[3,0] DIALOGUS III. [3,1] I. Lucescit hoc, Galle: surgendum est: nam, ut uides, et Postumianus instat; et hic presbyter, qui hesterno auditorium amisit, exspectat, ut quae de Martino nostro in hodiernum diem explicanda distuleras, debitor sponsionis euoluas. Non ignarus quidem iste omnium, quaecumque memoranda sunt: sed dulcis et grata cognitio est etiam nota relegenti; siquidem natura ita comparatum sit, ut meliore quis conscientia se nosse congaudeat quae multorum testimoniis non esse incerta cognoscat. Nam et hic a prima adolescentia Martinum secutus nouit quidem omnia, sed libenter cognita recognoscit. Fatebor enim tibi, Galle, Martini mihi saepius auditas esse uirtutes; quippe qui de eo etiam litteris multa mandauerim: sed per gestorum admirationem semper mihi noua sunt quae de illo, licet audita saepius, reuoluuntur. Proinde additum nobis Refrigerium auditorem eo impensius gratulamur, quo promptius Postumianus iste, qui haec Orienti inferre festinat, quasi sub testibus consignatam abs te accepturus est ueritatem. Haec me loquente, Gallo iam ad narrandum parato, irruit turba monachorum: Euagrius presbyter, Aper, Sebastianus Agricola: et post paululum ingreditur presbyter noster Aetherius cum Calupione diacono, et Amatore subdiacono: postremus Aurelius presbyter dulcissimus meus, longiore uia ueniens, aubelus cucurrit. Quid uos, inquam, tam subito et tam insperati, tam ex diuersis regionibus, tam mane cucurristis? Nos, inquiunt, hesterno cognouimus, Gallum istum per totum diem Martini narrasse uirtutes, et reliqua in hodiernum diem, quia nox oppresserat, distulisse: propterea maturauimus frequens auditorium facere tantam materiam locuturo. Interea nuntiatur, multos saecularium stare pro foribus, nec ingredi audentes, sed ut admitterentur orantes. Tum Aper, nequaquam istos, inquit, nobis admisceri conuenit: quia ad audiendum curiositate potius quam religione uenerunt. Confusus ego illorum uice quos non admittendos esse censebat. Aegre tandem obtinui, ut Eucherium ex uicariis et Celsum admitterent consularem: caeteri sunt repulsi. Tum Gallum media in sede componimus: qui cum diu nobili sua uerecundia silentium tenuisset, tandem ita exorsus est: [3,2] II. Conuenistis, inquit, ad me audiendum, et sancti et diserti; sed religiosas potius quam doctas aures, uti arbitror, attulistis, audituri me fide testis, non oratoris copia locuturum. Quae autem hesterno dicta sunt, non reuoluam: illa qui non audierunt, ex scriptis recognoscent. Noua Postumianus exspectat, nuntiaturus Orienti, ne se in comparatione Martini praeferat Occidenti. Ac primum gestit animus, quod Refrigerius in aurem suggerit, explicare. Res in Carnotena gesta est ciuitate. Paterfamilias duodecennem ab utero mutam puellam Martino coepit offerre, poscens ut linguam ligatam meritis suis sanctus absolueret. Ille cedens episcopis, qui tum forte latus illius ambiebant, Valentino atque Victricio, imparem se esse tantae moli; sed illis quasi sanctioribus nihil impossibile fatebatur. At illi pias preces una cum patre supplici uoce iungentes, orare Martinum, ut sperata praestaret. Nec cunctatus ultra (utrumque praeclarum, et ostendendo humilitatem, nec differendo pietatem), iubet circumstantis populi multitudinem submoueri: episcopis tantum et puellae patre assistentibus in orationem suo illo more prosternitur: dein pusillum olei cum exorcismi praefatione benedicit, atque ita in os puellae sanctificatum liquorem, cum et linguam illius digitis teneret, infudit. Nec fefellit Sanctum uirtutis euentus. Patris nomen interrogat: mox illa respondit. Proclamat pater, cum gaudio pariter et lacrymis Martini genua complexus, et hanc primam se filiae audisse uocem cunctis stupentibus fatebatur. Ac ne cuiquam id incredibile forte uideatur, perhibeat uobis praesens Euagrius testimonium ueritatis, nam res ipso praesente tum gesta est. [3,3] III. Paruum illud est quod nuper Harpagio presbytero referente cognoui: sed non praetermittendum uidetur: Auitiani comitis uxorem misisse Martino oleum, quod ad diuersas morborum causas necessarium (sicut est consuetudo) benediceret: ampullulam uitream istiusmodi fuisse, ut rotunda in uentrem cresceret, ore producto; sed oris exstantis concauum non repletum; quia ita moris sit uascula illa complere, ut pars summa umbonibus obstruendis libera relinquatur. Testabatur presbyter, uidisse se oleum sub Martini benedictione creuisse, quoad exundante copia superne difflueret: eademque, dum ad matremfamilias uasculum referretur, feruisse uirtute: nam inter manus pueri portantis ita semper exundasse oleum, ut omne illius uestimentum copia superfusi liquoris operiret: matronam ita usque ad summum labrum plenum uasculum recepisse, ut presbyter hodieque fateatur, obdendi pessuli, quo claudi diligentius seruanda consueuerunt, in uitro illo spatium non fuisse. Mirum et illud, quod huic (me autem intuebatur) memini contigisse. Vas uitreum cum oleo quod Martinus benedixerat, in fenestra paululum editiore deposuit: puer familiaris incautior linteum superpositum, ampullam ibi esse ignarus, attraxit. Vas super constratum marmore pauimentum decidit: cunctis metu exterritis, ne benedictio deperisset, ampulla perinde incolumis est reperta ac si super plumas mollissimas decidisset; quae res non potius ad casum quam ad Martini est referenda uirtutem, cuius benedictio perire non potuit. Quid illud? quod factum est a quodam, cuius nomen, quia praesens est et prodi se uetuit, supprimetur: cui quidem tempori hic etiam Saturninus interfuit. Canis nobis importunior oblatrabat: In nomine, inquit, Martini iubeo te obmutescere. Cani haesit latratus in gutture: lingua (abscisam putares) obmutuit. Ita parum est ipsum Martinum fecisse uirtutes: credite mihi, quia etiam alii in nomine eius multa fecerunt. [3,4] IV. Auitiani quondam comitis noueratis barbaram nimis, et ultra omnia cruentam feritatem. Hic rabido spiritu ingressus Turonum ciuitatem, sequentibus eum miserabili facie ordinibus catenatis, diuersa perdendis parari iubet genera poenarum, disponens postera die attonita ciuitate ad opus tam triste procedere. Quod ubi Martino compertum est, solus paulo ante mediam noctem ad praetorium bestiae illius tendit: sed cum, profundae noctis silentio, quiescentibus cunctis, nullus foribus obseratis pateret ingressus, ante limina cruenta prosternitur. Interea Auitianus graui somno sepultus angelo ingruente percellitur: Seruus, inquit, Dei ad tua limina iacet, et tu quiescis? qua ille uoce percepta, lecto suo turbatus excutitur; conuocatisque seruis trepidus exclamat, Martinum esse pro foribus: irent protinus, claustra reserarent, ne Dei seruus pateretur iniuriam; sed illi, ut est omnium natura seruorum, uix prima limina egressi, irridentes dominum suum, quod somno fuisset illusus, negant quemquam esse pro foribus, ex suomet ingenio coniectantes neminem nocte posse uigilare, nedum illi crederent, in illo noctis horrore iacere ante aliena limina sacerdotem: idque Auitiano facile persuasum. Rursum soluitur in soporem; sed mox ui maiore concussus exclamat, Martinum stare pro foribus: sibi ideo nullam quietem animi corporisque permitti. Tardantibus seruis, ipse usque ad limina exteriora progreditur: ibi Martinum, ut senserat, deprehendit. Perculsus miser tantae manifestatione uirtutis, quid, inquit, mihi hoc, domine, fecisti? nihil loqui te necesse est: scio quid desideres, uideo quid requiras: discede quantocius, ne me ob iniuriam tuam coelestis ira consumat: satis soluerim hucusque poenarum. Crede, quia non leuiter apud me actum est, ut ipse procederem. Post discessum autem Sancti aduocat officiales suos: iubet omnes custodias relaxari; et mox ipse proficiscitur. Ita fugato Auitiano, laetata est se ciuitas liberatam. [3,5] V. Haec cum multis Auitiano referente comperta sunt, tum nuper Refrigerius presbyter, quem coram uidetis, ab Euagrio fideli uiro, ex tribunis, sub inuocatione diuinae maiestatis audiuit, qui sibi hoc ab ipso Auitiano relatum esse iurabat. Caeterum nolo miremini me hodie facere quod hesterno non feci, ut ad singulas quasque uirtutes nomina testium personasque subnectam, ad quas, si quis fuerit incredulus, quia adhuc in corpore sunt, recurrat. Exigit id infidelitas plurimorum, qui in aliquibus quae hesterno memorata sunt, nutare dicuntur. Accipiant ergo testes adhuc incolumes atque uiuentes, quibus, quia de fide nostra dubitant, magis credant. Sed si adeo infideles sunt, profiteor, quia nec illis sunt credituri. Miror autem quemquam qui uel tenuem sensum religionis habeat, tantum piaculi uelle committere, ut putet quemquam de Martino posse mentiri. Facessat a quoquam qui sub Deo uiuit, ista suspicio: neque enim Martinus hoc indiget, ut mendaciis asseratur. Sed tamen totius sermonis fidem apud te, Christe, depromimus, nos nec alia dixisse nec alia dicturos, quam quae aut ipsi uidimus, aut quae manifestis auctoribus uel plerumque ipso referente cognouimus. Caeterum etsi dialogi speciem, quo ad releuandum fastidium lectio uariaretur, assumpsimus, nos pie praestare profitemur historiae ueritatem. Haec me extrinsecus inserere nonnullorum incredulitas, non sine meo dolore, compulerit. Sed redeat ad nostrum sermo consessum: in quo cum me tam studiose audiri uideam, fatear necesse est, Aprum fecisse constanter, qui repulit infideles, eos tantum iudicans audire debere, qui crederent. [3,6] VI. Efferor siquidem (credite) spiritu, et prae dolore totus insanio: non credunt Martini uirtutibus Christiani, quas daemones fatebantur! Monasterium beati uiri duobus a ciuitate erat millibus disparatum: sed si quoties uenturus ad ecclesiam pedem extra cellulae suae limen extulerat, uideres per totam ecclesiam energumenos rugientes, et quasi adueniente iudice agmina damnanda trepidare, ut aduentum episcopi clericis, qui uenturum esse nescirent, daemoniorum gemitus indicaret. Vidi quemdam, appropiante Martino, in aera raptum manibus extensis in sublime suspendi, ut nequaquam solum pedibus attingeret. Si quando autem exorcizandorum daemonum Martinus operam recepisset, neminem manibus attrectabat, neminem sermonibus increpabat, sicut plerumque per clericos rotatur turbo uerborum; sed admotis energumenis caeteros iubebat abscedere, ac foribus obseratis in medio ecclesiae cilicio circumtectus, cinere respersus, solo stratus orabat. Tum uero cerneres miseros diuerso exitu perurgeri: hos sublatis in sublime pedibus quasi de nube pendere, nec tamen uestes defluere in faciem, ne faceret uerecundiam nudata pars corporum: at in parte alia uideres sine interrogatione uexatos et sua crimina confitentes. Nomina etiam nullo interrogante prodebant: ille se Iouem, iste Mercurium fatebatur. Postremo cunctos diaboli ministros cum ipso cerneres auctore cruciari; ut iam in Martino illud fateamur impletum quod scriptum est: Quoniam sancti de angelis iudicabunt. [3,7] VII. Pagum quemdam in Senonico annis singulis grando uastabat. Compulsi extremis malis incolae a Martino auxilium poposcerunt, missa per Auspicium praefectorium uirum satis fida legatione, cuius agros specialiter grauior quam caeterorum assueuerat procella populari. Sed facta ibi oratione Martinus ita uniuersam penitus liberauit ab ingruenti peste regionem, ut per uiginti annos, quibus postea mansit in corpore, grandinem in illis locis nemo pertulerit. Quod ne fortuitum esse et non potius Martino praestitum putaretur, eo anno quo ille defunctus est rursus incubuit rediuiua tempestas: adeo sensit et mundus uiri fidelis excessum, ut cuius uita iure gaudebat, etiam eiusdem mortem lugeret. Caeterum si ad haec probanda quae diximus testes etiam infirmior auditor exegerit, non unum ego hominem, sed multa millia producam, et totam in testimonium uirtutis expertae Senonum aduocabo regionem. Et tamen tu, Refrigeri presbyter, credo, meministi, nuper nobis super hoc cum Romulo Auspicii illius filio, honorato et religioso uiro, fuisse sermonem; qui haec nobis tamquam incomperta referebat, et cum futuris prouentibus per assidua damna trepidaret, ut ipse uidisti, magno secum moerore lugebat, Martinum non in haec tempora reseruatum. [3,8] VIII. Sed ut ad Auitianum recurram (qui cum in omnibus locis cunctisque urbibus ederet crudelitatis suae infanda monumenta, Turonis tantum innocens erat: et illa bestia quae humano sanguine et infelicium mortibus alebatur, mitem se atque tranquillum beato uiro praesente praestabat), memini quodam die ad eum uenisse Martinum: qui ubi secretarium eius ingressus est, uidit post tergum ipsius daemonem mirae magnitudinis assidentem. Quem eminus (ut uerbo, quia ita necesse est, parum Latino loquamur) exsufflans; Auitianus se exsufflari existimans, Quid me, inquit, Sancte, sic accipis? Tum Martinus, Non te, inquit, sed eum qui ceruici tuae teter incumbit. Cessit diabolus, et reliquit familiare subsellium: satisque constat, ab illo die Auitianum mitiorem fuisse, seu quod intellexerit egisse se semper assidentis sibi diaboli uoluntatem, seu quod immundus spiritus ab illius consessu per Martinum fugatus, priuatus est potestate grassandi, cum erubesceret minister auctorem, nec ministrum auctor urgeret. In uico autem Ambatiensi, id est, castello illo ueteri quod nunc frequens habitatur a fratribus, idolium noueratis grandi opere constructum. Politissimis saxis moles turrita surrexerat, quae in conum sublime procedens superstitionem loci operis dignitate seruabat. Huius destructionem Marcello, ibidem consistenti presbytero, uir beatus saepe mandauerat. Post aliquantum tempus regressus increpat presbyterum, cur adhuc idolii structura consisteret. Ille causatus, uix militari manu et ui publicae multitudinis tantam molem posse subuerti, nedum id facile putaret per imbecilles clericos aut infirmos monachos quiuisse curari. Tum Martinus recurrens ad nota subsidia, noctem totam in oratione peruigilat: mane orta tempestas aedem idoli usque ad fundamentum prouoluit. Verum haec Marcello teste dicta sint. [3,9] IX. Aliam eius non dissimilem in simili opere uirtutem Refrigerio astipulante perhibeo. Columnam immensae molis, cui idolum superstabat, parabat euertere: sed nulla erat facultas qua id daretur effectui; tum ad orationem suo more conuertitur. Visam certum est parilem quodammodo columnam ruere de coelo, quae impacta idolo totam illam inexpugnabilem molem soluit in puluerem: parum scilicet, si inuisibiliter coeli uirtutibus uteretur, nisi ipsae uirtutes uisibiliter seruire Martino humanis etiam oculis cernerentur. Idem autem Refrigerius mihi testis est, mulierem profluuio sanguinis laborantem, cum Martini uestem exemplo mulieris illius Euangelicae contigisset, sub momento temporis fuisse sanatam. Serpens flumen secabat, et ripae in qua constiteramus, adnatabat: In nomine, inquit, Domini iubeo te redire. Mox se mala bestia ad uerbum Sancti retorsit, et in ulteriorem ripam nobis exspectantibus transmeauit. Quod cum omnes non sine miraculo cerneremus, altius ingemiscens ait, Serpentes me audiunt, et homines non audiunt. [3,10] X. Piscem Paschae diebus edere consuetus, paulo ante horam refectionis interrogat, an haberetur in promptu. Tum Cato diaconus, ad quem monasterii administratio pertinebat, doctus ipse piscari, negat per totum diem sibi ullam cessisse capturam; sed neque alios piscatores, qui uendere solebant, quidquam agere quiuisse. Vade, inquit, mitte linum tuum: captura proueniet. Contigua flumini, ut Sulpicius iste descripsit, habebamus habitacula: processimus cuncti, utpote feriatis diebus, uidere piscantem, omnium spebus intentis, non incassum futura tentamina, quibus piscis Martino auctore Martini usibus quaereretur. Ad primum iactum in rete permodico immanem esocem diaconus extraxit, et ad monasterium laetus accurrens, nimirum ut dixit poeta nescio quis (utimur enim uersu scholastico, quia inter scholasticos fabulamur): - - -. Vere, iste Christi discipulus, gestarum a Saluatore uirtutum, quas in exemplum sanctis suis edidit, aemulator, Christum in se monstrabat operantem, qui sanctum suum usquequaque glorificans, diuersarum munera gratiarum in unum hominem conferebat. Testatur Arborius ex praefecto, uidisse se Martini manum sacrificium offerentis, uestitam quodammodo nobilissimis gemmis, luce micare purpurea, et ad motum dextrae collisarum inter se fragorem audisse gemmarum. [3,11] XI. Veniam ad illud quod propter notam temporum semper occultauit; sed nos celare non potuit: in quo illud est miraculi, quod facie ad faciem cum eo est angelus collocutus. Maximus imperator, alias sane bonus, deprauatus consiliis sacerdotum, post Priscilliani necem Ithacium episcopum Priscilliani accusatorem caeterosque illius socios, quos nominari non est necesse, ui regia tuebatur, ne quis ei crimini daret, opera illius cuiuscumquemodi hominem fuisse damnatum. Interea Martinus multis grauibusque laborantium causis ad comitatum ire compulsus, procellam ipsam totius tempestatis incurrit. Congregati apud Treueros episcopi tenebantur, qui quotidie communicantes Ithacio communem sibi causam fecerant. His ubi nuntiatum est inopinantibus adesse Martinum, totis animis labefacti mussitare et trepidare coeperunt. Et iam pridie imperator ex eorum sententia decreuerat, tribunos summa potestate armatos ad Hispanias mittere, qui haereticos inquirerent: deprehensis uitam et bona adimerent. Nec dubium erat, quin sanctorum etiam maximam turbam tempestas ista depopulata esset, paruo discrimine inter hominum genera; etenim tum solis oculis iudicabatur, cum quis pallore potius aut ueste, quam fide haereticus aestimaretur. Haec nequaquam placitura Martino episcopi sentiebant: sed male consciis illa uel molestissima erat cura, ne se ab eorum communione adueniens abstineret, non defuturis qui tanti uiri constantiam praemissa auctoritate sequerentur. Ineunt cum imperatore consilium, ut missis obuiam Magistri officialibus urbem illam propius uetaretur accedere, nisi se cum pace episcoporum ibi consistentium adfore fateretur. Quos ille callide frustratus profitetur, se cum pace Christi esse uenturum. Postremo ingressus nocturno tempore, adiit ecclesiam tantum orationis gratia: postridie palatium petit. Praeter multas, quas euoluere longum est, has principales petitiones habebat: pro Narsete comite, et Leucadio praeside, quorum ambo Gratiani partium fuerant, pertinacioribus studiis, quae non est huius temporis explicare, iram uictoris emeriti. Illa praecipua cura, ne tribuni cum iure gladiorum ad Hispanias mitterentur: pia enim erat sollicitudo Martino, ut non solum Christianos qui sub illa erant occasione uexandi, sed ipsos etiam haereticos liberaret. Verum primo die atque altero suspendit hominem callidus imperator, siue ut rei pondus imponeret, siue quia nimis sibi implacabilis erat, seu quia, ut plerique tum arbitrabantur, auaritia repugnabat: siquidem in bona eorum inhiauerat. Fertur enim ille uir multis bonisque actibus praeditus, aduersus auaritiam parum consuluisse: nisi fortasse regni necessitate, quippe exhausto superioribus principibus reipublicae aerario, pene semper in expeditione atque procinctu bellorum ciuilium constitutus, facile excusabitur, quibuslibet occasionibus subsidia imperio parauisse. [3,12] XII. Interea episcopi quorum communionem Martinus non inibat, trepidi ad regem concurrunt, praedamnatos se conquerentes: actum esse de suo omnium statu, si Theognisti pertinaciam, qui eos solus palam lata sententia condemnauerat, Martini armaret auctoritas: non oportuisse hominem recipi moenibus, illum iam non defensorem haereticorum esse, sed uindicem: nihil actum morte Priscilliani, si Martinus exerceat illius ultionem. Postremo prostrati cum fletu et lamentatione potestatem regiam implorant, ut utatur aduersus unum hominem ui sua. Nec multum aberat, quin cogeretur imperator Martinum cum haereticorum sorte miscere. Sed ille, licet episcopis nimio fauore esset obnoxius, non erat nescius, Martinum fide, sanctitate et uirtute cunctis praestare mortalibus: alia longe uia sanctum uincere parat: ac primo secreto accersitum blande appellat: haereticos iure damnatos more iudiciorum publicorum potius quam insectationibus sacerdotum; non esse causam, qua Ithacii caeterorumque partis eius communionem putaret esse damnandam; Theognistum odio potius quam causa fecisse discidium; eumdemque tamen solum esse qui se a communione interim separarit, a reliquis nihil nouatum; quin etiam ante paucos dies habita synodus Ithacium pronuntiauerat culpa non teneri. Quibus cum Martinus parum moueretur, rex ira accenditur, ac se de conspectu eius abripuit: et mox percussores his pro quibus Martinus rogauerat, diriguntur. [3,13] XIII. Quod ubi Martino compertum iam noctis tempore est, palatium irrupit; spondet, si parceretur, se communicaturum, dummodo ut et tribuni iam in excidium ecclesiarum ad Hispanias missi retraherentur. Nec mora: Maximus indulget omnia. Postridie Felicis episcopi ordinatio parabatur, sanctissimi sane uiri, et plane digni qui meliore tempore sacerdos fieret. Huius diei communionem Martinus iniit, satius aestimans ad horam cedere, quam his non consulere quorum ceruicibus gladius imminebat; uerumtamen summa ui episcopis nitentibus, ut communionem illam subscriptione firmaret, extorqueri non potuit. Postero die se inde proripiens cum reuertens in uia moestus ingemisceret, se uel ad horam noxiae communioni fuisse permixtum; haud longe a uico cui nomen est Andethanna, qua uastas solitudines siluarum secreta patiuntur, praegressis paululum comitibus ille subsedit, causam doloris et facti accusante ac defendente inuicem cogitatione peruoluens. Astitit ei repente angelus: Merito, inquit, Martine, compungeris; sed aliter exire nequisti; repara uirtutem, resume constantiam, ne iam non periculum gloriae, sed salutis incurreris. Itaque ab illo tempore satis cauit cum illa Ithacianae partis communione misceri. Caeterum cum quosdam ex energumenis tardius quam solebat et gratia minore curaret; subinde nobis cum lacrymis fatebatur, se propter communionis illius malum, cui se uel puncto temporis, necessitate, non spiritu, miscuisset, detrimentum sentire uirtutis. Sedecim postea uixit annos: nullam synodum adiit, ab omnibus episcoporum conuentibus se remouit. [3,14] XIV. Sed plane, ut experti sumus, imminutam ad tempus gratiam multiplici mercede reparauit. Vidi postea ad pseudoforum monasterii ipsius adductum energumenum, et prius quam limen attingeret, fuisse curatum. Testantem quemdam nuper audiui, cum in Tyrrheno mari cursu illo quo Romam tenditur, nauigaret, subito turbinibus exortis, extremum uitae omnium fuisse discrimen: in quo cum quidam Aegyptius negotiator, necdum Christianus, magna uoce clamauerit, Deus Martini, eripe nos; mox tempestatem fuisse sedatam, seque optatum cursum cum summa placidi aequoris quiete tenuisse. Lycontius ex uicariis uir fidelis, cum familiam illius lues extrema uexaret, et inauditae calamitatis exemplo per totam domum corpora aegra procumberent, Martini per litteras implorauit auxilium. Quo tempore uir beatus rem esse promisit difficilem impetrari: nam spiritu sentiebat domum illam diuino numine uerberari: tamen non prius destitit septem totos dies totidemque noctes orando et ieiunando continuans, quam id quod exorandum receperat, impetraret. Mox ad eum Lycontius diuina expertus beneficia peruolauit, nuntians simul et agens gratias, domum suam omni periculo liberatam. Centum etiam argenti libras obtulit, quas uir beatus nec respuit nec recepit, sed priusquam pondus illud monasterii limen attingeret, redimendis id captiuis continuo deputauit; et cum ei suggereretur a fratribus, ut aliquid ex eo in sumptum monasterii reseruaret: omnibus enim angustum esse uictum, multis deesse uestitum: Nos, inquit, Ecclesia, et pascat et uestiat, dummodo nihil nostris usibus quaesisse uideamur. Succurrunt hoc loco illius uiri magna miracula, quae facilius admirari possumus quam referre. Agnoscitis profecto quod dico: multa sunt illius quae non queunt explicari: ueluti istud est, quod nescio an ita, ut gestum est, a nobis possit exponi. Quidam e fratribus (nomen non ignoratis; sed celanda persona est, ne sancto uiro uerecundiam fecerimus), quidam ergo cum ad fornaculam illius carbonum copiam reperisset, et admota sibi sellula diuaricatis pedibus super ignem illum nudato inguine resideret; continuo Martinus factam sacro tegmini sensit iniuriam, magna uoce proclamans: Quis inquit nudato inguine nostrum incestat habitaculum? Hoc ubi ille frater audiuit, et ex conscientia quod increpabatur agnouit; continuo ad nos cucurrit exanimis, pudorem suum non sine Martini uirtute confessus. [3,15] XV. Quodam itidem die, dum in area, quae parua admodum tabernaculum illius ambiebat, in illo suo quod nostis omnes, sedili ligneo resedisset, uidit duos daemones in excelsa illa quae monasterio supereminet rupe consistere, inde alacres ac laetos uocem istiusmodi adhortationis emittere: Heia te, Brictio; heia te, Brictio. Credo cernebant miserum eminus propinquantem, conscii quantam illi rabiem spiritus suscitassent. Nec mora, Brictio furibundus irrupit, ibi plenus insaniae euomuit in Martinum mille conuicia. Obiurgatus enim pridie ab eo fuerat, cur qui nihil umquam ante clericatum (quippe qui in monasterio ab ipso Martino nutritus) habuisset, equos aleret, mancipia compararet: nam iam illo tempore arguebatur a multis, non solum pueros barbaros, sed etiam puellas scitis uultibus coemisse. Quibus rebus infelicissimus insano felle commotus, et, ut credo, praecipue daemonum illorum agitatus instinctu. Martinum ita aggressus est, ut uix manibus temperaret; cum quidem Sanctus uultu placido, mente tranquilla infelicis amentiam per mitia uerba cohiberet. Sed ita in eo nequam spiritus redundabat, ut ne sua quidem illi, quamuis uana admodum, mens subesset: trementibus labiis incertoque uultu decolor prae furore rotabat uerba peccati, se asserens sanctiorem; quippe qui a primis annis in monasterio inter sacras Ecclesiae disciplinas ipso Martino educante creuisset: Martinum uero et a principio, quod ipse diffiteri non posset, militiae actibus sorduisse, et nunc per inanes superstitiones et phantasmata uisionum ridicula prorsus inter deliramenta senuisse. Haec cum multa, atque alia etiam, quae reticere melius est, acerbiora uomuisset, egressus tandem furore satiato, quasi qui se penitus uindicasset, rapidus ea parte qua uenerat, recurrebat: cum interea, credo per Martini orationes fugatis ab illius corde daemonibus, reductus in poenitentiam, mox reuertitur, atque ad Martini se genua prosternit: ueniam poscens, fatetur errorem, nec sine daemone se fuisse tandem sanior confitetur. Non erat apud Martinum labor iste difficilis, ut ignosceret supplicanti. Tunc et ipsi et nobis omnibus Sanctus exposuit, qualiter illum a daemonibus uidisset agitari, se conuiciis non moueri, quae magis illi a quo essent effusa, nocuissent. Exinde cum idem Brictio multis apud eum magnisque criminibus persaepe premeretur, cogi non potuit, ut eum a presbyterio submoueret, ne suam persequi uideretur iniuriam; illud saepe commemorans, Si Christus Iudam passus est, cur ego non patiar Brictionem? [3,16] XVI. Ad haec Postumianus, Audiat, inquit, istud exemplum noster iste de proximo, qui cum sit sapiens, immemor praesentium, immemor futurorum, si fuerit offensus, insanit, in sua se non habens potestate: saeuit in clericos, grassatur in laicos, totumque terrarum orbem in suam commouet ultionem: in qua per triennium iugiter dimicatione consistens, nec tempore nec ratione sedatur: dolenda hominis et miseranda conditio, etiamsi hac sola insanabilis mali peste premeretur. Verum ista ei patientiae et tranquillitatis exempla referre saepius, Galle, debueras, ut nesciret irasci et sciret ignoscere. Qui si istum ipsum breuiter insertum sermonem meum in se prolatum forte cognouerit, sciat non magis ore inimici quam amici animo me locutum: quia, si fieri posset, optarem, ut Martino potius episcopo quam Phalari tyranno similis diceretur. Sed istum, cuius commemoratio parum suauis est, transeamus, et ad Martinum nostrum, Galle, redeamus. [3,17] XVII. Tum ego, cum iam adesse uesperam occiduo sole sentirem, Dies, inquam, abiit, Postumiane: surgendum est: simul tam studiosis auditoribus coena debetur. De Martino autem exspectare non debes, ut ulla sit meta referendi: latius ille diffunditur, quam ut ullo ualeat sermone concludi. Ista interim de illo uiro portabis Orienti, et dum recurris, diuersasque regiones, loca, portus, insulas urbesque praeterlegis, Martini nomen et gloriam sparge per populos. Imprimis memento non praeterire Campaniam: etsi maxime cursus in deuio sit, non tamen tibi tanti sint uel magnarum morarum ulla dispendia, quin illic adeas illustrem uirum ac toto laudatum orbe Paulinum: illi, quaeso te, primum sermonis nostri, quem uel hesterno confecimus uel hodie diximus, uolumen euolue: illi omnia referes, illi cuncta recitabis, ut mox per illum sacras uiri laudes Roma cognoscat; sicut primum illum nostrum libellum non per Italiam tantum, sed per totum etiam diffudit Illyricum. Ille Martini non inuidus gloriarum, sanctarumque in Christo uirtutum piissimus aestimator, non abnuet praesulem nostrum cum suo Felice componere. Inde si forte ad Africam transfretabis, referes audita Carthagini: licet iampridem, ut ipse dixisti, uirum nouerit, tamen nunc praecipue de eo plura cognoscat, ne solum ibi Cyprianum martyrem suum, quamuis sancto illius sanguine consecrata, miretur. Iam si ad laeuam Achaiae sinum paululum deuexus intraueris, sciat Corinthus, sciant Athenae, non sapientiorem in Academia Platonem, nec Socratem in carcere fortiorem: felicem quidem Graeciam, quae meruit audire Apostolum praedicantem; sed nequaquam a Christo Gallias derelictas, quibus donauerit habere Martinum. Cum uero ad Aegyptum usque perueneris, quamquam illa suorum sanctorum numero et uirtutibus sit superba, tamen non dedignetur audire, quia illi uel uniuersae Asiae in solo Martino Europa non cesserit. [3,18] XVIII. Caeterum cum Hierosolymam inde petiturus uentis rursum uela commiseris, negotium tibi nostri doloris iniungo, ut, si umquam illustris illius Ptolemaidis littus accesseris, sollicitus inquiras, ubi sit consepultus noster ille Pomponius, nec fastidias uisitare ossa peregrina. Multas illic lacrymas tam ex affectu tuo quam ex nostris funde uisceribus: ac, licet inani munere, solum ipsum flore purpureo et suaue redolentibus sparge graminibus. Dices tamen illi, sed non aspere, non acerbe, compatientis alloquio, non exprobrantis elogio: quod si uel te quondam, uel me semper audire uoluisset, et Martinum magis quam illum, quem nominare nolo, fuisset imitatus: numquam a me tam crudeliter disparatus, ignoti pulueris syrte tegeretur, naufragi sorte praedonis passus in medio mari mortem, et uix in extremo nactus littore sepulturam. Videant hoc opus suum, quicumque ex illius, abscessu mihi nocere uoluerunt: uideant gloriam suam, et uel nunc aduersum me grassari desinant uindicati. Haec cum maxime flebili uoce gemeremus, omnium lacrymis per nostra lamenta commotis, cum magna quidem Martini admiratione, sed non minore ex nostris fletibus dolore, discessum est.