[0] Biographie d'Agricola. [1] (1) Clarorum uirorum facta moresque posteris tradere, antiquitus usitatum, ne nostris quidem temporibus quamquam incuriosa suorum aetas omisit, quotiens magna aliqua ac nobilis uirtus uicit ac supergressa est uitium paruis magnisque ciuitatibus commune, ignorantiam recti et inuidiam. (2) Sed apud priores ut agere digna memoratu pronum magisque in aperto erat, ita celeberrimus quisque ingenio ad prodendam uirtutis memoriam sine gratia aut ambitione bonae tantum conscientiae pretio ducebantur. (3) Ac plerique suam ipsi uitam narrare fiduciam potius morum quam adrogantiam arbitrati sunt, nec id Rutilio et Scauro citra fidem aut obtrectationi fuit: adeo uirtutes isdem temporibus optime aestimantur, quibus facillime gignuntur. (4) At nunc narraturo mihi uitam defuncti hominis uenia opus fuit, quam non petissem incusaturus: tam saeua et infesta uirtutibus tempora. [2] (1) Legimus, cum Aruleno Rustico Paetus Thrasea, Herennio Senecioni Priscus Heluidius laudati essent, capitale fuisse, neque in ipsos modo auctores, sed in libros quoque eorum saeuitum, delegato triumuiris ministerio ut monumenta clarissimorum ingeniorum in comitio ac foro urerentur. (2) Scilicet illo igne uocem populi Romani et libertatem senatus et conscientiam generis humani aboleri arbitrabantur, expulsis insuper sapientiae professoribus atque omni bona arte in exilium acta, ne quid usquam honestum occurreret. (3) Dedimus profecto grande patientiae documentum; et sicut uetus aetas uidit quid ultimum in libertate esset, ita nos quid in seruitute, adempto per inquisitiones etiam loquendi audiendique commercio. (4) Memoriam quoque ipsam cum uoce perdidissemus, si tam in nostra potestate esset obliuisci quam tacere. [3] (1) Nunc demum redit animus; et quamquam primo statim beatissimi saeculi ortu Nerua Caesar res olim dissociabilis miscuerit, principatum ac libertatem, augeatque cotidie felicitatem temporum Nerua Traianus, nec spem modo ac uotum securitas publica, sed ipsius uoti fiduciam ac robur adsumpserit, natura tamen infirmitatis humanae tardiora sunt remedia quam mala; et ut corpora nostra lente augescunt, cito extinguuntur, sic ingenia studiaque oppresseris facilius quam reuocaueris: subit quippe etiam ipsius inertiae dulcedo, et inuisa primo desidia postremo amatur. (2) Quid, si per quindecim annos, grande mortalis aeui spatium, multi fortuitis casibus, promptissimus quisque saeuitia principis interciderunt, pauci et, ut ita dixerim, non modo aliorum sed etiam nostri superstites sumus, exemptis e media uita tot annis, quibus iuuenes ad senectutem, senes prope ad ipsos exactae aetatis terminos per silentium uenimus? (3) Non tamen pigebit uel incondita ac rudi uoce memoriam prioris seruitutis ac testimonium praesentium bonorum composuisse. Hic interim liber honori Agricolae soceri mei destinatus, professione pietatis aut laudatus erit aut excusatus. [4] (1) Gnaeus Iulius Agricola, uetere et inlustri Foroiuliensium colonia ortus, utrumque auum procuratorem Caesarum habuit, quae equestris nobilitas est. (2) Pater illi Iulius Graecinus senatorii ordinis, studio eloquentiae sapientiaeque notis, iisque ipsis uirtutibus iram Gai Caesaris meritus: namque Marcum Silanum accusare iussus et, quia abnuerat, interfectus est. (3) Mater Iulia Procilla fuit, rarae castitatis. In huius sinu indulgentiaque educatus per omnem honestarum artium cultum pueritiam adulescentiamque transegit. (4) Arcebat eum ab inlecebris peccantium praeter ipsius bonam integramque naturam, quod statim paruulus sedem ac magistram studiorum Massiliam habuit, locum Graeca comitate et prouinciali parsimonia mixtum ac bene compositum. (5) Memoria teneo solitum ipsum narrare se prima in iuuenta studium philosophiae acrius, ultra quam concessum Romano ac senatori, hausisse, ni prudentia matris incensum ac flagrantem animum coercuisset. (6) Scilicet sublime et erectum ingenium pulchritudinem ac speciem magnae excelsaeque gloriae uehementius quam caute adpetebat. Mox mitigauit ratio et aetas, retinuitque, quod est difficillimum, ex sapientia modum. [5] (1) Prima castrorum rudimenta in Britannia Suetonio Paulino, diligenti ac moderato duci, adprobauit, electus quem contubernio aestimaret. (2) Nec Agricola licenter, more iuuenum qui militiam in lasciuiam uertunt, neque segniter ad uoluptates et commeatus titulum tribunatus et inscitiam rettulit: sed noscere prouinciam, nosci exercitui, discere a peritis, sequi optimos, nihil adpetere in iactationem, nihil ob formidinem recusare, simulque et anxius et intentus agere. (3) Non sane alias exercitatior magisque in ambiguo Britannia fuit: trucidati ueterani, incensae coloniae, intercepti exercitus; tum de salute, mox de uictoria certauere. (4) Quae cuncta etsi consiliis ductuque alterius agebantur, ac summa rerum et recuperatae prouinciae gloria in ducem cessit, artem et usum et stimulos addidere iuueni, intrauitque animum militaris gloriae cupido, ingrata temporibus quibus sinistra erga eminentis interpretatio nec minus periculum ex magna fama quam ex mala. [6] (1) Hinc ad capessendos magistratus in urbem degressus Domitiam Decidianam, splendidis natalibus ortam, sibi iunxit; idque matrimonium ad maiora nitenti decus ac robur fuit. Vixeruntque mira concordia, per mutuam caritatem et in uicem se anteponendo, nisi quod in bona uxore tanto maior laus, quanto in mala plus culpae est. (2) Sors quaesturae prouinciam Asiam, pro consule Saluium Titianum dedit, quorum neutro corruptus est, quamquam et prouincia diues ac parata peccantibus, et pro consule in omnem auiditatem pronus quantalibet facilitate redempturus esset mutuam dissimulationem mali. (3) Auctus est ibi filia, in subsidium simul ac solacium; nam filium ante sublatum breui amisit. (4) Mox inter quaesturam ac tribunatum plebis atque ipsum etiam tribunatus annum quiete et otio transiit, gnarus sub Nerone temporum, quibus inertia pro sapientia fuit. (5) Idem praeturae tenor et silentium; nec enim iurisdictio obuenerat. Ludos et inania honoris medio rationis atque abundantiae duxit, uti longe a luxuria ita famae propior. (6) Tum electus a Galba ad dona templorum recognoscenda diligentissima conquisitione effecit, ne cuius alterius sacrilegium res publica quam Neronis sensisset. [7] (1) Sequens annus graui uulnere animum domumque eius adflixit. (2) Nam classis Othoniana licenter uaga dum Intimilium (Liguriae pars est) hostiliter populatur, matrem Agricolae in praediis suis interfecit, praediaque ipsa et magnam patrimonii partem diripuit, quae causa caedis fuerat. (3) Igitur ad sollemnia pietatis profectus Agricola, nuntio adfectati a Vespasiano imperii deprehensus ac statim in partis transgressus est. (4) Initia principatus ac statum urbis Mucianus regebat, iuuene admodum Domitiano et ex paterna fortuna tantum licentiam usurpante. (5) Is missum ad dilectus agendos Agricolam integreque ac strenue uersatum uicesimae legioni tarde ad sacramentum transgressae praeposuit, ubi decessor seditiose agere narrabatur: quippe legatis quoque consularibus nimia ac formidolosa erat, nec legatus praetorius ad cohibendum potens, incertum suo an militum ingenio. (6) Ita successor simul et ultor electus rarissima moderatione maluit uideri inuenisse bonos quam fecisse. [8] (1) Praeerat tunc Britanniae Vettius Bolanus, placidius quam feroci prouincia dignum est; temperauit Agricola uim suam ardoremque compescuit, ne incresceret, peritus obsequi eruditusque utilia honestis miscere. (2) Breui deinde Britannia consularem Petilium Cerialem accepti. Habuerunt uirtutes spatium exemplorum, sed primo Cerialis labores modo et discrimina, mox et gloriam communicabat: saepe parti exercitus in experimentum, aliquando maioribus copiis ex euentu praefecit. (3) Nec Agricola umquam in suam famam gestis exultauit; ad auctorem ac ducem ut minister fortunam referebat. (4) Ita uirtute in obsequendo, uerecundia in praedicando extra inuidiam nec extra gloriam erat. [9] (1) Reuertentem ab legatione legionis diuus Vespasianus inter patricios adsciuit; ac deinde prouinciae Aquitaniae praeposuit, splendidae inprimis dignitatis administratione ac spe consulatus, cui destinarat. (2) Credunt plerique militaribus ingeniis subtilitatem deesse, quia castrensis iurisdictio secura et obtusior ac plura manu agens calliditatem fori non exerceat: (3) Agricola naturali prudentia, quamuis inter togatos, facile iusteque agebat. (4) Iam uero tempora curarum remissionumque diuisa: ubi conuentus ac iudicia poscerent, grauis intentus, seuerus et saepius misericors: ubi officio satis factum, nulla ultra potestatis persona: tristitiam et adrogantiam et auaritiam exuerat. (5) Nec illi, quod est rarissimum, aut facilitas auctoritatem aut seueritas amorem deminuit. Integritatem atque abstinentiam in tanto uiro referre iniuria uirtutum fuerit. (6) Ne famam quidem, cui saepe etiam boni indulgent, ostentanda uirtute aut per artem quaesiuit; procul ab aemulatione aduersus collegas, procul a contentione aduersus procuratores, et uincere inglorium et atteri sordidum arbitrabatur. (7) Minus triennium in ea legatione detentus ac statim ad spem consulatus reuocatus est, comitante opinione Britanniam ei prouinciam dari, nullis in hoc ipsius sermonibus, sed quia par uidebatur. (8) Haud semper errat fama; aliquando et eligit. (9) Consul egregiae tum spei filiam iuueni mihi despondit ac post consulatum collocauit, et statim Britaniae praepositus est, adiecto pontificatus sacerdotio. [10] (1) Britanniae situm populosque multis scriptoribus memoratos non in comparationem curae ingeniiue referam, sed quia tum primum perdomita est; ita quae priores nondum comperta eloquentia percoluere, rerum fide tradentur. (2) Britannia, insularum quas Romana notitia complectitur maxima, spatio ac caelo in orientem Germaniae, in occidentem Hispaniae obtenditur, Gallis in meridiem etiam inspicitur; septentrionalia eius, nullis contra terris, uasto atque aperto mari pulsantur. (3) Formam totius Britanniae Liuius ueterum, Fabius Rusticus recentium eloquentissimi auctores oblongae scutulae uel bipenni adsimulauere. (4) Et est ea facies citra Caledoniam, unde et in uniuersum fama [est]: transgressis inmensum et enorme spatium procurrentium extremo iam litore terrarum uelut in cuneum tenuatur. (5) Hanc oram nouissimi maris tunc primum Romana classis circumuecta insulam esse Britanniam adfirmauit, ac simul incognitas ad id tempus insulas, quas Orcadas uocant, inuenit domuitque. (6) Dispecta est et Thule, quia hactenus iussum, et hiems adpetebat. Sed mare pigrum et graue remigantibus perhibent ne uentis quidem perinde attolli, credo quod rariores terrae montesque, causa ac materia tempestatum, et profunda moles continui maris tardius impellitur. (7) Naturam Oceani atque aestus neque quaerere huius operis est, ac multi rettulere: unum addiderim, nusquam latius dominari mare, multum fluminum huc atque illuc ferre, nec litore tenus adcrescere aut resorberi, sed influere penitus atque ambire, et iugis etiam ac montibus inseri uelut in suo. [11] (1) Ceterum Britanniam qui mortales initio coluerint, indigenae an aduecti, ut inter barbaros, parum compertum. (2) Habitus corporum uarii atque ex eo argumenta. Namque rutilae Caledoniam habitantium comae, magni artus Germanicam originem adseuerant; Silurum colorati uultus, torti plerumque crines et posita contra Hispania Hiberos ueteres traiecisse easque sedes occupasse fidem faciunt; proximi Gallis et similes sunt, seu durante originis ui, seu procurrentibus in diuersa terris positio caeli corporibus habitum dedit. (3) In uniuersum tamen aestimanti Gallos uicinam insulam occupasse credibile est. (4) Eorum sacra deprehendas ac superstitionum persuasiones; sermo haud multum diuersus, in deposcendis periculis eadem audacia et, ubi aduenere, in detrectandis eadem formido. (5) Plus tamen ferociae Britanni praeferunt, ut quos nondum longa pax emollierit. Nam Gallos quoque in bellis floruisse accepimus; mox segnitia cum otio intrauit, amissa uirtute pariter ac libertate. (6) Quod Britannorum olim uictis euenit: ceteri manent quales Galli fuerunt. [12] (1) In pedite robur; quaedam nationes et curru proeliantur; honestior auriga, clientes propugnant. (2) Olim regibus parebant, nunc per principes factionibus et studiis trahuntur. (3) Nec aliud aduersus ualidissimas gentis pro nobis utilius quam quod in commune non consulunt. (4) Rarus duabus tribusue ciuitatibus ad propulsandum commune periculum conuentus: ita singuli pugnant, uniuersi uincuntur. (5) Caelum crebris imbribus ac nebulis foedum; asperitas frigorum abest. (6) Dierum spatia ultra nostri orbis mensuram; nox clara et extrema Britanniae parte breuis, ut finem atque initium lucis exiguo discrimine internoscas. (7) Quod si nubes non officiant, aspici per noctem solis fulgorem, nec occidere et exurgere, sed transire adfirmant. (8) Scilicet extrema et plana terrarum humili umbra non erigunt tenebras, infraque caelum et sidera nox cadit. (9) Solum praeter oleam uitemque et cetera calidioribus terris oriri sueta patiens frugum pecudumque fecundum: tarde mitescunt, cito proueniunt; eademque utriusque rei causa, multus umor terrarum caelique. (10) Fert Britannia aurum et argentum et alia metalla, pretium uictoriae. (11) Gignit et Oceanus margarita, sed subfusca ac liuentia. (12) Quidam artem abesse legentibus arbitrantur; nam in rubro mari uiua ac spirantia saxis auelli, in Britannia, prout expulsa sint, colligi: ego facilius crediderim naturam margaritis deesse quam nobis auaritiam. [13] (1) Ipsi Britanni dilectum ac tributa et iniuncta imperii munia impigre obeunt, si iniuriae absint: has aegre tolerant, iam domiti ut pareant, nondum ut seruiant. (2) Igitur primus omnium Romanorum diuus Iulius cum exercitu Britanniam ingressus, quamquam prospera pugna terruerit incolas ac litore potitus sit, potest uideri ostendisse posteris, non tradidisse. (3) Mox bella ciuilia et in rem publicam uersa principum arma, ac longa obliuio Britanniae etiam in pace: consilium id diuus Augustus uocabat, Tiberius praeceptum. (4) Agitasse Gaium Caesarem de intranda Britannia satis constat, ni uelox ingenio mobili paenitentiae, et ingentes aduersus Germaniam conatus frustra fuissent. (5) Diuus Claudius auctor iterati operis, transuectis legionibus auxiliisque et adsumpto in partem rerum Vespasiano, quod initium uenturae mox fortunae fuit: domitae gentes, capti reges et monstratus fatis Vespasianus. [14] (1) Consularium primus Aulus Plautius praepositus ac subinde Ostorius Scapula, uterque bello egregius: redactaque paulatim in formam prouinciae proxima pars Britanniae, addita insuper ueteranorum colonia. (2) Quaedam ciuitates Cogidumno regi donatae (is ad nostram usque memoriam fidissimus mansit), uetere ac iam pridem recepta populi Romani consuetudine, ut haberet instrumenta seruitutis et reges. (3) Mox Didius Gallus parta a prioribus continuit, paucis admodum castellis in ulteriora promotis, per quae fama aucti officii quaereretur. (4) Didium Veranius excepit, isque intra annum extinctus est. (5) Suetonius hinc Paulinus biennio prosperas res habuit, subactis nationibus firmatisque praesidiis; quorum fiducia Monam insulam ut uires rebellibus ministrantem adgressus terga occasioni patefecit. [15] (1) Namque absentia legati remoto metu Britanni agitare inter se mala seruitutis, conferre iniurias et interpretando accendere: nihil profici patientia nisi ut grauiora tamquam ex facili tolerantibus imperentur. (2) Singulos sibi olim reges fuisse, nunc binos imponi, e quibus legatus in sanguinem, procurator in bona saeuiret. Aeque discordiam praepositorum, aeque concordiam subiectis exitiosam. Alterius manus centuriones, alterius seruos uim et contumelias miscere. Nihil iam cupiditati, nihil libidini exceptum. (3) In proelio fortiorem esse qui spoliet: nunc ab ignauis plerumque et imbellibus eripi domos, abstrahi liberos, iniungi dilectus, tamquam mori tantum pro patria nescientibus. (4) Quantulum enim transisse militum, si sese Britanni numerent? sic Germanias excussisse iugum: et flumine, non Oceano defendi. (5) Sibi patriam coniuges parentes, illis auaritiam et luxuriam causas belli esse; recessuros, ut diuus Iulius recessisset, modo uirtutem maiorum suorum aemularentur; neue proelii unius aut alterius euentu pauescerent: plus impetus felicibus, maiorem constantiam penes miseros esse. (6) Iam Britannorum etiam deos misereri, qui Romanum ducem absentem, qui relegatum in alia insula exercitum detinerent; iam ipsos, quod difficillimum fuerit, deliberare. (7) Porro in eius modi consiliis periculosius esse deprehendi quam audere. [16] (1) His atque talibus in uicem instincti, Boudicca generis regii femina duce (neque enim sexum in imperiis discernunt) sumpsere uniuersi bellum; ac sparsos per castella milites consectati, expugnatis praesidiis ipsam coloniam inuasere ut sedem seruitutis, nec ullum in barbaris [ingeniis] saeuitiae genus omisit ira et uictoria. (2) Quod nisi Paulinus cognito prouinciae motu propere subuenisset, amissa Britannia foret; quam unius proelii fortuna ueteri patientiae restituit, tenentibus arma plerisque, quos conscientia defectionis et proprius ex legato timor agitabat, ne quamquam egregius cetera adroganter in deditos et ut suae cuiusque iniuriae ultor durius consuleret. (3) Missus igitur Petronius Turpilianus tamquam exorabilior et delictis hostium nouus eoque paenitentiae mitior, compositis prioribus nihil ultra ausus Trebellio Maximo prouinciam tradidit. (4) Trebellius segnior et nullis castorum experimentis, comitate quadam curandi prouinciam tenuit. (5) Didicere iam barbari quoque ignoscere uitiis blandientibus, et interuentus ciuilium armorum praebuit iustam segnitiae excusationem: sed discordia laboratum, cum adsuetus expeditionibus miles otio lasciuiret. (6) Trebellius, fuga ac latebris uitata exercitus ira, indecorus atque humilis precario mox praefuit, ac uelut pacta exercitus licentia, ducis salute, [et] seditio sine sanguine stetit. (7) Nec Vettius Bolanus, manentibus adhuc ciuilibus bellis, agitauit Britanniam disciplina: eadem inertia erga hostis, similis petulantia castrorum, nisi quod innocens Bolanus et nullis delictis inuisus caritatem parauerat loco auctoritatis. [17] (1) Sed ubi cum cetero orbe Vespasianus et Britanniam recuperauit, magni duces, egregii exercitus, minuta hostium spes. (2) Et terrorem statim intulit Petilius Cerialis, Brigantum ciuitatem, quae numerosissima prouinciae totius perhibetur, adgressus. (3) Multa proelia, et aliquando non incruenta; magnamque Brigantum partem aut uictoria amplexus est aut bello. (4) Et Cerialis quidem alterius successoris curam famamque obruisset: subiit sustinuitque molem Iulius Frontinus, uir magnus, quantum licebat, ualidamque et pugnacem Silurum gentem armis subegit, super uirtutem hostium locorum quoque difficultates eluctatus. [18] (1) Hunc Britanniae statum, has bellorum uices media iam aestate transgressus Agricola inuenit, cum et milites uelut omissa expeditione ad securitatem et hostes ad occasionem uerterentur. (2) Ordouicum ciuitas haud multo ante aduentum eius alam in finibus suis agentem prope uniuersam obtriuerat, eoque initio erecta prouincia. (3) Et quibus bellum uolentibus erat, probare exemplum ac recentis legati animum opperiri, cum Agricola, quamquam transuecta aestas, sparsi per prouinciam numeri, praesumpta apud militem illius anni quies, tarda et contraria bellum incohaturo, et plerisque custodiri suspecta potius uidebatur, ire obuiam discrimini statuit; contractisque legionum uexillis et modica auxiliorum manu, quia in aequum degredi Ordouices non audebant, ipse ante agmen, quo ceteris par animus simili periculo esset, erexit aciem. (4) Caesaque prope uniuersa gente, non ignarus instandum famae ac, prout prima cessissent, terrorem ceteris fore, Monam insulam, cuius possessione reuocatum Paulinum rebellione totius Britanniae supra memoraui, redigere in potestatem animo intendit. (5) Sed, ut in subitis consiliis, naues deerant: ratio et constantia ducis transuexit; depositis omnibus sarcinis lectissimos auxiliarium, quibus nota uada et patrius nandi usus, quo simul seque et arma et equos regunt, ita repente inmisit, ut obstupefacti hostes, qui classem, qui nauis, qui mare expectabant, nihil arduum aut inuictum crediderint sic ad bellum uenientibus. (6) Ita petita pace ac dedita insula clarus ac magnus haberi Agricola, quippe cui ingredienti prouinciam, quod tempus alii per ostentationem et officiorum ambitum transigunt, labor et periculum placuisset. (7) Nec Agricola prosperitate rerum in uanitatem usus, expeditionem aut uictoriam uocabat uictos continuisse; ne laureatis quidem gesta prosecutus est, sed ipsa dissimulatione famae famam auxit, aestimantibus quanta futuri spe tam magna tacuisset. [19] (1) Ceterum animorum prouinciae prudens, simulque doctus per aliena experimenta parum profici armis, si iniuriae sequerentur, causas bellorum statuit excidere. (2) A se suisque orsus primum domum suam coercuit, quod plerisque haud minus arduum est quam prouinciam regere. (3) Nihil per libertos seruosque publicae rei, non studiis priuatis nec ex commendatione aut precibus centurionem militesue adscire, sed optimum quemque fidissimum putare; omnia scire, non omnia exsequi; paruis peccatis ueniam, magnis seueritatem commodare; nec poena semper, sed saepius paenitentia contentus esse; officiis et administrationibus potius non peccaturos praeponere, quam damnare cum peccassent. (4) Frumenti et tributorum exactionem aequalitate munerum mollire, circumcisis quae in quaestum reperta ipso tributo grauius tolerabantur; namque per ludibrium adsidere clausis horreis et emere ultro frumenta ac luere pretio cogebantur. (5) Diuortia itinerum et longinquitas regionum indicebatur, ut ciuitates proximis hibernis in remota et auia deferrent, donec quod omnibus in promptu erat paucis lucrosum fieret. [20] (1) Haec primo statim anno comprimendo egregiam famam paci circumdedit, quae uel incuria uel intolerantia priorum haud minus quam bellum timebatur. (2) Sed ubi aestas aduenit, contracto exercitu multus in agmine, laudare modestiam, disiectos coercere; loca castris ipse capere, aestuaria ac siluas ipse praetemptare; et nihil interim apud hostis quietum pati, quo minus subitis excursibus popularetur; atque ubi satis terruerat, parcendo rursus inuitamenta pacis ostentare. (3) Quibus rebus multae ciuitates, quae in illum diem ex aequo egerant, datis obsidibus iram posuere et praesidiis castellisque circumdatae, et tanta ratione curaque, ut nulla ante Britanniae noua pars [pariter] inlacessita transierit. [21] (1) Sequens hiems saluberrimis consiliis absumpta; namque ut homines dispersi ac rudes eoque in bella faciles quieti et otio per uoluptates adsuescerent, hortari priuatim, adiuuare publice, ut templa fora domos extruerent, laudando promptos, castigando segnis: ita honoris aemulatio pro necessitate erat. (2) Iam uero principum filios liberalibus artibus erudire, et ingenia Britannorum studiis Gallorum anteferre, ut qui modo linguam Romanam abnuebant, eloquentiam concupiscerent. (3) Inde etiam habitus nostri honor et frequens toga; paulatimque discessum ad delenimenta uitiorum, porticus et balinea et conuiuiorum elegantiam; idque apud imperitos humanitas uocabatur, cum pars seruitutis esset. [22] (1) Tertius expeditionum annus nouas gentis aperuit, uastatis usque ad Tanaum (aestuario nomen est) nationibus; qua formidine territi hostes quamquam conflictatum saeuis tempestatibus exercitum lacessere non ausi; ponendisque insuper castellis spatium fuit. (2) Adnotabant periti non alium ducem opportunitates locorum sapientius legisse; nullum ab Agricola positum castellum aut ui hostium expugnatum aut pactione ac fuga desertum; nam aduersus moras obsidionis annuis copiis firmabantur. (3) Ita intrepida ibi hiems, crebrae eruptiones et sibi quisque praesidio, inritis hostibus eoque desperantibus, quia soliti plerumque damna aestatis hibernis euentibus pensare tum aestate atque hieme iuxta pellebantur. (4) Nec Agricola umquam per alios gesta auidus intercepit: seu centurio seu praefectus incorruptum facti testem habebat. (5) Apud quosdam acerbior in conuiciis narrabatur; [et] ut erat comis bonis, ita aduersus malos iniucundus. (6) Ceterum ex iracundia nihil supererat secretum, ut silentium eius non timeres: honestius putabat offendere quam odisse. [23] (1) Quarta aestas obtinendis quae percucurrerat insumpta; ac si uirtus exercituum et Romani nominis gloria pateretur, inuentus in ipsa Britannia terminus. (2) Namque Clota et Bodotria diuersi maris aestibus per inmensum reuectae, angusto terrarum spatio dirimuntur: quod tum praesidiis firmabatur atque omnis propior sinus tenebatur, summotis uelut in aliam insulam hostibus. [24] (1) Quinto expeditionum anno naue prima transgressus ignotas ad id tempus gentis crebris simul ac prosperis proeliis domuit; eamque partem Britanniae quae Hiberniam aspicit copiis instruxit, in spem magis quam ob formidinem, si quidem Hibernia medio inter Britanniam atque Hispaniam sita et Gallico quoque mari opportuna ualentissimam imperii partem magnis in uicem usibus miscuerit. (2) Spatium eius, si Britanniae comparetur, angustius nostri maris insulas superat. (3) Solum caelumque et ingenia cultusque hominum haud multum a Britannia differunt; [in] melius aditus portusque per commercia et negotiatores cogniti. (4) Agricola expulsum seditione domestica unum ex regulis gentis exceperat ac specie amicitiae in occasionem retinebat. (5) Saepe ex eo audiui legione una et modicis auxiliis debellari obtinerique Hiberniam posse; idque etiam aduersus Britanniam profuturum, si Romana ubique arma et uelut e conspectu libertas tolleretur. [25] (1) Ceterum aestate, qua sextum officii annum incohabat, amplexus ciuitates trans Bodotriam sitas, quia motus uniuersarum ultra gentium et infesta hostilis exercitus itinera timebantur, portus classe explorauit; quae ab Agricola primum adsumpta in partem uirium sequebatur egregia specie, cum simul terra, simul mari bellum impelleretur, ac saepe isdem castris pedes equesque et nauticus miles mixti copiis et laetitia sua quisque facta, suos casus attollerent, ac modo siluarum ac montium profunda, modo tempestatum ac fluctuum aduersa, hinc terra et hostis, hinc uictus Oceanus militari iactantia compararentur. (2) Britannos quoque, ut ex captiuis audiebatur, uisa classis obstupefaciebat, tamquam aperto maris sui secreto ultimum uictis perfugium clauderetur. (3) Ad manus et arma conuersi Caledoniam incolentes populi magno paratu, maiore fama, uti mos est de ignotis, oppugnare ultro castellum adorti, metum ut prouocantes addiderant; regrediendumque citra Bodotriam et cedendum potius quam pellerentur ignaui specie prudentium admonebant, cum interim cognoscit hostis pluribus agminibus inrupturos. (4) Ac ne superante numero et peritia locorum circumiretur, diuiso et ipso in tris partes exercitu incessit. [26] (1) Quod ubi cognitum hosti, mutato repente consilio uniuersi nonam legionem ut maxime inualidam nocte adgressi, inter somnum ac trepidationem caesis uigilibus inrupere. (2) Iamque in ipsis castris pugnabatur, cum Agricola iter hostium ab exploratoribus edoctus et uestigiis insecutus, uelocissimos equitum peditumque adsultare tergis pugnantium iubet, mox ab uniuersis adici clamorem; et propinqua luce fulsere signa. (3) Ita ancipiti malo territi Britanni; et nonanis rediit animus, ac securi pro salute de gloria certabant. (4) Vltro quin etiam erupere, et fuit atrox in ipsis portarum angustiis proelium, donec pulsi hostes, utroque exercitu certante, his, ut tulisse opem, illis, ne eguisse auxilio uiderentur. (5) Quod nisi paludes et siluae fugientis texissent, debellatum illa uictoria foret. [27] (1) Cuius conscientia ac fama ferox exercitus nihil uirtuti suae inuium et penetrandam Caledoniam inueniendumque tandem Britanniae terminum continuo proeliorum cursu fremebant. (2) Atque illi modo cauti ac sapientes prompti post euentum ac magniloqui erant. (3) Iniquissima haec bellorum condicio est: prospera omnes sibi uindicant, aduersa uni imputantur. (4) At Britanni non uirtute se uictos, sed occasione et arte ducis rati, nihil ex adrogantia remittere, quo minus iuuentutem armarent, coniuges ac liberos in loca tuta transferrent, coetibus et sacrificiis conspirationem ciuitatum sancirent. (5) Atque ita inritatis utrimque animis discessum. [28] (1) Eadem aestate cohors Vsiporum per Germanias conscripta et in Britanniam transmissa magnum ac memorabile facinus ausa est. (2) Occiso centurione ac militibus, qui ad tradendam disciplinam inmixti manipulis exemplum et rectores habebantur, tris liburnicas adactis per uim gubernatoribus ascendere; et uno remigante, suspectis duobus eoque interfectis, nondum uulgato rumore ut miraculum praeuehebantur. (3) Mox ad aquam atque utilia raptum [ubi adpul]issent, cum plerisque Britannorum sua defensantium proelio congressi ac saepe uictores, aliquando pulsi, eo ad extremum inopiae uenere, ut infirmissimos suorum, mox sorte ductos uescerentur. (4) Atque ita circumuecti Britanniam, amissis per inscitiam regendi nauibus, pro praedonibus habiti, primum a Suebis, mox a Frisiis intercepti sunt. (5) Ac fuere quos per commercia uenumdatos et in nostram usque ripam mutatione ementium adductos indicium tanti casus inlustrauit. [29] (1) Initio aestatis Agricola domestico uulnere ictus, anno ante natum filium amisit; quem casum neque ut plerique fortium uirorum ambitiose, neque per lamenta rursus ac maerorem muliebriter tulit, et in luctu bellum inter remedia erat. (2) Igitur praemissa classe, quae pluribus locis praedata magnum et incertum terrorem faceret, expedito exercitu, cui ex Britannis fortissimos et longa pace exploratos addiderat, ad montem Graupium peruenit, quem iam hostis insederat. (3) Nam Britanni nihil fracti pugnae prioris euentu et ultionem aut seruitium expectantes, tandemque docti commune periculum concordia propulsandum, legationibus et foederibus omnium ciuitatium uires exciuerant. (4) Iamque super triginta milia armatorum aspiciebantur, et adhuc adfluebat omnis iuuentus et quibus cruda ac uiridis senectus, clari bello et sua quisque decora gestantes, cum inter pluris duces uirtute et genere praestans nomine Calgacus apud contractam multitudinem proelium poscentem in hunc modum locutus fertur: [30] (1) "Quotiens causas belli et necessitatem nostram intueor, magnus mihi animus est hodiernum diem consensumque uestrum initium libertatis toti Britanniae fore: nam et uniuersi co[i]stis et seruitutis expertes, et nullae ultra terrae ac ne mare quidem securum inminente nobis classe Romana. (2) Ita proelium atque arma, quae fortibus honesta, eadem etiam ignauis tutissima sunt. (3) Priores pugnae, quibus aduersus Romanos uaria fortuna certatum est, spem ac subsidium in nostris manibus habebant, quia nobilissimi totius Britanniae eoque in ipsis penetralibus siti nec ulla seruientium litora aspicientes, oculos quoque a contactu dominationis inuiolatos habebamus. (4) Nos terrarum ac libertatis extremos recessus ipse ac sinus famae in hunc diem defendit; atque omne ignotum pro magnifico est; (5) sed nunc terminus Britanniae patet; nulla iam ultra gens, nihil nisi fluctus ac saxa, et infestiores Romani, quorum superbiam frustra per obsequium ac modestiam effugias. (6) Raptores orbis, postquam cuncta uastantibus defuere terrae, mare scrutantur: si locuples hostis est, auari, si pauper, ambitiosi, quos non Oriens, non Occidens satiauerit: soli omnium opes atque inopiam pari adfectu concupiscunt. (7) Auferre trucidare rapere falsis nominibus imperium, atque ubi solitudinem faciunt, pacem appellant. [31] (1) "Liberos cuique ac propinquos suos natura carissimos esse uoluit: hi per dilectus alibi seruituri auferuntur; coniuges sororesque etiam si hostilem libidinem effugerunt, nomine amicorum atque hospitum polluuntur. (2) Bona fortunaeque in tributum, ager atque annus in frumentum, corpora ipsa ac manus siluis ac paludibus emuniendis inter uerbera et contumelias conteruntur. (3) Nata seruituti mancipia semel ueneunt, atque ultro a dominis aluntur: Britannia seruitutem suam cotidie emit, cotidie pascit. (4) Ac sicut in familia recentissimus quisque seruorum etiam conseruis ludibrio est, sic in hoc orbis terrarum uetere famulatu noui nos et uiles in excidium petimur; neque enim arua nobis aut metalla aut portus sunt, quibus exercendis reseruemur. (5) Virtus porro ac ferocia subiectorum ingrata imperantibus; et longinquitas ac secretum ipsum quo tutius, eo suspectius. (6) Ita sublata spe ueniae tandem sumite animum, tam quibus salus quam quibus gloria carissima est. (7) Brigantes femina duce exurere coloniam, expugnare castra, ac nisi felicitas in socordiam uertisset, exuere iugum potuere: nos integri et indomiti et in libertatem, non in paenitentiam [bel]laturi; primo statim congressu ostendamus, quos sibi Caledonia uiros seposuerit. [32] (1) "An eandem Romanis in bello uirtutem quam in pace lasciuiam adesse creditis? nostris illi dissensionibus ac discordiis clari uitia hostium in gloriam exercitus sui uertunt; quem contractum ex diuersissimis gentibus ut secundae res tenent, ita aduersae dissoluent: nisi si Gallos et Germanos et (pudet dictu) Britannorum plerosque, licet dominationi alienae sanguinem commodent, diutius tamen hostis quam seruos, fide et adfectu teneri putatis. (2) Metus ac terror sunt infirma uincla caritatis; quae ubi remoueris, qui timere desierint, odisse incipient. (3) Omnia uictoriae incitamenta pro nobis sunt: nullae Romanos coniuges accendunt, nulli parentes fugam exprobraturi sunt; aut nulla plerisque patria aut alia est. (4) Paucos numero, trepidos ignorantia, caelum ipsum ac mare et siluas, ignota omnia circumspectantis, clausos quodam modo ac uinctos di nobis tradiderunt. (5) Ne terreat uanus aspectus et auri fulgor atque argenti, quod neque tegit neque uulnerat. (6) In ipsa hostium acie inueniemus nostras manus: (7) adgnoscent Britanni suam causam, recordabuntur Galli priorem libertatem, tam deserent illos ceteri Germani quam nuper Vsipi reliquerunt. (8) Nec quicquam ultra formidinis: uacua castella, senum coloniae, inter male parentis et iniuste imperantis aegra municipia et discordantia. (9) Hic dux, hic exercitus: ibi tributa et metalla et ceterae seruientium poenae, quas in aeternum perferre aut statim ulcisci in hoc campo est. (10) Proinde ituri in aciem et maiores uestros et posteros cogitate.' [33] (1) Excepere orationem alacres, ut barbaris moris, fremitu cantuque et clamoribus dissonis; iamque agmina et armorum fulgores audentissimi cuiusque procursu; simul instruebatur acies, cum Agricola quamquam laetum et uix munimentis coercitum militem accendendum adhuc ratus, ita disseruit: (2) 'septimus annus est, commilitones, ex quo uirtute et auspiciis imperii Romani, fide atque opera uestra Britanniam uicistis. (3) Tot expeditionibus, tot proeliis, seu fortitudine aduersus hostis seu patientia ac labore paene aduersus ipsam rerum naturam opus fuit, neque me militum neque uos ducis paenituit. (4) Ergo egressi, ego ueterum legatorum, uos priorum exercituum terminos, finem Britanniae non fama nec rumore, sed castris et armis tenemus: inuenta Britannia et subacta. (5) Equidem saepe in agmine, cum uos paludes montesue et flumina fatigarent, fortissimi cuiusque uoces audiebam: "quando dabitur hostis, quando in manus [ueniet]?" ueniunt, e latebris suis extrusi, et uota uirtusque in aperto, omniaque prona uictoribus atque eadem uictis aduersa. Nam ut superasse tantum itineris, euasisse siluas, transisse aestuaria pulchrum ac decorum in frontem, ita fugientibus periculosissima quae hodie prosperrima sunt; neque enim nobis aut locorum eadem notitia aut commeatuum eadem abundantia, sed manus et arma et in his omnia. (7) Quod ad me attinet, iam pridem mihi decretum est neque exercitus neque ducis terga tuta esse. (8) Proinde et honesta mors turpi uita potior, et incolumitas ac decus eodem loco sita sunt; nec inglorium fuerit in ipso terrarum ac naturae fine cecidisse. [34] (1) "Si nouae gentes atque ignota acies constitisset, aliorum exercituum exemplis uos hortarer: nunc uestra decora recensete, uestros oculos interrogate. (2) Hi sunt, quos proximo anno unam legionem furto noctis adgressos clamore debellastis; hi ceterorum Britannorum fugacissimi ideoque tam diu superstites. (3) Quo modo siluas saltusque penetrantibus fortissimum quodque animal contra ruere, pauida et inertia ipso agminis sono pellebantur, sic acerrimi Britannorum iam pridem ceciderunt, reliquus est numerus ignauorum et metuentium. (4) Quos quod tandem inuenistis, non restiterunt, sed deprehensi sunt; nouissimae res et extremus metus torpore defixere aciem in his uestigiis, in quibus pulchram et spectabilem uictoriam ederetis. (5) Transigite cum expeditionibus, imponite quinquaginta annis magnum diem, adprobate rei publicae numquam exercitui imputari potuisse aut moras belli aut causas rebellandi.' [35] (1) Et adloquente adhuc Agricola militum ardor eminebat, et finem orationis ingens alacritas consecuta est, statimque ad arma discursum. (2) Instinctos ruentisque ita disposuit, ut peditum auxilia, quae octo milium erant, mediam aciem firmarent, equitum tria milia cornibus adfunderentur. (3) Legiones pro uallo stetere, ingens uictoriae decus citra Romanum sanguinem bellandi, et auxilium, si pellerentur. (4) Britannorum acies in speciem simul ac terrorem editioribus locis constiterat ita, ut primum agmen in aequo, ceteri per adcliue iugum conexi uelut insurgerent; media campi couinnarius eques strepitu ac discursu complebat. (5) Tum Agricola superante hostium multitudine ueritus, ne in frontem simul et latera suorum pugnaretur, diductis ordinibus, quamquam porrectior acies futura erat et arcessendas plerique legiones admonebant, promptior in spem et firmus aduersis, dimisso equo pedes ante uexilla constitit. [36] (1) Ac primo congressu eminus certabatur; simulque constantia, simul arte Britanni ingentibus gladiis et breuibus caetris missilia nostrorum uitare uel excutere, atque ipsi magnam uim telorum superfundere, donec Agricola quattuor Batauorum cohortis ac Tungrorum duas cohortatus est, ut rem ad mucrones ac manus adducerent; quod et ipsis uetustate militiae exercitatum et hostibus inhabile [parua scuta et enormis gladios gerentibus]; nam Britannorum gladii sine mucrone complexum armorum et in arto pugnam non tolerabant. (2) Igitur ut Bataui miscere ictus, ferire umbonibus, ora fodere, et stratis qui in aequo adstiterant, erigere in collis aciem coepere, ceterae cohortes aemulatione et impetu conisae proximos quosque caedere: ac plerique semineces aut integri festinatione uictoriae relinquebantur. (3) Interim equitum turmae, [ut] fugere couinnarii, peditum se proelio miscuere. (4) Et quamquam recentem terrorem intulerant, densis tamen hostium agminibus et inaequalibus locis haerebant; minimeque aequa nostris iam pugnae facies erat, cum aegre cliuo instantes simul equorum corporibus impellerentur; ac saepe uagi currus, exterriti sine rectoribus equi, ut quemque formido tulerat, transuersos aut obuios incursabant. [37] (1) Et Britanni, qui adhuc pugnae expertes summa collium insederant et paucitatem nostrorum uacui spernebant, degredi paulatim et circumire terga uincentium coeperant, ni id ipsum ueritus Agricola quattuor equitum alas, ad subita belli retentas, uenientibus opposuisset, quantoque ferocius adcucurrerant, tanto acrius pulsos in fugam disiecisset. (2) Ita consilium Britannorum in ipsos uersum, transuectaeque praecepto ducis a fronte pugnantium alae auersam hostium aciem inuasere. (3) Tum uero patentibus locis grande et atrox spectaculum: sequi, uulnerare, capere, atque eosdem oblatis aliis trucidare. (4) Iam hostium, prout cuique ingenium erat, cateruae armatorum paucioribus terga praestare, quidam inermes ultro ruere ac se morti offerre. (5) Passim arma et corpora et laceri artus et cruenta humus; et aliquando etiam uictis ira uirtusque. (6) Nam postquam siluis adpropinquauerunt, primos sequentium incautos collecti et locorum gnari circumueniebant. (7) Quod ni frequens ubique Agricola ualidas et expeditas cohortis indaginis modo et, sicubi artiora erant, partem equitum dimissis equis, simul rariores siluas equitem persultare iussisset, acceptum aliquod uulnus per nimiam fiduciam foret. (8) Ceterum ubi compositos firmis ordinibus sequi rursus uidere, in fugam uersi, non agminibus, ut prius, nec alius alium respectantes: rari et uitabundi in uicem longinqua atque auia petiere. (9) Finis sequendi nox et satietas fuit; caesa hostium ad decem milia: nostrorum trecenti sexaginta cecidere, in quis Aulus Atticus praefectus cohortis, iuuenili ardore et ferocia equi hostibus inlatus. [38] (1) Et nox quidem gaudio praedaque laeta uictoribus: Britanni palantes mixto uirorum mulierumque ploratu trahere uulneratos, uocare integros, deserere domos ac per iram ultro incendere, eligere latebras et statim relinquere; miscere in uicem consilia aliqua, dein separare; aliquando frangi aspectu pignorum suorum, saepius concitari. (2) Satisque constabat saeuisse quosdam in coniuges ac liberos, tamquam misererentur. (3) Proximus dies faciem uictoriae latius aperuit: uastum ubique silentium, secreti colles, fumantia procul tecta, nemo exploratoribus obuius. (4) Quibus in omnem partem dimissis, ubi incerta fugae uestigia neque usquam conglobari hostis compertum (et exacta iam aestate spargi bellum nequibat), in finis Borestorum exercitum deducit. (5) Ibi acceptis obsidibus, praefecto classis circumuehi Britanniam praecipit; datae ad id uires, et praecesserat terror. (6) Ipse peditem atque equites lento itinere, quo nouarum gentium animi ipsa transitus mora terrerentur, in hibernis locauit. (7) Et simul classis secunda tempestate ac fama Trucculensem portum tenuit, unde proximo Britanniae latere praelecto omni redierat. [39] (1) Hunc rerum cursum, quamquam nulla uerborum iactantia epistulis Agricolae auctum, ut erat Domitiano moris, fronte laetus, pectore anxius excepit. (2) Inerat conscientia derisui fuisse nuper falsum e Germania triumphum, emptis per commercia, quorum habitus et crinis in captiuorum speciem formarentur: at nunc ueram magnamque uictoriam tot milibus hostium caesis ingenti fama celebrari. (3) Id sibi maxime formidolosum, priuati hominis nomen supra principem attolli: frustra studia fori et ciuilium artium decus in silentium acta, si militarem gloriam alius occuparet; cetera utcumque facilius dissimulari, ducis boni imperatoriam uirtutem esse. (4) Talibus curis exercitus, quodque saeuae cogitationis indicium erat, secreto suo satiatus, optimum in praesentia statuit reponere odium, donec impetus famae et fauor languesceret: nam etiam tum Agricola Britanniam obtinebat. [40] (1) Igitur triumphalia ornamenta et inlustris statuae honorem et quidquid pro triumpho datur, multo uerborum honore cumulata, decerni in senatu iubet addique insuper opinionem, Syriam prouinciam Agricolae destinari, uacuam tum morte Atili Rufi consularis et maioribus reseruatam. (2) Credidere plerique libertum ex secretioribus ministeriis missum ad Agricolam codicillos, quibus ei Syria dabatur, tulisse, cum eo praecepto ut, si in Britannia foret, traderentur; eumque libertum in ipso freto Oceani obuium Agricolae, ne appellato quidem eo ad Domitianum remeasse, siue uerum istud, siue ex ingenio principis fictum ac compositum est. (3) Tradiderat interim Agricola successori suo prouinciam quietam tutamque. (4) Ac ne notabilis celebritate et frequentia occurrentium introitus esset, uitato amicorum officio noctu in urbem, noctu in Palatium, ita ut praeceptum erat, uenit; exceptusque breui osculo et nullo sermone turbae seruientium inmixtus est. (5) Ceterum uti militare nomen, graue inter otiosos, aliis uirtutibus temperaret, tranquillitatem atque otium penitus hausit, cultu modicus, sermone facilis, uno aut altero amicorum comitatus, adeo ut plerique, quibus magnos uiros per ambitionem aestimare mos est, uiso aspectoque Agricola quaererent famam, pauci interpretarentur. [41] (1) Crebro per eos dies apud Domitianum absens accusatus, absens absolutus est. (2) Causa periculi non crimen ullum aut querela laesi cuiusquam, sed infensus uirtutibus princeps et gloria uiri ac pessimum inimicorum genus, laudantes. (3) Et ea insecuta sunt rei publicae tempora, quae sileri Agricolam non sinerent: tot exercitus in Moesia Daciaque et Germania et Pannonia temeritate aut per ignauiam ducum amissi, tot militares uiri cum tot cohortibus expugnati et capti; nec iam de limite imperii et ripa, sed de hibernis legionum et possessione dubitatum. (4) Ita cum damna damnis continuarentur atque omnis annus funeribus et cladibus insigniretur, poscebatur ore uulgi dux Agricola, comparantibus cunctis uigorem, constantiam et expertum bellis animum cum inertia et formidine aliorum. (5) Quibus sermonibus satis constat Domitiani quoque auris uerberatas, dum optimus quisque libertorum amore et fide, pessimi malignitate et liuore pronum deterioribus principem extimulabant. (6) Sic Agricola simul suis uirtutibus, simul uitiis aliorum in ipsam gloriam praeceps agebatur. [42] (1) Aderat iam annus, quo proconsulatum Africae et Asiae sortiretur, et occiso Ciuica nuper nec Agricolae consilium deerat nec Domitiano exemplum. (2) Accessere quidam cogitationum principis periti, qui iturusne esset in prouinciam ultro Agricolam interrogarent. (3) Ac primo occultius quietem et otium laudare, mox operam suam in adprobanda excusatione offerre, postremo non iam obscuri suadentes simul terrentesque pertraxere ad Domitianum. (4) Qui paratus simulatione, in adrogantiam compositus, et audiit preces excusantis, et, cum adnuisset, agi sibi gratias passus est, nec erubuit beneficii inuidia; salarium tamen proconsulare solitum offerri et quibusdam a se ipso concessum Agricolae non dedit, siue offensus non petitum, siue ex conscientia, ne quod uetuerat uideretur emisse. (5) Proprium humani ingenii est odisse quem laeseris: Domitiani uero natura praeceps in iram, et quo obscurior, eo inreuocabilior, moderatione tamen prudentiaque Agricolae leniebatur, quia non contumacia neque inani iactatione libertatis famam fatumque prouocabat. (6) Sciant, quibus moris est inlicita mirari, posse etiam sub malis principibus magnos uiros esse, obsequiumque ac modestiam, si industria ac uigor adsint, eo laudis excedere, quo plerique per abrupta, sed in nullum rei publicae usum ambitiosa morte inclaruerunt. [43] (1) Finis uitae eius nobis luctuosus, amicis tristis, extraneis etiam ignotisque non sine cura fuit; uulgus quoque et hic aliud agens populus et uentitauere ad domum et per fora et circulos locuti sunt; nec quisquam audita morte Agricolae aut laetatus est aut statim oblitus. (2) Augebat miserationem constans rumor ueneno interceptum: nobis nihil comperti, [ut] adfirmare ausim. (3) Ceterum per omnem ualetudinem eius crebrius quam ex more principatus per nuntios uisentis et libertorum primi et medicorum intimi uenere, siue cura illud siue inquisitio erat. (4) Supremo quidem die momenta ipsa deficientis per dispositos cursores nuntiata constabat, nullo credente sic adcelerari quae tristis audiret. (5) Speciem tamen doloris animi uultu prae se tulit, securus iam odii et qui facilius dissimularet gaudium quam metum. (6) Satis constabat lecto testamento Agricolae, quo coheredem optimae uxori et piissimae filiae Domitianum scripsit, laetatum eum uelut honore iudicioque. (7) Tam caeca et corrupta mens adsiduis adulationibus erat, ut nesciret a bono patre non scribi heredem nisi malum principem. [44] (1) Natus erat Agricola Gaio Caesare tertium consule idibus Iuniis: excessit quarto et quinquagesimo anno, decimum kalendas Septembris Collega Priscoque consulibus. (2) Quod si habitum quoque eius posteri noscere uelint, decentior quam sublimior fuit; nihil impetus in uultu: gratia oris supererat. (3) Bonum uirum facile crederes, magnum libenter. Et ipse quidem, quamquam medio in spatio integrae aetatis ereptus, quantum ad gloriam, longissimum aeuum peregit; quippe et uera bona, quae in uirtutibus sita sunt, impleuerat, et consulari ac triumphalibus ornamentis praedito quid aliud adstruere fortuna poterat? (4) Opibus nimiis non gaudebat, speciosae [non] contigerant. (5) Filia atque uxore superstitibus potest uideri etiam beatus incolumi dignitate, florente fama, saluis adfinitatibus et amicitiis futura effugisse. (6) Nam sicut ei [non licuit] durare in hanc beatissimi saeculi lucem ac principem Traianum uidere, quod augurio uotisque apud nostras auris ominabatur, ita festinatae mortis grande solacium tulit euasisse postremum illud tempus, quo Domitianus non iam per interualla ac spiramenta temporum, sed continuo et uelut uno ictu rem publicam exhausit. [45] (1) Non uidit Agricola obsessam curiam et clausum armis senatum et eadem strage tot consularium caedes, tot nobilissimarum feminarum exilia et fugas. (2) Vna adhuc uictoria Carus Mettius censebatur, et intra Albanam arcem sententia Messalini strepebat, et Massa Baebius iam tum reus erat: mox nostrae duxere Heluidium in carcerem manus; nos Maurici Rusticique uisus [foedauit]; nos innocenti sanguine Senecio perfudit. (3) Nero tamen subtraxit oculos suos iussitque scelera, non spectauit: praecipua sub Domitiano miseriarum pars erat uidere et aspici, cum suspiria nostra subscriberentur, cum denotandis tot hominum palloribus sufficeret saeuus ille uultus et rubor, quo se contra pudorem muniebat. (4) Tu uero felix, Agricola, non uitae tantum claritate, sed etiam opportunitate mortis. (5) Vt perhibent qui interfuere nouissimis sermonibus tuis, constans et libens fatum excepisti, tamquam pro uirili portione innocentiam principi donares. (6) Sed mihi filiaeque eius praeter acerbitatem parentis erepti auget maestitiam, quod adsidere ualetudini, fouere deficientem, satiari uultu complexuque non contigit. (7) Excepissemus certe mandata uocesque, quas penitus animo figeremus. (8) Noster hic dolor, nostrum uulnus, nobis tam longae absentiae condicione ante quadriennium amissus est. (9) Omnia sine dubio, optime parentum, adsidente amantissima uxore superfuere honori tuo: paucioribus tamen lacrimis comploratus es, et nouissima in luce desiderauere aliquid oculi tui. [46] (1) Si quis piorum manibus locus, si, ut sapientibus placet, non cum corpore extinguuntur magnae animae, placide quiescas, nosque domum tuam ab infirmo desiderio et muliebribus lamentis ad contemplationem uirtutum tuarum uoces, quas neque lugeri neque plangi fas est. (2) Admiratione te potius et immortalibus laudibus et, si natura suppeditet, similitudine colamus: is uerus honos, ea coniunctissimi cuiusque pietas. (3) Id filiae quoque uxorique praeceperim, sic patris, sic mariti memoriam uenerari, ut omnia facta dictaque eius secum reuoluant, formamque ac figuram animi magis quam corporis complectantur, non quia intercedendum putem imaginibus quae marmore aut aere finguntur, sed ut uultus hominum, ita simulacra uultus imbecilla ac mortalia sunt, forma mentis aeterna, quam tenere et exprimere non per alienam materiam et artem, sed tuis ipse moribus possis. (4) Quidquid ex Agricola amauimus, quidquid mirati sumus, manet mansurumque est in animis hominum in aeternitae temporum, fama rerum; nam multos ueterum uelut inglorios et ignobilis obliuio obruit: Agricola posteritati narratus et traditus superstes erit.