fide, subiectis, suone an seruitii ingenio, dum adipiscerentur dominationes, multa caritate, et maiore odio, postquam adepti sunt. [12,31] At in Britannia P. Ostorium pro praetore turbidae res excepere, effusis in agrum sociorum hostibus eo uiolentius quod nouum ducem exercitu ignoto et coepta hieme iturum obuiam non rebantur. ille gnarus primis euentibus metum aut fiduciam gigni, citas cohortis rapit et caesis qui restiterant, disiectos consectatus, ne rursus conglobarentur infensaque et infida pax non duci, non militi requiem permitteret, detrahere arma suspectis cunctaque castris Auonam {inter} et Sabrinam fluuios cohibere parat. quod primi Iceni abnuere, ualida gens nec proeliis contusi, quia socie tatem nostram uolentes accesserant. hisque auctoribus circumiectae nationes locum pugnae delegere saeptum agresti aggere et aditu angusto, ne peruius equiti foret. ea munimenta dux Romanus, quamquam sine robore legionum socialis copias ducebat, perrumpere adgreditur et distributis cohortibus turmas quoque peditum ad munia accingit. tunc dato signo perfringunt aggerem suisque claustris impeditos turbant. atque illi conscientia rebellionis et obsaeptis effugiis multa et clara facinora fecere: qua pugna filius legati M- Ostorius seruati ciuis decus meruit. [12,32] Ceterum clade Icenorum compositi qui bellum inter et pacem dubitabant, et ductus in Decangos exercitus. uastati agri, praedae passim actae, non ausis aciem hostibus, uel si ex occulto carpere agmen temptarent, punito dolo. iamque uentum haud procul mari, quod Hiberniam insulam aspectat, cum ortae apud Brigantas discordiae retraxere ducem, destinationis certum, ne noua moliretur nisi prioribus firmatis. et Brigantes quidem, paucis qui arma coeptabant interfectis, in reliquos data uenia, resedere: Silurum gens non atrocitate, non clementia mutabatur, quin bellum exerceret castrisque legionum premenda foret. id quo promptius ueniret, colonia Camulodunum ualida ueteranorum manu deducitur in agros captiuos, subsidium aduersus rebellis et imbuendis sociis ad officia legum. [12,33] Itum inde in Siluras, super propriam ferociam Carataci uiribus confisos, quem multa ambigua, multa prospera extulerant ut certeros Britannorum imperatores praemineret. sed tum astu locorum fraude prior, ui militum inferior, transfert bellum in Ordouicas, additisque qui pacem nostram metuebant, nouissimum casum experitur, sumpto ad proelium loco, ut aditus abscessus, cuncta nobis importuna et suis in melius essent, hinc montibus arduis, et si qua clementer accedi poterant, in modum ualli saxa praestruit: et praefluebat amnis uado incerto, cateruaeque armatorum pro munimentis constiterant. [12,34] Ad hoc gentium ductores circumire hortari, firmare animos minuendo metu, accendenda spe aliisque belli incitamentis: enimuero Caratacus huc illuc uolitans illum diem, illam aciem testabatur aut reciperandae libertatis aut seruitutis aeternae initium fore; uocabatque nomina maiorum, qui dictatorem Caesarem pepulissent, quorum uirtute uacui a securibus et tributis intemerata coniugum et liberorum corpora retinerent. haec atque talia dicenti adstrepere uulgus, gentili quisque religione obstringi, non telis, non uulneribus cessuros. [12,35] Obstupefecit ea alacritas ducem Romanum; simul obiectus amnis, additum uallum, imminentia iuga, nihil nisi atrox et propugnatoribus frequens terrebat. sed miles proelium poscere, cuncta uurtute expugnabilia clamitare; praefectique {et} tribuni paria disserentes ardorem exercitus intendebant. tum Ostorius, circumspectis quae impenetrabilia quaeque peruia, ducit infensos amnemque haud difficulter euadit. ubi uentum ad aggerem, dum missilibus certabatur, plus uulnerum in nos et pleraeque caedes oriebantur: postquam facta testudine rudes et informes saxorum compages distractae parque comminus acies, decedere barbari in iuga montium. sed eo quoque inrupere ferentarius grauisque miles, illi telis adsultantes, hi conferto gradu, turbatis contra Britannorum ordinibus, apud quos nulla loricarum galearumue tegmina; et si auxiliaribus resisterent, gladiis ac pilis legionariorum, si huc uerterent, spathis et hastis auxiliarium sternebantur. clara ea uictoria fuit, captaque uxor et filia Carataci fratresque in deditionem accepti. [12,36] Ipse, ut ferme intuta sunt aduersa, cum fidem Cartimanduae reginae Brigantum petiuisset, uinctus ac uictoribus traditus est, nono post anno quam bellum in Britannia coeptum. unde fama eius euecta insulas et proximas prouincias peruagata per Italiam quoque celebrabatur, auebantque uisere, quis ille tot per annos opes nostras spreuisset. ne Romae quidem ignobile Carataci nomen erat; et Caesar dum suum decus extollit, addidit gloriam uicto. uocatus quippe ut ad insigne spectaclum populus: stetere in armis praetoriae cohortes campo qui castra praeiacet. tunc incedentibus regiis clientulis phalerae torques quaeque bellis externis quaesiuerat traducta, mox fratres et coniunx et filia, postremo ipse ostentatus. ceterorum preces degeneres fuere ex metu: at non Caratacus aut uultu demisso aut uerbis misericordiam requirens, ubi tribunali adstitit, in hunc modum locutus est. [12,37] 'Si quanta nobilitas et fortuna mihi fuit, tanta rerum prosperarum moderatio fuisset, amicus potius in hanc urbem quam captus uenissem, neque dedignatus esses claris maioribus ortum, plurimis gentibus imperitantem foedere {in} pacem accipere. praesens sors mea ut mihi informis, sic tibi magnifica est. habui equos uiros, arma opes: quid mirum si haec inuitus amisi? nam si uos omnibus imperitare uultis, sequitur ut omnes seruitutem accipiant? si statim deditus traderet, neque mea fortuna neque tua gloria inclaruisset; et supplicium mei obliuio sequeretur: at si incolumem seruaueris, aeternum exemplar clementiae ero.' ad ea Caesar ueniam ipsique et coniugi et fratribus tribuit. atque illi uinclis absoluti Agrippinam quoque, haud procul alio suggestu conspicuam, isdem quibus principem laudibus gratibusque uenerati sunt. nouum sane et moribus ueterum insolitum, feminam signis Romanis praesidere: ipsa semet parti a maioribus suis imperii sociam ferebat. [12,38] Vocati posthac patres multa et magnifica super captiuitate Carataci disseruere, neque minus id clarum quam quod Syphacem P. Scipio, Persen L- Paulus, et si qui alii uinctos reges populo Romano ostendere. censentur Ostorio triumphi insignia, prosperis ad id rebus eius, mox ambiguis, siue amoto Carataco, quasi debellatum foret, minus intenta apud nos militia fuit, siue hostes miseratione tanti regis acrius ad ultionem exarsere. praefectum castrorum et legionarias cohortis extruendis apud Siluras praesidiis relictas circumfundunt. ac ni cito nuntiis ex castellis proxi mis subuentum foret copiarum obsidio occidione obcubuissent: praefectus tamen et octo centuriones ac promptissimus quisque e manipulis cecidere. nec multo post pabulantis nostros missasque ad subsidium turmas profligant. [12,39] Tum Ostorius cohortis expeditas opposuit; nec ideo fugam sistebat, ni legiones proelium excepissent: earum robore aequata pugna, dein nobis pro meliore fuit. effugere hostes tenui damno, quia inclinabat dies. crebra hinc proelia et saepius in modum latrocinii per saltus per paludes, ut cuique sors aut uirtus, temere prouiso, ob iram ob praedam, iussu et aliquando ignaris ducibus. ac praecipua Silurum peruicacia, quos accendebat uulgata imperatoris Romani uox, ut quondam Sugambri excisi aut in Gallias traiecti forent, ita Silurum nomen penitus extinguendum. igitur duas auxiliaris cohortis auaritia praefectorum incautius populantis intercepere; spoliaque et captiuos largiendo ceteras quoque nationes ad defectionem trahebant, cum taedio curarum fessus Ostorius concessit uita, laetis hostibus, tamquam ducem haud spernendum etsi non proelium, at certe bellum absumpsisset. [12,40] At Caesar cognita morte legati, ne prouincia sine rectore foret, A. Didium suffecit. is propere uectus non tamen integras res inuenit, aduersa interim legionis pugna, cui Manlius Valens praeerat; auctaque et apud hostis eius rei fama, quo uenientem ducem exterrerrent, atque illo augente audita, ut maior laus compositis et, si durauissent, uenia iustior tribueretur. Silures id quoque damnum intulerant lateque persultabant, donec adcursu Didii pellerentur. sed post captum Caratacum praecipuus scientia rei militaris Venutius, e Brigantum ciuitate, ut supra memoraui, fidusque diu et Romanis armis defensus, cum Cartimanduam reginam matrimonio teneret; mox orto discidio et statim bello etiam aduersus nos hostilia induerat, sed primo tantum inter ipsos certabatur, callidisque Cartimandua artibus fratrem ac propinquos Venutii intercepit. inde accensi hostes, stimulante ignominia, ne feminae imperio subderentur, ualida et lecta armis iuuentus regnum eius inuadunt. quod nobis praeuisum, et missae auxilio cohortes acre proelium fecere, cuius initio ambiguo finis laetior fuit. neque dispari euentu pugnatum a legione, cui Caesius Nasica praeerat; nam Didius senectute grauis et multa copia honorum per ministros agere et arcere hostem satis habebat. haec, quamquam a duobus pro praetoribus pluris per annos gesta, coniunxi ne diuisa haud perinde ad memoriam sui ualerent: ad temporum ordinem redeo. [12,41] Ti. Claudio quintum Seruio Cornelio Orfito consulibus uirilis toga Neroni maturata quo capessendae rei publicae habilis uideretur. et Caesar adulationibus senatus libens cessit ut uicesimo aetatis anno consulatum Nero iniret atque interim designatus proconsulare imperium extra urbem haberet ac princeps iuuentutis appellaretur. additum nomine eius donatiuum militi, congiarium plebei. et ludicro dircensium, quod adquirendis uulgi studiis edebatur, Britannicus in praetexta, Nero triumphali ueste trauecti sunt: spectaret populus hunc decore imperatorio, illum puerili habitu, ac perinde fortunam utriusque praesumeret. simul qui centurionum tribunorumque sortem Britannici miserabantur, remoti fictis causis et alii per speciem honoris; etiam libertorum si quis incorrupta fide, depellitur tali occasione. obuii inter se Nero Britannicum nomine, ille Domitium salutauere. quod ut discordiae initium Agrippina multo questu ad maritum defert: sperni quippe adoptionem, quaeque censuerint patres, iusserit populus, intra penatis abrogari; ac nisi prauitas tam infensa docentium arceatur, eruptura in publicam perniciem. commotus his quasi criminibus optimum quemque educatorem filii exilio aut morte adficit datosque a nouerca custodiae eius imponit. [12,42] Nondum tamen summa moliri Agrippina audebat, ni praetoriarum cohortium cura exoluerentur Lusius Geta et Rufrius Crispinus, quos Messalinae memores et liberis eius deuinctos credebat. igitur distrahi cohortis ambitu duorum et, si ab uno regerentur, intentiorem fore disciplinam adseuerante uxore, transfertur regimen cohortium ad Burrum Afranium, egregiae militaris famae, gnarum tamen cuius sponte praeficeretur. suum quoque fastigium Agrippina extollere altius: carpento Capitolium ingredi, qui honos sacerdotibus et sacris antiquitus concessus ueneratio nem augebat feminae, quam imperatore genitam, sororem eius qui rerum potitus sit et coniugem et matrem fuisse, unicum ad hunc diem exemplum est. inter quae praecipuus propugnator eius Vitellius, ualidissima gratia, aetate extrema (adeo incertae sunt potentium res) accusatione corripitur, deferente Iunio Lupo senatore. is crimina maiestatis et cupidinem imperii obiectabat; praebuissetque auris Caesar, nisi Agrippinae minis magis quam precibus mutatus esset, ut accusatori aqua atque igni interdiceret. hactenus Vitellius uoluerat. [12,43] Multa eo anno prodigia euenere. insessum diris auibus Capitolium, crebris terrae motibus prorutae domus, ac dum latius metuitur, trepidatione uulgi inualidus quisque obtriti; frugum quoque egestas et orta ex eo fames in prodigium accipiebatur. nec occulti tantum questus, sed iura reddentem Claudium circumuasere clamoribus turbidis, pulsumque in extremam fori partem ui urgebant, donec militum globo infensos perrupit. quindecim dierum alimenta urbi, non amplius superfuisse constitit, magnaque deum benignitate et modestia hiemis rebus extremis subuentum. at hercule olim Italia legionibus longinquas in prouincias commeatus portabat, nec nunc infecunditate laboratur, sed Africam potius et Aegyptum exercemus, nauisbusque et casibus uita populi Romani permissa est. [12,44] Eodem anno bellum inter Armenios Hiberosque exortum Parthis quoque ac Romanis grauissimorum inter se motuum causa fuit. genti Parthorum Vologeses imperitabat, materna origine ex paelice Graeca, concessu fratrum regnum adeptus; Hiberos Pharasmanes uetusta possesione, Armenios frater eius Mithridates obtinebat opibus nostris. erat Pharasmanis filius nomine Radamistus, decora proceritate, ui corporis insignis et patrias artis edoctus, claraque inter accolas fama. is modicum Hiberiae regnum senecta patris detineri ferocius crebriusque iactabat quam ut cupidinem occultaret. igitur Pharasmanes iuuenem potentiae promptum et studio popularium accinctum, uergentibus iam annis suis metuens, aliam ad spem trahere et Armeniam ostentare, pulsis Parthis datam Mithridati a semet memorando: sed uim differendam et potiorem dolum quo incautum opprimerent. ita Radamistus simulata aduersus patrem discordia tamquam nouercae odiis impar pergit ad patruum, multaque ab eo comitate in speciem liberum cultus primores Armeniorum ad res nouas inlicit, ignaro et ornante insuper Mithridate. [12,45] Reconciliationis specie adsumpta regressusque ad patrem, quae fraude confici potuerint, prompta nuntiat, cetera armis exequenda. interim Pharasmanes belli causas confingit: proelianti sibi aduersus regem Albanorum et Romanos auxilio uocanti fratrem aduersatum, eamque iniuriam excidio ipsius ultum iturum; simul magnas copias filio tradidit. ille inruptione subita territum exutumque campis Mithridaten compulit in castellum Gorneas, tutum loco ac praesidio militum, quis Caelius Pollio praefectus, centurio Casperius praeerat. nihil tam ignarum barbaris quam machinamenta et astus oppugnationum: at nobis ea pars militiae maxime gnara est. ita Radamistus frustra uel cum damno temptatis munitionibus obssidium incipit; et cum uis neglegeretur, auaritiam praefecti emercatur, obtestante Casperio, ne socius rex, ne Armenia donum populi Romani scelere et pecunia uerterentur. postremo quia multitudinem hostium Pollio, iussa patris Radamistus obtendebant, pactus indutias abscedit, ut, nisi Pharasmanen bello absterruisset, Vmmidium Quadratum praesidem Syriae doceret quo in statu Armenia foret. [12,46] Digressu centurionis uelut custode exolutus praefectus hortari Mithridaten ad sanciendum foedus, coniunctionem fratrum ac priorem aetate Pharasmanen et cetera necessitudinum nomina referens, quod filiam eius in matrimonio haberet, quod ipse Radamisto socer esset: non abnuere pacem Hiberos, quamquam in tempore ualidiores; et satis cognitam Armeniorum perfidiam, nec aliud subsidii quam castellum commeatu egenum: ne dubia tentare armis quam incruentas condiciones mallet. cunctante ad ea Mithridate et suspectis praefecti consiliis, quod paelicem regiam polluerat inque omnem libidinem uenalis habebatur, Casperius interim ad Pharasmanen peruadit, utque Hiberi obsidio decedant expostulat. ille propalam incerta et saepius molliora respondens, secretis nuntiis monet Radamistum obpugnationem quoquo modo celerare. augetur flagitii merces, et Pollio occulta corruptione impellit milites ut pacem flagitarent seque praesidium omissuros minitarentur. qua necessitate Mithridates diem locumque foederi accepit castelloque egreditur. [12,47] Ac primo Radamistus in amplexus eius effusus simulare obsequium, socerum ac parentem appellare; adicit ius iurandum, non ferro, non ferro, non ueneno uim adlaturum; simul in lucum propinquum trahit, prouisum illic sacrificii paratum dictitans, ut diis testibus pax firmaretur. mos est regibus, quoties in societatem coeant, implicare dextras pollicesque inter se uincire nodoque praestringere: mox ubi sanguis in artus {se} extremos suffuderit, leui ictu cruorem eliciunt atque inuicem lambunt. id foedus arcanum habetur quasi mutuo cruore sacratum. sed tunc qui ea uincla admouebat, decidisse simulans genua Mithridatis inuadit ipsumque prosternit; simulque concursu plurium iniciuntur catenae. ac compede, quod dedecorum barbaris, trahebatur; mox quia uulgus duro imperio habitum, probra ac uerbera intentabat. et erant contra qui tantam fortunae commutationem miserarentur; secutaque cum paruis liberis coniunx cuncta lamentatione complebat. diuersis et contectis uehiculis abduntur, dum Pharasmanis iussa exquirerentur. illi cupido regni fratre et filia potior animusque sceleribus paratus; uisui tamen consuluit, ne coram interficeret. et Radamistus, quasi iuris iurandi memor, non ferrum, non uenenum in sororem et patruum expromit, sed proiectos in humum et ueste multa grauique opertos necat. filii quoque Mithridatis quod caedibus parentum inlacrimauerant trucidati sunt. [12,48] At Quadratus cognoscens proditum Mithridaten et regnum ab interfectoribus obtineri, uocat consilium, docet acta et an ulcisceretur consultat. paucis decus publicum curae, plures tuta disserunt: omne scelus externum cum laetitia habendum; semina etiam odiorum iacienda, ut saepe principes Romani eandem Armeniam specie largitionis turbandis barbarorum animis praebuerint: poteretur Radamistus male partis, dum inuisus infamis, quando id magis ex usu quam si cum gloria adeptus foret. in hanc sententiam itum. ne tamen adnuisse facinori uiderentur et diuersa Caesar iuberet, missi ad Pharasmanen nuntii ut abscederet a finibus Armeniis filiumque abstraheret. [12,49] Erat Cappadociae procurator Iulius Paelignus, ignauia animi et deridiculo corporis iuxta despiciendus, sed Claudio perquam familiaris, cum priuatus olim conuersatione scurrarum iners otium oblectaret. is Paelignus auxiliis prouincialium contractis tamquam reciperaturus Armeniam, dum socios magis quam hostis praedatur, abscessu suorum et incursantibus barbaris praesidii egens ad Radamistum uenit; donisque eius euictus ultro regium insigne sumere cohortatur sumentique adest auctor et satelles. quod ubi turpi fama diuulgatum, ne ceteri quoque ex Paeligno coniectarentur, Heluidius Priscus legatus cum legione mittitur rebus turbidis pro tempore ut consuleret. igitur propere montem Taurum transgressus moderatione plura quam ui composuerat, cum rediret in Syriam iubetur ne initium belli aduersus Parthos existeret. [12,50] Nam Vologeses casum inuadendae Armeniae obuenisse ratus, quam a maioribus suis possessam externus rex flagitio obtineret, contrahit copias fratremque Tiridaten deducere in regnum parat, ne qua pars domus sine imperio ageret. incessu Parthorum sine acie pulsi Hiberi, urbesque Armeniorum Artaxata et Tigranocerta iugum accepere. deinde atrox hiems et parum prouisi commeatus et orta ex utroque tabes perpellunt Vologesen omittere praesentia. uacuamque rursus Armeniam Radamistus inuasit, truculentior quam antea, tamquam aduersus defectores et in tempore rebellaturos. atque illi quamuis seruitio sueti patientiam abrumpunt armisque regiam circumueniunt. [12,51] Nec aliud Radamisto subsidium fuit quam pernicitas equorum, quis seque et coniugem abstulit. sed coniunx grauida primam utcumque fugam ob metum hostilem et mariti caritatem tolerauit; post festinatione continua, ubi quati uterus et uiscera uibrantur, orare ut morte honesta contumeliis captiuitatis eximeretur. ille primo amplecti adleuare adhortari, modo uirtutem admirans, modo timore aeger ne quis relicta poteretur. postremo uiolentia amoris et facinorum non rudis destringit acinacen uulneratamque ripam ad Araxis trahit, flumini tradit ut corpus etiam auferretur: ipse praeceps Hiberos ad patrium regnum peruadit. interim Zenobiam (id mulieri nomen) placida in eluuie spirantem ac uitae manifestam aduertere pastores, et dignitate formae haud degenerem reputantes obligant uulnus, agrestia medicamina adhibent cognitoque nomine et casu in urbem Artaxata ferunt; unde publica cura deducta ad Tiridaten comiterque excepta cultu regio habita est. [12,52] Fausto Sulla Saluio Othone consulibus Furius Scribonianus in exilium agitur, quasi finem principis per Chaldaeos scrutaretur. adnectebatur crimini Vibia mater eius, ut casus prioris (nam relegata erat) impatiens. pater Scriboniani Camillus arma per Dalmatiam mouerat; idque ad clementiam trahebat Caesar, quod stirpem hostilem iterum conseruaret. neque tamen exuli longa posthac uita fuit: morte fortuita an per uenenum extinctus esset, ut quisque credidit, uulgauere. de mathematicis Italia pellendis factum senatus consultum atrox et inritum. laudati dehinc oratione principis qui ob angustias familiaris ordine senatorio sponte cederent, motique qui remanendo impudentiam paupertati adicerent. [12,53] Inter quae refert ad patres de poena feminarum quae seruis coniungerentur; statuiturque ut ignaro domino ad id prolapsae in seruitute, sin consensisset, pro libertis haberentur. Pallanti, quem repertorem eius relationis ediderat Caesar, praetoria insignia et centies quinquagies sestertium censuit consul designatus Barea Soranus. additum a Scipione Cornelio grates publice agendas, quod regibus Arcadiae ortus ueterrimam nobilitatem usui publico postponeret seque inter ministros principis haberi sineret. adseuerauit Claudius contentum honore Pallantem intra priorem paupertatem subsistere. et fixum est {aere} publico senatus consultum quo libertinus sestertii ter milies possessor antiquae parsimoniae laudibus cumulabatur. [12,54] At non frater eius, cognomento Felix, pari moderatione agebat, iam pridem Iudaeae impositus et cuncta malefacta sibi impune ratus tanta potentia subnixo. sane praebuerant Iudaei speciem motus orta seditione, postquam --- congnita caede eius haud obtemperatum esset, manebat metus ne quis principum eadem imperitaret. atque interim Felix intempestiuis remediis delicta accendebat, aemulo ad deterrima Ventidio {Cumano}, cui pars prouinciae habebatur, ita diuisis ut huic Galilaeorum natio, Felici Samaritae parerent, discordes olim et tum contemptu regentium minus coercitis odiis. igitur raptare inter se, immittere latronum globos, componere insidias et aliquando proeliis congredi, spoliaque et praedas ad procuratores referre. hique primo laetari, mox gliscente pernicie cum arma militum interiecissent, caesi milites; arsissetque bello prouincia, ni Quadratus Syriae rector subuenisset. nec diu aduersus Iudaeos, qui in necem militum proruperant, dubitatum quin capite poenas luerent: Cumanus et Felix cunctationem adferebant, quia Claudius causis rebellionis auditis ius statuendi etiam de procuratoribus dederat. sed Quadratus Felicem inter iudices ostentauit, receptum in tribunal, quo studia accusantium deterrerentur; damnatusque flagitiorum quae duo deliquerant Cumanus, et quies prouinciae reddita. [12,55] Nec multo post agrestium Cilicum nationes, quibus Clitarum cognomentum, saepe et alias commotae, tunc Troxobore duce montis asperos castris cepere atque inde decursu in litora aut urbes uim cultoribus et oppidanis ac plerumque in mercatores et nauicularios audebant. obsessaque ciuitas Anemuriensis, et missi e Syria in subsidium equites cum praefecto Curtio Seuero turbantur, quod duri circum loci peditibusque ad pugnam idonei equestre proelium haud patiebantur. dein rex eius orae Antiochus blandimentis aduersum plebem, fraude in ducem cum barbarorum copias dissociasset, Troxobore paucisque primoribus interfectis ceteros clementia composuit. [12,56] Sub idem tempus inter lacum Fucinum amnemque Lirim perrupto monte, quo magnificentia operis a pluribus uiseretur, lacu in ipso nauale proelium adornatur, ut quondam Augustus structo trans Tiberim stagno, sed leuibus nauigiis et minore copia ediderat. Claudius triremis quadriremisque et undeuiginti hominum milia armauit, cincto ratibus ambitu, ne uaga effugia forent, ac tamen spatium amplexus ad uim remigii, gubernantium artes, impetus nauium et proelio solita. in ratibus praetoriarum cohortium manipuli turmaeque adstiterant, antepositis propugnaculis ex quis catapultae ballistaeque tenderentur. reliqua lacus classiarii tectis nauibus obtinebant. ripas et collis montiumque edita in modum theatri multitudo innumera compleuit, proximis e municipiis et alii urbe ex ipsa, uisendi cupidine aut officio in principem. ipse insigni paludamento neque procul Agrippina chlamyde aurata praesedere. pugnatum quamquam inter sontis fortium uirorum animo, ac post multum uulnerum occidioni exempti sunt. [12,57] Sed perfecto spectaculo apertum aquarum iter. incuria operis manifesta fuit, haud satis depressi ad lacus ima uel media. eoque tempore interiecto altius effossi specus, et contrahendae rursum multitudini gladiatorum spectaculum editur, inditis pontibus pedestrem ad pugnam. quin et conuiuium effluuio lacus adpositum magna formidine cunctos adfecit, quia uis aquarum prorumpens proxima trahebat, conuulsis ulterioribus aut fragore et sonitu exterritis. simul Agrippina trepidatione principis usa ministrum operis Narcissum incusat cupidinis ac praedarum. nec ille reticet, impotentiam muliebrem nimiasque spes eius arguens. [12,58] D. Iunio Q- Haterio consulibus sedecim annos natus Nero Octauiam Caesaris filiam in matrimonium accepit. utque studiis honestis {et} eloquentiae gloria enitesceret, causa Iliensium suscepta Romanum Troia demissum et Iuliae stirpis auctorem Aeneam aliaque haud procul fabulis uetera facunde executus perpetrat, ut Ilienses omni publico munere soluerentur. eodem oratore Bononiensi coloniae igni haustae subuentum centies sestertii largitione. reddita Rhodiis libertas, adempta saepe aut firmata, prout bellis externis meruerant aut domi seditione deliquerant; tributumque Apamensibus terrae motu conuulsis in quinquennium remissum. [12,59] At Claudius saeuissima quaeque promere adigebatur eiusdem Agrippinae artibus, quae Statilium Taurum opibus inlustrem hortis eius inhians peruertit accusante Tarquitio Prisco. legatus is Tauri Africam imperio proconsulari regentis, postquam reuenerant, pauca repetundarum crimina, ceterum magicas superstitiones obiectabat. nec ille diutius falsum accusatorem, indignas sordis perpessus uim uitae suae attulit ante sententiam senatus. Tarquitius tamen curia exactus est; quod patres odio delatoris contra ambitum Agrippinae peruicere. [12,60] Eodem anno saepius audita uox principis, parem uim rerum habendam a procuratoribus suis iudicatarum ac si ipse statuisset. ac ne fortuito prolapsus uideretur, senatus quoque consulto cautum plenius quam antea et uberius. nam diuus Augustus apud equestris qui Aegypto praesiderent lege agi decretaque eorum proinde haberi iusserat ac si magistratus Romani constituissent; mox alias per prouincias et in urbe pleraque concessa sunt quae olim a praetoribus noscebantur: Claudius omne ius tradidit, de quo toties seditione aut armis certatum, cum Semproniis rogationibus equester ordo in possessione iudiciorum locaretur, aut rursum Seruiliae leges senatui iudicia redderent, Mariusque et Sulla olim de eo uel praecipue bellarent. sed tunc ordinum diuersa studia, et quae uicerant publice ualebant. C- Oppius et Cornelius Balbus primi Caesaris opibus potuere condiciones pacis et arbitria belli tractare. Matios posthac et Vedios et cetera equitum Romanorum praeualida nomina referre nihil attinuerit, cum Claudius libertos quos rei familiari praefecerat sibique et legibus adaequauerit. [12,61] Rettulit dein de immunitate Cois tribuenda multaque super antiquitate eorum memorauit: Argiuos uel Coeum Latonae parentem uetustissimos insulae cultores; mox aduentu Aesculapii artem medendi inlatam maximeque inter posteros eius celebrem fuisse, nomina singulorum referens et quibus quisque aetatibus uiguissent. quin etiam dixit Xenophontem, cuius scientia ipse uteretur, eadem familia ortum, precibusque eius dandum ut omni tributo uacui in posterum Coi sacram et tantum dei ministram insulam colerent. neque dubium habetur multa eorundem in populum Romanum merita sociasque uictorias potuisse tradi: sed Claudius facilitate solita quod uni concesserat nullis extrinsecus adiumentis uelauit. [12,62] At Byzantii data dicendi copia, cum magnitudinem onerum apud senatum deprecarentur, cuncta repetiuere. orsi a foedere, quod nobiscum icerant, qua tempestate bellauimus aduersus regem Macedonum, cui ut degeneri Pseudophilippi uocabulum impositum, missas posthac copias in Antiochum Persen Aristonicum et piratico bello adiutum Antonium memorabant, quaeque Sullae aut Lucullo aut Pompeio obtulissent, mox recentia in Caesares merita, quando ea loca insiderent quae transmeantibus terra marique ducibus exercitibusque, simul uehendo commeatu opportuna forent. [12,63] Namque artissimo inter Europam Asiamque diuortio Byzantium in extrema Europa posuere Graeci, quibus Pythium Apollinem consulentibus, ubi conderent urbem, redditum oraculum est, quaererent sedem caecorum terris aduersam. ea ambage Chalcedonii monstrabantur, quod priores illuc aduecti, praeuisa locorum utilitate, peiora legissent. quippe Byzantium fertili solo, fecundo mari, quia uis piscium immensa Pontum erumpens et obliquis subter undas saxis exterrita omisso alterius litoris flexu hos ad portus defertur. unde primo quaestuosi et opulenti; post magnitudine onerum urgente finem aut modum orabant, adnitente principe, qui Thraecio Bosporanoque bello recens fessos iuuandosque rettulit. ita tributa in quinquennium remissa. [12,64] M- Asinio M'. Acilio consulibus mutationem rerum in deterius portendi cognitum est crebris prodigiis. signa ac tentoria militum igne caelesti arsere; fastigio Capitolii examen apium insedit; biformis hominum partus et suis fetum editum cui accipitrum ungues inessent. numerabatur inter ostenta deminutus omnium magistratuum numerus, quaestore, aedili, tribuno ac praetore et consule paucos intra mensis defunctis. sed in praecipuo pauore Agrippina, uocem Claudii, quam temulentus iecerat, fatale sibi ut coniugum flagitia ferret, dein puniret, metuens, agere et celerare statuit, perdita prius Domitia Lepida muliebribus causis, quia Lepida minore Antonia genita, auunculo Augusto, Agrippinae sobrina prior ac Gnaei mariti eius soror, parem sibi claritudinem credebat. nec forma aetas opes multum distabant; et utraque impudica, infamis, uiolenta, haud minus uitiis aemulabantur quam si qua ex fortuna prospera acceperant. enimuero certamen acerrimum, amita potius an mater apud Neronem praeualeret: nam Lepida blandimentis ac largitionibus iuuenilem animum deuinciebat, truci contra ac minaci Agrippina, quae filio dare imperium, tolerare imperitantem nequibat. [12,65] Ceterum obiecta sunt quod coniugem principis deuotionibus petiuisset quodque parum coercitis per Calabriam seruorum agminibus pacem Italiae turbaret. ob haec mors indicta, multum aduersante Narcisso, qui Agrippinam magis magisque suspectans prompsisse inter proximos ferebatur certam sibi perniciem, seu Britannicus rerum seu Nero poteretur; uerum ita de se meritum Caesarem, ut uitam usui eius impenderet. conuictam Messalinam et Silium; pares iterum accusandi causas esse, si Nero imperitaret; Britannico successore nullum principi metum: at nouercae insidiis domum omnem conuelli, maiore flagitio quam si impudicitiam prioris coniugis reticuisset. quamquam ne impudicitiam quidem nunc abesse Pallante adultero, ne quis ambigat decus pudorem corpus, cuncta regno uiliora habere. haec atque talia dictitans amplecti Britannicum, robur aetatis quam maturrimum precari, modo ad deos, modo ad ipsum tendere manus, adolesceret, patris inimicos depelleret, matris etiam interfectores ulcisceretur. [12,66] In tanta mole curarum ualetudine aduersa corripitur, refouendisque uiribus mollitia caeli et salubritate aquarum Sinuessam pergit. tum Agrippina, sceleris olim certa et oblatae occasionis propera nec ministrorum egens, de genere ueneni consultauit, ne repentino et praecipiti facinus proderetur; si lentum et tabidum delegisset, ne admotus supremis Claudius et dolo intellecto ad amorem filii rediret. exquisitum aliquid placebat, quod turbaret mentem et mortem differret. deligitur artifex talium uocabulo Locusta, nuper ueneficii damnata et diu inter instrumenta regni habita. eius mulieris ingenio paratum uirus, cuius minister e spadonibus fuit Halotus, inferre epulas et explorare gustu solitus. [12,67] Adeoque cuncta mox pernotuere ut temporum illorum scriptores prodiderint infusum delectabili boleto uenenum, nec uim medicaminis statim intellectam, socordiane an Claudii uinolentia; simul soluta aluus subuenisse uidebatur. igitur exterrita Agrippina et, quando ultima timebantur, spreta praesentium inuidia prouisam iam sibi Xenophontis medici conscientiam adhibet. ille tamquam nisus euomentis adiuuaret, pinnam rapido ueneno inlitam faucibus eius demisisse creditur, haud ignarus summa scelera incipi cum periculo, peragi cum praemio. [12,68] Vocabatur interim senatus uotaque pro incolumitate principis consules et sacerdotes nuncupabant, cum iam exanimis uestibus et fomentis obtegeretur, dum quae res forent firmando Neronis imperio componuntur. iam primum Agrippina, uelut dolore uicta et solacia conquirens, tenere amplexu Britannicum, ueram paterni oris effigiem appellare ac uariis artibus demorari ne cubiculo egrederetur. Antoniam quoque et Octauiam sorores eius attinuit, et cunctos aditus custodiis clauserat, crebroque uulgabat ire in melius ualetudinem principis, quo miles bona in spe ageret tempusque prosperum ex monitis Chaldaeorum aduentaret. [12,69] Tunc medio diei tertium ante Idus Octobris, fortibus palatii repente diductis, comitante Burro Nero egreditur ad cohortem, quae more militiae excubiis adest. ibi monente praefecto faustis uocibus exceptus inditur lecticae. dubitauisse quosdam ferunt, respectantis rogitantisque ubi Britannicus esset: mox nullo in diuersum auctore quae offerebantur secuti sunt. inlatusque castris Nero et congruentia tempori praefatus, promisso donatiuo ad exemplum paternae largitionis, imperator consalutatur. sententiam militum secuta patrum consulta, nec dubitatum est apud prouincias. caelestesque honores Claudio decernuntur et funeris sollemne perinde ac diuo Augusto celebratur, aemulante Agrippina proauiae Liuiae magnificentiam. testamentum tamen haud recitatum, ne antepositus filio priuignus iniuria et inuidia animos uulgi turbaret.